Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 22b.appendix2.1
Choose a text
More by Ambrosiaster
—
Opp Lat1
22b.appendix2.1
QVAESTIONES DE NOUO TESTAMENTO.
22b.appendix2.1
Soluit sane sabbatum saluator, sed sine praeiudicio dati sabbati. dum enim sabbati iam tempus cessaret, Iudaei autem sabbatum adhuc manere assererent, saluator sabbatis operans et infirmo lectum suum sabbatis portare praecipiens secundum sensum Iudaeorum sabbatum soluebat. nam iuxta ueri fidem quo modo tale est si dicatur quod iam cessauerat, quale est si dicatur de aliquo, qui expraefectus dicendus est et iniuriam passus sit, quia praefectura iniuriam passa est, non ergo sabbatum solutum est, sed homines, qui inprudenter sabbati auctoritatem uindicabant, delusi sunt, cum iam sabbato successisset noua lex.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).