Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 18b.appendix2.1
Choose a text More by Ambrosiaster (IV)
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
18b.appendix2.1
QVAESTIONES DE NOUO TESTAMENTO.
18b.appendix2.1
Baptismum Iohannis coeptum non cessauit, sed additum est ei quod deerat. Iohannes enim tantum baptizauit, non spiritum sanctum credentibus dedit, sicut et ipse dicit de saluatore: ego quidem baptizo uos in aqua in paenitentiam, ipse autem uos baptizabit in spiritu sancto. hoc est quod dicit:* per me remissio peccatorum, non tamen datur spiritus sanctus, ut purificati filii dicantur; hoc enim saluatori reseruatum est, utpote domino, ut filii dei non fierent, nisi accepto a filio dei spiritu sancto\'. effectus ergo baptismi Iohannis, quod tacite operabatur sine interrogatione, non tamen sine saluatoris mentione, ut firmum esset quod agebat, trinitatis est donum, quod dignatio saluatoris ostendit dans formam trium nominum, quae a primordio sub unius dei nomine uel persona unum opus et indifferens operata sunt. interpretatio ergo accessit ad baptismum Iohannis cum significatione latentis dudum mysterii; accessit et amplius donum, ut baptizati accepto spiritu sancto sint filii dei. amplificatum ergo est, non euacuatum.

Intertext edge

Open linked passage

Note