Aimoinus Floriacensis950-1008
De miraculis S. Benedicti
Bene 3.9.1
Choose a text
More by Aimoinus Floriacensis
—
9750 Demisbe
3.9.1.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT IX. Ligeris exundatio, anno 1003. Armentarius ex aquis ereptus.
3.9.1.1
In ea inundatione Ligeris, quam plus solitam littoris accola, insolitam procul remotus sensit agricola, quid mirandi per meritum saepissime nominandi patroni nostri actum sit Benedicti, quia absentem me contigit fuisse, relatu seniorum cognitum memoriae adoriar tradere posterorum. Igitur Liger, eorum maximus fluviorum qui per Galliam alvei sui cursus in Oceanum propriis invehunt nominibus, inaudito antea saeculis modo antiquos excessit terminos, anno Incarnationis Domini millesimo tertio, regni autem Rotberti regis quo cum patre regnare coepit, sexto decimo, monarchiae vero septimo. Tanta vero tamque repentina ejus fuit profusio ut agrarios laborantes, seu equites iter agentes, subita involverit ruina, ut non incongrue illi aptetur illud Virgilianum de Pado dictum:
3.9.1.2
Sic et iste, non solum pecudes cum ovilibus, homines cum domibus, verum etiam patrem matremve familias cum filiis ac filiabus, seu cum universis improviso impetu protraxit utensilibus. Hac aquarum illuvione involvi metuens armentarius gregis, usui monachorum Patris Benedicti in coenobio Floriacensi degentium delegati, ad tutiora montium pascua vaccarum abduxit armenta; unde regrediens, dum concitus sese proripit, ut intra septa castri receptus imminens evitaret periculum, obvium habuit hostilem quem fugere cupiebat amnem. Retrogrado itaque se proripiens pede, ad pontem rivuli, qui ob circumjacentis latitudinem paludis, Longumrete dicitur, quem jam forte praeterierat, summa cum festinatione tendebat. Ibi quoque obvios habens inundantis fluctus gurgitis, in desperationem vitae labitur; et incertus consilii, fasciolis a tibiis resolutis, ad binas pontis tabulas se alligavit. Invocare tamen Christum et sanctum coepit orare Benedictum, ut sui misereretur opem ferendo; sed, resoluto vi tumescentis fluminis ponte, ipse pariter ferebatur in praeceps. Tum vero toto cordis affectu nomen beatissimi iterabat frequentius Benedicti; et quia jam morti traditum se credebat, ut animam tantum salvaret poscebat. Cumque undis se propellentibus ad cum delatus esset locum, ubi Bonodia fluviolus Ligeri influit, per tria fere milliaria aquis vectus, et semper in ore, semper in corde sanctissimi vocabulum replicaret Benedicti, exaudiri meruit. Nam mutatis flatibus ventorum, flans zephyrus ad littus eum leni impulsu deducere coepit. Quidam vero ejus nati, prope lintribus obnavigantes, cognito quis esset, solutis quibus ipse se vinxerat ligaminibus, ad tutam portus stationem secum incolumem reduxerunt. Vocitatur autem homo ipse Constantius; qui etiam refert se multitudine circumdatum serpentium seu diversi generis reptilium, nec tamen per Dei providentiam et egregii Christi confessoris Benedicti interventionem quidquam sibi fuisse nocitum. Quod eo magis mirandum censetur quia quosdam hominum summa arborum cacumina conscendentium, ubi undoso torrenti aspirare fas non fore arbitrabantur, reptando subsecuti angues, miserandis laniatos morsibus decidere in profundum cogebant; hunc vero in imis constitutum, quamvis in modum cinguli circumambirent, nullatenus tamen laedebant, gratia eum divina meritis sancti sui confessoris Benedicti custodiente, ad exhibendum famulis ejus devotae servitutis obsequium. Cui etiam aliud divini muneris attributum constat fuisse beneficium. Ruerat radicitus aquarum alluvies maximas arborum moles, quarum impetu trunci quoque antiqua diuturnitate solidati evertebantur. Horum ille impulsu non solum mergi non poterat, verum sola manu vel brachio, ac si leves stipulas ad se appropinquantes depellebat.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).