Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 41.main.1
Choose a text
More by Ambrosiaster
—
Opp Lat1
41.main.1
Liber Quaestionum [Sancti Augustini] Ueteris et Noui Testamenti Quaestiones Numero CXXVII
41.main.1
Si ideo a quibusdam sanctus spiritus putatur, quia dei sphitus esse legitur, inualida et inanis adsertio est. non solum enim ordo hoc non patitur et ratio abnuet, sed et uerba ipsa infirma probantur ad causam istam adstruendam. nam his uerbis frequenter aliud inuenimus significatum in lege; inter cetera enim ait dominus deus: non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia sunt caro. et in subiectis: sed deleam, inquit, omnia ab homine usque ad pecus, propterea quia diluuium facturus erat super terram. numquid hic spiritus sanctus potest intellegi? nonne de animabus locutus est? nam non solum nostrae animae spiritus dicuntur, sed et pecorum. sic enim scriptum est: et mortua est omnis caro in aqua, in qua erat spiritus uitae et in Ezechiel profeta sic dictum est, dum de reformatione hominum pro-, mittit dicens deus: haec dicit dominus ossibus istis: extendam super uos cutem et dabo in uobis spiritum meum, et uiuetis. numquid de sancto spiritu locutus est et non de anima?
41.main.2
Omnia quidem caelestia spiritus sunt, sed differunt ab inuicem, et deus spiritus est, sed longe aliter. omnis itaque spiritus dei est; non tamen deus est, nisi spiritus qui de ipso est, cuius significatio haec est ut\' sanctus\' dicatur. nam et homines filii dei uocantur et Christus dicitur filius dei; sed interuallum est, quia hic uerus est, illi adoptiui. sic et inter spiritum dei diuersitas est. spiritus enim sanctus de deo est, consubstantiuus ei; reliqui uero spiritus dei esse dicuntur, sed creatura sunt. sed nec ordinis est ut spiritus sanctus ferri super aquas intellegatur, cum super aquas spiritalem creaturam esse tradat ratio, et quae super se habeat potiorem alteram creaturam, quia creatura a creatura differt claritate. quicquid enim prope sedem dei acceditur, clariora sunt ministeria. unde dicit Raphahel angelus inter cetera: ego sum, inquit, unus ex septem angelis sanctis, qui adstamus et conuersamur ante maiestatem dei.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).