Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 34.main.2
Choose a text More by Ambrosiaster
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
34.main.1
Liber Quaestionum [Sancti Augustini] Ueteris et Noui Testamenti Quaestiones Numero CXXVII
34.main.1
Nulli dubium est bona omnia a deo esse, mala autem quae dixit nobis mala sunt, dum uindicatur de nobis. poena enim quamuis iuste inferatur, patienti tamen mala uidetur. nam et per profetam ad peccatores loquitur deus dicens: faciam uobis mala, id est\' poenis uos agam\'. uita autem et mors sic a deo est, quia legem dedit, quae seruantibus se uitam promittit, contemptoribus uero mortem, sed illam quae secunda dicitur. dum enim unum quemque adiudicat quid mereatur, ab ipso est siue absolutio ad uitam siue reatus ad mortem. non ergo inuentor mortis est, sed iudex, quia mortis auctor peccatum est. quo modo ergo deus poterat facere mortem, qui nescit peccare? sed cum peccatis retribuit, ab ipso dicta est esse mors, cum non ex ipso sit, sed ex hoc qui peccauit.
34.main.2
Eadem ratione paupertas et diuitiae a deo sunt. quidam enim habentes timorem dei luxuriam spernunt, uitam prodigam fugiunt, ab egeno uel paupere- oculum non auertunt: huius modi crementum faciunt bonorum. scriptum est enim in Prouerbiis: paupertatem et ignobilitatem aufert disciplina. at hi autem qui timorem dei non habent, solutius uiuentes et egenum despicientes, sicut scriptum est, in inopia erunt, non solum neclegentes et inprouidi circa se, uerum etiam contemptores datae legis. hoc modo facit deus pauperes et diuites, quia, dum offensio legis parit egestatem, a deo fieri dicitur auctore legis et, cum aliqui terrore disciplinam legis custodiunt, a deo auctore legis diuites fiunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note