Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 48b.appendix2.1
Choose a text
More by Ambrosiaster (IV)
—
Opp Lat1
48b.appendix2.1
QVAESTIONES DE NOUO TESTAMENTO.
48b.appendix2.1
Adulator ille est, qui ideo dat consensum, ne offendat eum, quem optat- habere propitium. qui enim propter scandalum aliquid facit, quod non quidem periculosum, sed superfluum- sit, saluti studet illius, quem scandalum pati non uult. cum Paulus apostolus circumcidit Timotheum propter Iudaeos et purificatus intrauit in templum, talem se utique praestitit, ne illi, qui aemuli erant traditionis paternae, scandalum passi aut occiderent illum aut religionem nostram sibi inimicam putarent. minus ergo admittere uoluit, ut plus posset lucrari. grauiter enim potuerat peccare si non Iudaeum se fecisset in templum ire ad orandum; subiecit ergo se, ut illis prodesset. his autem qui sub lege erant, id est Samaritanis, hac ratione consensit, qua constat illos libros Moysi recte confiteri a deo esse et circumcisionem et sabbata data a deo. ei his autem ostendebat illis Christum, quem sperabant hunc esse quem praedicabat. sic enim habes dicente Samaritide ad dominum: scio quia Messias uenit; cum ergo uenerit, ille nobis adnuntiabit omnia. iuxta hunc ergo sensum persequebatur uerba librorum Moysi, qui dixit, quia prophetam uobis suscitabit dominus deus uester de fratribus uestris. his autem, qui sine lege erant, ex hac parte adsensit, quia mundum dicunt factum a deo et hominum genus. ait enim: sicut quidam ex uobis dixerunt: huius etenim genus sumus. sic ergo factus est omnibus omnia, ut saluti eorum proficeret.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).