Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Liber II Regum
Regu 10.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8953 Liiire
10.1
CAPUT X.
10.1
VERS. 1, 2.-- Factum est autem post haec, ut moreretur rex filiorum Ammon, etc., Faciam, etc. Quando David fugit a facie Achis regis Geth, venit ad Naas regem Ammon, qui fecit cum eo misericordiam. De Naas itaque venit ad speluncam Odollam, ubi venerunt ad eum pater ejus et mater, et omnis domus ejus: inde pervenit ad Moab, et dimisit apud eum patrem et matrem et omnem domum suam. Quod vero dixit Achis rex Geth: Hic ne ingredietur domum meam? Abiit inde David et fugit in speluncam Odollam, subaudiendum de domo Naas. Si quaeratur cur ad Achis redierit, quem prius fugerat, intelligendum est eum ad quem rediit fuisse filium ejus quem fugit. Unde in sequentibus de Achis, cum quo descendebat David in praelium filius fuisse dicitur Maoch. Non enim a patre hoc patronymicum sed a matre sumpsit, quae Maacha vocabatur.
10.2
VERS. 4.-- Tulit itaque Hanon servos David, rasitque barbam, etc. Significant haec bellum diaboli contra Ecclesiam. Hanon enim, id est, dolor eorum, diabolum significat, qui Ammonitarum, id est, malignorum spirituum, id est, rector populi moeroris et semper in angustia constituti, qui comprimere vel angustiare homines desiderat. Radit ergo Hanon barbam dimidiam nuntiorum David, cum diabolus quorumdam praedicatorum sermonem vel conversationem corrumpendo maculat. Praecidit tunicas usque ad inguina, cum turpia facta quae persuadet, in oculis hominum revelat. His necesse est sedeant in Jericho donec crescat barba, ne sint opprobrium aliorum et anathema omnium, id est, donec incrementa virtutum in eis nascantur, et digni habeantur praesentari suo regi. David autem noster milites suos inultos esse non patitur, sed exercitu congregato suorum injuriam vindicat, nec solum adversarios per sanctorum suorum victoriam confundit, sed etiam in extremo judicio perpetuis ignibus tradit.

Intertext edge

Open linked passage

Note