Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 29.main.1
Choose a text More by Ambrosiaster (IV)
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
29.main.1
Liber Quaestionum [Sancti Augustini] Ueteris et Noui Testamenti Quaestiones Numero CXXVII
29.main.1
Octauo die a natiuitate idcirco praeceptum est circumcidi, quia iuxta numerum et curricula dierum septem ipse rursum primus inuenitur quasi post sabbatum, ut iam non octauus habeatur, sed primus. quia enim salus futura per Christum in primo die erat praedestinata, qui dominicus ideo dicitur, quia in eo resurrexit dominus, qui est post sabbatum, propterea salutis huius figura in circumcisione data est, ut quasi renouatio futura in circumcisionis lege dinosceretur. et- quia per fidem saluari haberent homines, quae primo die resurrectione domini firmata est, figura huius rei in circumcisione primo die data est, quae etiam esset signum fidei Abrahae. integra ergo causa est, quia signum praeteritae fidei primo die significatae figura fuit futurae fidei primo die constabilitae.

Intertext edge

Open linked passage

Note