Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 35.main.1
Choose a text
More by Ambrosiaster
—
Opp Lat1
35.main.1
Liber Quaestionum [Sancti Augustini] Ueteris et Noui Testamenti Quaestiones Numero CXXVII
35.main.1
Non nescius Dauid diuinam esse traditionem in officio ordinis regalis idcirco Saul in eadem adhuc traditione positum honorificat, ne deo iniuriam facere uideretur, qui his ordinibus honorem decreuit. dei enim imaginem habet rex, sicut et episcopus Christi. quam diu ergo in ea traditione est, honorandus est, si non propter se, uel propter ordinem. unde apostolus: omnibus, inquit, potestatibus sublimioribus subditi estote. non est enim potestas nisi a deo; quae enim sunt, a deo ordinatae sunt. hinc est unde gentilem, in potestate tamen positum, honorificamus, licet ipse indignus sit, qui dei ordinem tenens gratias agit diabolo. potestas enim exigit, quia meretur honorem. nam ideo Pharaoni futurae famis somnium reuelatum est et Nabuchodonosor aliis secum adstantibus solus filium dei uidit in camino ignis non utique merito suo, qui in idolo se adorari uoluit, sed merito ordinis regalis..
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).