Aimoinus Floriacensis950-1008
De miraculis S. Benedicti
Bene 3.10.1
Choose a text
More by Aimoinus Floriacensis
—
9750 Demisbe
3.10.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT X. S. Benedicti agrum minuens mala morte perit.
3.10.1
Ager quidam, ditioni subditus ecclesiae Sancti Stephani Antissiodorensis urbis, confinis est terrae Sancti Benedicti, quae memoratae superius adjacet paludi. Hunc quidam Walterius jure beneficii sortitus, ejusdem telluris partem ad suos usus praeripere cupiebat; confictaque calumnia, quod ex suo beneficio existeret, atque a nostris ruricolis injuste pervasa foret, querelam ante venerabilem abbatem Abbonem exponit. Nam quodam tempore ab uno dominorum suorum missus est, ut sua vice jam dicto obsequeretur abbati ad regale palatium properanti. Inde cum redirent ambo simul, et ad eum perventum esset locum, de quo lis videbatur orta, idem vir conversus ad abbatem:« Nunc, inquit, domine abba, si placet, ostendam tibi terminum meae possessionis.» Monente autem illo, ne quid supra suum determinaret jus, ne forte id nequaquam ei impune cederet, ille impulso calcaribus equo, ad locum determinationis sibi placitae properat, obtestantibus pene omnibus qui cum abbate aderant illum metam justae divisionis transgredi. Sed cum habenis equum refrenare conaretur dicens:« Ab hoc ego loco universum jus ad istam partem( manu eam demonstrans) mihi, etiamsi necessarium fuerit, singulari certamine vindicabo,» equus in cursum actus retineri ab eo non potuit, quin potius invito sessore proruens semel ac secundo, offenso labitur pede. Tunc reverentissimus Abbo abbas conversus ad suos ita infit:« Jam nunc aequissimi Judicis justum citissime conspicietis examen.» Post quae verba, equus tertio lapsus dominum a tergo suo abjicit. Qui cadens, discissis interioribus, fractaque scapula debilitatus ad villam monasterii delatus, advesperacente ipso die defunctus est, peregitque ipse solus singularem quam proposuerat pugnam, Deo manifestum exerente judicium meritis dilecti sui confessoris Benedicti, cujus res alienare cupiebat; cujus casum miseratus honorabilis Abbo abbas, eo quod sibi in itinere devotissime obsecutus fuisset, cum fratribus in coemeterio ecclesiae honorificentissime tradidit sepulturae.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).