Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 19.main.1
Choose a text
More by Ambrosiaster
—
Opp Lat1
19.main.1
Liber Quaestionum [Sancti Augustini] Ueteris et Noui Testamenti Quaestiones Numero CXXVII
19.main.1
Deus hominem fecit, qui quam diu non peccaret inmortalitate uigeret, ut ipse sibi auctor esset aut ad uitam aut ad mortem, ut custodiens se a peccato labore suo gauderet esse se inmortalem, neglegens uero factus ipse sibi inputaret, quia coeperat esse mortalis. quam diu enim in creatoris lege durauit, dignus fuit edere de arbore uitae, ut mori non posset. nec enim corpus tale erat, quod dissolui inpossibile uideretur, sed gustus arboris uitae corruptionem corporis inhibebat. denique etiam post peccatum potuit insolubilis manere, si modo permissum esset illi edere de arbore uitae. nam quo modo inmortale corpus habebat, quod cibo sustentabatur? inmortalis enim non eget esca nec potu. cibus enim uires praestabat, uitae autem arbor medicinae modo corruptionem omnem prohibebat. sic enim homini erat quasi inexpugnabilis murus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).