Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De creatione VI dierum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus-beda" aria-label="More works by Auctor incertus (Beda?)">
More
Original / primary: 8476 Decrvid
4.1
DE DIE TERTIA.
4.1
Dixit vero Deus: Congregentur aquae quae sub coelo sunt in locum unum, et appareat arida. Quid est ergo quod non ait: Fiat arida visibilis, vel aqua congregata, nisi quia propinquiora sunt eidem informitati, quam coelestia corpora, ut de his per innumerationem dierum infirma rerum condiuntur. Ideo noluit inferri, ut similiter cum superioribus fieri imperaret, sed congregatae aquae apparere per se infirma rerum jussit. Ubi ergo congregatae sunt aquae si totam terram prius occupaverunt, illic, scilicet quo retractae sunt ut terra nudaretur. Et si aliqua pars antea arida apparebat, ubi congregari potuisset, non ergo totum abyssus occupavit, sed magis intelligendum est, aut in modum nebulae prius aqua terram occupasset, aut terram longe lateque obsidens, qua cavum locum praebuisset, ubi percurrentes aquas capere potuissent ut appareret arida.
4.2
Item Recapitulatio.
4.3
Post haec die tertia collegit in unum aquas inferiores salsas. Hoc est, homines infideles, qui cupiditatum tempestate et tentationum carnalium fluctibus quatiuntur, et in se ipsis quasi amaritudo includuntur. Segregavitque ab eis aridam, populorum scilicet fontem fidei sitientem; obfixitque dehinc superborum limites, et coercuit eos, ne turbulentis iniquitatum suarum fluctibus aridam, id est, animam sitientem Deum, conturbent, liceatque ei germinare bonorum operum fructum secundum genus. Diliges proximum in subsidiis necessitatum carnalium, habens in se semen secundum similitudinem, ut ex sua infirmitate compatiantur ad subveniendum indigentibus, producens et lignum forti robore. Et fructiferum, id est, beneficium ad eripiendum eum qui injuriam patitur de manu potentis, et praebendo protectionis umbraculum valido robore justi judicii.
4.4
Et vidit Deus quod esset bonum, et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum, faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita. Et protulit terra herbam virentem et afferentem semen, juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum, factumque est vespere et mane dies tertius. Quid est enim, quod ista omnia in unum dicit imperavit fieri, et terram germinare, et aquas congregare, nisi quod ista omnia in terra radice figuntur? Ideo ad eamdem diem pertinere dicuntur quia quamvis longe lateque per incrementa sua diffunduntur, tamen de locis propriis nexibus suis non moventur. Quia arbores vivunt, vivunt tamen non per animam, sed per viriditatem, quia ille succus infunditur in radice, deinde in qualitatem arboris efficitur, et postea in effusione ramorum, et exinde in viriditate foliorum. Unde dicit: Et lignum pomiferum, quia omnia ligna fructum non faciunt, quia hic fructus intelligitur, quia unaquaeque arbor habet usum suum, et unaquaeque herba similiter utilitatem suam tam in manifesto, quam in occulto

Intertext edge

Open linked passage

Note