Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Angelomus Luxovensis-c.895
Enarrationes in libros Regum
Regu 2.7.5
Choose a text More by Angelomus Luxovensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9034 Eninlir
2.7.1
IN LIBRUM PRIMUM. CAPUT VI.
2.7.1
« Fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus.» Hoc enim tempus propter universitatem temporum quae septenario numero discurrit significat Testamentum Domini usque ad consummationem saeculi in gentibus permansurum. Deinde sequitur qualiter inito consilio, quinque anos aureos, juxta numerum civitatum suarum, obtulerunt arcae. Patet enim litterae sensus, tamen aliquid significationis habet: quia quosdam significat qui post idola poenitentiam gerunt. Illi enim aureos anos atque mures aureos, ad arcam Domini offerunt, qui per flagella agnita virtute ejus, pro transactis peccatis, et idolorum cultura poenitudinem gerentes, per veram confessionem Deo gloriam reddunt. Et licet coacti studium vitae suae ad meliora convertunt, cognoscentes se flagella Domini atque plagas juste perpeti a Domino. Unde quinque civitates Philisthinorum, quinque corporis sensus, id est visum, auditum, gustum, odoratum, et tactum, figuram habuisse non dubium est. Per hos enim homo, aut bene operando praecepta Dei adimplet, aut prave vivendo diabolo satisfacit. Sequitur:
2.7.2
« Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas vaccas fetas, quibus non est impositum jugum, jungite in plaustro et recludite vitulos earum domi. Tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro,» et reliqua. Haec igitur, quanquam historiae seriem praetermittamus enucleandam, quia luce clarius patet, tamen ne alicui ludus esse videatur, quid significationis gerebat moraliter, ex sanctorum dictis, non nostra ponentes, pandamus. Quid igitur vaccae Allophylorum arcam Dei gestantes, nisi figuram sanctorum ac fidelium renuntiantium saeculo praefigurabant? qui nullum delicti jugum traxerunt, neque ullo parentelae studio a proposito religionis praepediuntur, neque opere, sicut per Moysen de talibus dicitur:« Qui dicunt patri suo et matri, Nescio vos, et nescierunt.» Quid ab eisdem vaccis vehebatur: sacrae Scripturae praetendebat sacramentum, cui omnes sancti obedientes, dum obtemperant quasi superimpositam arcam Domini portant. Plaustrum vero illud, in quo arca gestabatur, crucis Christi innuebat mysterium. Unde et Veritas ait:« Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur me.» Sed notandum est quod caedem vaccae fetae fuisse memorantur, quia sunt qui plerique in via Dei intrinsecus positi foris carnalibus affectibus ligantur, sed non declinant a recto itinere, quia arcam Dei portant in mente. Ecce enim vaccae Bethsamis pergunt. Bethsamis quippe dicitur domus solis, et Propheta ait:« Vobis autem qui timetis Deum orietur sol justitiae.» Si igitur ad aeterni solis habitationem tendimus, dignum profecto est, ut de Dei itinere pro carnalibus affectibus non declinemus. Tota enim virtute pensandum est, quod vaccae Dei plaustro suppositae pergunt et gemunt, dant ab intimis mugitus, et tamen de itinere non deflectunt gressus. Sic nimirum praedicatores sancti, sic fideles quique intra sanctam Ecclesiam debent ut compatiantur proximis per charitatem, et tamen de via Dei non exorbitent per confessionem.
2.7.3
« Sed et satrapae Philisthinorum sequebantur usque ad terminos Bethsames. Porro Bethsamitae metebant triticum in valle. Et elevantes oculos suos, viderunt arcam, et gavisi sunt cum vidissent. Et plaustrum venit in agrum Josue Bethsamitae, et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus. Et conciderunt ligna plaustri,» et reliqua. Jam enim superius dictum est, quod Bethsamis domus solis interpretaretur. Sed nunc quae alia potest in hoc loco esse domus solis, nisi sancta Ecclesia, a Sole justitiae illustrata? Et quid est Bethsamitas in valle frumenta metere, nisi doctores Ecclesiae annonam verbi Dei in humilitate tractare? Quis est lapis in agro Josue, nisi Christus Dominus in Ecclesia sua? Ligna vero illa plaustri, ipsius Christi praefigurasse crucis mysterium non dubium est. Vaccas vero super lapidem immolare, est conversos sanctos a saeculo in Christi imitatione mortificare.
2.7.4
« Hi sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philisthiim pro delicto, Domino: Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Beth unum, Accaron unum.» Azotus enim interpretatur ignis, Gaza vero fortitudo ejus, sive divitiae. Ascalon quippe pondera vel ignis homicida, Geth torcular, Accaron vero sterilitas vel eradicatio dicitur. Quinque enim civitates Palaestinorum quinque corporis sensus a quibusdam intelliguntur. Ex quibus bene Azotus interpretatur ignis, illum scilicet significans, quo corda miserorum suecenduntur. De quibus scriptum est:« Omnes adulterantes velut clibanus corda eorum.» Et Gaza, quae dicitur fortitudo ejus, quia fortes sunt adulterantes in malum; sive divitiae, de quibus Dominus dicit:« Sollicitudines divitiarum suffocant verbum,» accipiuntur in quibus confidunt iniqui. Et Ascalon, quae ponderata sonat, vel ignis homicida, malitiae pondus, quo deprimuntur reprobi. De qua dicitur: Iniquitas in talento plumbi sedet, quia iniquitate succensi, ut divitiis abundare possint, homicidia perpetrant. Unde Geth jure sequitur, quae torcular interpretatur: Significat autem tribulationes praesentis vitae, ubi torquentur electi ac reprobi. Et Accaron vero, quae sterilitas vel era dicatio dicitur, reproborum significat sterilitatem, qui his vitiis insistunt; et si in his perseveraverint, eradicabuntur a terra viventium. Sed hae quinque civitates munera aurea offerunt, quando auro spiritalis intelligentiae instructi, ab his vitiis per poenitentiam declinantes, quae in quinque sensibus corporis admittuntur divinis Testamentis se subdunt. Unde necesse est ut attendant ad mortem, ubi est tristitia vera et sterilitas perpetua et sic se cohibebant ab iniquitatibus. Sed quod ait juxta historiam:
2.7.5
« Ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro et usque ad Abel magnum super quem posuerunt arcam Domini.» Abel magnum civitas est in termino Israel. Abel magnum idcirco vocatur, cum antea Bethsamis vocata sit, sive propter luctum super viris Bethsamitis ita factum, sive propter distinctionem civitatis Abel Bethmacha, de qua exclamavit mulier sapiens ad Joab, dicens:« Qui interrogant, interrogent in Abela.» Sic itaque intelligendum est, quod ab urbe murata usque ad villam quae est absque muro, et usque ad Abel magnum dederunt mures.« Super quem,» id est, super luctum« posuerunt arcam Domini, quae erat usque in illam diem in agro Josue Bethsamitis, et fuit ibi donec in Cariathiarim ducta est. Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis,» et reliqua usquequo ait:

Intertext edge

Open linked passage

Note