Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 18.main.2
Choose a text
More by Ambrosiaster
—
Opp Lat1
18.main.1
Liber Quaestionum [Sancti Augustini] Ueteris et Noui Testamenti Quaestiones Numero CXXVII
18.main.1
Dei iudicium retractari non conuenit; nam humana inbecillitas adque inperitia dei se debet iudicio erudire, in quo non sapit, ut ex sententia dei intellegat ueritatem et nihil aliud fieri debuisse, quam quod uidet fecisse dominum, quem scit acceptorem personarum non esse. si enim Dauid precem suscepit et Saul refutauit, nihil aduersum sentiendum est dominum fecisse. sciens enim qua mente locutus uterque est, eius petitionem accepit, quem uidit tribulato corde ueniam postulare; illum autem despexit, quia animum eius paenitentiae non tetigerat dolor, quia deus cordis auditor est magis quam uocis. hinc dictum est: homo uidet in facie, deus autem in corde. ideo et fallimur, quia simulatio in uerbis et uultu circumuenit nos; in corde enim quid sit, uidere non possumus.
18.main.2
Quam ob rem dei iudicium sequi nos oportet, qui secundum cor, in quo unius cuiusque sententia est, examinat singulos. hoc etiam inuenimus et saluatorem fecisse. scribam enim se offerentem non suscepit, sedentem autem Leui ad teloneum ciebat, quia uerba scribae non secutum est cor, Leui autem tacens hoc in corde habebat, quod scriba in uerbis. Iesus autem, qui iuxta quod scriptum est sciebat quid esset in homine, Leui elegit. praeterea Dauid non alium pro se uoluit humiliari sicut Saul, sed ipse supplex tribulato corde ueniam precabatur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).