Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 19b.appendix2.1
Choose a text
More by Ambrosiaster
—
Opp Lat1
19b.appendix2.1
QVAESTIONES DE NOUO TESTAMENTO.
19b.appendix2.1
Legis quidem unum nomen est, sed tripertitam habet intellegentiam. prima enim pars legis de deo est; si enim lex a lectione dicta est, ut de multis quid eligas scias, inter errores ergo positi acceperunt ut eligant uerum, id est reprobato diabolo eligant deum. secunda autem legis pars haec est. quae sex praeceptis continetur, quae sic incipit: honora patrem et matrem. tertia uero in neomeniis et in sabbato est et in escis discernendis ac eligendis et in circumcisione et in hostiis pecudum offerendis. hanc itaque legem dicit usque ad Iohannem, non ultra seruandam. sic enim data est, ut completo tempore cessaret. nec enim fuit ab initio, sed ei causa data ad tempus est, ut adueniente saluatore cessaret lex. ergo de deo manet tam lex praeceptorum quam natura eius, quae sine dubio ab ipso est et aboleri non potest. per ipsam enim proficitur ad promissum praemium. timor enim sollicitudinem parit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).