Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Prophetia Jeremiae
Jere 29.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9006 Projer
29.1
CAPUT XXVI.
29.1
VERS. 1.-- In principio regni, etc. Haec prophetia superiore prior est, quamvis sub eodem rege. Illa enim facta est in anno quarto, haec in ejusdem regis principio. Non igitur in prophetia historiae ordo texendus cum priora posterius, et posteriora prius dicantur.
29.2
VERS. 2.-- In atrio domus. Ut etiam exteris civitatibus loquaris. Pulchre autem in atrio stat, et in vestibulo templi, ut qui ad orandum conveniunt sermones ejus audire cogantur.
29.3
VERS. 3.-- Si forte audiant, etc. Quasi dicat: Forsitan audient, etc., usque ad Forsitan verebuntur Filium meum.
29.4
VERS. 4.-- Si non audieritis. In nostra positum est voluntate, etc., usque ad nec semel et a saeculo, sed semper et sollicito?
29.5
VERS. 6.-- Dabo domum istam sicut Silo. Sicut exstructo templo in area, etc., usque ad factus pro nobis maledictum.
29.6
VERS. 10.-- Portae domus. Nova dicitur, quia qui in ea sedebant, et judicio praeerant, sacerdotum et pseudoprophetarum calumniae resistebant.
29.7
VERS. 11.-- Et locuti sunt. Sedentibus urbis principibus in porta templi, etc., usque ad sed futura bona cogitantes.
29.8
VERS. 12.-- Et ait. Jeremias illis accusantibus et crimen, etc., usque ad: In veritate enim misit me Dominus ad vos.
29.9
VERS. 13.-- Nunc ergo bonas. Quasi dicat: Si irascimini, etc., usque ad ut nihil subtrahatur de veritate.
29.10
VERS. 16.-- Et dixerunt. Principes civitatis, et populus intellexerunt, etc., usque ad quas mutatione sententiae possumus liberare.
29.11
VERS. 20.-- Fuit quoque. Quaeritur cum Urias eadem, etc., usque ad Christus quoque de manibus persequentium lapsus est.
29.12
VERS. 22.-- Et misit rex. Quaeritur quomodo Joachim rex, etc., usque ad et hanc prophetiam factam esse cum coepisset regnare.
29.13
VERS. 24.-- Igitur manus Ahicam. Quamvis Jeremias Domini auxilio liberatus sit, in mercedem tamen deputatur illi, per quem prophetam suum liberavit.

Intertext edge

Open linked passage

Note