Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 51b.appendix2.1
Choose a text
More by Ambrosiaster (IV)
—
Opp Lat1
51b.appendix2.1
QVAESTIONES DE NOUO TESTAMENTO.
51b.appendix2.1
Quis illorum poterat imitari apostolum? aut quid illi deerat magistro gentium? sed hortatur illos, ut imitatores eius sint, et quoniam non est inpossibile, sic reprobat, cum dicit:\' quia hoc sum quod uos. homines enim estis, sicut et ego; ideo facite quod facio ego\\ potest et ad illud referri, ut quoniam omnibus se omnia factum dicit per adsensum, in quibus a uero non discrepabant, maxime gentiles. nec enim fuit aliquid eorum, quod iam fieri minime oportebat, prius autem factum erat recte, ut circumcisio, sabbatorum obseruatio, neomeniarum, escarum. sed si quid gentium probauit, non cessare iam debere ostendit. mundum enim dicunt a deo et hominibus fabricatum— hoc semper stat—: si ergo in his consentiens illis factus est, sicut et illi, hortatur illos ut simili modo et hi fiant, sicut et ille est, consentientes doctrinae eius..
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).