Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Prophetia Jeremiae
Jere 33.1
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria
—
9006 Projer
33.1
CAPUT XXX.
33.1
VERS. 1.-- Hoc verbum. Jeremias reversionem promittebat, etc., usque ad Sed cum Israel et Judas in terram suam revertentur.
33.2
VERS. 7.-- Vae quia magna. Prius tristia nuntiantur, etc., usque ad nec manibus arma, sed lumbos quasi parturientes tenebunt.
33.3
VERS. 9.-- Et David. Christo, scilicet; quomodo enim primus Adam et secundus scribuntur juxta corporis veritatem sic et David. Christus enim de David secundum carnem.
33.4
VERS. 10.-- Serve meus. Familiariter vocat, sicut Abraham, Isaac, Jacob vocantur servi Dei. Moyses quoque et alii prophetae, et Paulus in principio Epistolarum hoc titulo gloriantur.
33.5
VERS. 12.-- Plaga. Aliter amicus, aliter percutit inimicus; aliter pater, aliter hostis: ille enim ut corrigat, iste percutit ut occidat.
33.6
VERS. 16.-- Propterea. Sub Zorobabel haec facta cognoscimus, etc., usque ad sed plenius atque perfectius in Christo complentur.
33.7
VERS. 18.-- Ecce ego convertam. Quoniam typus praecessit, etc., usque ad plenius atque perfectius in Christo et in apostolis complentur.
33.8
VERS. 19.-- Ludentium, et multiplicabo eos, etc. Non secundum illud, Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere; sed sicut David ludebat ante arcam Domini
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).