Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De ordine canonicorum regularium
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-havelbergensis1126-1154" aria-label="More works by Anselmus Havelbergensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11386 Deorcar
17.1
CAPUT XVII. De opere manuum.
17.1
Sedentes quoque ad opera domestici mei a mane usque ad tertiam tacent, nisi necessitas operis exigat, ut loquatur quis: quam videlicet loquelam sic moderari studeo, ne cultus pietatis, id est silentium excludatur, dum quisque cum sibi cooperante, quod ad necessitatem solum operis pertinet, sine strepitu vocis colloquitur, sicut Martha sororem suam Mariam, Evangelio referente, vocavit sub silentio, dicens: Magister adest, ubi et paucitas in verbis et in voce modestia silentii gratiam non excluserant. Si vero cuiquam plura loquenda videntur, eum, cum quo loquendum est, extra conventum operantium educet, nisi forte is, qui praeest, aliquid in commune dicendum judicaverit.
17.2
Post orationes quoque, cum et missa fuerit completa, si temporis ratio, si non et dies jejunii regularis est, similiter sedent ad opera sua usque ad Sextam. A Sexta vacant lectioni usque ad Nonam, nisi forte propter meridianum et oculis per dies aestivos pausandum, aliquid hujus temporis detrahendum sit. Nam si dies geminae refectionis est, vel mane ante Primam, ut quibusdam est consuetudinis, qui et primam usque in horam secundam differunt: vel dicta missa ante Sextam lectioni vacandum est. Postquam autem dicta Sexta refecerint fratres, simul et mensarum servitores, cum diebus aestivis meridiatum fuerit, dicta etiam Nona sive in horto, sive ubicunque necesse fuerit, ad opus conveniant. Quod item faciendum est, si fratres post Nonam refecti sunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note