Auctor incertus (Hugo de S. Victore?)
Posteriores excerptiones
Exce 13.1
Choose a text
More by Auctor incertus (Hugo de S. Victore?)
—
11052 Posexc
13.1
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. PROLOGUS.
13.1
Primi parentes humani generis per culpam primam se cum sua sobole morti et damnationi fecerunt obnoxios; sed divina providentia, quae fecerat hominem ad imaginem et similitudinem suam, reducere disponens eum ad beatitudinem, contulit ei primum subsidia salutis, per sacramenta redemptionis, usque ad adventum Redemptoris. Cum autem venisset plenitudo temporis, misit Deus Filium suum in terras, ut per assumptum hominem, hominem redimeret, et redemptum ad regna coelorum revocaret, sicut ab initio multiformibus figuris fuit praesignatum, multis oraculis prophetarum praedictum. Cujus dispensationis scriptores divina sapientia quatuor elegit evangelistas, ut homo ex quatuor elementis et ex quatuor humoribus compositus, per quatuor mundi climata dispersus, per doctrinam quatuor evangelistarum ad unam pervenire valeat mansionem coelorum, et beatitudinem angelorum. Quos scilicet quatuor evangelistas, propheta Spiritu sancto docente per quatuor animalium formas describens, ait: Similitudo vultus animalium, facies hominis, et facies leonis, facies bovis, et facies aquilae. Per faciem namque hominis designatur Matthaeus: qui ab humanitate Christi Evangelium suum incipit, dicens: Liber generationis, etc. Per faciem leonis designatur Marcus, qui in principio Evangelii sui ait: Vox clamantis in deserto, etc. In deserto namque leo clamat: sic Joannes, cujus mentionem Marcus in principio Evangelii sui facit, in deserto Judaeae rugiebat, ut Judaeos spirituali somno depressos excitaret dicens: Parate viam Domini: rectas facite semitas Dei nostri, sicut dicit Isaias propheta. Bovis, sive vituli facies ad Lucam refertur, qui a sacerdotio Zachariae incoepit, dicens: Fuit in diebus Herodis regis sacerdos nomine Zacharias. Per faciem autem aquilae designatur Joannes, qui ad alta evolans, ait: In principio erat Verbum, etc. Facies hominis ad humanitatem pertinet, facies vituli ad passionem, facies leonis ad resurrectionem, facies aquilae ad divinitatem et ascensionem. Sed facies hominis et facies leonis dicuntur a dextris, quia Christi nativitas et resurrectio omnium generalis laetitia est. Vitulus dicitur a sinistris quia mors Christi apostolis tristis fuit. Aquila, non juxta, sed supra describitur; quia ascensionem designat, et Deitatem pronuntiat. Cum autem sint quatuor animalia, supra omnia commemoratur aquila. Quia Joannes per hoc, quod in principio Verbum vidit, et caeteros et seipsum transit. Possumus itaque istas facies referre ad Christum, qui natus est homo, et ut homo passus est ut vitulus, resurrexit ut leo, ascendit ut aquila. Unusquisque etiam perfectus: homo est in ratione, vitulus in sacrificio, leo in fortitudine, aquila in contemplatione. Quae enim in quatuor animalibus dicuntur, ad omnes perfectos referuntur. Sanctus quoque Joannes in Apocalypsi sanctos evangelistas per easdem facies describit. Nos itaque de Evangeliorum plenitudine, quasdam guttas cupientes haurire, ibi incipimus expositionem, ubi Christus auctor bonorum, incoepit miraculorum suorum operationem.
13.2.1
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER PRIMUS. DE MYSTERIIS EVANGELII SANCTI JOANNIS. CAP. I. De aqua in vinum mutata.
13.2.1
Nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat ibi Jesus cum Maria matre sua. Cana interpretatur zelus, et significat dilectionis fervorem. Galilaea interpretatur transmigratio facta, et designat Ecclesiam, vel in deserto vitae spiritualis conversationem honestam. In sancta namque Ecclesia, sive in spiritualis vitae conversatione honesta, postponentes transitoria, transmigrabimus ad aeterna. In Cana autem Galilaeae fiunt nuptiae, quando intra sanctam Ecclesiam sive conversationem bonam, per fervorem dilectionis, Christo fideles animae sociantur. Ibi Jesus Salvator, id est qui populum suum salvat a peccatis eorum, aquam convertit in vinum, quando convertit impium, et facit pium, quando de luxurioso facit castum, de ebrio sobrium, de avaro largum, de prodigo temperatum, de furibundo mansuetum, de superbo humilem, de iracundo mitem, de persecutore patientem. Aquam convertit in vinum, quando aufert culpam, et confert gratiam. Per aquam significantur mali, per vinum boni. Mali enim sicut aqua frigidi sunt propter malitiam; et sicut aqua fluit et decurrit in mare, sic illi per corruptionem vitiorum fluunt et decurrunt in amaritudinem aeternam. Boni vero, quemadmodum vinum, intrinsecus calent per gratiam, et foris alios potant, et calefaciunt, et inebriant per doctrinam. Sunt autem nonnulli adeo malignitate pravitatis, ut non tantum sint frigidi sicut aqua per malitiam, sed etiam ut glacies indurati per cordis duritiam. Qui tarde a sua perversitate dissolvuntur, ut in vini jucunditatem commutentur. Nihil tamen difficile Domino Jesu, quia ad ipsius voluntatem et talium dissolvitur duritia, et ad ejus nutum datur omnis gratia. Sex hydriae, sunt quinque corporis sensus, cum uno simplici sensu animae. Sed et hydriae dicuntur lapideae, quia sensus nostri ante gratiam obdurati sunt per culpam. Istas sex hydrias aqua implemus, quando fletu nostrae compunctionis omnes sensus nostros a culpa transacta perfecte lavamus. Tali aqua purificantur Judaei, id est veri confessores Christi, qui non tantum confitentur eum voce oris, sed et opere manuum in veritate cordis. Capiunt autem hydriae metretas binas, quando commisimus delectatione et consensu; ternas vero, qnando fletibus purgamus non solum delectationem pravam et consensum, verum etiam malum opus. Aqua denique convertitur in vinum, quia fletum culpae sequitur jucunditas gratiae. Omnis homo primum bonum vinum ponit, quia homines, qui ea quae ad humum pertinent amant, in praesenti quaerunt delectabilia; deinde id, quod deterius est, quia in futuro recipient amara. Deus vinum bonum servat, quia pauca sunt bona, quae nobis tribuit in tempore ad comparationem futurorum bonorum, quae nobis daturus est in aeternitate.
13.2.2
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER PRIMUS. DE MYSTERIIS EVANGELII SANCTI JOANNIS. CAP. II. De eodem mysterio.
13.2.2
Implete hydrias aqua. Galilaea interpretatur transmigratio facta. Vita ergo praesens Galilaea est, transmigrans de praesentibus ad futura. In Galilaea fiunt nuptiae, quia transitu temporis, significatur copula permansurae dilectionis Ecclesiae ad Christum, animae ad Deum. Sex hydriae, sunt sex aetates in mundo. Prima. ab Adam usque ad Noe; secunda, ab Noe usque ad Abraham; tertia, ab Abraham usque ad David; quarta, a David usque ad transmigrationem Babylonis; quinta, a transmigratione Babylonis usque ad Christum; sexta, a Christo usque ad finem mundi. In vita hominis est infantia, prima: secunda, pueritia; tertia, adolescentia; quarta, juventus; quinta, virilis aetas; sexta, senectus. Prima, id est infantia, quasi quodam diluvio lubricae oblivionis obruitur, ut non videatur in posterum, nec vestigia sui ulla sequantur. Secunda, id est pueritia, primum de diluvio oblivionis ad sensum exiens per superbiam erigitur, et per concupiscentiam dividitur et dispergitur. Tertia, id est adolescentia, primum per cohibitionem disciplinae circumciditur; deinde praeceptis informatur, et consilio regitur. Quarta, id est, juventus, servire jam cogitur, et subjicitur regimini, ut per timorem hominis, divinum dicat. Quinta, id est virilis aetas, per timorem hominis ad divinum venit. Sexta, id est senectus, quae si his satura, concupiscentia futurorum trahitur. Sic humanum genus primum diluvio obrutum est; secundo, in aedificatione turris elatum, et divisione linguarum dispersum; tertio, in Abraham circumcisum, in Moyse praeceptis informatum, sub judicibus consilio gubernatum; quarto sub regibus dominationi subjectum; quinto, sub pontificibus religioni parens; sexto, sub gratia vera bonitate illustratum. Istae sex hydriae, sive in decursu praesentis saeculi, sive in vita hominis, omnes aqua implentur, quia judicio plenus est mundus, et judicia tua abyssus multa. Multa operatus est Deus ab initio saeculi, et operari non desinit usque ad finem ejus. Et haec omnia, judicia sunt, et nil sine causa fit. Sed quandiu non potest homo dicere: Judicia tua jucunda, nondum aqua conversa est in vinum. Deficiente vetere vino, hydriae aqua opplentur; quia, cum in vita hominis carnales delectationes deficiunt, divinae consolationes succedunt: quae quidem incipientibus minus saporis conferunt, proficientibus amplius dulcescunt; quia tunc in vinum aquae convertuntur, quando in mente hominis opus Dei, quod laboranti prius non sapit, per spiritualem intelligentiam illuminato dulcescit.
13.2.3
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER PRIMUS. DE MYSTERIIS EVANGELII SANCTI JOANNIS. CAP. III. De ejectione ementium et vendentium e templo Domini.
13.2.3
Prope erat Pascha Judaeorum, et ascendit Jesus Jerosolymam, et invenit in templo ementes et vendentes boves, et oves, et nummularios sedentes. Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves; et nummulariorum effudit aes, et mensas subvertit, et iis, qui columbas vendebant, dixit: Auferte istas hinc, et nolite facere domum Patris mei, domum negotiationis. Pascha agimus, dum a vitiis ad virtutes transimus. Ad hoc Jesus venit, dum Ecclesiam quotidie visitat, et actus cujusque considerat, et eos ejicit, qui inter sanctos vel ficte bona, vel aperte mala faciunt. Per boves qui arant, praedicatores coelestis doctrinae significantur. Hos vendunt, qui non amore Dei, sed pro quaestu temporali praedicant. Oves innocentes, sua vellera vestiendis praebent, per has significantur opera pietatis et munditiae. Quae venduntur, dum pro humana laude geruntur. Spiritus sanctus in columba apparuit; unde per columbam accipitur Spiritus sanctus, quem vendunt Simoniaci. Nummos mutuo dant in Ecclesia, qui non simulate coelestibus, sed aperte terrenis serviunt. Hi omnes ejiciuntur de parte sortis sanctorum, qui vel ficte bona, vel aperte mala faciunt. Et funiculus peccatorum modo flagellat ad correctionem, quibus incorrecti in fine ligabuntur. Oves quoque et boves ejicit, quia talium vitam, et doctrinam ostendit reprobam. Aes et mensas subvertit, quia et in fine ipsae res, quas dilexerant, destruentur.
13.2.4.1
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER PRIMUS. DE MYSTERIIS EVANGELII SANCTI JOANNIS. CAP. IV. De muliere Samaritana
13.2.4.1
Venit Jesus in civitatem, quae dicitur Sichar, etc. Adventus Jesu significat carnis assumptionem. Sichar, quae interpretatur conclusio vel ramus, significat gentilem populum. Populus namque gentilis sub peccato fuit conclusus, et est ramus de oleastro excisus, olivae insertus. Fons Jacob, qui ibi erat, naturalem significat rationem, non aliunde surgentem, nisi a causa omnium bonorum, id est Deo. Et ideo pulchre dicitur: Erat ibi fons Jacob, id est ratio infinita, Patris altitudine procedens. Jesus autem fatigatus ex itinere, sedebat supra fontem. Iter Jesu est dispensatio incarnationis; sessio, dignatio humilitatis; lassitudo, infirmitas carnis; sexta hora, sexta aetas; puteus, profunditas hujus saeculi; Samaritana, Ecclesia. Venit ergo mulier non jam justificata, sed justificanda: quae nondum, dimissa hydria cupiditatis, hauriebat fluvium voluptatis de profundo saeculi praesentis. Dixit ei Jesus: da mihi bibere. Petit Jesus a primitiva Ecclesia de gentibus, potum fidei, qua in se Redemptorem credatur. Petit potum rationis, ut ipse Creator investigetur. Et dum ab ea potum postulat, potu eam coelestis gratiae inebriat. Apostoli in civitate escas emunt, dum in mundo sua praedicatione fidem in populis, et bonam operationem ad honorem et voluntatem Salvatoris acquirunt. Vade, voca virum tuum. Respondit mulier: Non habeo virum. Dixit ei Jesus: Bene dixisti, non habeo virum. Quinque enim viros habuisti; et nunc quem habes, non est tuus vir. Quinque viri sunt, quinque sensus corporis. Qui ideo recte dicuntur animae viri, quia illi naturaliter sunt copulati, ut per eorum conjunctionem, bonorum operum habeat fecunditatem, et proferat prolem. Qui videlicet sensus animae sigillatim moriuntur, dum per iniquitatem succedentem corrumpuntur. Et istis viris mortuis, id est sensibus per iniquitatem corruptis, conjungit sibi humana natura sextum, non maritum, sed fornicatorem et corruptorem: errorem, scilicet mundanum. Talem igitur invenit Christus mulierem Samaritanam, id est gentium Ecclesiam non alicui legitimo viro, id est sano sensui copulatam, sed suo corruptori conjunctam. Sed Dominus volens eam ad veritatem revocare, ne illa( eo quod audierat patres in monte illo adorasse, et Judaeos tunc in Hierosolymis adorare) ne, inquam, existimaret in monte illo vel in Hierosolymis tantum esse adorandum, subjungens docuit eam, dicens: Mulier crede mihi, venit hora; et nunc est, quando nec in monte hoc, nec in Hierosolymis adorabitis; sed veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Et continuo venerunt discipuli. Discipuli de civitate cum cibo veniunt ad Dominum, dum ei de hoc mundo per praedicationem, vel doctrinam suam fructum boni operis in gentibus gignunt. Et mirantur, quod cum muliere loquitur, dum stupent de misericordia Dei, quod etiam gentilitati Dei gratia dispensatur. Et mulier, id est gentilitas, conversa, tanta veritatis cognitione per fidem percepta, reliquit hydriam suam per cupiditatis abrenuntiationem; et abiit, per bonam operationem et peccatorum suorum remissionem, in civitatem, id est infidelium multitudinem, et dixit hominibus illis, per praedicationem: Venite, et videte hominem, qui dixit mihi omnia, quae feci. Ecclesia namque ex gentibus conversa omnium salutem desiderat, et omnes, quos potest, ad divinam visionem vocat. Et exierunt de civitate illa, et veniebant ad eum Sic propter auditam vocem praedicationis exeuntes de pravitate pristinae conversationis, venerunt ad cognitionem veritatis illi, qui consortes sunt futuri aeternae beatitudinis. Discant filii Ecclesiae matrem suam imitari; discant non armis, sed verbis infideles ad Deum ducere; discant non peritura bona eis vi auferre, sed et peritura et permansura eis per charitatem conferre. Rabbi, manduca. Et respondit: Ego habeo manducare cibum, quem vos nescitis. Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus qui misit me. Voluntas Patris ejus est conversio et justificatio hominis, quia Christus reficit seipsum, dum infideles veritatem docet.
13.2.4.2
Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem. Apostolis offerentibus cibum corporalem, docet eos quem cibum ipse esuriat, salutem scilicet hominum. Levate oculos, et videte, id est intellectu considerate, quia transacta hieme infidelitatis, adest calor fidei et parata sunt corda, ut opera justitiae ex illis colligatis. Ut qui seminat simul gaudeat, et qui metit. Utro que opus erat, et seminare, et metere, quia in hoc apparet probabile verbum: Alius est, qui seminat, et alius qui metit. Nisi enim praeparati essent per prophetas non audirent apostolos: non enim crederetur apostolis, nisi prophetae praecessissent. Ego misi vos metere, quod non laborastis. Alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. Multi labores fuerunt patriarchis et prophetis, in quibus omnibus prophetia Christi; et multi passi sunt quasi seminationis frigore. Quasi diceret: Vos facio messores ibi, ubi alii seminaverunt, id est in Judaea, ubi prima seges est collecta. Unde aliqui exeuntes in toto mundo seminabunt. Unde alia messis quasi de granis surget colligenda in fine saeculi messoribus angelis. Ex civitate illa multi crediderunt in eum Samaritanorum. Credunt in eum illi, qui eum non solum per credulitatem agnoscunt, sed etiam per affectum diligunt. Et mansit ibi duos dies. Duos dies manet apud illos, quos duobus praeceptis charitatis instruit et in ipsis quasi in luce duorum dierum semetipsum eis ostendit.
13.2.5
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER PRIMUS. DE MYSTERIIS EVANGELII SANCTI JOANNIS. CAP. V. De filio reguli a Domino sanato.
13.2.5
Erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum. Regulus iste patriarcharum et prophetarum designat coetum; Capharnaum, mundum; filius reguli, populum peccatis obnoxium, per gratiam salvandum. Et bene reguli nomine designantur patriarchae et prophetae, quia non solum se recte vivendo, sed et alios verbo et exemplo noverunt regere. Domine, descende, quasi diceret coetus antiquorum patrum.. Domine, descende, per humanae carnis assumptionem, ut populum( qui futurus est filius per fidem) morientem per iniquitatem, salves per mortis tuae passionem. Et sicut fides reguli obtinuit salutem filii, sic fides patrum valuit in salutem generis humani. Servi reguli occurrentes ei, et salutem filii nuntiantes, sunt praedicatores in conversione et justificatione hominum laborantes, et de salute eorumdem Domino exsultantes et congratulantes. Et bene dicitur de filio sanato, quod reliquerit eum febris hora septima, quia in septiformis spiritus distributione gentes et omnes praedestinati ad vitam solvuntur a culpa. Credit regulus, et domus ejus tota, dum coetus patrum cum aliis fidelibus illustratur gratia divina. Simili modo regulos pro infirmo filio sanando intercedit, dum praelatus quilibet pro suo subdito variis tentationibus depravato, ut a Domino sanetur preces effundit. Infirmus vero sanatur, dum per culpam depravatus, per gratiam ad justitiam revocatur.
13.2.6
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER PRIMUS. DE MYSTERIIS EVANGELII SANCTI JOANNIS. CAP. VI. De probatica piscina.
13.2.6
Ascendit Jesus Hierosolymam. Est autem Hierosolymis probatica piscina, quae cognominatur Hebraice Bethsaida, quinque porticus habens. Piscina probatica, id est ovilis, in qua oves lavabantur, quae in sacrificium Domini offerebantur, conversationem designat sanctam et religiosam, in qua anima, quae ovis debet esse per innocentiam, lavari debet per poenitentiam, ut offeratur Domino per operationem bonam. Habet ista piscina quinque porticus, propter sensus corporis, per quos omnis nostra actio ad effectum perfectum ducitur. In his autem quinque sensibus nostris jacet multitudo magna languentium, quia multiplex est corruptio sensuum corporalium. Corrumpitur enim visus, vana videndo; auditus, vana audiendo; gustus, suavia avide comedendo; odoratus, vana odorando; tactus, lubrica operando. Qui delectatur in spectaculis vanitatis et multiplici specie rerum temporalium, qui videt mulierem ad concupiscendum eam; qui aurum videt, argentum vestes pretiosas, et caetera talia, et visa illegitime concupiscit, multitudinem languentium habet in visu. Quotquot enim in visu illicitos appetitus habet, tot in eodem sensu languentes continet. Qui delectatur in vanis diversorum sonorum aut vocum modulatibus, aut illecebrosis cantibus; qui aurem accommodat ut hauriat sanguinem, detractiones libenter audiendo, intra auditus sui ambitum multitudinem habet languentium. Qui delicatis cibis, et diversis saporibus, et potibus concupiscentiae palati sui et gulae satisfacit, intra porticus hujus ambitu multitudinem languentium custodit. Alii diversis odoraminibus, et diversorum aromatum fragrantiis olfactui satisfacere contendunt. Alii diversarum rerum suavitatibus, tactus voluptatibus inserviunt. Sed unusquisque sensus tot servat languentes, quot appetituum patitur corruptiones. Aqua, in qua languidi sanabantur, compunctionem significat. Angelus vero, qui movebat aquam, Spiritum sanctum designat. Angelus Domini descendebat in piscinam, et movebatur aqua, et sanabatur unus. Sic Spiritus sanctus quoties in nos descendit et in nos intrat, excitat gratiam compunctionis, et sanatur sensus noster a quacunque tenetur infirmitate corruptionis. Quod autem dicitur, et sanabatur unus, hoc insinuat quod qui unitati sanctae Ecclesiae conjungitur, gratiam spiritualis sanitatis continuo meretur. Claudi sunt, qui semitam justitiae non dirigunt. Caeci sunt, qui nec Deum, nec ejus mandata cognoscunt. Aridi sunt, qui in bona actione, vel eleemosynarum distributione manus non porrigunt. Multi ergo sunt infirmi, sed unus sanatur; quia solus, qui in unitate sanctae Ecclesiae consistit, qui unum Deum colit, justificatur. Quod vero quidam ex illis infirmis per hominem dimissi in piscinam sanabantur, iste autem per solum Dominum sine cooperatione hominum sanitatem est adeptus, significat quod aliquando, cooperante praedicatione, vel intercessione humana salutem consequimur; aliquando vero per solam inspirationem internam justificamur. Tolle grabatum tuum, et vade. Qui languerat, grabatum domum reportat, cum anima peccatorum remissione curata, se ad internam sui custodiam cum ipso corpore refert, ne quid iterum unde feriatur, admittat.
13.2.7
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER PRIMUS. DE MYSTERIIS EVANGELII SANCTI JOANNIS. CAP. VII. De quinque panibus, et duobus piscibus.
13.2.7
Cum sublevasset oculos, et vidisset quod multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi? etc. Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces, etc.. Quinque panes hordeacei sunt quinque libri Moysi, in quibus sub palea litterae continetur medulla spiritualis intelligentiae. Duo pisces, sunt libri prophetarum et psalmi. De hoc cibo Dominus ait: Quae scripta sunt in lege, et prophetis, et psalmis de me. Hunc vero cibum Dominus apostolis, ut eum apponerent populis fregit, quando illis, ut Scripturas intelligerent, sensum aperuit. Illi autem acceptum cibum aliis apposuerunt, quando scripturam legis, et prophetarum, et psalmorum per totum mundum spiritualiter esse intelligendam, et observandam praedicaverunt. Comedentes quoque super fenum discumbunt, quando praedicatione vel lectione pasti, carnem suam( ne sibi dominetur) jejuniis et vigiliis premunt. Qui quinque millia fuisse reperiuntur, propter quinque sensus corporis, quos bene et perfecte regunt, quibus praesunt, per quos operantur. Comedentes denique satiantur, cum auditores de omnibus, quae ad fidem et bonam operationem pertinent, per praedicationem et lectionem erudiuntur. Exceptis, inquit, mulieribus et parvulis. Mulieres, sexus fragilis; et parvuli, minor videlicet aetas, sunt numero indigni. Isti significant infirmos in fide nondum idoneos pugnae. Possunt etiam per mulieres et parvulos reprobi significari qui, quamvis cum electis comedant per auditum praedicationis, extra numerum tamen electorum sunt per pravitatem conversationis. Et tulerunt reliquias duodecim cophinos fragmentorum plenos. Reliquiae, sunt spiritualis intelligentiae subtiliora, et secretiora documenta: quae a rudibus capi nequeunt. Quae non sunt negligenter relinquenda, sed ab apostolis, et eorum successoribus diligenter quaerenda. Cophinis servilia opera geruntur, et Deus infirma mundi elegit, ut fortia quaeque confundat. Studeamus, et nos acceptum panem divinae scientiae per praedicationem aliis apponere, ne per nostram negligentiam in via deficiant, aut fame pereant.
13.2.8
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER PRIMUS. DE MYSTERIIS EVANGELII SANCTI JOANNIS. CAP. VIII. De muliere in adulterio deprehensa.
13.2.8
Adduxerunt ad Jesum Scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam, et statuerunt eam in medio, et dixerunt ei: Magister haec mulier modo deprehensa est in adulterio. In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis? Mulier ista significat gentilem Ecclesiam a diabolo per culturam idolorum violatam: hanc Judaei volunt lapidari, quia volunt eam damnari, dum invident eam gratiae coelestis participem fieri. Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Inimici Pharisaei tentant de justitia, an contra eam diceret; sciebant enim mansuetum et misericordiae praedicatorem, unde placebat populo; unde putabant dicturum dimittendam adulteram, et in hoc diceretur contrarius legi Moysi, et Deo auctori, et ideo cum adultera reus mortis. Quod si secundum legem diceret lapidandam, deriderent eum, quasi non habentem mansuetudinem, quam praedicabat, et pro qua amabatur. Ipse autem neutra capitur calumnia, sed servata mansuetudine respondit, quod est verae justitiae: Qui sine peccato est, primus in eam lapidem mittat. Ipse autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra. Digito Dei scripta fuit lex in tabulis lapideis, pro duritia illius populi; inclinatus jam in homine ipse custos legis est, et dator, et judex est scribens in terra. In quo docet nos de auditis malis alicujus non temere judicare, sed prius digito discretionis, nos ipsos intus discutere sicut ibi dicit: Qui sine peccato est, vestrum primus in eam lapidem mittat; quasi diceret: Prius sitis justi, postea ream puniatis. Sic enim jubet lex puniri reos; non tamen a similibus puniendos. Ecce plena justitia, ut justus malos et mala puniat. Illi ergo vel ream dimittant, vel cum ea poenam subeant. Et iterum se inclinans in terra scribebat; iterum in terra scribebat, ex more alio vultum vertens, ut illis sit liberum exire, quos praevidebat citius exituros quam plura interrogaturos. Docet autem nos sicut et ante correptionem alterius, ita et post nosipsos investigare humiliter, nec idem, vel aliquid simile in nobis sit. Audientes autem haec, unus post unum exibant, a senioribus incipientes; et remansit solus Jesus, et mulier stans in medio. Sic Judaeis Christum deserentibus per infidelitatem, gentium Ecclesia in fide stat, et in exspectatione divinae misericordiae perseverat, et condonatur ei culpa, et tribuitur gratia. Simili modo Dominus quotidie recipit adulteram, dum per gratiam recipit quamlibet animam a diabolo per culpam corruptam.
13.2.9
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER PRIMUS. DE MYSTERIIS EVANGELII SANCTI JOANNIS. CAP. IX. De caeco illuminato.
13.2.9
Praeteriens Jesus vidit hominem caecum a nativitate. Caecus iste designat genus humanum in parentibus primis excaecatum per originale peccatum. Me oportet, inquit Dominus, operari opera ejus, qui misit me, donec dies est. Non solum tunc cum Christus erat in mundo, sed et semper usque ad consummationem saeculi per fidem est cum electis, et est tempus operandi. Venit, nox, quando nemo potest operari. Nox illa, est infernalis obscuritas, in qua nulli licet operari ut nec ardenti diviti licuit; sed tantum est tempus recipiendi. Exspuit in terram: et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus, et dixit ei: Vade, et lava in natatoria Siloe( quod interpretatur missus). Abiit ergo, et lavit: et venit videns. Itaque vicini, et qui viderant eum prius, quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est, qui sedebat, et mendicabat? Saliva est divinitas; terra, humanitas; lutum ex utroque, conjunctio utriusque naturae. Siloe, quod interpretatur missus, Christum significat in quo caecus luto linitus lavatur, dum peccator in fide divinitatis, et humanitatis, ejus baptismo renovatur. Et caecitas aufertur, dum peccatum deletur. Lotus denique videt clare, dum renatus quisque credit, et diligit, aut contemplatur bona coelestis patriae. Caecus itaque iste est genus humanum; caecitas, peccatum; lutum, incarnationis sacramentum; linitio et lavatio, fides cum baptismo; receptio luminis contemplatio supernae claritatis. Sed Judaei illuminatum ejiciunt, dum populum Christianum contemnunt. Et Jesus illuminatum suscipit, quia Christianum Judaeo anteponit.
13.2.10
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER PRIMUS. DE MYSTERIIS EVANGELII SANCTI JOANNIS. CAP. X. De grano frumenti.
13.2.10
Nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit: ipsum solum manet. Omnibus est manifestum de grano frumenti, quod dum in terram cadit nisi moriatur, id est humore terrae humectetur et tale quale prius fuit esse desinat, et per alterationem vegetationis aliud fiat, solum manet et fructum nullum affert. Si autem fuerit mortuum, id est pinguedine et humiditate terrae putrefactum, statim herbam germinat, stipulam roborat, spicas, aristas, paleas, grana format et multum fructum affert; quia, sicut in alia parabola dicitur, sive trigesimum, sive sexagesimum, sive centesimum, sic Christus in terram cadens per humanitatem, fert fructum multum moriens per passionem. Nihil namque nobis nasci contulisset, nisi moriendo nos redimere potuisset. De hoc fructu, et profectu per Psalmistam ait: Singulariter sum ego donec transeam. Singulariter enim fuit, donec transiit; quia, donec mortem gustavit, fructum humanae redemptionis non perfecit. Sed moriendo fructum ex se multiplicavit, quia omnes ad vitam aeternam praedestinatos redemit. Per hunc denique fructum, designantur patriarchae, prophetae, evangelistae, apostoli, martyres, confessores, virgines et omnes electae animae, quotquot fuerunt ab initio justificandae per gratiam redemptionis, et quotquot erunt in fine beatificandae per gloriam remunerationis. Sanctus quoque Joannes evangelista hunc fructum exprimit, ubi ait: Audivi numerum signatorum centum quadraginta quatuor millia signati ex omni tribu filiorum Israel. Et deinceps: Posthaec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus tribubus, et populis, et linguis, stantes ante thronum. Per centum namque quadraginta quatuor millia signatorum ex omni tribu filiorum Israel, designavit eos quos divina Providentia ad vitam praedestinatos ante adventum Redemptoris per praecedent a sacramenta redemptionis ad salutem praeparavit. Per turbam autem magnam, quam dinumerare nemo poterat, quam vidit ex omnibus tribubus et linguis, et populis, illos insinuavit quos post adventum Redemptoris gratia superna justificat et salvat: de qua turba recte dicitur, quam dinumerare nemo poterat, quia pauci erant qui ante adventum Christi justificabantur ad comparationem eorum, qui post adventum ejus justificantur. Ante adventum etenim ejus notus tantum in Judaea Deus. Modo vero omnes gentes plaudunt manibus, jubilant Deo in voce exsultationis. O quam mirabile!. Istud est granum, quod facit fructum trigesimum in conjugatis; sexagesimum in continentibus; centesimum in virginibus.
13.2.11
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER PRIMUS. DE MYSTERIIS EVANGELII SANCTI JOANNIS. CAP. XI. De emissione retis in mare.
13.2.11
Dixit Jesus discipulis suis: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Bis in sancto Evangelio legitur quod Dominus jussit ut ad piscandum retia mitterentur, ante passionis diem videlicet et post resurrectionem. Sed priusquam Redemptor noster et pateretur, et resurgeret, mitti rete ad piscandum jubet: sed utrum in dextram, an in sinistram mitti debuisset, non jubet; post resurrectionem vero discipulis apparens, mitti in dextram rete jubet. In illa piscatione tot et tanti pisces capti sunt, ut retia rumperentur; in ista autem, et multi capti sunt, et retia rupta non sunt. Quis vero nesciat bonos dextra, et malos sinistra figurari? Illa ergo piscatio, in qua specialiter in quam partem mitti debeat rete, non jubetur, praesentem Ecclesiam designavit, quae bonos et malos simul colligit, nec eligit quos trahat, quia et quos eligere possit, ignorat. Haec autem piscatio post Domini resurrectionem facta, in solam dexteram missa est, quia ad videndum claritatis ejus gloriam, sola electorum Ecclesia pertinget, quae de sinistro opere nihil habebit. In illa piscatione, prae multitudine piscium rete rumpitur, quia nunc ad confessionem fidei etiam cum electis reprobi tam multi intrant, ut ipsam quoque Ecclesiam haeresibus scindant. In ista vero piscatione et multi pisces, et magni capiuntur, et rete non rumpitur, quia sancta electorum Ecclesia in continua auctoris sui pace requiescens, nullis jam dissentionibus dilaniatur. Miserunt ergo retia, et jam non valebant trahere prae multitudine piscium. Afferte de piscibus quos prendidistis nunc. Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. A magno mysterio numerus non vacat; sed intentos nos tanti mysterii profunditas exspectat. Neque enim quantitatis summam tam solerter evangelista exprimeret, nisi hanc sacramento plenam esse judicasset. Scitis namque, quod in Veteri Testamento, omnis operatio per Decalogi mandata praecipitur. In Novo autem, ejusdem operationis virtus per septiformem gratiam Sancti spiritus multiplicatis fidelibus datur, quem propheta denuntians, ait: Spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis: et replevit eum spiritus timoris Domini. Sed ille in hoc spiritu operationem percipit, qui fidem Trinitatis agnoscit, ut et Patrem, et Filium, et eumdem Spiritum sanctum unius virtutis credat, unius substantiae esse fateatur. Quia igitur septem, quae superius diximus, per Novum Testamentum latius data sunt dona, decem vero per Vetus praecepta, omnis nostra virtus, et operatio. per decem et septem potest plene comprehendi. Ducamus igitur per trigonum decem et septem, et veniunt unum et quinquaginta. Qui profecto numerus, a magno mysterio non vacat, quia in Testamento Veteri legimus quod annus quinquagesimus jubilaeus vocari jussus est, in quo videlicet populus cunctus ab omni operatione quiesceret. Sed vera requies in unitate est. Dividi quippe unum non potest: ubi enim scissura divisionis est, vera requies non est: ducamus ergo per trigonum quinquaginta et unum, fiunt centum quinquaginta tria. Quia igitur et omnis operatio nostra, et virtus in fide Trinitatis exhibita, ad requiem tendit: septem et decem ter ducimus, ut ad quinquaginta et unum venire debeamus; et vera nostra requies tunc est, cum ipsam jam claritatem Trinitatis agnoscimus, quam in unitate divinitatis esse certum tenemus. Quinquaginta et unum ter ducimus, et electorum summam in superna patria, quasi centum quinquaginta et trium piscium numerum tenemus. Post resurrectionem vero Domini missum rete dignum fuit, ut tot pisces caperet, quot solummodo electos cives supernae patriae designarent. Et cum tanti essent, non est scissum rete. Et adjecit evangelista rem necessariam dicens: Et cum tanti essent, sive tam magni.( Sicut superius dicit, plenum magnis piscibus) non est scissum rete, id est magni erant, sed infer eos haereses non erant.
13.3.1.1
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP. I. De sermone Domini in monte, et octo beatitudinibus secundum Matthaeum.
13.3.1.1
Videns turbas Jesus, ascendit in montem, etc. Quod Dominus octonarium, quo ad octo beatitudines pervenitur, docturus discipulos ascendit in montem, hoc nobis insinuat quod qui sacrae Scripturae verbum dispensat, non in valle pravitatis, non in campo effrenatae dissolutionis consistere debeat, sed in montem spiritualis conversationis per exercitia virtutum, et exhibitionem bonorum operum ascendat. Et sicut scriptum est: Super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion. Ascensio ergo in montem, sublimem designat conversationem; sessio Domini, auctoritatem magisterii; apertio oris, effectum praedicationis.
13.3.1.2
Beati pauperes spiritu, etc. Alii sunt spiritu divites; alii quodammodo nil de spiritu habentes; alii spiritu pauperes. Spiritu divites sunt superbientes. De spiritu nihil habentes, nimis pusillanimes. Spiritu pauperes, humiles. Superbientes, faciunt non facienda per elationem. Pusillanimes, facienda praetermittunt per pusillanimitatem. Humiles, non facienda praetermittunt, et faciunt facienda per humilitatem. Paupertas itaque spiritus, nil habens defectionis, nil habens superfluitatis, per viam regiam ducit ad beatitudinem supernam.
13.3.1.3
Beati mites. Mites sunt lenes et patientes, qui neminem laedunt et improbis cedunt. Sunt autem quidam qui ita volunt esse mites, ut nil curent de aliena vita, neminem de bono admoneant, neminem de malo corripiant. Sed talis lenitas non est multum laudanda, quia patitur defectum, ubi debet exercere virtutis effectum. Tales igitur debent esse mites, ut neminem laedant, mala illata patienter sustineant, et non solum suam, sed nec alienam negligant vitam, ut si opus fuerit et bonis ad meliora exhibeant exhortationem, et malis de malo correctionem. Est enim modus in rebus; quia sicut homo non debet esse nimiae asperitatis, sic non debet esse nimiae lenitatis, ut inter dexteram et sinistram, per discretam mansuetudinem ad beatitudinis perveniat terram.
13.3.1.4
Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Luctus solet esse pro amissione charorum, sicut aliquis quando amittit charos suos, patrem, matrem; filium, aut aliquem propinquum. Heu! quam multi lugent damna corporalia, qui lugere contemnunt damna spiritualia! Quando aliquis infirmatur, aut moritur, lugent amici; quando autem peccat damnabiliter, quando fornicatur, quando fratri suo dicit: fatue, non lugent. O sanitas insana! O visio caeca! O vita mortua! De istis, quae non sunt lugenda vel parum lugenda, graviter lugent; et graviter lugenda, scilicet damna spiritualia, non lugent, etiam de ipsis rident. De istis, inquam, prophetavit Isaias, dicens: Vae qui dicitis bonum malum, et malum bonum, ponentes tenebras lucem, et lucem, tenebras; amarum in dulce, et dulce in amarum. Non lugeamus, fratres, amissionem charorum, sed lugeamus amissionem bonorum operum, amissionem virtutum. Lugeat corruptus amissionem virginalis integritatis, lugeat malitiosus amissionem pietatis; lugeat superbus amissionem humilitatis; lugeat iracundus amissionem internae tranquillitatis, lugeat avarus amissionem largitatis, lugeat ebriosus amissionem sobrietatis, lugeat acediosus vel taediosus amissionem spiritualis exercitationis, lugeat invidus amissionem charitatis. Beati namque qui lugent modo per poenitentiam, quia ipsi consolabuntur per indulgentiam, deinde etiam per justitiam, postremo autem per gloriam. Possumus ergo dicere tria esse genera, spiritualiter, et fructuose coram oculis Creatoris lugentium. Alii enim lugent pro indulgentia culpae; alii lugent ex suavitate gratiae divinitus sibi collatae; alii ampliori fervore accensi, lugent ex desiderio futurae gloriae. Et in his omnibus beati, qui lugent, quia qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, quia non erit amplius neque luctus neque clamor, sed nec ullus dolor, quoniam priora transierunt.
13.3.1.5
Beati qui esuriunt, et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Omnes homines esuriunt et sitiunt; sed alii esuriunt et sitiunt malum; alii esuriunt et sitiunt bonum. Alii etenim esuriunt et sitiunt aurum, argentum. vestes pretiosas, praedia, terras, vineas, domos, equos et possessiones innumeras. Ista tamen omnia, bona sunt in se; sed in hoc quodammodo mala dicuntur, quia a malis inutiliter esuriuntur, et sitiuntur, sicut Dominus dixit iniquum mammona, id est divitias; non quod res divitiarum sint iniquae, sed per iniquitatem acquisitae. Alii esuriunt, et sitiunt potestates, honores. Alii voluptates. Alii salutationes in foro, et primos recubitus in coenis, et cathedras in synagogis, et vocari ab hominibus Rabbi. Sed tales non possunt fieri beati, quia non possunt saturari. Totus enim mundus nequaquam sufficeret homini, cui non sufficit Deus, qui est Dominus mundi. Non enim impletur oculus visu, nec auris auditu, nec in caeteris sensibus potest homo saturari ex eorum delectationibus. Quod rex David bene consideravit, qui, quamvis haberet ad comedendum et bibendum non solum ad necessitatem, sed etiam si vellet ad superfluitatem, tamen dixit: Satiabor cum apparuerit gloria tua. Esuriamus ergo, et sitiamus non transitoria, non terrena, sed justitiam; quia per esuriem et sitim justitiae, perveniemus ad satietatem aeternae gloriae.
13.3.1.6
Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Si vis misericordiam accipere, misericordiam exhibe. Dimittite, inquit, et dimittemini. Secundum enim mensuram, qua mensi fueritis, remetietur vobis. Beati quoque misericordes, qui aliis in miseriis suis assistunt et eos secundum possibilitatem suam protegunt et defendunt.
13.3.1.7
Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Mundo corde sunt illi, qui nec pulvere inutilis cogitationis, nec luto foedantur pravae delectationis. Mundo corde sunt, quos non tetigit nebula terrenae ignorantiae, nec corrupit fervor foedae concupiscentiae. Mundemus igitur corda nostra ab omni ignorantia, per inquisitionem veritatis, et ab omni perversa concupiscentia, per amorem virtutis ut mereamur Deum videre in gloria regni coelestis.
13.3.1.8
Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Pacifici sunt, qui in semetipsis facere pacem, et custodire norunt; qui virtutes erigunt, qui vitia adversantia submergunt et exstinguunt, et quidquid in se perversae cogitationis, locutionis operisve deprehendunt, prudenter et potenter expellunt, nec aliquid turbationis in regno suae dominationis esse permittunt; et si quid eis adversitatis occurrat, pacem suam tamen servant et cuncta cum sui cordis tranquillitate judicant. Pacifici sunt, qui cum eis a malis mala inferuntur, mala minime retribuunt, sed cum eis, qui oderunt pacem, pacifici sunt; qui non in se tantum pacem custodiunt, verum et alios discordantes sibi ad unitatem pacis reducunt. Isti vocabuntur filii Dei, quia Deus summa pax est et omnia cum tranquillitate mentis judicat; filii Dei, fratres Christi. Isti filii per gratiam, Christus Filius per naturam. Haeredes Dei, cohaeredes autem Christi.
13.3.1.9
Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Multi patiuntur persecutionem, sed alii propter culpam, alii propter justitiam; propter culpam patiuntur mali, propter justitiam boni. Latro suspenditur propter culpam; justus non potest suspendi, nisi propter justitiam et innocentiam. Sed dicet aliquis: nemo potest modo propter persecutionem attingere ad beatitudinem, quia nunc in pace consistunt omnia, et sancta Ecclesia fere de nulla parte patitur adversa. Et ego dico quod ubique tentationes sunt et persecutiones, quia quotidie in penetralibus sanctae Ecclesiae persequitur Cain, Abel; Ismael, Isaac; Esau, Jacob, id est impius justum. Et si quis persecutionem non patitur ab extraneis, patitur tamen a falsis fratribus. Omnes enim, qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patiuntur. Quia igitur non cessant persecutiones, patientia nobis necessaria est, ut reportemus repromissiones. Vae autem eis qui perdunt patientiam, quia perdunt etiam patientiae coronam. Non ergo murmuremus, si in paucis vexemur, quia in multis bene disponemur.
13.3.1.10
Igitur per paupertatem spiritus attingitur ad regnum coelorum; per mansuetndinem sive per lenitatem, ad terram viventium; per luctum, ad veram consolationem; per justitiae sitim et esuriem, ad supernae jucunditatis satietatem; per misericordiam temporaliter factam, ad misericordiam aeternam; per cordis munditiam, ad Dei visionem; per pacem, ad Dei filiationem; per praesentem persecutionem, ad aeternam regni coelestis tranquillitatem et requiem.
13.3.1.11
Beati estis cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, etc. Superius locutus est omnibus electis. Modo apostropham facit ad apostolos, quamvis et haec aliis electis conveniant, ostendens apostolis in his verbis quanta pro ejus nomine passuri sunt. O quam pauci sunt, qui his verbis Domini oculis mentis intendant, et per eorum admonitionem beatitudinem quaerant! Quam multi sunt, qui pro parva verborum injuria, reddunt si possint verbera; et si perficere non valent, quod conantur; tamen et majora minantur! Quam bene sancti apostoli verba ista cordibus suis impresserant, qui ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Notandum autem quod ait, mentientes et propter me. Si enim homines, quando nobis maledicunt, juste male dicunt, jam non habet hoc meritum. Et si propter causam et culpam nostram sustineamus blasphemias, non propter Deum, non habemus meritum. Gaudete, et exsultate. In multis decipimur, fratres. Quando enim nobis arrident saecularia, quando vulgus laudibus nos extollit, gaudemus et exsultamus; cum magis flere, magis dolere deberemus, quia majus periculum habent prospera quam adversa; laudes quam vituperationes. Sed gaudeamus, quia apostolis salubre gaudium et salubris exsultatio demonstratur, cum eis in contumeliis et persecutionibus gaudendum esse et exsultandum denuntiatur. Subjungit causam dicens: Merces enim vestra multa est in coelo. Merces ista, fratres, multa est, magna est, pretiosa est, diuturna est. Tam multa est quod non potest numerari; tam magna est quod non potest comprehendi; tam pretiosa est quod non potest aestimari, tam diuturna est quod non potest finiri.
13.3.2.1
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP II. De Oratione Dominica secundum Matthaeum et de septem petitionibus in ea contentis.
13.3.2.1
Inter omnia quae humana fragilitas facere potest unde placere Deo valeat, plurimum valet oratio, si cum pura conscientia et cordis humilitate fiat. Quia si conscientia fuerit forte pravae voluntatis, vel operis veneno polluta; si cor nostrum inani fuerit elatione repletum, oratio nostra apud Deum non recipitur nec noster animus exauditur. Qui enim averterit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis. Mediator itaque Dei et hominis Christus Jesus homo, humanae saluti consulens, ac misericorditer providens, inter caetera suae sacratissimae doctrinae verba, formam orationis instituit, et quomodo Patrem orare debeamus, edocuit, dicens: Cum oraveritis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis, et in angulis platearum stantes orare. Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici faciunt; putant enim, quod in multiloquio suo exaudiantur. Sic ergo vos orabitis: Pater noster; qui es in coelis, etc. In hac Oratione Dominica septem petitiones esse dinoscuntur. Prima petitio est: Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum; secunda est: Adveniat regnum tuum; tertia: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra; quarta: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; quinta: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; sexta: Et ne nos inducas in tentationem; septima. Libera nos a malo.
13.3.2.2
PRIMA PETITIO: Pater noster, qui es in coelis sanctificetur nomen tuum. Ecce, charissimi, singulis fere diebus clerus et populus; viri et mulieres; sed praecipue diebus solemnibus congregatim ad basilicas convolant; melioribus vestibus coram aspectibus hominum singuli pro facultate sua se adornant, domum Dei securi quasi filii Dei communiter intrant, genua flectunt, pectora tundunt, manus expandunt, ora aperiunt, preces fundunt, dicentes: Pater noster, qui es in coelis. Sed( quod sine gravi moerore dicendum non est) multi deprecaturi Deum, domum Dei ingrediuntur; et pauci exaudiuntur. Multi Deum vocant Patrem in hac oratione, qui ejus filii non sunt; sed illius Patris, de quo scriptum est, vos ex patre diabolo estis. Dei non sunt filii quia ejus perdiderunt gratiam; diaboli sunt filii, quia genuit eos et nutrit per culpam. Filii diaboli sunt( sicut in aliis sententiis dicere solemus) homines immundi, concubinarii, adulteri, rapaces, avari, maledici, feneratores et aliis quibuscunque damnabilibus peccatis depravati, qui dicunt fratri suo, fatue: qui vident mulierem ad concupiscendum eam, et quicunque, et si non perverso opere, perversa tamen a Deo parati sunt voluntate. Quicunque igitur, fratres, Deum in Oratione Dominica Patrem vocat, quicunque ab eo exaudiri desiderat, taliter vivat, ut Deus eum Filium suum recognoscat per gratiam, qui omnium est Pater per naturam; alioquin, cum judicabitur, exibit condemnatus, et oratio ejus fiet in peccatum( Psal. CVIII). Pater noster qui es in coelis. Qui dicit, Pater, captat benevolentiam; qui dicit, noster, excludit superbiam; qui dicit qui es in coelis, exhibet reverentiam. Qui dicit, Pater, captat benevolentiam, quia pium clamat. Qui dicit, noster, superbiam excludit: quia non sibi arrogat proprium aut specialem, sed etiam aliis esse communem denuntiat. Qui dicit, qui es in coelis, reverentiam exhibet; quia non solum in infimis, sed etiam in summis eum praesidem praedicat per fidem. Sanctificetur nomen tuum. Multa sunt nomina divina, quod ergo nomen petimus sanctificari cum dicimus, nomen tuum sanctificetur: nomen Dei, fides est, per quam credentibus innotescit. Sanctificetur nomen tuum, id est fides tua, quae est tui notitia. Sed tu inquis, nomen Dei non est sanctificatum, sed sanctum; omnes enim Scripturae clamant, omnes resonant: Sanctum est nomen tuum. Nomen Dei, fratres, sanctum est; sed adhuc in cordibus quorumdam potest amplius sanctificari. Potest namque sanctificari in cordibus paganorum, in quibus nondum est sanctificatum per fidem. Potest namque sanctificari in cordibus Judaeorum, in quibus non est sanctificatum per fidei consummationem. Potest sanctificari in cordibus falsorum Christianorum, in quibus nondum est sanctificatum per dilectionem. Potest etiam amplius sanctificari in cordibus electorum; per majorem fidei consummationem et majorem Dei, et proximi dilectionem. Quanto enim perfectius Deum diligit, et credit electus, tanto amplius nomen Patris in se sanctificat et sanctificatum demonstrat. Dicamus igitur: Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum in cordibus paganorum, sanctificetur in cordibus Judaeorum, ut illi in te credant, et isti perfectius in te credant, et te utrique diligant. Sanctificetur in cordibus falsorum Christianorum, ut, sicut habent per fidem tui cognitionem, sic quoque habeant per affectum dilectionem. Sanctificetur adhuc in cordibus electorum per majorem claritatem cognitionis, et majorem suavitatem dilectionis. Ergo, Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum.
13.3.2.3
SECUNDA PETITIO: Adveniat regnum tuum. Quid est quod petimus, dum dicimus: Adveniat regnum tuum. Nunquid non habet regnum Deus; nunquid non est rex Deus? Si Deus non est rex aut non habet regnum, quid est quod Psalmista dicit: Rex omnis terrae Deus, psallite sapienter? Ergo rex est Deus et regnum habet Deus, quare ergo petimus, ut adveniat regnum ejus? Non petimus ut adveniat in hoc quod jam est, sed in hoc quod nondum manifestum est. Adhuc enim nascituri sunt multi, qui ad regnum ejus sunt praedestinati, nec dum tamen sunt de regno ejus esse omnibus manifestati. Adveniat ergo regnum tuum, o Pater coelestis! ut per naturam carnis generentur ad regnum tuum praedestinati, et per gratiam baptismi regenerentur et fiant justi; et per charitatem justitiae omnibus manifestentur esse filii regni tui. Adveniat quoque regnum tuum, ut in fine saeculi, in die judicii, in resurrectione generali, separentur grana a paleis, pisces a colubris, agni ab hoedis, frumentum a zizaniis. Et Ecclesia tua, quae est regnum tuum, de pressura saeculi praesentis te vocante transeat in gloriam patriae coelestis. Item adveniat regnum tuum, ut, sicut regnas in justificatis, ita regnes in justificandis; et sicut regnas in illis qui sunt boni, sic expulsa potestate daemonum regnes et in illis qui sunt adhuc mali. Adveniat igitur regnum tuum.
13.3.2.4
TERTIA PETITIO. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Scimus quod in coelo nullus sanctorum, vel angelorum a voluntate Dei deviat, nemo illi contradicit; quomodo ergo fieri poterit, ut voluntas Dei ita in terra, sicut in coelo fiat? ut videlicet in terra nemo, vel per ignorantiam vel per fragilitatem humanam delinquat, cum infans unius diei non sit sine peccato super terram, et in multis offendamus omnes?. Verum sciendum est quod particula, sicut, non est quantitatis, sed qualitatis; et similitudinen insinuat non aequalitatem. Si quis enim aedificaret domum parvam secundum formam, et dispositionem domus majoris, non diceremus de parva domo, tanta est ista quanta et illa major? sed diceremus, talis est ista qualis illa, talis similitudine, non tanta quantitate. Fiat ergo, o Pater, voluntas tua, sicut in coelo per angelos et per sanctos, et per primam stolam jam glorificatos; ita, et in terra per homines justificandos, et glorificandos; ut, sicut illi voluntatem tuam faciunt in coelo, ita isti faciant eam in terra, etsi non secundum aequalitatem, tamen secundum similitudinem, id est si non secundum illorum perfectionem, tamen secundum perfectionis eorum imitationem. Fiat voluntas tua non solum in electis per bonorum operum exhibitionem, verum etiam in reprobis per malorum dispositionem. Quamvis enim malorum non sis auctor, es tamen malorum dispositor, et quamvis sub potestate tua multa sint mala, nulla tamen relinquis inordinata; et sic fit in omnibus voluntas tua; in bonis per actionem, in malis per ordinationem. Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra; ut sicut in coelo faciunt voluntatem tuam cherubin et seraphin, throni et dominationes, virtutes, principatus, angeli, archangeli, patriarchae et prophetae, apostoli et martyres, confessores, virgines et omnes animae electae a vinculis corporum suorum solutae, coram te glorificatae, sic, secundum gratiam a te sibi concessam et secundum possibilitatem suam, faciant ea in terra omnes episcopi, presbyteri, et omnis clerus; omnes reges, principes et universus populus, masculi et feminae, magni et pusilli, boni et mali quoque de malo ad ad bonum conversi. Fiat voluntas tua non solum in creaturis rationalibus per tui cognitionem et dilectionem, sed etiam in creaturis irrationalibus per earum existentiam et multiplicationem. Fiat voluntas tua, non tantum in rebus sensibilibus per fecunditatem propagationis, sed et in rebus insensibilibus et viventibus; Fiat, inquam, per vegetationem germinationis Fiat denique voluntas tua, non solum in rebus quolibet modo viventibus, verum etiam in rebus quolibet modo sed tibi placito subsistentibus. Item fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra, id est sicut fit in justificatis jam, sic fiat in adhuc justificandis. Item fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra, id est sicut ratio per gratiam tuam adjuta faciendum dictat; sic et caro sine contradictione et defectu dictata perficiat. Fiat ergo voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
13.3.2.5
QUARTA PETITIO. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Fecit Deus hominem ex substantia duplici; corporali scilicet et spirituali: quia ergo compositus est ex duabus substantiis, necessarius est ei duplex panis, unus corpori, alter spiritui; corpori panis corporalis, spiritui spiritualis; corpus pascit agrestis annona; spiritum pascit sacra doctrina. Corporalem panem a Deo petimus, quia nisi dederit Deus pluviam et fecerit terram germinare, non possemus hunc panem habere. Spiritualem a Deo petimus panem, quia et ipsum nisi dederit Deus, non haberemus. Panem corporalem dispensare debent filiis suis patres carnales, panem spiritualem dispensare debent Patres spirituales praelati, scilicet et doctores. Hinc quaeritur jam inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Quis enim est nostris temporibus fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore, qui panem doctrinae communicet fideliter et prudenter? fideliter quantum ad Deum, prudenter quantum ad homines? fideliter quantum ad Deum, ut videlicet cum tanta fide, tanto timore, tanta sollicitudine, tanta instantia, tanta diligentia quemadmodum praecepit Deus, verbum Dei dispenset? Prudenter quantum ad homines, ut secundum capacitatem uniuscujusque singulos erudiat? Sed( quod sine gravi luctu recordandum non est) sicut ait beatus Gregorius, mundus sacerdotibus plenus est et tamen si sit qui bonum libenter audiat, non est qui dicat. Quid facturi, quid dicturi sunt quidam nostri temporis sacerdotes, in die judicii, in die calamitatis de longe venientes? Qui ordinem sacerdotalem susceperunt, sed inordinate vivere non erubescunt. Qui diligunt cum vulgo sibi commisso, prorsus indocto, pravis moribus corrupto, in quadriviis sedere; verba inutilia, vel etiam perniciosa dicere et audire; superbe jurare et non solum vivis, sed et mortuis detrahere? Redditus Ecclesiarum sibi commissarum opportune et importune requirunt, oblationes toto cordis hiatu concupiscunt; ore nonnunquam imprudenter exigunt; advenientes utraque manu recipiunt. Quidam autem commessationibus et compotationibus intendunt; cubilibus, et impudicitiis sese involvunt, et multa quae ab eis in occulto fiunt, sicut dicit Apostolus, turpe est et dicere. Lanis Dominici gregis vestiuntur lacteque pascuntur, et oves prae penuria et fame verbi Dei moriuntur. Decurrit tempus, transit anni circulus, nec unum verbum de ore eorum egreditur, quo grex illis commissus erudiatur, de malo corripiatur, ad bonum revocetur, et in ipso confirmetur; quotidie tamen se obsequium praestare Deo arbitrantes, verba divinae laudis ululant, aut certe sibilant, et audientes, et intuentes, sono vocis et motu corporis scandalizant, non aedificant. Pasce igitur, Domine, pasce tu ipse oves tuas. Unctio tua doceat eas de omnibus, ut Spiritus tuus per internam inspirationem illis doctrinam infundat, quam talium sacerdotum os mutum non dispensat Cogitare debent tales sacerdotes animadversiones propheticas adversum se esse prolatas, quibus dicitur: Erit sicut populus, sic sacerdos. Et item: Sacerdotes non dixerunt, ubi est Dominus? Et tenentes legem, nescierunt me. Et in alio loco de hujusmodi, scriptum est: Canes muti, non valentes latrare. Et: Canes impudentissimi nescierunt saturitatem. Nemo itaque ab hujusmodi sacerdotibus exspectet sibi panem sacrae doctrinae dari; quia tales sacerdotes docere vel nesciunt, vel erubescunt, vel contemnunt. Quid igitur facient oves illis commissae? Considerare debent aliis in locis esse sacerdotes doctos, sancteque viventes, et illos adire, et per illos se doceri consilium animarum suarum suppliciter postulare. Sunt etiam quidam falsi praedicatores, qui sicut zizania in agro Dominico a diabolo sunt seminati, qui totum mundum in suis phylacteriis peragrant, et vulgus indoctum, et diversis peccatis oneratum, verbis mendacibus beatificant, dicentes: Pax, pax, cum non sit pax. Sed quid dicit Scriptura? Popule meus, qui te beatificant: ipsi te seducunt, et viam gressuum tuorum dissipant. Et item: Erunt, qui beatificant et qui beatificantur, praecipitati. Itaque panem nostrum quotidianum da nobis hodie; panem corporalem et panem spiritualem. Panem corporalem, ut facias terram germinare, fructum suum facere et consummare; panem spiritualem, ut inspires praelatis et doctoribus Ecclesiae tuae, ut doctrinam suam sibi traditam nobis studeant fideliter et prudenter dispensare, et si illi istum frangere nobis panem non curant, tu ipse nos pasce per occultam sancti Spiritus tui inspirationem. Ut intus per te capiamus panem, quo foris fraudamur per illorum taciturnitatem. Panem ergo nostrum quotidianum da nobis hodie.
13.3.2.6
QUINTA PETITIO. Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Quam multis timenda et periculosa est fratres, ista oratio! multis enim plus confert detrimenti quam augmenti; plus damni quam lucri. Sunt namque quidam, qui per magnam et longam malignitatem, et odiorum malitiam obdurati; illos, qui per aliquam injuriam eis facti sunt debitores, manibus suis jugulare aut trucidare et omnibus modis laedere concupiscunt, nec pro timore Dei; nec pro precibus hominum satisfactionem recipere vel concordiam facere volunt. De talibus scriptum est: Uva eorum uva fellis, et botrus amarissimus, fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile; qui cum tales sint secure tamen ad Ecclesiam confluunt, et coram Deo et altari ejus orantes, dicunt: Pater noster, dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Sed o misera insipientia, o infelix praesumptio, iram Dei adversum se precibus provocare dicitur, cum homo homini servat iram, et a Deo quaerit misericordiam. Sunt autem quidam imperfecti, quorum imperfectioni, sicut dicit B. Augustinus, divina miseratio condescendens concedit, ut saltem tunc debitoribus suis debita dimittant: cum ipsi debitores indulgentiam ab eis sibi dari postulaverint, sicut Dominus servo suo nequam fecisse legitur, quemadmodum scriptum est: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me. Quicunque autem rogatus a debitore, debitum cujuslibet injuriae dimittere contemnit, in vanum sibi a Domino dimitti debitum peccati sui petit; quinimo magis illud coram oculis judicis aggravat quam allevet. Quamvis vero imperfectis concedatur sua posse requirere, satisfactionem de injuria sibi illata recipere, et a debitoribus de indulgentia rogari: debent tamen, si contingat nihil horum fieri, omnibus iram proprii cordis refrenare, et de semetipsis tenebras odiorum pellere, memores illius quod scriptum est: Ira viri justitiam Dei non operatur; et item: Qui odit fratrem suum homicida est, et omnis homicida non habet partem in regno Christi, et Dei. Perfectorum autem est puro corde omnia omnibus vultu jucundo sine restauratione rerum, sine satisfactione injuriarum, et sine ullis precibus debitoribus suis indulgere; insuper et sua tribuere, et obsequia charitatis exhibere. Provideat ergo unusquisque sibi in oratione ista: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, ut qualem indulgentiam a Deo cupit accipere, talem studeat aliis facere. Sin autem, secundum consilium meum taceat, et istam orationem minime dicat: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Dimitte ergo nobis, o Pater, debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et si per aliquam fragilitatem, vel etiam perniciem nos videas non dimittere sicut debemus, da nobis gratiam, ut secundum tuam voluntatem dimittamus, et sic tuam indulgentiam consequamur. Da ut sic diligamus homines, ut eorum non diligamus errores; ut sic in eis diligamus naturam, ut non diligamus culpam; ut sic diligamus quod sunt, ut non diligamus quod male faciunt. Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
13.3.2.7
SEXTA PETITIO. Et ne nos inducas in tentationem. Cum scriptum sit: Deus intentator malorum est, ipse neminem tentat: unusquisque enim tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus, quid est quod petimus, cum dicimus: Et ne nos inducas in tentationem? Est igitur sensus: Ne nos inducas in tentationem, non ut nunquam nos permittas a tentationibus infestari, sed da ut per tentationes probemur, nec reprobemur. Multum prosunt tentationes electis, qui per tentationis victoriam pertingunt ad coronam, sicut Jacobus apostolus testatur, dicens: Beatus vir, qui suffert tentationem; quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se. Et in principio ejusdem Epistolae: Omne gaudium existimate, fratres, cum in varias tentationes incideritis, scientes quod probatio fidei vestrae( quae per tentationes fit) patientiam operatur. Et de patientia scriptum est: In patientia vestra possidebitis animas vestras. Tentationum autem quatuor sunt species, sive modi, sicut in alio loco jam diximus. Tentatio namque alia levis, alia occulta, alia gravis, alia manifesta. Tria autem sunt, quae nos tentant, caro nostra, mundus, diabolus. Caro nos tentat per gulam et luxuriam; mundus tentat nos per prospera et adversa: per prospera ut decipiat, per adversa, ut frangat; diabolus omnibus modis nos aggreditur, et ad omnem nequitiam nos adducere conatur. Itaque, Pater noster, ne nos inducas in tentationem, id est ne nos permittas tentari supra id quod possumus; sed da cum tentatione etiam proventum, ut possimus sustinere. Ne nos ergo inducas in tentationem.
13.3.2.8
SEPTIMA PETITIO: Libera nos a malo. Multa sunt mala, quibus humana subjacet conditio quorum periculum per se minime evadere valet, quae generaliter considerata sex modis distinguere possumus. Malum aliud est corporis, aliud animae. Item aliud est malum, quod est culpa; aliud est malum, quod est poena. Item aliud est malum praesentis saeculi; aliud malum futuri. Ab omnibus istis, et ab aliis( quae per ista comprehenduntur, et sub istis continentur) petimus liberari, quando oramus dicentes: Libera nos a malo, quasi diceremus: Libera nos, Pater, ab omni malo; quia, nisi tu liberes nos, non poterimus sine te liberari nec ab uno, nec a multis, nec a magno, nec a minimo. Libera nos ergo tu, Pater, a malo.
13.3.2.9
PRAEDICTARUM PETITIONUM CONCLUSIO. Amen, interpretatur vere, aut fideliter fiat, et concludit praedictas omnes petitiones. Amen, quasi dicamus. O pater noster, qui es in coelis, vere fiant omnia in nobis et in aliis, quae supra postulavimus. Vere sanctificetur nomen tuum. Vere adveniat regnum tuum. Vere fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Vere panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Vere dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Vere ne nos inducas in tentationem. Vere libera nos a malo. Ista est, fratres, jugiter dicenda oratio, utpote quam ipse Salvator docuit, et qua nobis Pater jugiter orare praecepit. Nulla est enim sublimior ista, nulla utilior. Sunt quidam, qui sicut ethnici gloriantur se multa verba fundere, multa psalteria legere, diversas horas decantare, prolixas orationes continuare, cum ore Domino loquuntur, corde nonnunquam in extremis terrae finibus vagantur. Meminerint tales Scripturae, quae dicit: Populus iste labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Nec ista dicentes sanctae orationis solertiam, et perseverantem devotionem culpamus, quam multum laudamus, dum prolixitatem orationis comitatur fervor etiam internae dilectionis.
13.3.2.10
SEQUITUR ALTERA ORATIONIS DOMINICAE EXPOSITIO ALIUNDE HUC APPOSITA.
13.3.3
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP. III. De septem peccatis mortalibus, contra quae valent Orationis Dominicae petitiones.
13.3.3
Septem vitia principalia, quae rationalem naturam inficiunt, et ejus integritatem, quasi quodam suae admistionis fermento corrumpunt. Vitium autem est corruptio naturalis affectus praeter ordinem, et extra mensuram. Hoc vero, cum per consensum recipitur, peccatum est; sentire autem solum sine consensu, poena est, non culpa. Sane in non regeneratis, vitium omnino excusationem non habet: ubi, etsi consensus non sequitur, solum hoc damnationi debitum est, quod praeter rationem movetur: propter quod ait Apostolus: Jam nihil damnationis est iis, qui sunt in Christo Jesu. Primum vitium est superbia, secundum invidia, tertium ira, quartum acedia, quintum avaritia, sextum gula, septimum luxuria. Superbia est amor propriae excellentiae. Invidia est livor alienae felicitatis. Ira est irrationabilis perturbatio mentis. Acedia est fastidium interni boni. Avaritia est immoderata habendi cupiditas. Gula est nimius edendi appetitus. Luxuria est immoderatum desiderium explendae libidinis. Haec ergo sunt vitia septem, de quibus universa rationalis animae corruptio manat. Omne enim, quod integritatem corrumpit, vitium est. Sed est alia integritas corporeae naturae; alia naturae incorporeae. Rursum corporea natura, quaedam statum habet, sensum non habet; quaedam vero sensum habet, et statum. In illa ergo, quae sensu caret, corruptio accedens violat unitatem; ad illam autem, quae sensum habet, corruptio ingrediens, laedit sanitatem. Spiritalis autem naturae integritas in veritate et bonitate constat: in veritate, cum cognoscitur; in bonitate, cum amatur. Corrupta ergo cognitio per ignorantiam, animae rationali quasi quamdam foeditatem ingerit; corruptus vero amor per concupiscentiam, animae turpitudo est; sinceritas vero dilectionis, sanitas illius. Propterea majus vitium est non amare bonum, quam verum nescire: quod enim voluntatem sequitur, juste pro culpa deputatur. Scire autem, et nescire potes nolens; amare, et non amare non potes nisi volens. Idcirco id, quod secundum voluntatem est, solum pro merito imputatur, sive ad bonum si rectum est, sive ad malum si perversum est. Propter hoc in affectu omne meritum constat; neque justitia, vel culpa, nisi in affectu rationalis voluntatis inveniri potest.
13.3.4
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP. IV. Quod haec tria peccata superbia, invidia et ira divinae bonitati potissimum repugnant.
13.3.4
Hujus ergo affectionis corruptiones sunt septem. Prima est superbia, id est amor propriae excellentiae, quae ipsum affectum deformat, quia, dum eum ad partem detrahit, a toto praecidit. Omne namque bonum a summo bono est, et minus in se est quam in illo, a quo est. Quisquis ergo extra summum bonum in aliquo bono delectatur, dum perverse partem eligit, juste totum amittit. Superbia ergo quasi partem a toto praecidens, rationali affectui tollit pulchritudinem; caetera vero obsequentia vitia ingerunt dolorem. In omnibus enim reliquis poena primi vitii constat, quia quod in superbia praeeunte delinquitur, in caeteris post superbiam subsequentibus punitur. In illa quippe bonum ad proprietatem amatur: gaudet enim se habere quod alius non habet, vel ut habeat quod alius non habet: propterea igitur quia excellentia ad proprietatem amat, amor propriae excellentiae vocatur. In eo enim quod proprietatem amat, odit communionem, et nascitur invidia filia superbiae. Invidia quippe odium est felicitatis alienae, quae de superbia nascitur. Non enim tibi displicere poterat id alium habere, nisi quod tu prius solus habere voluisti. Propterea laedit te et gravis est tibi aliena felicitas, quia in ea tibi tuus ostenditur defectus. Et ex ea argueris non esse, quod vel esse gaudebas, vel concupieras ut esses. In superbia igitur injuste delectaris; in invidia juste cruciaris. In superbia perverse tibi placet, quod tu es; in invidia inique tibi displicet, quod alius est. Propterea laesio superbiae tanto perniciosius corrumpit, quanto minus malitia illius sentiri potest, et quo suavius intrat, eo profundius penetrat. Invidia autem, quoniam cum laesione sua etiam dolorem habet, in eo ipso nonnunquam mala esse cognoscitur, quo non solum perversa, sed etiam amara esse sentitur. In hoc nonnihil justitiae invidia habere cognoscitur, quod qui injuste agit, juste punitur. Post hanc sequitur ira, hoc est irrationabilis perturbatio mentis, quae et ipsa poenam suam secum habet. Nam si dolorem, facit aliena felicitas, cum cernitur, multo magis facit, cum adversatur. Haec est ergo irrationabilis perturbatio mentis, quae ira dicitur, cum malum illatum pati dedignaris. Ideoque turbaris impatientia agitatus, quia non sustines adversitatem. Est autem bona ira, qua dedignaris malum facere; mala vero, qua dedignaris malum pati. Illa respuit culpam, ista non suscipit justitiam. Propter hoc, mala ira ex adversitate occurrente turbatur, et impatientia quietem mentis exagitat. Neque stare jam vult animus ad tolerantiam poenae, quae justa est, quemadmodum prius stare noluit per continentiam culpae, quae injusta est. Auget ergo miseriam, dum cruciatum carnis suscipit ad dolorem mentis. Haec igitur vitia, id est superbia, invidia, ira maxime Deo adversantur. Superbia namque Deum negat, invidia accusat, ira fugat. Qui enim de singularitate gloriatur, superiorem negat, qui vero alienis bonis invidet, largitorem accusat; qui autem in corde suo perturbationem recipit, pacis amatorem expellit, simul vero omnia blasphemant. Superbia quippe dicit, Deum non bonum esse; invidia et ira dicunt non benefecisse. Illa, quia alii bonum contulit; ista, quia sibi malum intulit. Sic tria haec vitia specialiter ad injuriam Dei spectare videntur, in quibus bonum suum, quod Deus est, mens rationalis perverse deserit. Per superbiam, introrsum ab illo se dividens. Per invidiam, exterius visum pie non requirens. Per iram, ipsam etiam memoriam illius a recordatione sui propellens.
13.3.5
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP. V. Quod reliqua quatuor vitia, acedia, avaritia, gula et luxuria, injuriae Deo a nobis illatae sunt ultricia.
13.3.5
Deinde sequuntur quatuor alia vitia, quibus suam Deus in hominem injuriam ulciscitur, quia peccatrix anima a Deo deserta, his quasi ad vindictam subsequentibus punitur. In his igitur quatuor vitiis prima est acedia, id est taedium animi, quod de fastidio interni boni nascitur, in qua animus amisso bono suo solitarius et desertus manens, sibi ipsi in amaritudinem et dolorem commutatur. Deinde sequitur avaritia, id est immoderata habendi cupiditas, quae animum interno bono carentem, et sibi non sufficientem, ad exteriora appetenda compellit. Acedia igitur animae dolorem facit, avaritia laborem; quia illa per tristitiam afficit, ista per varia desideria scindens in laboriosos conatus extendit. Post avaritiam sequitur gula. Mens etenim per appetitum exteriorum fusa, primum a gula excipitur, quae necessitatem praetendens familiarius blanditur. Quae quia post necessitatem superfluitatem inducit, vitium est; quoniam appetitum et deformat, extra mensuram trahens; et affligit, per immoderatum desiderium tendens; et polluit, turpi delectatione inficiens. Novissime succedit luxuria. Caro siquidem inflammata per crapulam, continuo ad libidinem effervet, in qua similiter turpitudo est, quantum mensura transgreditur; et major turpitudo quantum ejus actio nulla necessitate excusatur, quod appetitus edendi aliquando natura est, motus luxuriae semper culpa. Sine cibo natura subsistere non potest, sed sine concubitu potest. Propterea appetitum edendi ex natura ortum, ne malus sit, ratio subsequens moderatur. Appetitus autem concumbendi, etiamsi ab actione refrenetur, in eo ipso tamen vitium est, quod ex ratione praecedente non oritur. Propterea quidem illi oriri, natura est; modum transire, vitium: hujus autem et ortus vitium est, ubi actio ejus rationabilis non est: quod vitium in nobis ex fomite peccati sine ratione oritur, per rationem refrenatur, per gratiam excusatur, sicut scriptum est: Jam nihil damnationis est iis, qui sunt in Christo Jesu. Est tamen omnino peccatum, quod contra justitiam movetur; sed non damnabile, quod per gratiam excusatur. Propter hoc Dei Filius naturam nostram cum poena sine culpa assumpsit: famem aliquando sustinuisse legitur; sed nullam omnino in eadem natura ex peccati fomite unquam titillationem sensisse verissime affirmatur. Cujus enim actio non rationabilis esse potuisset; ejus desiderium sine vitio omnino non fuisset, quod in eo prorsus non esse debuit, qui peccatum non suscipere, sed tollere venit. Itaque appetitus edendi in eo quidem quod appetitus est, natura est; in eo vero quod inordinatum est, vitium est. Appetitus vero concumbendi in eo ipso quod est, etiam juste arguitur, nisi ratione praeeunte, et gratia subsequente excusetur. Ratio autem nulla praecedere ostenditur, nisi rationabilis actio subsequatur, quia quod praeter necessitatem naturae est, quoniam non debet fieri, non debet etiam concupisci.
13.3.6
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP. VI. Quod superbia per luxuriam retunditur; et quod dictis septem peccatis totidem opponuntur petitiones in oratione Dominica.
13.3.6
In his ergo vitiis sicut prima superbia animam a summis detrahit, ita novissima luxuria in infimis defigit, sicut scriptum est: Infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Recte ergo contra gloriam superbiae opponitur immunditia luxuriae, et ubi praecedit spiritus elatio, sequitur carnis turpitudo: ut qui in se perverse considerat unde gloriatur, in se etiam juste inveniat unde confundatur. Haec sunt septem vitia, quae universam animae integritatem corrumpunt, contra quae sananda opponuntur septem dona Spiritus sancti quasi septem antidota specialia: quae tamen septiformi petitione praemissa impetrantur. Primum enim homini condito quaedam bona dederat Deus gratis non rogatus, sed quia homo ingratus haec abjecit, dignum est ut secunda bona non accipiat, donec humiliatus haec desiderando et supplicando requirat. Idcirco praecedit petitio, ut sequatur largitio ejus, quod voluntas requirit. Hae autem septem petitiones in oratione Dominica continentur, singulae singulis vitiis opponendae. Contra superbiam opponitur prima petitio: Sanctificetur nomen tuum. Contra invidiam opponitur secunda petitio: Adveniat regnum tuum. Contra iram opponitur tertia petitio: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Contra acediam opponitur quarta petitio: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Contra avaritiam opponitur quinta petitio: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Contra gulam opponitur sexta petitio: Et ne nos inducas in tentationem. Contra luxuriam opponitur septima petitio: Libera nos a malo.
13.3.7
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP. VII. De captatione benevolentiae in principio orationis Dominicae.
13.3.7
Sed notandum est quod in hac Dominica oratione ante ipsas petitiones quasi captatio benevolentiae quaedam praemittitur, cum dicitur: Pater noster, qui es in coelis. Captat namque oraturus pietatem a praelatis, in patre. Si enim pater est, amat filios, et pietate movetur, ut exaudiat clamantes ad se et praestet quod petitur, Igitur qui dicit, pater, fiduciam significat exauditionis. Qui vero dicit, noster, humilitatem ostendit, non singulariter praesumens de bono quod in communi datum est. Qui autem dicit, qui es in coelis, audit quid debeat postulare, ne forte non petenda requirens, aures pietatis offendat. Cur enim terrena petat, qui se patrem in coelis habere testatur? Illic namque quaerenda sunt, ubi habitat pater: Dic ergo, pater, ut in petendo confidas; dic, noster, ne communi bono singulariter te extollas; dic, qui es in coelis, ut quid tibi petendum sit, intelligas. Habes Deum patrem, habes hominem fratrem, ut ad illum tendens, non dividaris ab isto: trahat te ad illum dilectio, non dividat te ab isto elatio. Idcirco clamas, pater noster, ut intelligas quod fratres habes, neque solus es in hoc bono, quod per gratiam datum est omnibus. Unus homo dixit: Pater meus; qui utique hoc non dixisset, si plus quam homo non fuisset. Ubi enim homo fuit, dicere habuit, pater noster; ubi Deus fuit, dicere habuit, pater meus Ubi enim Deus fuit, solus fuit, unus, unigenitus: ideo dixit: Pater meus. Ubi autem homo fuit, fratres habuit, neque solus fuit. Propterea hic dixit, pater noster, et alibi: Ite, nuntiate fratribus meis. Et iterum: Narrabo nomen tuum fratribus meis. Propterea, pater noster, qui es in coelis. Pater in coelis pius et altus, diligens et potens: si pater es, prodesse vis; si in coelis, potes. Ergo vis, et potes: propterea petentes nihil haesitamus, vis et potes. Pater noster qui es in coelis, indulge quod postulamus, quia rectum est quod petimus. Primum quod ad honorem tuum, postea quod ad salutem nostram. Quod ad honorem tuum: Sanctificetur nomen tuum; adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Quod ad salutem nostram: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo. Propterea exaudi, quia tu dixisti: Si quid petieritis in nomine meo, dabitur vobis. Nos enim petimus in nomine tuo, petimus quod ad honorem sit tuum, petimus quod ad salutem nostram. Primum pro te, postea pro nobis. Tu enim Dominus es, et idcirco jure causa tua primum ubique locum habere debet. Propterea debitum reverentiae solvimus supplicantes ut salus nostra apud clementiam tuam efficacior existat: quae se honori tuo etiam pro se agens postponere non cunctatur. Nihil nostra petitio affert, quod auribus tuae majestatis debeat displicere; nostrae commoditati honorem Dei praeponimus, salutem proximi sociamus. Ne ergo repellas orationem nostram, qua tibi et Dei et proximi charitas commendatur. In qua non singulare, sed commune bonum postulantes: proximum diligimus sicut nos, et tuam gloriam praeferentes, te Deum nostrum supra nos. Haec pro commendatione captationis benevolentiae dicta sunt.
13.3.8.1
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP. VIII. De prima petitione orationis Dominicae contra superbiam.
13.3.8.1
Sanctificetur nomen tuum. Haec est prima petitio, qua petimus ut nomen Dei sanctificetur: primum in nobis, postea per nos. Quod est nomen Dei? forte cogitas, vel cogitandam putas vocem aliquam, cum audis nomen Dei: si ergo vox sanctificanda est, qualis vox cogitanda est, quae digna sit, ut sibi singulariter usurpet sanctificationem? cum multa sint nomina, quibus nominatur Deus a nobis, sicut multis modis innotescere dignatus est nobis. An forte omnia haec nomina unum nomen continent, quod Deus nominatur in nobis? Hoc est unam notitiam, unam cognitionem, unam fidem, qua revelatus est nobis, et cognoscitur a nobis? Hoc est nomen, quo nominatur, et innotescit Deus: fama ejus, notitia ejus, fides ejus. Sic enim dicimus: Magni nominis est homo ille, et ille homo magnum nomen habet in populo; magni nominis, magnae famae. Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus. Ergo in ipsa notitia ipsum est nomen: ibi enim nominatus, ubi notus. Quid enim petis cum dicis Deo: Sanctificetur nomen tuum? Jam enim nominatus est tibi Deus, nomen ejus ad te usque pervenit; tecum enim est nomen ejus: modo cum intrasti Ecclesiam, audivisti Scripturam clamantem: In principio creavit Deus coelum et terram. Nominatus est tibi Deus, et cognovisti quod Creator omnium ipse est. Audi iterum: Quam bonus Israel Deus iis, qui recto sunt corde. Quomodo, bonus? Beatus, cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius, qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Ergo Deus, qui creavit coelum et terram, ipse est Deus Israel et Deus Jacob: nam Israel ipse est et Jacob. Si ergo Deus Jacob fecit coelum et terram mare et omnia quae in eis sunt: ergo qui in principio fecit coelum, et terram, Deus est Israel et Deus Jacob: ibi creator, hic adjutor; ibi magnus, hic bonus. Quam bonus! Beatus, cujus Deus Jacob adjutor ejus. Bonus ad tantum bonum, bonus ad beatitudinem: ergo summe bonus, quia ad summum bonum bonus. Sed forte soli Israel bonus, et solus Jacob beatus, cujus Deus adjutor ejus. Audi iterum: Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. Ergo idem Deus, qui in principio coelum et terram fecit, et idem ipse qui postea legem dedit: unus et idem ipse est, qui in novissimo adveniens, gratiam contulit. Primum creavit, postea reparavit, in fine beatificavit. Non alius et alius, quamvis aliud et aliud. In omnibus his nominatus est tibi Deus, et personuit nomen ejus in auribus tuis, et celebris facta est apud te fama illius. Non te deinceps de ignorantia excusare potes; audisti nomen ejus, sed hoc cave, ne nomen Dei tui accipias in vanum.
13.3.8.2
Quid est nomen Dei in vanum accipere? Audire, et contemnere; agnoscere, et non revereri; scire, et non amare. Ergo ora ut sanctificetur nomen ejus apud te: nam in se sanctum est semper. Quidquid de illo dici potest, totum sanctum est; sed tibi non est, si non diligis, si non revereris. Nam in tua existimatione sanctus non est, si tu illum sanctum esse non putas. Si ergo audis et despicis, non sanctificatur nomen ejus apud te. Tollis illi sanctitatem tuam, tollis in te, qui non potes in ipso. Quantum potes, facis; et si plus posses, plus faceres. Judicabit ergo Deus affectum malignitatis tuae: superbus enim es, et resistis quantum potes, et obfirmas animam tuam, ut non timeas, aut verearis illum; cujus etsi non suscipis bonitatem, non tamen effugis potestatem. Ergo ora illum ut ad cui reverentiam cor tuum inclinet; et sicut illuminavit ad cognitionem, sic excitet ad dilectionem, ut humilieris sub potenti manu illius, quatenus et verearis magnum, et diligas bonum. Sic, humilitate superveniente, superbia cadet, ita ut jam laetus et mansuetus Deo canere incipias. Domine, clamavi ad te, et sanasti me. Postquam autem Deus in te sanctificaverit, et te sanctificare fecerit nomen sanctum suum; non hic sistas non tibi sufficiat salus tua. Extende affectum charitatis, et pro aliis clama ad illum, sanctificetur nomen tuum. Ab omnibus sanctificetur, et ab omnibus glorificetur, ut secundum nomen tuum, sit et laus tua usque in fines terrae. Sic ergo sanctificetur nomen tuum. Non nobis, inquit, Domine, non nobis; sed nomini tuo da gloriam. Hoc est, sanctificetur nomen tuum. Sanctificatur enim cum glorificatur. Sanctificetur nomen tuum.
13.3.9
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP. IX. De secunda petitione contra invidiam.
13.3.9
Adveniat regnum tuum. Haec est secunda petitio, quae contra vitium invidiae opponitur, in qua desisiderium fraternae salutis commendatur. Quid enim est regnum Dei, nisi salus hominum? Non enim regnum hic illud significatur, quo cunctis Deus potestate praesidet, et nutu potentiae suae universa ad arbitrium suae voluntatis intorquet. Hoc enim regnum nec per profectum advenit, nec per defectum recedit, quia divina potestas nec augeri potest, quia plena est; nec minui, quia aeterna est. Illud vero regnum, quo piis mentibus per amorem subjectis praesidet, tantum advenit, quantum salus hominum crescit. In quibus videlicet mentibus dum id quod contra justitiam male nitebatur, ad nutum divinae voluntatis per gratiam aspirantem componitur, tunc nimirum in eis Deo advenienti regnum praeparatur, ut in ipsis habitet. Nunc omnem motum illarum ad justitiam dirigens, postea vero finito mutabilitatis hujus cursu, omne desiderium earum sopita omni contradictione ad pacem aeternae tranquillitatis componens. Regnum ergo Dei est, quo interius per gratiam praesidens, fluctuantes mentes hominum regit et ad leges aeternae justitiae sequendas non vi, sed amore inflectit, ut sub ipso per devotionem et post ipsum per imitationem dirigantur ad ipsum per glorificationem. Sicut ergo in prima petitione gloriam Dei postulamus, sic in secunda salutem proximi flagitamus. Illud contra superbiam, hoc contra invidiam. Ibi nos per humilitatem superiori subjecimus hic per charitatem proximo sociamus. Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum.
13.3.10
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP. X. De tertia petitione contra iram.
13.3.10
Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Haec est tertia petitio quae contra vitium irae opponitur. Qui enim voluntati divinae annuit; non vult contendere, sed humiliter subjicit se dispositioni justae, ut in eo etiam, quod contra voluntatem suam agitur adversus judicem suum nullo impatientiae, sive murmurationis vitio moveatur. Quia enim agnoscit se perpetrasse mala prohibita, patienter sustinet mala illata. In quibus tolerandis etsi caro per impatientiam murmuris, perturbationem suscipit; ratio tamen per considerationem justitiae tranquilla permanens, ad obedientiam se componit. Voluntas quippe spiritus divinae voluntati per justitiam conformata, hoc quod in sua carne contra veritatem moveri sentit, improbat et ut ipsum quoque ad consensum veritatis tranquilletur, exoptat, dicens: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Hoc quippe coelum, id est ratio per amorem justitiae coelestibus conformata; in nullo contra Dei voluntatem nititur, et quod in contrarium moveri; sentit, per vigorem ejusdem justitiae ne effluat, moderatur, sicut scriptum est: Non mea voluntas, sed tua fiat. Sicut enim humanitas in homine Deo secundum proprietatem naturae mortalis quam portabat, aliud inferius per carnis affectum naturaliter poenam fugientis voluit, aliud superius per judicium rationis justitiam amantis, approbavit; sic nos, quod in nobis ex vitio contra justitiam Dei moveri cernimus, judicio rationis cohibere debemus, dicentes: Domine, non nostra voluntas fiat, sed tua. Nostra enim voluntas, est voluntas carnis nostrae, quae sive ex infirmitate naturae moveatur, nostra est, quia in nobis, sive ex vitio culpae, nostra est, quia ex nobis; illa nostra est, quia portamus; haec nostra, quia fecimus. Fecimus enim culpam, portamus naturam. Ideo quod movetur ex natura, etsi aliquando cohibetur, nunquam imputatur. In eo autem quod movetur ex culpa, et reprehensibile est quo oritur, et cohibendum est ne operetur. Idcirco autem quod secundum infirmitatem naturae appetimus, etsi culpa non sit, aliquando tamen cohibere debemus, quia cum aliud justitia Dei exigit ad puniendam culpam, aliud infirmitas ad fovendam naturam; patienter sustinere debemus laesionem naturae propter impletionem justitiae. Quod autem ex vitio appetimus, et plangendum est quia oritur, et cohibendum ne perficiatur, ut fiat quod scriptum est: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore. Propterea ut in terra quoque carnis nostrae, regnum peccati destruatur et regnum Dei adveniat; orandum ut sicut in coelo, sic et in terra voluntas ejus fiat, quia tunc etiam in terra regnum ejus advenit; si motus, qui ex justitia non est, subjectus rationi non dominatur, sed servit. Cum autem homo coelum animae suae et terram carnis suae regno Dei subjecerit tunc affectu charitatis in anteriora se extendens, orare debet, ut quod in se gratia operante agitur, eadem gratia largiente exterius compleatur. Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra. Sicut angeli in coelo obediunt sic obediant homines in terra. Etsi qui in terra homines per gratiam coelum facti sunt et ad coelum mente sublevati sunt, ut in eis voluntas tua fiat, imitentur illos, qui adhuc animo terrae inhaerent, et terra sunt, et praecedunt corde, quo secuturi sunt corpore. Sic ergo, fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Ecce, Domine, concedimus, ut fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Non resistimus, non renitimur, non reluctamur; nos quidem hactenus aliud facere voluimus, aliud perficere cogitavimus; consideramus modo, quia omnipotens voluntas tua est; et idcirco si nitimur contra illam, aut potestate tua corrigemur, ne quod male volumus, perficiamus; aut patientia tua sinemur, ut percamus. Idcirco, Domine, non contendimus tecum: Fiat voluntas tua. Scimus, Domine, quia sive volumus, sive nolumus, voluntas tua fiet. Ideo Fiat voluntas tua. Concedimus quod prohibere omnino non possumus, ne forte si aliud velimus, non detur effectus et damnetur affectus. Ideo adjungimus voluntatem, ut remuneres pietatem, quia laudamus et amamus tuam potestatem; ut facias oramus, quod te posse non dubitamus, ut tua bona voluntate pravas nostras voluntates comprimas, et quod male volumus nos, tu autem bene non vis, fieri non permittas. Quod et si fieret, voluntas tua minus potens non esset; nostra plus misera esset. Ideo, Domine, fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. In tantum enim jam de bonitate tua confidimus ut de nobis plus tibi quam nobis credamus, propterea fiat voluntas tua. Nos enim et malum nostrum velle possumus; tu non potes quem nec ignorantia decipit, nec malitia corrumpit. Idcirco, Domine, fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
13.3.11
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP. XI. De quarta petitione contra acediam.
13.3.11
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Haec est quarta petitio, quae contra acediae vitium opponitur. Hic enim petitur panis vitae ab esurientibus justitiam. Panis refectio est; da panem, da refectionem. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; panem nostrum, panem tuum; tuum, quia das; nostrum, quia accipimus; tuum, quia a te; nostrum, quia nobis, a te oritur; ideo tuum; nobis conceditur, ideo nostrum. Tu es enim terra illa viventium, de qua oritur panis vitae, qui confirmat cor hominis. Idcirco, o terra, da panem, da refectionem, pasce habitatores. Si habitamus in te, pascamur ex te. Jam coepimus manere, jam coepimus quiescere, quia jam coepimus acquiescere. Ecce non resilimus per contradictionem aliquam; cantavimus, fiat voluntas tua. Ecce igitur manemus: Ut sit haec requies nostra in saeculum saeculi. Manere autem non possumus, nisi comedanius. Da ergo nobis panem. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Ecce non solliciti sumus de crastino; hodiernam tantum stipem petimus. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Nolumus ut apud nos manna tuum putrescat. Colligimus quantum sufficit, et nos amplius non colligimus nisi quanto uti possumus. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; secundum praesentem illuminationem, praebe refectionem. Quantum illuminasti, tantum refice; quantum dedisti scire, tantum da diligere. Nolumus ut apud nos dilectio tua sine scientia excedat, quia quod secundum scientiam non agitur, reprehensibile est, etiam si ex zelo justitiae oriri videatur; propterea arguuntur, qui zelum habuerunt non secundum scientiam; qui ultra illuminationem protrahere voluerunt refectionem. Nocte comederunt cibum, qui non nisi in die sumendus fuerat. Ideo erraverunt et ebrii facti sunt, ut non intelligerent quid facerent. Propter hoc panem nostrum quotidianum da nobis hodie; da panem, da refectionem; verbum tuum refectio animae est. Non enim in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. Ergo pascit verbum, sicut pascit panis, quoniam ipsum verbum est panis. Da ergo verbum tuum, ut reficias animas nostras. Quid est verbum tuum? veritas. Mitte veritatem tuam in cor nostrum, ut reficias nos. Mitte veritatem et cum veritate charitatem. Veniat Filius, veniat cum Filio Spiritus sanctus; ambo veniant, ut refectio sit plena, illuminet veritas, reficiat charitas. Nam ipsa dilectio, ipsa est refectio. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Videte quid dicat: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. In die praesenti refectionem quaerit. Dies enim hodiernus praesens est, sicut hesternus praeteritus, crastinus futurus. Quaere diem intus; si intus refectionem agnoscis, intus habes panem, intus diem. Nam de exteriori pane et de exteriori die( quamvis et illi a Deo sint et a Deo petendi sint) nunc siletur, propter intentionem melioris. Quaere ergo intus diem, quaere intus panem. Nam si ille qui reficitur intus est, intus est quo reficitur, intus est quando reficitur. Clamat hic esuriens et quaerit refectionem sui ne deficiat. Clamat anima, ipsa est esuriens, et utinam esuriat, et hoc esuriat, quod cum plene percepit, amplius non esuriat. Ergo anima esurit. Quid est esurire? desiderare. Esurit anima, desiderat anima. Quid desiderat? panem. Quem panem? veritatem. Iste est panis ejus; hunc panem alia creatura sumere non potest, nisi sola rationalis propterea ait: Panem nostrum. Ad hunc facti sumus, ad hunc creati sumus. Propterea inquit, da quia creasti nos, ut sine pane isto non vivamus. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Quid est, hodie? In die praesenti. Intendite, anima rationalis ita creata fuerat, ut a veritate illuminaretur et lumen ipsius veritatis in ea nunquam obscuraretur; si ergo stetisset in lumine veritatis, unus illi dies esset et ille dies aeternus esset, non habens hesternum vel crastinum. Nunc autem quia a veritate deficit, recedit ab ea lumen veritatis, et non stat cum ea semper. Propterea dies ejus transeunt et succedunt post lumen tenebrae, quando per culpam veritas relinquitur; et post tenebras rursum redit lux, quando anima in peccato jacens per gratiam visitatur. Quando ergo adest gratia, dies est, quia illuminatur quando visitatur; hic hodiernus quando refectio quaeritur, quia praeventa per gratiam anima ad desiderium excitatur. Et nota quod panis hic quotidianus dicitur, quia secundum numerum spiritualium illuminationum refectio internae dulcedinis multiplicatur. Considerandum vero, quomodo haec petitio pro vitio acediae sanando supplicare dicitur, in qua non fastidiens, sed esuriens et desiderans orare memoratur. Sed sciendum est, quod nisi mens orantis prius per gratiam ad desiderium boni excitata esset, nunquam ad persequendum malum suum convalesceret. Et idcirco eo desiderio, quo per gratiam contra malum suum accenditur; eodem postmodum pro malo desiderio sanando orat; quia nisi aliquatenus quod perdidit sentiret, quod patitur non doleret. Itaque nec contra superbiam orare potest, nisi qui vel in desiderio humilitatem habet. Nec contra invidiam, nisi qui saltem in affectu benignitatem possidet. Sic mansuetudine contra iram, sic desiderio contra acediam supplicamus; contra avaritiam orantes, indulgendi desiderio accendimur; contra gulam supplicantes, continentiae appetitu inflammamur. Postremo nisi amor castitatis in desiderio esset, nemo contra turpes luxuriae delectationes orationem funderet; prius ergo excitamur, ut velimus; postea oramus, ut amplius possimus, sicut scriptum est: Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore. Sic ergo panem nostrum quotidianum da nobis hodie: da, nam de praeterito gratias agimus, de praesenti supplicamus. Quomodo futura eveniant, non nostrum est quaerere sed tuum est providere. Itaque non rogamus pro crastino; qui utrum nobis concedendus sit, ignoramus; speramus tamen, quoniam nec in illo nobis largitio tua deerit, si voluntas tua fuerit, ut ad illum perveniamus. Scriptum quippe est: Jesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula. Igitur panem nostrum quotidianum da nobis hodie: qui creasti, pasce, qui dedisti initium, praesta nutrimentum. Nam si tu deseris, ad quem respiciemus? Itaque panem nostrum quotidianum da nobis hodie.
13.3.12
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP XII. De quinta petitione contra avaritiam.
13.3.12
Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Haec est quinta petitio, quae contra vitium avaritiae opponitur. Conceperat enim spiritu desiderium indulgendi qui tam fideliter conditionem proponit, dimitte sicut dimittimus. Nos enim parati sumus dimittere; ideo secure conditionem suscipimus. Tu gratia tua jam corda nostra tetigisti, ut indulgentiam diligamus. Idcirco sentimus bonam misericordiam et cupimus adjuvari, ut implere possimus quod probamus. Animus namque desiderio virtutis pronus est ad parcendum, et propterea desiderat et affectat cupiens indulgere, ut indulgeatur et sibi. Propterea et pronum se offert ad conditionem, non praesumptione virtutis, sed desiderio bonitatis. Hic enim desiderium orationem movet, in quo virtus indulgentiae concepta est; et ipso conatu pietatis flagitat, ut adjuvetur ad perfectionem; propterea clamat, sicut dimittimus. Nos, inquit, Domine, tua gratia largiente, quod nostrum est offerimus, tu quod tuum est, adjunge; scimus enim quod nullum bonum sine tua cooperatione perficitur, ideo quod jam accepimus, libenter offerimus desiderium, ut tu quem nondum accepimus, sed desideramus, et desiderando oramus, virtutis praestes affectum. Idcirco cum dicimus tibi, nos dimittimus, non jactamus virtutis plenitudinem, sed gratulamur propter desiderii boni inchoationem. Propterea ecce dimittimus, parati sumus dimittere, parati sumus indulgere. Dimittimus ut non repetamus; dimittimus, ut non succenseamus. Tibi enim, Domine, cor loquitur; tibi animus confitetur. Ideo ex corde dimittimus, quia tu gratum non haberes quidquid extrinsecus fieret, si quod lingua dicit, id etiam conscientia non approbaret. Ideo dimittimus debitoribus nostris; dimittimus, ut non requiramus ad vindictam; dimittimus, ut non retineamus ad malitiam, Propterea tu dimitte, sicut dimittimus nos; dimitte, ut non retineas ad odium; dimitte, ut non exigas ad tormentum. Parum est enim nobis non puniri, nisi mereamur et diligi. Idcirco nos etiam inimicos diligimus, qui omnes inimici tui fuimus, quandiu dileximus iniquitatem, et tuam non custodivimus voluntatem. Propterea, Domine, quia timemus justam iram tuam, confugimus ad benignam conditionem tuam. Tu enim dixisti: Dimitte, et dimittetur vobis. Ideo, Domine, tenemus te conditione tua, qua te nobis congratuito obligare voluisti; quia vitam nostram magis quam mortem dilexisti. Idcirco sponte promisisti( ad quod nullo debito exigebaris) dimissurum te debita nostra, si nos ad repetendos debitores nostros avari non essemus. Propterea, Domine, nos viscera misericordiae tuae affluentia considerantes; non audemus tantam negligere pietatem. Urges enim ex omni parte malitiam nostram, hinc gratuita bonitate, qua indulgentibus spondes veniam, hinc debita indignatione, qua non indulgentibus intonas iram. Propterea, Domine, ecce vincit nos pietas tua, qua dignaris tam benigne tuo juri cedere propter nos. Quid enim est omne quod homo contra hominem facere potest tuae injuriae comparatum? nam quid magnum est si malus malum offendit? Ubi vero pietas ipsa laeditur, bonitas exacerbatur, haec major est iniquitas. Propterea peccatum hominis adversus hominem, non omnino peccatum est, quia quod malus unus injuste agit, alter malus juste patitur. Quando autem peccamus in te, Domine, cumulatur iniquitas nostra, quia quod nos facimus ex malitia, tu pateris sine culpa. Idcirco debita nostra adversum te omnino modum excedunt, nec comparari potest id, in quo homo ab homine offenditur, culpae nostrae in qua nostra superbia contra tuam pietatem damnabili praesumptione grassatur. Tamen, Domine, tu gratuita benignitate majora dimittis; ut nos provoces ad dimittendum minora, nec tamen sic immerito. Tu enim magnus es, nos parvi; et idcirco magna operaris, ut excellentem bonitatem quo possumus, aemulemur. Propterea dimittimus debitoribus nostris. Non sumus cupidi ad repetendum, nec avari ad retinendum. Dimittimus debitoribus nostris; dimittimus non solum tibi vindictam, sed illis malitiam. Tibi dimittimus vindictam, ut tamen eos puniamus; illis dimittimus malitiam, ut non odiamus, Propterea igitur dimitte nobis debita nostra, scut et nos dimittimus debitoribus nostris. Prius panem nostrum quotidianum da nobis hodie; postea dimitte nobis debita nostra. Prius da panem, postea dimitte debita. Prius refectionem, postea remissionem. Si enim exspectas de refectione donec rogari non oporteat de remissione, et differatur cibus quousque desinat morbus, non convalescunt aegroti tui. Idcirco, Domine, quamvis bonum non sit panem filiorum canibus mittere, tamen quia homines, et jumenta salvas, quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus, respice miseros, et refice languidos, ut nutrimento tuo prius convalescamus ad veniam, postea sanati et justificati tua refectione proficiamus ad gloriam. Idcirco iterum nunc panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et postea dimitte nobis debita nostra, ut gratia aspirante accendamur ad dilectionem et per dilectionem renevemur ad remissionem, sicut scriptum est: Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Idcirco prius da panem, da refectionem; infunde dilectionem et indulge remissionem. Da panem quotidianum ut aegrotis, quem sempiternum praebiturus es sanis; modo da, ut saepe repetatur, postea daturus ut nunquam intermittatur; modo da paulatim ad sustentationem, postea daturus jugiter ad repletionem; modo da ad medicinam, postea ad gloriam. Sic ergo prius panem nostrum quotidianum da nobis hodie; et post dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
13.3.13
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP. XIII. De sexta petitione contra gulam.
13.3.13
Et ne nos inducas in tentationem. Haec est sexta petitio quae contra vitium gulae opponitur. Orat enim, ut non inducatur in tentationem, neque seducatur ab illecebra blandiente, quae sub velamento necessitatis familiarius accedens, e vicino pulsat mentis constantiam, et blande provocat; irritans in excessum superfluitatis. Nam et idcirco specialiter haec pestis tentatio appellatur, quia caetera vitia longe a natura sunt humana; et ob hoc quanto minus rationis praeferunt, tanto minus tentationis adducunt. Tentare etenim est callide experiri, et quasi blandis quibusdam conatibus praemissis, ante violentam impulsionem probare, quid existimari possit de illo quod dubium est. Ubi ergo indissimulata violentia est; non tam tentatio quam oppressio est, si praevalet, invasio nominatur. Appetitus itaque edendi, quia per insitam necessitatem dominatur, tanto efficacius quidquid adducit, ingerit, quanto minus repelli potest, etiam tunc, cum propter id quod illi reprehensibile inest, probari non potest. Nam et quando superflua suadet, quamvis per rationem ab excessu cohibeatur, non tamen ab eo quod debitum est necessitati, compescitur. Itaque et tunc illi ad sustentationem naturae ex necessitate servimus, quando illum per immoderatum desiderii fervorem, metas necessitatis transire velle cognovimus, Propterea quia per debitum necessitati obsequium suscipitur, e vicino pulsans cum eo quod dulce est infirmitati, blande suggerit etiam id quod concessum non est necessitati. Haec est tentatio, quam falsa ratio nititur comprobare, ut quia id quod necessitati debitum est, rationabiliter suscipitur, hoc quoque, quod merito superfluitati deputandum est non caveatur; itaque tentat vitium blande per necessitatem tangens, si forte per ipsam necessitatem, emollire animum possit ad superfluitatem. Haec est tentatio secundum proprietatem. Caetera vitia dum impugnant, gravare possunt, sed quia a natura, faciendi rationem non habent, quasi tentare non possunt; propter hoc specialiter tentatio nominata est, quia callide persuadet quod licitum non est, ad quam quia per naturalem necessitatem inevitabiliter acceditur, non rogat, quod impossibile est ut ad illam non veniat, sed tantummodo, ut in illam non inducatur. Ne nos, inquit, inducas in tentationem. Tu es enim ductor noster in via hac, qua currimus ad te, non enim perveniemus ad te, nisi ducamur a te. Ergo dux noster es tu, duc bene, quia veritas es, duc ad bonum, quia vita es; si erramus te sequentes, reprehenderis tu, qui ducatum praebere debes; multa occurrunt in via vitae hujus, quae seducere conantur, sed tuum est dirigere, ne seducamur, sicut tuum est defendere, ne opprimamur. Vide ergo, Domine, ut impleas, quod tuum est. Tu ducatum spopondisti currentibus ad te. Duc igitur et dirige nos, ne forte error tentationis nostrae hic tibi ascribatur, si nos per superfluitatem excedere permittis in illam, qui necessitate ducis ad illam. Idcirco, Domine, ne nos inducas in tentationem; tibi enim imputabimus, si fieri permiseris. Habemus hic aliquid, quod opponamus adversum te; si derelinquimur a te. Idcirco hic adversus tuam majestatem amplius aliquid praesumimus, qui sic fecisti nos, ut sine illo vivere non possimus, cum quo securi esse non possumus; propterea si socias illi, custodi ab illo. Alioquin, Domine, inducis nos tu, si decipimur ab eo quod nec repellere possumus propter te, nec cavere sine te. Si ergo, Domine, inducis nos tu, et decens non erit bonitati tuae, si perditio nostra in tuam causationem convertatur, propterea ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Utrumque enim petimus, ut et a futuris custodias, quae cavere non possumus sine te, et a praeteritis liberes, quae non fecimus per te. Itaque ne nos inducas in tentationem; sed libera nos a malo.
13.3.14
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP XIV. De septima petitione contra luxuriam.
13.3.14
Libera nos a malo. Haec est septima petitio, quae contra vitium luxuriae opponitur, praecedens crapula, subsequentis libidinis fomes est. Itaque post gulam recte contra luxuriam ad orationem convertimur, libera nos a malo. Nos enim captivi tenemur, nec possumus exire a violenta manu vitiorum et a servitute peccati, nisi tu eripias, libera nos. Ecce ad quem finem venit superbia nostra. Tu fecisti nos, ut omni creaturae tuae dominaremur; tibi soli Domino creaturarum omnium nos subiecisti. Venit autem superbia et persuasit nobis, ut cervicem erigeremus adversum te; sic recessimus a te Domine, et ecce soli sine te facti sumus servi vitiorum qui servire noluimus Domino omnium; sic ergo, Domine, stultitia nostra injuriam tuam ulciscitur, nostris miseriis de nobis vindicaris libera ergo nos a malo. Ecce ad te clamamus captivi, qui te contempsimus liberi; ecce qualem Dominum contempsimus! ecce quali tyranno servivimus! Turpitudo captivos nos tenet: ut confundatur praesumptio nostra: libera ergo nos, Domine, a malo. Gloria tua est miseria nostra: tales facti sumus, qui te Dominum omnium reliquimus. Ecce clamamus ad te, quia malis nostris docti sumus nihil nos posse sine te. Ideo libera nos tu, Domine: qui solus potest, libera nos a malo: malum est hoc, Domine, et non est sicut caetera mala: crudelius persequitur, profundius nocet, efficacius laedit: blanditur, ut fallat: lenocinatur ut perimat: mentitur dulcedinem, ut amaritudinem infundat. Ideo, Domine, difficilius vincitur tardius extirpatur: quia nostris desideriis adversum nos pugnat, et ad mortem blandiente dulcedine ipsam etiam voluntatem penetrat, et ut post modum toti naturae dominetur: ipsam( quae totum regit) rationem violenta quadam pestiferae dilectionis persuasione inclinat. Propterea malum est: libera nos a malo, ipsum enim, bonum se esse mentitur dum delectat: nos autem malitiam ejus experti, malum agnoscimus. Idcirco libera nos a malo. Si ira est, vexat; si invidia, tabefacit, et singula quaeque vitia malitiam suam non abscondunt: facile enim cognoscuntur noxia: dum sentiuntur amara. Propterea dum hoc, vel illud dicitur: intelligatur quod est ipsum malum. In se quippe habet unum quodque: unde non possit abscondi. Hoc vero non intelligitur: nisi eo, quo est ipsum, amplius aliquid dicatur. Propterea dicimus, quod malum est: quoniam forte non sentiretur, nisi diceretur. Sensus quippe in eo fallax experimentum habet, et decipitur in se, nisi doceatur extra se: propterea diseat malum audiendo; qui aestimare forte poterat bonum esse sentiendo, libera nos a malo. Scimus jam malum esse; idcirco liberari flagitamus; quia malum est libera nos. Scientia quippe illuminata est ut agnoscat; sed fortitudo nondum roborata, ut vincat. Quantum ergo dominabatur quando adhuc ignorabatur, quod jam non potest celari, nec potest tamen superari. Audi igitur confitentes, et adjuva impotentiam. libera nos a malo,
13.3.15
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP. XV. De viro prudente, et audiente verbum Dei.
13.3.15
Omnis, qui audit verba mea, facit ea, assimilabitur viro prudenti, qui aedificavit domum suam super petram. Vir sapiens, Christus; qui est Dei virtus, et Dei sapientia, qui aedificavit domum suam super petram: quia super semetipsum aedificavit Ecclesiam suam. Sic qui verba Dei audit, et facit ea, aedificat domum suam super petram: quia aedificat super firmitatem fidei, virtutum et bonorum operum structuram. Descendit pluvia, id est aeriae tempestatis impugnatio: veniunt fulmina, id est humana potentia, et persecutio: et flant venti, id est daemonum et malorum hominum suggestio perversa: et irruunt in domum illam per importunam tentationem, sed illa minime cadit per alicujus pravi consensus deliberationem. Stultus super arenam aedificat quia contemptis coelestibus, terrenis inhiare non cessat. Veniunt supradicta mala, et quatitur fabrica ejus per inopinatam tentationem, et cadit per cujuslibet culpae perpetrationem, et fit ruina ejus magna: quia concussa per tentationem praecipitatur de tentatione in delectationem, de delectatione in deliberationem, de deliberatione in operationem, de operatione in consuetudinem, de consuetudine in desperationem, de desperatione in aeternam damnationem. Sunt autem tria genera hominum aedificantium. Sunt, qui amant solum Deum: hi aedificant aurum, argentum, lapides pretiosos. In amore virtutis, aurum; in cognitione veritatis, argentum; in cooperatione boni operis, lapides pretiosos. Sunt alii, qui amant aliquid praeter Deum: tamen nil contra Deum, nec aliquid plusquam Deum. In his fundamentum quidem manet; quia amor Dei non destruitur: sed tamen ex affectu eorum quae pariter amantur, quia quaedam corruptio contrahitur lignum, et fenum, et stipula superaedificantur. In ligno, peccatum illicit operis; in feno, sine opere peccatum pravae delectationis; in stipula, peccatum illicitae cogitationis. Sunt alii, qui amant quaedam contra Deum: et in his fundamentum omnino destruitur, quia amor Dei esse non potest, ubi non est vel solus, vel summus. Igitur ad primos pertinet salvari et laudari; ad secundos, corripi et liberari; ad tertios argui, et damnari.
13.3.16.1
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP. XVI. De leproso mundato.
13.3.16.1
Cum descendisset Jesus de monte, secutae sunt eum turbae, et ecce leprosus veniens adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. Et extendens manum tetigit eum, dicens: Volo, mundare. Et confestim mundata est lepra ejus. Mons in hoc loco, significat sublimitatem divinae majestatis; campestria vero, humilitatem incarnationis. Unigenitus namque Dei ante incarnationem fuit in monte: nostram autem carnem assumens, ad ima descendit: in monte manens in forma Dei, in campestribus apparens in forma servi.
13.3.16.2
Leprosus, quem Dominus sanavit in planitie campi, genus designat humanum, dispersum per planitiem mundi. Quod vere fuit leprosum: quia non solum originali culpa, verum etiam multis actualibus exstitit contaminatum. Erat enim diversis pollutum cultibus idololatriae: erat foedatum multis flagitiorum criminibus; Dominus autem leprosum tetigit quando divinitatem suam humanae fragilitati sociavit; et leprosum mundavit, quando in cruce culpam generis humani moriens expiavit. Lepram tetigit et mundus permansit: quia veram humanitatis formam sumpsit et culpam non contraxit. Leprosus iste est genus humanum, quodx, quandiu fuit leprosum, a Deo fuit et a civitate Dei, id est Hierusalem( quae sursum est mater nostra) separatum et longe remotum. Sed Dominus( sicut supra dictum est) leprosum curavit et civem suae civitatis fecit Hoc idem Dominus quoque miraculum per suam gratiam, quotidie facere non dedignatur. Sunt etenim multi intra ambitum sanctae Ecclesiae vitiorum lepra foedi et peccatorum contagio, quasi lepra polluti. Omnes enim immundi fornicarii, concubinarii, incestuosi, adulteri, avari, feneratores, falsi testes, perjuri, qui etiam dicunt fratri, fatue, et qui vident mulierem ad concupiscendum eam, et quicunque etsi non opere, tamen mali sunt voluntate: omnes, inquam, tales qui per culpam sunt a Deo separati, a sacerdotibus, legem Dei scientibus et custodientibus, judicantur esse leprosi, et a coetu fidelium etsi non corporaliter, tamen spiritualiter segregati. Quotiescunque igitur Dominus aliquem hujusmodi impium justificat, recte leprosum mundat. Quandiu autem homo est impius, tandiu est leprosus: quando vero justificatur, tunc mundatur. Quicunque modo est a coetu sanctorum segregatus per culpam: nisi interim mundetur per gratiam, longius in futuro removebitur per poenam. Sicut autem per lepram peccata damnabilia, sic per scabiem peccata venialia designantur: sicut est inutilis cogitatio, otiosus aliquando sermo, risus, et hujusmodi. Et notandum, quod nemo propter scabiem de civitate pellitur, nemo a civibus segregandus judicatur: quia et si quando pro nostra fragilitate venialia committimus, nequaquam pro hujusmodi a consortio fidelium separamur: debemus tamen istam scabiem curare: debemus etiam venialia peccata( quamvis nonnullis videantur esse tam levia, ut non censeantur curanda) debemus, inquam, in quantum valemus, et Dominus adjuverit, ea de nobis propulsare. Quodlibet enim peccatum licet hominibus videatur esse minimum: si non displiceat, potest apud justum fieri magnum. Dicit namque sicut ab aliis audivimus, B. Augustinus. Nullum peccatum criminale dum displicet; nullum veniale dum placet. Studeamus igitur non solum magna, sed et minima vitare peccata: ne si minima contemnimus, paulatim in mortalia de fluamus.
13.3.17
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP. XVII. De transitu discipulorum per sata.
13.3.17
Factum est autem, dum per ambularet Jesus per sata: discipuli ejus coeperunt progredi, et vellere spicas. Discipuli per sata transeunt: dum praelati subditos pia sollicitudine circumspiciunt, et qualiter quemque ad regnum coelorum pertrahant, sedulo perpendunt; et dum eos ad beatitudinem trahere concupiscunt, quasi salutem eorum esuriunt: spicas vellunt, cum mentes audientium, per praedicationem ab amore temporalium dividunt. Spicas fricant cum eos paleis vitae veteris exspoliant: grana manducant, dum eos superfluitate, et asperitate purgatos veritati sanctae Ecclesiae sociant, et eidem incorporant. Et hoc Sabbato faciunt: quia a terrenis actibus quiescentes, et Deo vacantes, requiem coelestem et operando quaerunt, et praedicando promittunt: Aliter. Per sata ambulant, quia sacra eloquia investigant. Esuriunt, dum in eis sententias meliores discere concupiscunt. Spicas vellunt, dum ea in Scripturis, quae sibi utiliora videntur, colligunt. Collectas fricant: dum sub paleis litterae requirunt grana spiritualis intelligentiae. Grana vero manducant; dum per spiritualem intelligentiam, virtutes, et opera roborant. Et hoc Sabbato faciunt; quia vacant, ut videant: quoniam Dominus ipse est Deus. Hoc Dominus sabbati probat, sed stulti defensores Sabbati reprobant; quia solam superficiem litterae diligunt: mentis refectionem nesciunt, requiem animarum non norunt.
13.3.18
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP. XVIII. De immundo spiritu exeunte ab homine.
13.3.18
Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non invenit. Spiritus immundus, diabolus est. Spiritus, per naturam; immundus, per culpam; spiritus, per conditionem; immundus, per iniquitatem. Exit spiritus immundus ab homine; cum per gratiam ab ipso fugatur in baptismate. Exiens ab homine, loca arida requiem quaerens perambulat; dum ab aliquo per exorcismum, aut baptismum fugatus, corda quorumlibet fidelium a mollitie et humore fluxae cogitationis purgata, ad inhabitandum explorat; sed in locis aridis requiem sibi minime invenit; quia cor cujuslibet fidelis animae a bono cogitando, loquendo, operando nunquam quiescit. Tunc dixit. Revertar in domum meam unde exivi: et venit, et invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam. Vacantem, id est a bono opere cessantem; scopis mundatam, id est in exorcismo, et aqua baptismi a vitiis purgatam; ornatam, id est simulatis virtutibus palliatam. Tunc vadit, et assumit alios septem spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi. Septem spiritus, daemonum significant universitatem; qui per septem vitia principalia iniquos inhabitant, et eos trahunt ad damnationem. Immundus autem spiritus cum septem nequioribus se spiritibus, domum suam vacantem scopis mundatam, et ornatam revertens inhabitat: dum diabolus cum universitate vitiorum, animam baptizatam quondam suam a bono opere otiosam, simulatis virtutibus palliatam, per culpam iterum intrat. Qui ingreditur bene cum spiritibus nequioribus se; dum animam per baptismum sibi ablatam, et per culpam recuperatam, nequius quam, ante baptismum retentare, et gravioribus sceleribus foedare conatur. Et sunt novissima hominis illius pejora prioribus; quia per contemptum gratiae, quam de se male vivendo pellit, deteriora supplicia meretur.
13.3.19
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP. XIX. De forti et vasis ejus.
13.3.19
Nemo potest vasa fortis ingressus domum ejus diripere, nisi prius fortem alliget. Fortis, est diabolus; fortior superveniens, Christus; domus fortis, mundus vasa, homines; fortis alligatio, diaboli refrenatio, ne tentet nos ultra vires nostras. Direptio vasorum, conversio hominum ad fidem venientium. Fortior fortem, domum ejus intrans, alligavit, et vasa illius diripuit; cum Christus per carnem in mundum veniens, et diabolum a sententia tentationum cohibens, homines a diabolo possessos ad fidem suam convertit.
13.3.20
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP. XX. De seminatore et semine.
13.3.20
Exiit qui seminat seminare semen suum. Semen est verbum Dei; sator, Christus; ager, mundus; via, est cor frequenti malarum cogitationum transitu attritum, et arefactum, ne verbi semen possit excipere vel germinare. Volucres, a quibus semen rapitur daemones sunt, per quos verbum, ne fructificet, aufertur. Qui ideo volucres coeli dicuntur, quia coelestis et spiritualis sunt naturae, vel quia per aera discurrunt. Petra est indomitum cor, et durum, nullo vomere verae fidei penetratum; in quo non est verus amor, aut perseverantia virtutis. Spinae, sunt divitiae, quae per multas curas cor lacerant, et semen verbi suffocant. Terra bona, cor mite et docile; quod vere fructum facit; cum in ipso perfecta bonorum operum plenitudo crescit. Fructus seminis, justificatio est hominis.
13.3.21
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP. XXI. De inimico, qui superseminavit zizania.
13.3.21
Simile est regnum coelorum homini, qui semen bonum seminavit in agro suo. Cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania. In his verbis Dominicis, quae caeteris faciliora sunt et magis manifesta, non multum morandum esse, sed succincte esse transeundum, decernimus. Homo iste, qui bonum semen seminavit, Christus est; ager, mundus; semen, verbum Dei. Inimicus, diabolus; zizania, haereticorum dogmata, sive quaelibet peccata. Cum autem dormirent homines, venit inimicus et superseminavit zizania. Dormitio hominum, mortem significat apostolorum, sive torporem praelatorum. Post mortem nimirum apostolorum, emerserunt haeretici; qui diabolo cooperante dogma pravum sparserunt per agrum mundi. Dormientibus quoque per torporem praelatis, surgunt daemones, surgunt et perversi homines, et super bonorum corda jaciunt semina malarum cogitationum vel suggestionum. Super alios seminant luxuriam; super alios avaritiam, et diversa peccatorum semina diversis injiciunt. Et ex malis seminibus, id est ex malis suggestionibus: crescunt malae segetes, id est mali homines, Vis, inquiunt servi, eamus et colligemus ea? Et ait: Non, ne forte colligentes zizania, eradicetis et triticum; spirituales viri videntes haereticos, sive perversos quosque in agro Dominico germinasse et crevisse; si scirent apud Deum esse beneplacitum, vellent eos auferre de medio justorum, eo quod justis in quibusdam obesse videantur. Sed consulta divina justitia, an hoc facere debeant, et an Deus hoc velit, et an hoc sit officium hominum malos auferre de terra; animadvertunt non nosse hominem in hac vita quales futuri sint, qui modo mali sunt, et quid error eorum bonis conferat; et ideo non esse tollendos ne boni interficiantur, quod forte futuri illi sunt, vel ne bonis ablatio eorum obsit, quibus prosunt. Tunc vero animadvertunt opportune malos auferri, cum jam non est tempus commutandae vitae, vel proficiendi aliis, et ita per angelos, non per homines eos auferendos esse. In tempore messis dicam messoribus. Colligite primum zizania et alligate ea per fasciculos ad comburendum; triticum autem congregate in horreum meum. Tempus messis est dies resurrectionis, quando messores angeli ligabunt fasciculos de malis ad comburendum, ligantes immundos, cum immundis, avaros cum avaris; et sic impios cum suis similibus, ut qui socii fuerunt in culpa, simul torqueantur in poena. Triticum autem colligent in horreum, quia distribuent bonis beatas mansionum coelestium sedes
13.3.22
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP. XXII. De grano sinapis.
13.3.22
Simile est regnum coelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo. Homo iste significat Deum; ager, mundum; granum sinapis, fidem quae modica videtur propter scandalum crucis; sed fervida est propter calorem dilectionis. Istud granum, id est fides catholica fit arbor magna, et habet stipitem per spem et ramos exaltatos per dilectionem Dei, et dilatatos per charitatem proximi; habitant in ramis ejus volucres coeli, scilicet sancti, qui pennis virtutum volant ad praemia coelestium bonorum. Sic et erectus quisque granum sinapis seminat in agro, dum praedicationem divinam propter scandalum crucis reprobis minimam recondit in corde suo. Quae crescit in arborem magnam, dum robur accipit per exercitationem virtutis, et ramos per multiplicationem boni operis in cujus ramis volucres coeli habitationem, recte constituunt, dum sensus spirituales in ipsa per bonae conscientiae sublimitatem requirunt.
13.3.23
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP. XXIII. De fermento abscondito in tribus satis farinae.
13.3.23
Simile est regnum coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae tribus satis, donec totum esset fermentatum. Superius de fide, hic agit de charitate. Mulier, significat sapientiam divinam; fermentum, charitatem; farina, corda; tria sata, tria genera hominum; homines naturalis legis, legis scriptae homines, et homines gratiae. Mulier ergo fermentum in tribus satis farinae abscondit, donec fermentetur totum, quia sapientia divina intra corda trium generum hominum charitatem recondit; totum autem fermentabitur, dum numerus electorum in fine saeculi complebitur. Aliquando fermentum significat bonum, aliquando malum. Bonum, ut in hoc loco: simile est regnum coelorum fermento; malum, ut expurgate vetus fermenmentum. Possumus per mulierem istam, accipere animam; per tria sata tres virtutes animae, rationem, iram, concupiscentiam; per farinam, cogitationem; per fermentum sicut supra, charitatem. Mulier itaque fermentum in tribus satis farinae, donec totum fermentetur, abscondit, dum quaelibet fidelis anima fervorem charitatis in cogitatione trium naturalium virtutum reponit. Totum ergo fermentatur, dum virtutum trium triplex cogitatio in saporem, et fervorem charitatis convertitur; et possidemus per rationem, discretionem bonorum et malorum; per iram, odium vitiorum; per concupiscentiam, amorem virtutum.
13.3.24
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP. XXIV. De thesauro abscondito in agro.
13.3.24
Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. Ager est Scriptura; thesaurus, cognitio divina; inventio thesauri, revelatio boni; absconsio thesauri, occultatio boni a notitia diaboli et ab appetitu favoris humani. Omnia autem vendit et agrum emit, quisquis sacrae Scripturae causa, et verae cognitionis, et dilectionis divinae, quae in ea continetur, caetera omnia, quae illi sunt contraria et aliena, derelinquit.
13.3.25
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP. XXV. De homine negotiatore quaerente bonas margaritas.
13.3.25
Simile est regnum coelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas; inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit eam. Bonae margaritae, lex et prophetae; una pretiosa, Salvatoris scientia: omnia vero vendit et istam emit, qui, sicut Paulus, veteribus observationibus renuntiat, ut Christum lucrifaciat. Item omnia vendit et pretiosam margaritam emit, qui pro amore coelestium terrena contemnit.
13.3.26.1
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP. XXVI. De sagena missa in mare.
13.3.26.1
Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti, quam cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes elegerunt bonos in vasa sua, malos autem foras miserunt. Sagena ista, praedicatio est evangelica, quae in mare, id est in fluctuationem et amaritudinem praesentis saeculi demissa congregat multitudinem piscium, id est ex omni genere hominum, trahit ad littus maris, id est ad finem praesentis saeculi. Impletio sagenae consummatio praedicationis evangelicae. Congregat ex omni genere hominum, quia ex Judaeis, quibus praedicavit Christus; et ex Romanis, quibus praedicaverunt Petrus et Paulus; et ex Indis, quibus Thomas; ex Persis, quibus praedicaverunt Simon et Judas; et ex hominibus minoris Indiae, quibus Bartholomaeus; ex Syriis quibus Philippus; ex Asianis, quibus praedicavit Joannes; ex Achaicis, quibus Andreas; ex Aethiopibus, quibus Matthaeus; et ex Alexandrinis, quibus Marcus, et sic ex aliis nationibus, ad quas sive per apostolos, sive per apostolorum discipulos et successores, pervenit sonus praedicationis. In omnem enim terram exivit sonus eorum. In eo namque quod praedicatio Evangelica ex omnibus nationibus assumit: ex omni genere piscium trahit.
13.3.26.2
Aliter. Congregat ex omni genere piscium, quia congregat ex omni genere peccatorum. Congregat immundos peccatores, fornicatores, adulteros, incestuosos feneratores, et ex omnibus aliis qui minoribus vel majoribus peccatis sunt a Deo divisi et per multas iniquitates dispersi. Et ex omnibus cungregat et congregatos justificat; et neminem expellit, qui, ipsa audita, eam intrare voluerit. Continet autem sagena ista pisces multos ut diversos bonos et malos; sed interim dum sagena ad littus trahitur, isti in illos frequenter commutantur. Boni etenim nonnunquam mali fiunt per culpam, et mali aliquando boni fiunt per gratiam, et nondum potest judicari, qui in vasa sint eligendi, qui foras projiciendi, cum ad littus, id est ad finem saeculi ventum fuerit; tunc judicium verum secernendorum bonorum et malorum patebit, quia angeli eligent bonos in vasa, id est in aeterna tabernacula, et malos foras mittent in aeterna tormenta. Omnes autem, qui fidem Christianam recepturi non sunt, extra sagenam istam sunt, sicut Judaei et pagani. Et tales jam judicati sunt, non solum judicio secundum praescientiam, et judicio secundum causam, sed etiam judicio secundum operationem, deinceps judicandi judicio secundum retributionem. Est autem judicium secundum praescientiam, quo judicati sumus antequam essemus. Judicium secundum causam, quo judicamur ex quo boni et mali sumus. Judicium secundum operationem, quo judicamur per manifestam actionem esse boni et mali qui prius secundum causam eramus occulti. Judicium secundum retributionem est, quo recipimus in premio secundum quod fuimus et fecimus in merito. Ex his quatuor judiciis, duo sunt occulta, duo manifesta. Occulta, judicium secundum praescientiam et judicium secundum causam. Manifesta, judicium secundum retributionem et judicium secundum operationem. Duo quoque pertinent ad Deum: judicium videlicet secundum praescientiam et judicium secundum retributionem. Duo ad hominem: judicium secundum causam et judicium secundum operationem. Sed qui fidem Christianam prorsus respuunt, jam tribus praecedentibus judiciis, videlicet judicio secundum praescientiam, judicio secundum causam et judicio secundum operationem sunt judicati; judicio autem secundum retributionem judicandi.
13.3.27
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP. XXVII. De Chananaea, et filia ejus sanata.
13.3.27
Secessit Jesus in partes Tyri et Sidonis. Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa, clamabat dicens: Miserere mei, Domine, fili David. Mulier gentilis, sed fide ad Dominum veniens, gentium designat Ecclesiam; quae rogat pro filia daemoniaca, id est pro gente sua nondum salvata, ut diaboli fraudibus absoluta, verae divinitati serviat liberata. Fines Tyri, et Sidonis, in quibus mulier Dominum rogat, duorum populorum Judaeorum et gentium ad Christum conversorum, fidem unanimem designant. Sed mulier ista secundum Matthaeum bene de finibus Tyri egressa, secundum Marcum domum ingressa, ad Deum atque ad pedes ejus procidisse dicitur ut ex utroque colligatur; quod soli fideliter et recte pro errantibus orant, qui priscas perfidiae suae mansiones relinquunt, et in domum Domini, id est in Ecclesiam humili ac pia sese devotione transferunt. Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. Mensa, est Scriptura: panis, scientia; filii, Judaei; canes, gentiles: quasi diceret: Non est bonum, ut beneficium miraculorum quod convenit populo Judaeorum, qui habent cognitionem Dei impendatur filiae tuae gentili, quae non habet notitiam Dei, sed mulier gentilis: per responsum humilitatis meruit filiae suae beneficium sanitatis.
13.3.28
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP. XXVIII. De lunatico a daemone liberato.
13.3.28
Accessit ad Jesum homo, genibus provolutus ante eum dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur. Lunaticus est, qui per horarum momenta de vitiis ad vitia mutatur, nec perstat in coepto, sed decrescit a bono, et crescit in malo, et nunc in ignem libidinis vel irae fertur; nunc in aquam fluctuantis cupiditatis praecipitatur. Marcus de isto sic ait: Et cum vidisset illum statim spiritus turbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans. Dum puer ad Dominum accedit eliditur; quia conversi, ad Dominum plerumque a daemonio gravius pulsantur, ut vel ad vitia reducantur, vel de sua expulsione se vindicet diabolus. Sicut in principio nascentis Ecclesiae, multa et gravia opposuit certamina illis quos suo regno subtrahi videbat.
13.3.29
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP. XXIX. De rege, qui posuit rationem cum servis suis.
13.3.29
Simile est regnum coelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis Homo iste est Deus, qui habet servos, id est homines, qui ad imaginem et similitudinem illius conditi, ei debent famulari. Positio rationis; distributio est divini examinis; debitum, peccatum; debitores, peccatores. Quanto quisque plus peccavit tanto amplius debet, Et qui minus peccavit minus debet. Servus, qui debebat decem millia talenta, est ille qui transgressus est decem legalia praecepta, qui non habet unde reddat, quia non habet a semetipso unde justus fiat, et praecepta legis impleat. Dominus autem eum, et uxorem ejus, et filios vaenundari praecepit, cum omnibus quae habet, cum eum pro iniqua voluntate sua et nefandis operibus, cum omnibus adinventionibus suis poenas solvere jubet. Quod praecavens aliquando debitor, id est peccator, procedit per humiliationem et rogat per supplicem orationem, ut habeatur erga se patientia per divinam miserationem, et spondet, quod omnia reddet per poenitentiae satisfactionem. In quo facto Dominus dimittit ei debitum, quia dimittit ei peccatum. Sed iste, cui Dominus mittit tantum debitum conservum pro centum denariis in carcerem retrudit; dum alium, qui verbo vel facto ipsum leviter offendit, penitus ab omni miseratione repellit. Unde juste iratus Dominus tradit eum tortoribus, donec reddat universum debitum; quia poenas aeternas, quas prius pro transgressione legis meruerat, eum subire compellit. Sic et Pater meus coelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. Quidam dimittere nolunt omnino, quia et malitiam servant in corde, et vindictam dum possunt exercent in opere. Alii, etsi remittunt quantum ad vindictam, reservant tamen conceptum odium quantum ad malitiam. Sed quisquis sibi a Domino dimitti desiderat, oportet ut atroque modo fratri remittat, ut nec opere exerceat vindictam, nec corde reservet malitiam.
13.3.30
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP. XXX. De operariis in vinea.
13.3.30
Simile est regnum coelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Homo paterfamilias, est Deus; vinea, Ecclesia; operarii, praelati; horae diei, aetas saeculi. Conductio operariorum, constitutio praelatorum vel emissio praedicatorum; serum diei, finis saeculi; merces denarii, retributio regni coelestis. Item paterfamilias, est Deus: vinea, anima; operarii, nostri sensus; instantia operis, exercitium virtutis; horae diei aetates hominis; vesper, finis vitae. Retributio, aeterna beatitudo. De hujus vineae cultoribus et retributione quidam versificator ait. Vinea culta fuit, cultores praemia quaerunt. Non labor aequalis, aequalia dona fuerunt. Qui venit extremus dispensatore vocante, tantumdem recipit, quantum qui venerat ante. Sic Deus ostendit, si quandocunque velimus, aggrediamur opus, certi de munere simus.
13.3.31
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP. XXXI. De filio, qui vineam intrare recusavit.
13.3.31
Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum dixit: Fili, vade hodie operare in vineam meam. Ille autem respondens ait, Nolo: postea autem poenitentia ductus, abiit. Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine; et non ivit. Quis ex duobus fecit voluntatem patris? Filius qui vineam patris sui intrare recusavit, gentilis populus est, qui primum servire Deo contempsit; filius autem, qui intrare se spopondit, est populus Judaicus, qui Deo primum servitium suum vovit. Sed qui prius renuit, postea intravit; quia populus gentilis poenitentia ductus, praedicantibus apostolis, servitio Dei colla submisit. Et prior filius, quod spopondit non implevit, quia populus Judaicus in servitio Dei non permansit.
13.3.32
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP. XXXII. De rege, qui fecit nuptias filio suo.
13.3.32
Simile factum est regum coelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo. Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire. Regnum coelorum est praesens Ecclesia, quae est justorum congregatio. Rex, est Deus Pater qui omnia regit. Nuptiae filii, incarnatio Verbi. Invitati, Judaei. Servi propter invitatos missi, prophetae et apostoli. Tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias. Tauri, sunt patres et bellatores Veteris Testamenti, qui cornibus concessae sibi potestatis, hostes fugabant de finibus suis. Altilia, sunt Novi Testamenti praecones, spiritualis gratiae plenitudine pingues, pennis contemplationis superna gaudia petentes. Occisa, vel ab eo quod fuerant vel per mortem carnis in requie posita. Tauri et altilia; quia et prius prophetae, et post apostoli ab infidelibus passi sunt, qui nobis modo sunt in exemplum quid nobis credendum. Illi autem negligentes abierunt; alius in villam suam; alius in negotiationem suam. Reliqui vero tenuerunt servos ejus et contumeliis affectos occiderunt. Illi qui ad nuptias venire noluerunt, significant eos qui ex Judaeis in Christum credere noluerunt, vel contempserunt. Quorum alii in villam abierunt, dum intendunt operationi terrenae; alii in negotiationem suam, dum student avaritiae. Illi vero, qui servos regis occiderunt; illos ex Judaeis figurant, qui prophetas et apostolos et alios praedicatores sunt persecuti. Rex autem cum vidisset occisionem servorum suorum, iratus est, et missis exercitibus suis Romanis scilicet Tito et Vespasiano, perdidit homicidas illos, id est Judaeos, et civitatem eorum scilicet Hierusalem succendit. Ite ad exitus viarum. Exitus viarum sunt errores gentium; qui sunt extra fidem, spem, charitatem, quae sunt viae ad patriam ducentes. Et quoscunque inveneritis, id est cujuscunque conditionis, vocate per praedicationem, ad nuptias, id est ad Dominicae incarnationis fidem. Et egressi servi, id est apostoli de Judaea in vias, id est gentium sectas, congregaverunt in unitatem credulitatis malos, id est falsos Christianos, et bonos, id est electos; et impletae sunt nuptiae discumbentium, id est intraverunt catholicae fidei professionem, quotquot erant vocati per praedicationem. Intravit autem rex, ut videret discumbentes. Rex nuptias intrat, ut discumbentes videat; quando Deus in praesenti conscientias eorum, qui Christiano nomine censentur illustrat, et quid unusquisque faciat, subtiliter pensat et dijudicat: Et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. Vestis nuptialis, opus charitatis. Quam vestem qui non habet, ligatis manibus et pedibus, id est ablata penitus potestate bene operandi, projicitur in tenebras exteriores, quae sunt infernales obscuritates. Et quid ibi sustinebit, qui hic bene vivere contempsit, addit dicens: Ibi erit fletus, scilicet oculorum in vanitate mundi modo vagantium, et stridor dentium, in edacitate modo gaudentium. Multi sunt vocati per praedicationem; sed pauci electi ad regnum per bonae vitae sanctitatem.
13.3.33
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP. XXXIII. De die judicii.
13.3.33
Sicut factum est in diebus Noe, ita erit in die Filii hominis: Edebant, et bibebant, uxores ducebant, et dabantur ad nuptias usque in diem, qua intravit Noe in arcam; et venit diluvium, et perdidit omnes. Noe arcam aedificat, cum Dominus fideles in Ecclesiam congregat, quam consummatam ingredietur cum hanc in die judicii praesentia sua illustrabit. Sed dum aedificatur arca, iniqui luxuriantur; et dum intratur, aeterna damnatione plectuntur. Similiter factum est in diebus Lot: Edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et aedificabant. Qua die autem exiit Lot e Sodomis, pluit Deus ignem, et sulphur de coelo, et perdidit omnes. Lot, qui interpretatur declinans, est populus electorum, qui dum in Sodomis, id est inter reprobos, ut advena, moratur, quantum valet scelera eorum declinat. Exeunte Lot Sodoma periit, quia in consummatione saeculi exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis.
13.3.34
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP. XXXIV. De decem virginibus.
13.3.34
Simile est regnum coelorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsae. Decem virgines, sunt universi credentes, bona opera exhibentes; lampades opera; oleum, gratia sive bona conscientia. Quinque fatuae virgines, significant illos, qui in bonis quae faciunt, non bonam conscientiam, sed laudem humanam quaerunt. Sapientes virgines, sunt qui in bonis quae faciunt non quaerunt laudem humanam, sed conscientiam bonam. Mora sponsi, dilatio judicii, dormitio virginum, mors hominum; medium noctis, insperatus eventus resurrectionis; clamor advenientis sponsi, tuba evangelica in die judicii; praeparatio lampadum, recordatio et numeratio operum. Sed lampades fatuarum exstinguuntur, quia in adventu judicii intus obscurantur, et non habent mercedem, quia receperunt laudem. Date nobis de oleo vestro, id est testimonium dicite de operibus nostris. Ite potius ad vendentes: non dant consilium, sed ex obliquo commemorant crimen earum: ite ad vendentes, id est modo videbitis quid vos adjuvent, qui vobis laudes vendere consueverunt. Venditores, sunt adulatores qui dant laudem, ut accipiant aliquam mercedem. Sed virginibus fatuis, tarde bonam conscientiam quaerentibus, intrant sapientes cum sponso ad nuptias; quia, reprobis ejectis ad damnationem, electi cum Christo intrabunt ad beatitudinem. Et clausa est janua, id est aditus regni coelorum. Domine, Domine, aperi nobis. Post seram poenitentiam, post infructuosas lacrymas, frustra pulsant foris relictae. Amen dico vobis, nescio vos. Quasi dicat: Ideo vos desero, quia per vitae meritum non agnosco. Ecce quanta severitas post judicium ejus, cujus est ante ineffabilis misericordia. Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam. Ecce quo tendit parabola. Ad hoc namque tendit, ut ad futura oculos cordis aperiamus; mala evadamus deserendo culpam, bona promereamus sectando justitiam.
13.3.35
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SECUNDUS. IN MATTHAEUM. CAP. XXXV. De homine, qui tradidit servis suis bona sua.
13.3.35
Homo quidam peraegre proficiscens vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. Homo iste, Christus; servi, Christiani; profectio, ascensio; bona, sunt dona; quinque talenta, exterior scientia, quinque sensibus acquisita; duo talenta, intellectus et bona operatio, unum talentum, intellectus tantum; multiplicatio talentorum, exercitatio virtutum et exhibitio bonorum operum ad justificationem propriam et ad utilitatem alienam. Servus, qui pecuniam Domini sui in terram abscondit, falsos significat Christianos, qui acceperunt ingenium: et in rebus terrenis et transitoriis expendunt, altioris vitae vias arripere metuunt, acceptam divinitus sapientiam, vel scientiam praedicando multiplicare parvipendunt, erubescunt vel contemnunt. Meto quod non seminavi, et congrego ubi non sparsi. Quasi diceret: Non solum ab illis, quibus gratiam operandi et praedicandi tribui, fructum operationis et praedicationis requiro; sed et illos, quibus nil gratiae tribui, pro infructuositate et sterilitate condemno. Serve male et piger; serve, quia mihi servire debuisses operando, et praedicando; male, malum faciendo; piger, a bono cessando. Oportuit te committere pecuniam meam nummulariis; et ego veniens, quod meum est, recepissem cum usura. Nummularii, sunt qui, audita praedicatione, facto et verbo quae audierunt multiplicare satagunt; ac si diceret. Accepta gratia mea, bonae operationi et praedicationi intendere debuisses. Quod si fecisses, non solum te, sed et alios multos, exemplo tuo, et verbo mihi lucrifecisses. Sed quia per pigritiam tuam qua a bono cessasti, et per malitiam tuam qua malum fecisti, damnum mihi non solum justificationis tuae, sed et alienae intulisti; ideo de malitia et pigritia tua te juste arguo et condemno. Tollite ab eo talentum, et date ei, qui habet decem talenta. Omni enim habenti dabitur, et abundabit, etc. Habenti meritum, dabitur praemium. Dabitur, quantum ad remunerationem; abundabit, quantum ad beatitudinem. Ei autem, qui non habet, etiam id, quod habere videtur, auferetur ab eo. Quia falsus quisque Christianus in damnatione nec nomen Christianitatis permittetur habere. Et, sicut nunc nudus est a sacramentorum interiori veritate, sic tunc foris nudabitur exteriori obumbratione. Provideat itaque sibi humana conscientia nunc in tempore, ut postmodum de praemio gaudeat in aeternitate. Sic talentum doni coelestis expendat, ut non damnationem, sed salvationem in fine recipiat, Nemo dicat: Sufficit mihi ipsi attendere, mihi soli providere, de me redditurus sum rationem, nolo salutem alterius quaerens, periclitari; non sum eruditus in Scripturis, nec expeditus in verbis; modicum scio, nunquam pro tantillo si non praedicetur Deus quemquam accusabit, vel damnabit. Quot etenim hominibus quisque, quantum ad se pertinet, prodesse potest verbo, de tot Deo damnum fecit ex silentio et de tot non injuste redditurus est rationem in judicio. Qui igitur multa novit, multa dicat; et qui pauca novit, pauca dicat; et quantum quisque novit, tantum dicat: qui scit vel unum Evangelium, vel unum virtutis exemplum, quidquid acceperit per cognitionem, aliis tribuat per praedicationem. Non consideret sexum, aetatem, personam, tempus, locum; sed praedicet omnibus, semper, ubique. masculis, feminis, senibus, juvenibus, divitibus, pauperibus, in prosperitate, in adversitate, die, nocte, mane, meridie, vespere, in Ecclesia, in platea, in via, in agro, in terra, in mari in omnibus semper ubique bonum, quod novit dicat, si adsit, qui audire possit. Sunt namque multi, qui his in omnibus spectabiliora considerant semper, et his oppositis praedicare recusant, quasi Dominus Deus altiora prospiceret, et inferiora non curaret, cum nonnunquam quae hominibus videntur infima, apud Deum habeantur summa. Sunt etiam qui numerosiori populo praedicant, paucis vero loqui non curant, et qui majori culpa apud Deum se obligant, quia verbum Dei, sive prae pudore, sive prae superbia, et pompa divitiarum penitus referre recusant. Qui igitur talentum cogniti boni praedicando expendit, largitori talenti lucrum facit, et si non in alio, tamen in semetipso; quia, quamvis ille qui audit malum non derelinquat, bonumque non faciat, ille tamen in eo quod loquitur animam suam liberat, et audientem ignorantia non excusat, et ideo illum divina sententia, justius damnat. Nemo autem est, qui se possit ab hac talenti erogatione excusare quia nemo est qui non valeat ad meliora aliquem verbo suo provocare. Quod autem multi, qui ad ministerium praedicationis signati sunt, et ejusdem ministerii sumptus sumunt, et de eis delicate vivunt et luxuriose, quod, inquam, divinas Scripturas nesciunt, de torpore et ignavia sive contemptu arguendi sunt; quia, cum Ecclesiae, bibliothecis, homiliariis, expositionibus, tractatibus repletae sint, ipsi lectioni vel meditationi Scripturarum studium nullum impendunt. Erubescant ergo quarumdam Ecclesiarum ministri inutiles, inscii et ignari torporem excutiant, libros legant, talentum expendant, redimant tempus quoniam dies mali sunt. Omnibus denique modis quibus possumus nos ipsos emendare, vel alios adjuvare, debemus talentum Dominicum erogare et erogando multiplicare, utpote de quo in stricto judicio reddituri sumus rationem.
13.4.1
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER TERTIUS. IN MARCUM. CAP. I. De homine habente manum aridam.
13.4.1
Intravit Jesus in Synagogam; et erat ibi homo manum habens aridam, cui ait: Extende manum tuam. Homo iste designat genus humanum per culpam originalem ab omni actione bona impeditum. Cujus manum Dominus sanavit, dum ei gratiam bene operandi tribuit. Quasi enim manum aridam extendit, dum amissum boni operis munus accepit. Aliter. Homo iste significat avaros qui, nolentes dare, volunt accipere. Quibus dicitur, ut extendant manum, ut qui furatur, jam non furetur; magis autem laboret operando, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
13.4.2
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER TERTIUS. IN MARCUM. CAP. II. De daemoniaco possesso a legione.
13.4.2
Exeunte Jesu de navi, occurrit de monumentis homo in spiritu immundo: qui domicilium habebat in monumentis. Daemoniacus iste, quem legio possidebat, populum gentium ab universitate daemonum diu possessum designat. Populus namque gentilis ab omnibus possessus daemonibus tandiu tenebatur, quandiu per multiplicem idololatriae cultum, omnibus famulabatur. Gentiles etenim, sicut ait Apostolus, mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium, quia commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula, Amen. Catenae vel compedes, quibus ligabatur, quasque frangebat, naturalis legis praecepta sive gentilium legum decreta, quibus a malo refrenari debuerant, significant. Sed catenas, et compedes daemoniacus ligatus frangebat; quia gentilis populus, quanto amplius his aut illis praeceptis ligabatur per malorum prohibitionem, tanto furiosius ea rumpebat per transgressionem. Et habitabat in monumentis, quia conversabatur in mortuis et fetidis operibus. De hac ruptione catenarum, et compedum hoc modo Paulus intulit, dicens: Feminae eorum mutaverunt naturalem usum in eum, qui est contra naturam. Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem( quam oportuit) erroris sui, in semetipsis recipientes. Et, sicut non probaverunt Deum habere in notitia, sic tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt, repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia; plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate; susurrones, detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes, insipientes, incompositos, sine affectione absque foedere, sine misericordia. Ecce quomodo legio possidebat hominem, quomodo catenas et compedes rumpebat, quomodo in monumentis habitabat. Qui bene nocte et die in monumentis et montibus clamasse, et lapidibus se conscidisse dicitur; quia et in adversis et prosperis, populus gentium in foeda actione impudenter se esse propalabat, et lapideorum deorum cultura semetipsum lacerabat. Grex porcorum, qui juxta montem pascebatur, et quem legio ab homine pulsa intravit, et in mare praecipitavit, multitudinem infidelium et quorumlibet immundorum exprimit hominum, qui recte juxta montem pascuntur, dum per superbiam elati, similitudine porcorum ad ima curvi superna nesciunt, et solis transitoriis bestialiter se immergunt; et dum se inquinamento carnis aut spiritus polluunt, more porcorum in luto pastum quaerunt. Heu quam multiplex est grex iste porcorum, hominum scilicet turpiter et bestialiter viventium, et porcos qui in infimis totum bonum suum quaerunt, imitantium! Ut enim de Judaeis et paganis taceamus, quis numerare posset multitudinem falsorum Christianorum qui, quamvis baptismum perceperint, spiritui gratiae tamen contumeliam facientes male vivendo eum de semetipsis expulerunt, et se horrendis sceleribus polluerunt? Qui tamen duo millia figuraliter esse dici possunt: duo, quia diversi a bono; millia, quia perfecti sunt in malo. Legio ergo ab homine pulsa, porcos ingreditur, quia daemones ab illis, qui ad vitam aeternam praedestinati sunt, per gratiam Redemptoris fugati, malis male viventibus et terrenis intendentibus dominantur. Quod tamen non faciunt, nisi Jesus concedat; quia nec malos tentare praesumunt, nisi potentia divina permittat. Grex vero porcorum a legione in mare praecipitatur, dum per daemones malorum universitatis ad infernalem amaritudinem perducitur. Viderunt homines civitatis illius a legione liberatum, sedere ad pedes Jesu, vestitum et sanae mentis, et timuerunt. Sessio ad pedes Domini, significat humilitatem et bonorum operum imitationem. Vestitus, bonam actionem; sanitas mentis, justificationem. Et rogaverunt Jesum, ut discederet a finibus eorum. Sicut Petrus fragilitatis suae memor ait: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum. Et sic adhuc isti infirmi timuerunt eum, et ut a finibus suis discederet, rogaverunt. Ait Jesus liberato: Vade in domum tuam ad tuos, et nuntia illis. quanta Dominus tibi fecerit, et misertus sit tui. Hoc exemplo docetur quisque suis primo salutem sibi factam praedicare, et eos ad eamdem salutem percipiendam provocare, quia et ipse eis propter carnis cognationem debitor magis tenetur, et illi forsitan citius quam alieno credent. Sed quam multi intra ambitum Ecclesiae continentur, qui hoc exemplum minime sequuntur, quia multi sunt, qui de suis parentibus inquirunt, an corpore sint sani, an habeant victum sive vestitum, domos, agros, equos, greges, armenta, aurum, argentum, pacem temporalem an gratiam potentum, et divitum possideant, et sic de his quae ad corpora pertinent circa amicos suos solliciti sunt; de his vero, quae ad salutem animarum pertinent, sollicitudinem nullam gerunt! Timendum est autem, ne tales ad antiqua vitia relapsi sint, et quod ipsi salute jam careant, quam nec suis praedicare curant. Qui namque spirituales sunt, ea quae sunt spiritus, quaerunt: de suis diligenter inquirunt, an sint a vitiis puri, a peccatis liberi, virtutibus ditati, bonis operibus pleni, an pacem Dei habeant cum omnibus; an bonum ad omnes operantur, maxime ad domesticos fidei. Isti enim, liberatum istum imitantur, qui ad vocem Domini salutem in se factam aliis studuit nuntiare et per Decapolim praedicare: Decapolis, quae est regio decem civitatum, sanctam Ecclesiam significat, quae Decalogum legis servat. Et in Decapoli salutem sibi factam praedicat, qui sanctae Ecclesiae fidelibus, a diabolo se liberatum esse verbis et operibus bonis demonstrat. Studeamus et nos si nondum liberati sumus, a diabolo liberari. Et si jam nos liberatos esse cognoscimus, salutem aliis praedicemus, quam obtinuisse nos gaudemus, memores quod scriptum: Qui non est mecum, contra me est, et qui non colligit mecum, dispergit. Et iterum: Qui audit, dicat: Veni.
13.4.3
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER TERTIUS. IN MARCUM. CAP. III. De discipulis requiescentibus in aeserto.
13.4.3
Dixit Jesus discipulis suis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Duae sunt vitae: activa et contemplativa. Activa, est in labore; contemplativa, in requie. Activa in publico, contemplativa in deserto. Activa in necessitate proximi, contemplativa in visione Dei. Monemur itaque in his Dominicis verbis, ut aliquando ab actione quiescamus, et ad secretum contemplationis transeamus. Quae contemplatio recte desertum dicitur, quia a multis deseritur et a paucis inhabitatur. In qua requiescimus pusillum, cum pro nostra fragilitate divinae visioni diu non valeamus inhaerere, nec pro necessitate proximi, curam illius diu praetermittere. Erant enim qui veniebant et redibant multi, nec spatium manducandi habebant. Sic nostris diebus multi veniunt, multi redeunt. Multi veniunt per credulitatem, sed multi redeunt per iniquitatem. Venit latro, recessit Judas. Et spatium non habemus manducandi; dum vel bonis vel malis per praedicationem, vel per quodlibet ministerium intenti spatium non habemus Scripturas legendi, et meditandi. Aliquando ergo cum apostolis navem ascendentes in desertum abeamus, ut a verbo et ministratione cessantes, per fidem, quam habemus in Deum fluctuationes mundiales transfretantes, tantum lectioni et meditationi, orationi et divinae contemplationi saltem ad modicum intendamus. Nemo namque( sicut in libris beati Gregorii legimus) debet propter contemplationem Dei, omnino postponere necessitatem proximi, nec propter necessitatem proximi, contemnere contemplationem Dei.
13.4.4
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER TERTIUS. IN MARCUM. CAP. IV. De navi in mari.
13.4.4
Cum sero esset, erat navis in medio maris, et Jesus solus in terra. Sero significat vitae praesentis ignorantiam; navis sanctam Ecclesiam; mare, hujus saeculi inconstantiam; terra, soliditatem supernam; quarta vigilia, quatuor Evangeliorum scientiam; labor discipulorum in remigando, laborem justorum in bene operando; ventus, est diabolus; contrarietas venti, tentationes diaboli. Jesus autem supra mare ambulat, cum saeculi praesentis tumorem calcat, deprimit et humiliat. Et labores discipulorum respicit, cum multiplices tribulationes justorum in medio misericorditer attendit. Et volebat praeterire eos, ut scilicet ad horam turbati, sed continuo post liberati, plus liberationis suae miraculum stuperent, et liberatori suo majorem gratiam referrent, sicut saepe videtur divina pietas fideles in tribulatione et tentatione deserere. Unde scriptum est: Quare me repulisti? quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? Sed continuo adest Dominus, et dicit: Confidite: ego sum, nolite timere. De hac consolatione dictum est: Cum transieris per aquam, tecum ero, et flumina non operient te. In navim ad illos ascendit, quando sanctam Ecclesiam per gratiam intrans, fideles contra quaelibet adversa munit.
13.4.5
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER TERTIUS. IN MARCUM. CAP. V. De surdo et muto sanato.
13.4.5
Exiens Jesus de finibus Tyri, venit ad Sidonem per medios fines Decapoleos. Et adducunt ei surdum et mutum, et deprecabantur eum, ut imponeret ei manum. Genus humanum tanquam unus homo varia peste in protoplasto depravatum amisit lumen; dum perdidit divinae contemplationis claritatem; amisit auditum, dum perdidit obedientiae virtutem; amisit olfactum, dum perdidit discretionis virtutem; amisit gustum, dum perdidit internae dulcedinis saporem; amisit tactum, dum perdidit lenitatem internae suavitatis; amisit loquelam, dum perdidit confessionem divinitatis; amisit manum, dum perdidit exhibitionem boni operis; et quasi singulorum sensuum et membrorum officia amisit, dum omnium virtutum exercitationem, et bonorum operum exhibitionem, per peccatum originale perdidit. Incurvatur, dum summis demis derelictis ad ima flectitur. Infunditur hydropisi, dum exteriorum bonorum cupiditate distenditur; repletur daemonio, dum se palam tradit daemonum obsequio. Diversae autem operationes miraculorum, diversarum virtutum et actuum in humano genere designant restaurationes. Exiens Jesus de finibus Tyri. Tyrus interpretatur angustia et significat Judaeam, cui Dominus per prophetam ait, innuens quod eam esset derelicturus Coangustatum est stratum, ita ut alter decidat. Sidon interpretatur venatio et significat gentium ferocitatem et gentilium nationum. Regio Decapoleos, propter numerum denarium, decem divinae legis praecepta figurat. Mare Galilaeae quae interpretatur transmigratio facta, fluctuosam volubilitatem nationum quae de malo ad bonum per idololatriae desertionem perfecte transmigraverant, designat. Jesus ergo de finibus Tyri et Sidonis exiens per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos, surdum et mutum sanavit, quando angustias infidelis Judaeae deserens, ferocitatem gentium comprimens et fluctuositatem sedans in praedicatione Decalogi, noxiam taciturnitatem et surditatem curavit generis humani. Manumque illi imposuit quando illi donavit facultatem suis obediendi praeceptis, et fidem catholicam confitendi; adductores sunt apostoli et praedicatores, qui pro sanando infirmo toties rogant, quoties pro salvandis infidelibus suppliciter orant. Sanandum vero infirmum Dominus de turba ducit seorsum, quando quemlibet impium justificans, de societate et communitate iufidelium, et male viventium dividit. Digitosque in auriculas sanandi mittit et exspuens linguam tangit, quando ei per Spiritum sanctum praeceptis suis obediendi gratiam, et confitendi, et praedicandi sapientiam tribuit. Quod autem ingemuit, nobis tantum modo exemplum gemendi pro aliis dedit. Aures denique infirmi ad audiendum aperiuntur et lingua ad loquendum solvitur, dum homo per gratiam justificatus, praecepta divina auribus cordis auscultat, et cognita confitetur et praedicat. Hoc igitur exemplo docemur, ut quoslibet peccatores quotidie per praedicationem nostram ad Dominum adducere studeamus, et illum pro illis jugiter oremus.
13.4.6
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER TERTIUS. IN MARCUM. CAP. VI. De septem panibus et paucis pisciculis, et quatuor millibus hominum satiatis.
13.4.6
Legimus in Evangelio, quod Dominus quatuor millia hominum de septem panibus et paucis pisciculis satiavit. In quo loco per septem panes septem dona Spiritus sancti figurantur; per pisciculos vero, exempla Patrum antiquorum, qui sub naturali lege vel scripta fuerunt, designantur. Comedentes quatuor millia fuisse describuntur, propter quatuor Evangeliorum perfectionem; vel propter quatuor cardinalium virtutum exercitationem. Dominus ergo satiat quatuor millia hominum ex septem panibus, et paucis pisciculis quando per septiformis spiritus dona, et per praecedentium patrum exempla, qui de fluctibus hujus saeculi erepti, et divina benedictione consecrati; refectionem nobis, ne in hujus saeculi cursu deficiamus, praebent. Quatuor, inquam, millia hominum satiat, quando electos credulitate quatuor Evangeliorum comprehensos, quatuor principalibus virtutibus exercitatos, donis spiritualibus et exemplis patrum perficit, docet et justificat. Et notandum quod dicuntur pisciculi pauci, quia valde rari fuerunt justi antiqui. Triduo autem Dominum sustinent, quia in fide sanctae Trinitatis constituti, spiritualem a Deo desiderant pastum accipere. Quidam ex eis de longe venerunt. Qui enim nihil carnalis expertus corruptionis ad servitium Domini festinat, de longinquo non venit. Qui etiam nulla impudicitia, nullis flagitiis inquinatus, solum autem conjugium expertus est, non venit de longinquo. Qui vero multis et magnis flagitiis semetipsos polluunt, et post hoc ad Deum redeunt, de longinquo veniunt. Et si dimisero eos jejunos deficient in via. Conversi namque peccatores in praesentis vitae via deficiunt; si in sua conscientia sine pabulo doctrinae dimittantur. Septem sportae de fragmentis impletae, spirituales viri sunt, qui sublimiora, quae capacitatem minorum superant, et colligunt et custodiunt. Et dimisit eos. Dominus refectos dimittit, cum spirituali doctrina eruditos, ut cognita perficiant; in proprio et libero arbitrio derelinquit, nec aliquem eorum ad serviendum sibi cogit.
13.4.7
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER TERTIUS. IN MARCUM. CAP. VII. De fermento Pharisaeorum et Herodis.
13.4.7
Cavete a fermento Pharisaeorum et a fermento Herodis. Fermentum Pharisaeorum est simulatio religionis, tenacitas avaritiae, intemperantia cupiditatis. Fermentum Herodis est homicidium, adulterium temeritas jurandi. A fermento autem Pharisaeorum et Herodis minime cavet: quicunque pravitatem illorum suis operibus miscet.
13.4.8
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER TERTIUS. IN MARCUM. CAP. VIII. De manu, et pede scandalizante hominem.
13.4.8
Si manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscinde eum, et projice abs te, etc. Debemus accipere actionem per manum; per pedem, corporis motionem; per oculum, cordis intentionem. Multi sunt, quos manu sua male scandalizat. Qui enim laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis. quia delectantur in vitiis et operibus malis: istos manus sua miserabiliter scandalizat, et ab introitu regni coelestis tardat. Sunt etiam, qui in motu corporis, et vagatione delectantur: civitates, castella, oppida. vicos peragrant, et terram circumeunt, et perambulant, nunquam in uno loco sunt vel consistunt, nunquam pedes ab excursu et discursu comprimere valentes. Unde de tali cursore quidam versificator ait. Dum fuit in mundo, per mundum vixit eundo. Hic postrema dies, hic quoque prima quies. Quid igitur tales, qui non gratia orationis, aut temporalis necessitatis, sed solius causa curiositatis regiones pervolant, quid nisi per hunc pedem, id est, per hanc vagationem, quae multum placet, quid, inquam, nisi scandalum patiuntur, et ab ingressu vitae impediuntur? Illos quoque oculus scandalizat: qui in iis quae faciunt, non Deo placere, non animabus intendunt prodesse: sed vel semetipsos, vel amicos carnales suos secundum vanitatem praesentis saeculi exaltare: et sibi, aut suis aliquid transitorium emolumentum student quaerere. Sed talis oculus, id est, intentio ista, quae vanam jucunditatem praestat: non nisi impedimentum ad aditum regni coelestis parat. Hanc ergo manum id est actionem et pedem, id est motionem et oculum, id est intentionem, abscindamus, eruamus et projiciamus a nobis. Melius enim est, ut cum sola bona actione, motione, intentione, intremus ad vitam, quam bona malis commiscentes, quasi duas manus, duos pedes et duos oculos habentes, intremus in gehennam.
13.4.9
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER TERTIUS. IN MARCUM. CAP. IX. De paralytico demisso per tegulas ante Jesum.
13.4.9
Venerunt ad Jesum inferentes paralyticum, qui a quatuor ferebatur. Paralyticus iste, significat animam a vitiis resolutam, et in mollitie carnis torpentem. Quatuor ferentes, sunt doctores: qui talem animam sursum elevant et portant: dum illi doctrinam quatuor evangeliorum, vel praedicationem quatuor principalium virtutum administrant. Domus, in qua Jesus hospitabatur, tutelam et sublimitatem sacrae Scripturae designat. Turba, quae paralyticum introduci non sinebat, multitudinem inutilium cogitationum figurat, quae animae peccatrici aspectum Dei negat. Sed tectum nudatur: dum sublimis et mysticus sensus in Scriptura aperitur. Et paralyticus coram Jesu introducitur. Ibi denique ubi culpa ei remittitur, filius appellatur, tollere grabatum et abire jubetur: quia postquam homo ad cognitionem Dei vere redit, Deus illum sanat per gratiam ab omni, quod deliquit, et vocat per adoptionem filium, et jubet tollere grabatum per carnis subjectionem et ire per bonam operationem. Surge, inquit, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. Quasi diceret: Erigere a carnalibus desideriis per poenitentiam, dominare carni tuae per continentiam: et vade per bonam operationem in domum tuam: conversationem scilicet honestam. Quinque de causis affliguntur homines molestiis carnis: aut propter merita augenda, ut Job: aut ad humilitatem conservandam, ut Paulus ab angelo Satanae: aut ob peccata corrigenda, vel intelligenda, ut Maria soror Moysi, et hic paralyticus, qui nisi dimissis peccatis potuit curari: aut ad gloriam Dei manifestandam, sicut caecus de quo dicitur: neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei in illo. Et Lazarus, cujus infirmitas non fuit ad mortem: sed pro gloria Dei aut initium aeternae damnationis, ut Herodes.
13.5.1
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER QUARTUS. IN LUCAM. CAP. I-II. De viro et muliere curatis.
13.5.1
Legimus in Evangelio quod Dominus spiritum immundum expulit de viro: et continuo feminam a febribus, socrum scilicet Petri, curavit. Moraliter virum a daemonio liberatum ab immunda cogitatione purgatum, intelligimus: feminam vero a febribus consequenter curatam, carnem a concupiscentiae fervore per continentiae praecepta frenatam. Et mulier sanata Domino ministrat, cum membra carnis, quae prius servierant immunditiae, justitiae famulantur.
13.5.2
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER QUARTUS. IN LUCAM. CAP. III. De commissura, et vestimento novo, et de utribus et vino.
13.5.2
Nemo commissuram a vestimento novo immittit in vestimentum vetus, alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo. Novum vestimentum, opus bonum est, vetus vestimentum, peccatum. Quicunque autem quodlibet opus bonum et peccatum, in quo manet, conjungit; hoc quod facit amittit, et major scissura fit quia melius erat ei non cognovisse viam justitiae, quam post agnitam retrorsum converti ab eo quod traditum illi erat sancto mandato. Et nemo mittit vinum novum in utres veteres; alioquin rumpit vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt. Sed vinum novum in utres novos mittendum est: et utraque conservantur. Utres veteres sunt homines peccatores, veterem hominem cum actibus suis imitantes. Utres novi sunt homines per gratiam innovati, novi hominis imitatores, qui secundum Deum creatus est, id est Christi. Vetus vinum, culpa; novum vinum, gratia. Quandoque ergo vinum novum in utres veteres ponitur, et utres rumpuntur, et vinum effunditur: quia qui gratiam Dei accipiunt, et post acceptam gratiam sicut prius peccato deservire volunt et ipsi pro contemptu gratiae deteriores, quam prius erant, efficiuntur- et gratia eis aufertur. Aliter: Nemo mittit novum vinum in utres veteres, id est Deus gratiam non tribuit peccatoribus nisi prius a vetustate renoventur. Alioquin vinum rumpit utres, et ipsum effunditur, id est, si ipsi peccatores sacramenta, in quibus gratia continetur et confertur, accipere praesumpserint: et ipsi de praesumptione deteriores efficiuntur, et gratia eis minime adesse permittitur: Sed vinum novum in utres novos mittendum est, et sic utraque conservantur: quia dum bono homini gratia tribuitur et ipsam acceptam gratiam conservat et gratia conservata eum justificat. Et nemo bibens vetus statim vult novum; dicit enim: Vetus melius est. Nemini enim quandiu delectatur in culpa, placet gratia. Sed postquam vinum novum, id est jucunditatem gratiae, bene gustaverit, veteri novum, id est culpae gratiam anteponit, quam largitur immutabiliter et summe bonus Deus.
13.5.3
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER QUARTUS. IN LUCAM. CAP. IV. De electione duodecim apostolorum.
13.5.3
Elegit Dominus duodecim apostolos, qui sacrae mysteria fidei caeteris manifestando praedicarent. Duodecim constant ex quater tribus, et ter quatuor. Ad hoc ergo elegit Dominus apostolos duodecim, ut per quatuor mundi partes fidem sanctae Trinitatis praedicarent, et credentes ad supernae beatitudinis gloriam convocarent.
13.5.4
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER QUARTUS. IN LUCAM. CAP. V. De arbore et ejus fructu.
13.5.4
Non est arbor bona, quae facit fructus malos; neque arbor mala faciens bonos fructus. Arbor, est anima; arbor bona, anima justa; arbor mala, anima prava; fructus, opus; fructus justi, justitia; fructus impii, culpa; cognitio arboris ex fructu, cognitio hominis ex actu; succisio malae arboris, damnatio peccatoris; securis, Christus; manubrium, humanitas; ferrum, divinitas; acumen securis, judicium divinae potestatis.
13.5.5
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER QUARTUS. IN LUCAM. CAP. VI. De servo centurionis.
13.5.5
Intravit Jesus in Capharnaum. Centurionis autem cujusdam servus male habens erat moriturus: qui illi erat pretiosus. Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judaeorum, rogans ut veniret, et sanaret servum ejus. Centurio, significat gentilitatem; servus centurionis, populum gentilem; missi seniores Judaeorum, coetum apostolorum vel aliorum fidelium ex Judaeis ad fidem conversorum pro justificatione gentium intercedentium; accessus et humiliatio centurionis, est conversio et humilitas gentilitatis; effectus sanitatis, gratia justificationis. Et bene ait Dominus de centurione: Non inveni tantam fidem in Israel, quia pauci ex Israel crediderunt in eum, et multi et gentibus fidem illius susceperunt.
13.5.6
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER QUARTUS. IN LUCAM. CAP. VII. De muliere et Simone leproso.
13.5.6
Rogabat Jesum quidam Pharisaeus, ut manducaret cum illo. Pharisaeus de sua justitia superbus, populus est judaicus; Maria Magdalenae, quae erat mulier peccatrix, Ecclesia gentilis dedita idolis; effusio lacrymarum, confessio criminum; extersio, satisfactio; unguentum, boni operis opinio; dispersio odoris, dilatatio bonae opinionis.
13.5.7
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER QUARTUS. IN LUCAM. CAP. VIII. De duobus debitoribus.
13.5.7
Duo debitores erant cuidam feneratori. Unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Duo debitores, duo populi sunt, qui Deo creatori debent nummum, id est animam suam regis imagine insignitam, ad servandum sibi commissam. Utriusque populi debitum per quinarium multiplicatur, quia quinque sunt sensus corporis, quibus in hac vita utimur, quibus imaginem Conditoris quam accepimus excolere debemus. Sed minus debet Judaeus, cui Decalogus legis per servum datur; plus debet Christianus, cui per Filium gratia vitae committitur. Ideo Judaei per denarium, Christiani per centenarium numerum fenus accumulatur. Sed quia neuter suis viribus, sed Dei gratia per fidem salvatur, recte dicitur, non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Plus ergo diligit Ecclesia de gentibus quam Judaeus, quia secundum praesentem statum major ei gratia confertur, sed et secundum praeteritum de majori foeditate extrahitur. Plus debet, qui plus accipit.
13.5.8.1
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER QUARTUS. IN LUCAM. CAP. IX. De Jairo archisynagogo, et haemorroissa.
13.5.8.1
Erat quidam de archisynagogis nomine Jairus: et videns Jesum procidit ad pedes ejus, et deprecabatur eum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut sana sit et vivat. Jairus interpretatur illuminatus et significat Judaicum populum in antiquis patribus, prophetis, Moyse. Samuele, David et aliis illuminatum. Archisynagogi filia est Synagoga legali institutione disposita, quasi unica Moysi nata. Haec duodecimo anno, id est tempore pubertatis appropinquante, quando spiritualem prolem Deo generare debuit, moriebatur, subito languore consternata. Sed, pergente Domino ad filiam archisynagogi, morbosa mulier patiens fluxum sanguinis praeripit salutem, quia sic dispensata est salus humani generis, ut primo aliqui ex Israel, deinde plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Mulier ergo sanguinaria a Deo curata Ecclesia est de gentibus ingenti carnalium delectationum fluxu polluta, et a coetu fidelium segregata: haec cum Christus Judaeam salvare decerneret, ad jam paratam aliis salutem spe certa praevenit, et multa expenderat in medicis, id est in theologis, prophetis, legum saecularium doctoribus, qui se utilia vivendi praecepta dare promittebant. Daemones quoque, quasi hominibus consulendo, se ut deos colendos dicebant. Quibus audiendis quanto magis naturalis industriae vires expendebant, tanto minus sanari poterant. Sed cum audissent Judaicum populum aegrotare, et verum medicum de coelo venisse, coeperunt languoris sui et sperare et inquirere remedium.
13.5.8.2
Et notandum quod puella duodenis fuit, et mulier annis duodecim sanguinis fluxum passa est, id est quando haec nata fuit, illa infirmari coepit: una enim, eademque saeculi aetate et Synagoga in patriarchis nasci, et gentes foedari idolalatria coeperunt. Unde retro in turba accessit, et tetigit vestimenta ejus, et confestim cessavit fluxus sanguinis ejus. Gentium Ecclesia venit retro, quia Deum in carne non vidit praesentem; sed post ad fidei et ad agnitionis gratiam pervenit, et tactu vestimentorum, id est participatione sacramentorum ejus, meruit sanari a peccatis. Fluxus quippe sanguinis, originem peccati, et primordium immundae cogitationis significat, ex quo omne peccatum nascitur. Sed Dominus non solum opera, sed et verba mala, et cogitationes pravas, sacramentis evangelicis quasi suis vestimentis a fonte obscenitatis emundat. Quod turba dicitur quidem opprimere et una sanata est, significat quod multi sunt vocati, pauci electi. Muliere sanata nuntiatur puella mortua, quia Ecclesia gentium labe vitiorum exuta, continuo Synagoga est perfidiae invidiaeque letho resoluta: perfidiae quidem, quia in Christum credere noluit; invidiae vero, quia Ecclesiam credere doluit. Resuscitabitur puella, cum postquam plenitudo gentium intraverit, omnis Israel salvus fiet. Dominus, dum suscitaret puellam paucis retentis, alios ejecit, quia infidelibus non sunt revelanda mysteria divina, nec irrisoribus miracula divina. Secundum moralem sensum, Dominus quotidie mulierem sanat, cum animam diversis vitiis corruptam per gratiam curat. Turba quoque ejicitur, ut puella suscitetur; quia, nisi saecularium curarum multitudo ejiciatur a corde, anima intus jacens mortua non suscitatur. Dum enim sese per multas cogitationes spargit, ad considerationem salutis nullatenus se colligit.
13.5.9
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER QUARTUS. IN LUCAM. CAP. X. De tribus mortuis quos suscitavit Dominus.
13.5.9
Legimus in verbis Evangelii, quod Dominus tres mortuos suscitavit, puellam in domo, juvenem in agro. Lazarum in monumento. Tres mortui, tria genera designant peccatorum. Mortui namque sunt in domo, qui sine demonstratione operis conceptam nequitiam adhuc in corde servant. In agro mortui sunt, qui culpam per consensum conceptam in sensuum propatulo per operationem demonstrant. In monumento mortui sunt qui, diu prava consuetudine foedati, per infamiam suam etiam alios depravant. Resuscitatio mortuorum, justificatio est peccatorum. Et tanto levius resuscitatur quisque per gratiam, quanto minus mortificatus est per culpam. Tantoque minori purgatur poenitentiae satisfactione, quanto minori depravatus exstitit iniquitate. Unde Dominus, paucis arbitris adhibitis, solo verbo puellam in domo jacentem recenter mortuam suscitasse legitur. Resuscitando vero Lazarum in monumento quatriduanum, fremuisse, turbatus fuisse, lacrymasse, et voce magna clamasse, perhibetur: non quod Domino tam facilis non fuerit resuscitatio Lazari quam puellae, sed quod Domini facta aliarum rerum sunt exempla.
13.5.10.1
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER QUARTUS. IN LUCAM. CAP. XI. De septuaginta duobus discipulis.
13.5.10.1
Designavit Dominus et alios septuaginta duos. Sicut in apostolis forma est pontificum, ita in septuaginta duobus discipulis forma est presbyterorum secundi ordinis. Septuaginta duo mittuntur, qui linguarum totidem gentibus Evangelium praedicarent, ut sicut primo duodecim apostoli propter duodecim tribus Israel, ita et hi propter caeteras gentes destinentur imbuendas. Per hoc quod binos mittit, innuitur quod nemo praedicationis officium debet suscipere, qui erga alium charitatem non habet. Ante faciem suam, in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus, mittit, quia, ubi verba praedicationis praecurrunt, venit Dominus ad mentis habitaculum. Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii vero pauci. Messis est turba credentium; operarii, apostoli et sequaces eorum. Et licet haec messis verbo Dei sit sata, tamen culturae laborem et sollicitum munus operarii requirit, ne aves coeli sparsa semina dissipent. Sed quia pauci sunt operarii, id est praedicatores, rogandum est jugiter ut Dominus det gratiam praedicandi fidelibus, et mittat eos in procurationem messis suae. Unde subjungitur: Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem. Quomodo enim praedicabunt, nisi mittantur? Item: Ecce ergo mitto vos sicut oves, inter lupos. Sicut insidiantur lupi ovibus, sic haeretici fidelibus. Et sicut lupus nocte ovile circuit non audens intrare, canis somnum, pastoris absentiam, ut desidiam explorans, sic haereticus nocte suae tentationis fideles decipere conatur, Ecclesiam incaute non intrans, et pastores vel desides necare, vel in exsilium mittere intendit. Lupus vero corporis rigidi se facile non flectere potest, sic haereticus duri intentione cordis non solet ab errore revocari. Unde Apostolus: Haereticum hominem post primam et secundam correctionem devita. Lupus suo impetu fertur, et ideo saepe luditur; sic haereticus impetum facit, et saepe remanet inanis, cum nocere non possit. Lupus si prior aliquem viderit, vocem illi quadam vi naturae eripit, si homo illum prior viderit, exagitat; sic quem versuta disputatione haereticus praevenit, mutum reddit, ne confiteatur verbum Dei. Sed si quis commenta fraudis ejus cognoverit, patitur jacturam vocis. Sicut lupus, sic haereticus: primum, quia invadit guttur, uterque vitalibus vulnus infligit. Possumus etiam per lupos persecutores quosque designare, qui more luporum fideles lacerare conantur.
13.5.10.2
Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta. Tota fiducia praedicatoris in Deo debet esse, ut praesentis vitae sumptus, etsi non provideat sibi, tamen non desituros certissime sciat, ne, dum occupatur mens ejus ad temporalia, minus praedicet aeterna. Et ideo sacculum non portet. Secundum autem mysticum sensum, pecunia in sacculo clausa, sapientia est occulta, quae pro Christo non erogatur. Per peram, onera saeculi; per calceamenta, mortuorum operum exempla figurantur. Et praedicator onus saecularium negotiorum non portet, nec stultorum operum exempla conspiciat, ne sua opera quasi ex mortuis pellibus credat munire. Et neminem in via salutaveritis. Qui non amore aeternae patriae, sed praemiorum ambitu, salutem audientibus praedicat, quasi in itinere salutat, quia ex occasione non intentione salutem audientibus exoptat. Omnis enim qui in via salutat, ex occasione itineris salutat, non ex intentione habendae salutis.
13.5.11
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER QUARTUS. IN LUCAM. CAP. XII. De homine qui incidit in latrones.
13.5.11
Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho. Homo iste, qui de Jerusalem in Jerico descendit et in latrones incidit, sicut in homiliis legimus, genus designat humanum. Quod in primis parentibus supernam civitatem descrens, in hujus saeculi et exsilii miseriam per culpam corruens, per antiqui hostis fraudulentiam veste immortalitatis et innocentiae est spoliatum, et originalis culpae vitiis graviter vulneratum. Fecerat Deus, sicut alio loco diximus, hominem ad imaginem et similitudinem suam. Ad imaginem, secundum rationem; ad similitudinem secundum dilectionem, ut per utrumque Deo inhaereret, et inhaerendo beatus esset. Sed diabolus, humanae beatitudini invidens, contra duo bona praedicta duo principalia mala intulit homini in originali culpa. In eo namque quod factus erat ad imaginem Dei secundum rationem, vulneravit eum per ignorantiam boni. In eo vero quod factus est ad similitudinem Dei, vulneravit eum per concupiscentiam mali. Homo autem spoliatus est, vulneratus est, semivivus est relictus, quia in humana natura, etsi possit divina similitudo, quae est in dilectione, penitus corrumpi, divina tamen imago, quae est in ratione, non potest penitus deleri. Quamvis enim tanta malitia possit affici ut nihil diligat boni, non tamen ignorantia tanta excaecari potest ut nihil cognoscat veri. Recte ergo semivivus est relictus; quia, etsi propter primordialia peccata, magna ex parte fuerit corruptus, non tamen est penitus caecatus. In eo namque etiam post vulnera vixit, quo ipsi qualiscunque scintillula sensus remansit. Hostilis ergo gladius hominem penitus non exstinxit, dum in eo naturalis boni dignitatem omnino delere non potuit, et de hujus ratione sententiae. Psalmista taliter intulit, dicens: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Per cor enim mundum, in se divinam designat similitudinem; per spiritum rectum, divinam imaginem. Dum cor mundum in se creari, spiritum vero rectum innovari postulavit convenienter insinuavit, et divinam similitudinem in toto posse corrumpi, et divinam imaginem nequaquam prorsus posse deleri. Ibi namque, ubi nil boni remansit, bonum, si tamen restauratur, creatur; at ubi aliquid boni superest, renovatur. Est autem cordis munditia, in perfecta Dei dilectione; rectitudo vero spiritus, in sana ratione. Quod autem secundum praecedentes distinctiones divina in nobis imago et divina similitudo possunt accipi, doctores in alterius cujusdam versiculi expositione declarant, ubi scriptum est: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine; dedisti laetitiam in corde meo. Per lumen enim, quod super nos sive in nobis signatum est, distinguunt in nobis divinam imaginem, quam assignant in discretione rationis; et per laetitiam, divinem similitudinem, quam determinant in jucunditate dilectionis. Sacerdos et levita qui, viso spoliato et vulnerato transierunt, patres antiquos exprimunt, qui vitae praesentis statum tunc sancte vivendo transierunt; sed humanum genus per culpam vulneratum minime sanaverunt. Samaritanus pertransit, dum Christus per humanitatem vitae hujus momenta cucurrit, qui homini vulnerato vinum et oleum infudit, dum per praedicationem suam illi et blandam consolationem et austeram increpationem exhibuit. Alligans vulnera ejus in jumentum suum levavit, dum, per carnem assumptam in cruce suspensus, morte sua culpam illius expiavit. In stabulum duxit, dum intra sanctam Ecclesiam collocavit. Stabulum autem Ecclesiam significat; quia, sicut jumenta in stabulo suas immunditias dimittunt, sic peccatores, qui bestialiter antea vixerunt, per confessionem et satisfactionem in sancta Ecclesia peccata sua deponunt. Altera die protulit duos denarios stabulario, et ut curam ejus ageret, dedit, quando, peracto mysterio redemptionis, omnibus qui Ecclesiam gubernare debent, utriusque Testamenti scientiam, et praedicandi gratiam distribuit. Et quodcunque supererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi. Debent praelati in cura aegroti aliquid supererogare, ut non solum ea quae in duobus Testamentis continentur studeant praedicare, sed et alia multa secundum ea quae scripta sunt laborent excogitare, et aliis praedicatione manifestare. In die autem judicii cum Dominus redierit, secundum meritum reddet praemium. Sed, cum Dominus in cura ista exigat etiam nostra, quid dicturi, quid facturi sumus, qui raro vel nunquam expendimus ea quae sunt illius? si namque illis, quibus doctrinam debemus, nunquam litteram simplicem narramus, quid ne nobis erit, qui etiam innumerabiles sententias, adjuvante gratia, per nostrum studium et laborem excogitatas, vel saltem ab aliis auditas, et diligentissime in corde nostro dispositas[ depositas] incessanter eis praedicare deberemus? Possumus itaque dicere, quod in hac figura, Jerusalem est contemplatio superna; homo quidam, humana natura; Jericho, miseria mundana; latrones, daemones; descensus, culpa; vestes, immortalitas et innocentia; vulnera, vitia; levita et sacerdos, patres antiqui, sive ministri veteris sacerdotii; Samaritanus, Christus, jumentum caro; oleum, blanda consolatio; vinum, austera increpatio; elevatio, redemptio; stabulum, Ecclesia; stabularii, praelati; duo denarii, scientia utriusque Testamenti.
13.5.12
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER QUARTUS. IN LUCAM. CAP. XIII. De Martha, et Maria sororibus Lazari.
13.5.12
Intravit Jesus in quoddam castellum: et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam. Per istas duas sorores, duae significantur vitae spirituales. Per Martham, operis actuosa devotio, qua proximo in charitate sociamur; per Mariam religiosa mentis intentio, amore juncta Dei Verbo, qua in Dei amore suspiramus. Activa, vel panem corporalem esurienti, vel doctrinam ignoranti tribuit, errantem corrigit, superbum ad humilitatem revocat, et quae singulis expediant dispensat. Contemplativa, charitatem Dei et proximi retinet, ab exteriori actione quiescit, soli Conditoris desiderio inhaeret, et calcatis omnibus curis ad videndum faciem Creatoris inardescit, et desiderat misceri supernis civibus, de aeterna in conspectu Dei incorruptione gaudentibus. Et huic erat soror nomine Maria: quae etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verba illius. Maria sedet, quia contemplativa, pacatis vitiorum tumultibus, interna jam in Christo quiete mentis perfruitur. Martha stat, quia activa laborioso desudat certamine. Secus pedes illius: quanto enim humilius sedet, tanto amplius capit, sicut confluit aqua ad convallem de tumoribus collis. Audiebat verba illius. Intenta erat Maria quomodo pasceretur a Domino, et Martha intenta erat quomodo pasceret Dominum. Haec convivium parat, illa in convivio Domini jam delectatur. Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? Ex illorum persona loquitur, qui adhuc divinae contemplationis ignari solum, quod discernunt fraternae dilectionis opus, Deo beneplacitum, ducunt: Ideoque cunctos, qui Christo devoti esse velint, huic mancipari profectuosum esse autumant. Martha, Martha. Repetitio nominis indicium est dilectionis, vel forte movendae intentiones, ut audiret attentius. Non reprehenditur pars Marthae, quia et ipsa bona, sed pars Mariae laudatur. Quae quare sit optima, subinfertur: Quae non auferetur ab ea. Quia contemplativa hic incipit, et in coelesti patria perficitur; quia amoris ignis, qui ardere hic inchoat, eum ipsum quem amat viderit, in amorem amplius ignescet. Non ergo contemplativa auferetur: quae subtracta praesentis saeculi luce perficitur. Activa cum corpore defici; quia in aeterna patria panem non porriget esurienti, quia nemo esuriet; neque caetera misericordiae aget opera, qui non erunt necessaria. Cum praesenti ergo saeculo auferetur activa; merito ergo contemplationi, omnium justificationum merita, universa virtutum postponuntur studia.
13.5.13
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER QUARTUS. IN LUCAM. CAP. XIV. De lumborum praecinctione.
13.5.13
Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris. Praecinctio lumborum est continentia carnis, ardor lucernarum, exhibitio boni operis. Et vos similes hominibus exspectantibus Dominum suum quando revertatur a nuptiis. Ad nuptias dominus ivit, cum post resurrectionem novus homo angelorum sibi multitudinem copulavit. A quibus revertitur, cum nobis per judicium manifestatur. Quem revertentem bene exspectamus, dum in ejus adventum in omnibus nosmetipsos praeparamus ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. Non vult aperire pulsanti judici, qui timens videre iratum quem contempsit, de corpore exire metuit. Aperit, qui judicem laetus et securus sustinet, et de propinqua morte gaudet. Beati servi illi, quos cum venerit Dominus, invenit vigilantes. Vigilat qui oculos apertos in vero lumine tenet, ut tenebras negligentiae vitet; qui etiam, quod credit, operatur. Amen dico vobis, quod praecinget se, praeparans se ad retributionem, et faciet illos discumbere, in aeterna beatitudine refoveri: et transiens de judicio ad regnum, ministrabit illis, quia divinitatis suae contemplatione eos satiabit. Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. Vigilias vocat ad similitudinem excubantium in nocte, quia in nocte hujus mundi, semper debemus contra hostes esse solliciti, et exspectare lucem venturam, id est adventum judicis. Prima ergo vigilia, est custodia pueritiae, secunda juventutis, tertia senectutis. Si quis vero in pueritia vigilare neglexit, non tamen desperet, sed in juventute, vel saltem in senectute resipiscat, quia plus index moras nostras patienter exspectat. Qui etiam ad excutiendam mentis desidiam, exteriorum damnorum similitudinem inducit, ut per haec animus ad custodiam sui suscitetur. Unde subditur: Hoc autem scitote, quia si sciret paterfamilias, qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Nesciente patrefamilias fur domum perfodit; quia, dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors carnis habitaculum irrumpit, et ad supplicia trahit. Furi autem resisteret, si vigilaret, quia adventum judicis venientem occulte praecavens, poenitendo occurreret. Et vos estote parati. Post similitudinem ponit exhortationem, ut omnes sine macula et ruga parati simus, quia qua hora veniat, nescimus.
13.5.14
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER QUARTUS. IN LUCAM. CAP. XV. De eunte in via cum adversario.
13.5.14
Cum vadis cum adversario tuo ad principem in via: da operam liberari ab ipso, ne forte trahat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. Adversarius noster in via Dei sermo est, contrarius carnalibus desideriis in praesenti vita, a quo liberatur qui praeceptis ejus humiliter subditur. Alioquin ex sermone contemptu reus in examine judicis tenebitur peccator. Quem judex exactori, id est, diabolo tradet, quia permittet ut Diabolus animam ejus ad poenam trahat et ipse exactor eam retrudet in gehennam. Dico tibi, non exies inde, id est nunquam: donec etiam novissimum quadrantem reddas, id est pro minimis peccatis puniaris, et reddas semper poenas pro peccatis patiendo nunquam veniam consequendo.
13.5.15
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER QUARTUS. IN LUCAM. CAP. XVI. De ficu plantata in vinea.
13.5.15
Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua; et venit fructum quaerere in illa, et non invenit. Vinea ista plebs fuit Israelitica, in qua erat Synagoga quasi ficulnea plantata. Cultor vineae, Moyses et prophetae. Tres anni, tria tempora: tempus naturalis legis, tempus scriptae legis, tempus gratiae. Fossio est praedicatio; missio stercorum, recordatio peccatorum. Excisio ficulneae, dejectio Synagogae. Secundum moralem sensum, arbor ista unaquaeque anima infructuosa, per simulationem, virtutum, et exhibitionem bonorum operum foliis circumdata, sed a fructu verae justitiae aliena. Tres anni, cognitionem sanctae Trinitatis significant; circumfossio arboris, extractionem significat terrenae cupiditatis fossorio praedicationis. Stercora exprimunt carnis peccata, quae mittuntur ad radicem arboris, quando conscientia tangitur pravitatis cognitae memoria: quae, dum inde poenitet, quasi per tactum stercoris, redit ad fecunditatem operis. Excisio infructuosae arboris, judicium est damnationis; cultor istius arboris, praedicator, qui semper pro tali anima debet intercedere, ut illi Deus concedat spatium poenitentiae et faciendi fructum justitiae, sicut prophetae et apostoli, quia quosdam ex Synagoga salvandos intellexerunt, pro ipsa saepius oraverunt.
13.5.16
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER QUARTUS. IN LUCAM. CAP. XVII. De muliere spiritum infirmitatis habente decem et octo annis.
13.5.16
Ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo. Mulier ista, humana est natura; spiritus infirmitatis, amor terrenae cupiditatis; decem et octo anni languoris, transgressionem exprimunt legis, quae denario consummatur, et desperationem resurrectionis, quae octonario significatur. Quae inclinata erat per culpam, nec omnino poterat sursum respicere per justitiam. Qui enim terrena diligit et cogitat, non respicit sursum ad coelestia. Quam cum vidisset Jesus per praedestinationem, vocavit eam per praedicationem, et ait: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua, id est absoluta es a culpa tua. Et imposuit illi manum per gratiam spiritualem, et erecta est per justificationem, et glorificabat Deum per gratiarum actionem. Archisynagogus indignans, populus est Judaeorum litteram legis zelans, non intelligens Sabbatum observandum ab effectu operis servilis, non a curatione infirmitatis, non a cessatione divinae laudis. Hypocritae, unusquisque vestrum Sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a praesepio, et ducit adaquare? Bos, qui cognovit possessorem suum, et asinus praesepe domini sui, Judaicum et gentilem significant populum, qui uterque peccati vinculis absolutus, sitim aestumque hujus mundi haustu Dominici fontis deposuit. In his ergo duobus animalibus vocationem duorum populorum, adversantibus Judaeis pronuntiat Dominus.
13.5.17
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER QUARTUS. IN LUCAM. CAP. XVIII. De hydropico sanato.
13.5.17
Factum est cum intraret Jesus in domum cujusdam principis Pharisaeorum Sabbato manducare panem: et ipsi observabant eum. Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum῍ Υδορ, hydor, aqua; inde hydropisis, morbus aquosus, subtercutaneus, de vitio vesicae natus cum inflatione turgente, et anhelitu fetido. Et est proprium hydropici, ut quanto plus bibit, tanto plus sitiat. Vitium autem, quod iste habet in corpore, Pharisaei gestant in mente. Ideo coram ipsis curatur corporaliter: ut hoc exemplo ipsi discant curari spiritualiter. Comparatur autem dives avarus, et cupidus hydropico; quia, sicut hydropicus quanto plus bibit, tanto plus sitit, sic miser avarus, et cupidus quanto amplius transitoria accumulat, tanto magis ad ampliora aggreganda per cupiditatem succensus anhelat. Qui recte fetidum anhelitum emittit, dum suae pravitatis infamiam ubique dispergit. Assimilatur etiam quilibet carnis voluptatibus deditus hydropico; quia, quanto magis carnalis quisque fetidam suavitatem concupiscentiae degustat, tanto magis ea concupiscentia foedari desiderat. Toties ergo hydropicus ab infirmitate sua sanatur, quoties vel carnalis quisque a luxuria, vel avarus a cupiditate curatur.
13.5.18
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER QUARTUS. IN LUCAM. CAP. XIX. Invitatus ad nuptias non recumbat in primo loco.
13.5.18
Cum invitatus fueris ad nuptias, non recumbas in primo loco. Nuptiae significant conjunctionem Christi et Ecclesiae. Honoratiori post invitato locum dat, qui de longae conversationis suae confidentia securior factus, vita illorum, qui se in Christo secuti sunt, agilitate praeitur. Et cum rubore novissimum locum tenet, cum de aliis meliora cognoscens, quidquid de sua operatione altum senserat, humiliat. Recumbe ergo in novissimo loco, id est quanto major es, tantum te humilia in omnibus. Ut dicat tibi qui te invitavit: Amice, ascende superius, quia Deus dat humilibus gratiam, quam aufert superbis. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus, id est in eadem fide, vel eadem beatitudine quiescentibus.
13.5.19
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER QUARTUS. IN LUCAM. CAP. XX. De homine, qui fecit coenam magnam et vocavit multos.
13.5.19
Homo quidam fecit coenam magnam, et vocavit multos. Homo iste, est Deus; coena, beatitudo superna; servi, sancti praedicatores; hora coenae, tempus gratiae; vocatio, praedicatio; invitati ad coenam venire nolentes, reprobi terrenis inhaerentes. Ille qui villam emit, significat cupidos; ille, qui quinque juga boum emit, quinque sensus corporis rebus exterioribus intentos; ille, qui uxorem duxit, carnis voluptatibus deditos. Sed juga boum quinque esse dicuntur; quia sensus corporis, cum sint in utroque sexu, geminantur. Exi cito in plateas, et vicos civitatis. Plateae, sunt late patentis iniquitatis viae; vici civitatis, contubernia inhonestae conversationis; Pauperes, debiles caeci, et claudi qui introducuntur, sunt illi qui mundi amatoribus habentur viles, et judicantur inutiles. Sed per praedicationem vocati, per gratiam justificati, apud Deum cognoscuntur esse gloriosi et sublimes. Domine, factum est ut imperasti: et adhuc locus est. Et ait Dominus servo: Exi in vias, et sepes, et quoscunque inveneris, compelle intrare. Isti qui intrare compelluntur, sunt illi qui adversitatibus fracti a pravitatibus corriguntur, et ad amorem Dei reducuntur. Possumus autem per primos ad coenam venientes, electos ex Judaeis accipere; per secundos vero, electos de gentibus designare: et per illos qui venire noluerunt, illos qui ex utrisque populis pereunt, accipere.
13.5.20
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER QUARTUS. IN LUCAM. CAP. XXI. De ove, et drachma perditis.
13.5.20
Quis ex vobis homo, qui habet centum oves: et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat eam? etc. Homo iste est Deus; oves, creaturae rationales; nonaginta novem oves, novem angelorum ordines; ovis centesima, humana natura; ovis centesimae requisitio, divina incarnatio; ovis relatio, humana redemptio; amici et vicini, angeli; amicorum et vicinorum de inventione ovis congratulatio, angelorum de humana salute exsultatio. Quae mulier habens drachmas decem, etc. Mulier, divina sapientia; decem drachmae, novem ordines angelorum, cum adjunctione humanae naturae. Mulier enim decem drachmas habuit, cum Deus homines et angelos ad imaginem suam creavit. Sed unam perdidit, cum homo a similitudine Creatoris recessit. Sed sapientia lucernam ad quaerendum accendit, cum in carne apparuit, quia lucerna lux est in testa, id est Verbum in carne: quae ubi inter homines claruit, domum evertit, quia conscientias hominum consideratione reatus sui perturbavit. Et sic drachma reperitur dum in homine similitudo Conditoris reparatur.
13.5.21
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER QUARTUS. IN LUCAM. CAP. XXII. De filio prodigo.
13.5.21
Homo quidam habuit duos filios; et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit. Homo iste, Deus Pater, habuit duos filios, quia creator est et auctor duarum stirpium generis humani, id est Judaeorum et gentium. Major filius, qui in cultu unius Dei permansit; minor, qui hucusque ad colenda idola Deum deseruit. Substantia, est omne quo vivimus, sapimus, cogitamus, loquimur: haec Deus aeque dedit omnibus. Unde scriptum est: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Hujus ergo substantiae proportionem sibi minor petit dari, cum homo rationali suo sensu delectatus, et per liberum arbitrium se regere, et a dominio Creatoris quaerit exire. Homo iste itaque, Deus; duo filii, duo populi; major filius, populus Judaicus; minor, gentilis; substantia, naturalia bona; recessio minoris filii, error gentilis populi; regio longinqua, idololatria; meretrices, carnis delectationes; dissipatio substantiae, corruptio naturae; unus civium, aliquis daemonum; fames filii, penuria verum Deum cognoscendi; siliquae porcorum, sordida figmenta poetarum, et diversis erroribus polluta dogmata philosophorum, quae sunt cibus immundorum spirituum; reversio filii, conversio gentilis populi; occursus patris, effectus divinae miserationis; annulus, fides; stola prima, innocentia; calceamenta, praedicatio; vitulus saginatus, Christus; occisio vituli, passio Christi; epulae, participatio gratiae; symphonia et chorus de reditu filii, gratiarum actio de conversione gentilis populi. Filius major in agro moratur, dum populus Judaicus in libris Veteris Testamenti perfectione justitiae et scientiae scrutatur. Quod pater majorem filium ad intrandum invitat, significat quod cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus fiet. Quotidie quoque Deus filium recipit revertentem, dum quemlibet peccatorem suscipit poenitentem. Et omnia supradicta facit, dum gratiam, quam in baptismo acceperat et per culpam perdiderat, iterum illi reddit.
13.5.22
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER QUARTUS. IN LUCAM. CAP. XXIII. De divite et ejus villico.
13.5.22
Homo quidam erat dives, et habebat villicum, et hic diffamatus est apud illum, quasi dissipasset bona ejus. Homo dives, dicitur Deus Pater; villa, humana natura; villicus, spiritus coloni, intellectus, affectus, sensus, appetitus humani; bona divitis, dona Domini, et ea quae habemus per naturam, et ea quae habemus per gratiam. Multa bona quae posuit Deus in instauramenta istius villae, sunt in ea aedificia, per multimodam bonae conversationis honestatem; vituli, per boni inchoationem; boves, per consummationem; tauri, per virtutis procreationem; vaccae, per bonae voluntatis fecunditatem; juvencae, per spiritualis integritatis incorruptionem; oves, per innocentiae mansuetudinem; agni per munditiae candorem; caprae, per contemplationis arduitatem; apes, per gustum internae dulcedinis. Sed et porci, quamvis Deus illorum esum prohibebat, ibi nonnunquam inveniuntur per subreptionem immundae cogitationis. Qui et ipsi eo quod valent ad humilitatem mentis, multum adjuvant ad cumulum justificationis. Invenitur etiam in hac villa, id est in humana natura hordeum, per scientiam Veteris Testamenti; triticum per scientiam Novi. Ibi sunt agri multi per latitudinem sensuum et affectionum, et aratra diversa per multa virtutum et actionum exercitia. O quam bona, quam locuples villa ista, in qua Deus posuit tot et tanta bona! Caveat villicus, ne dissipet pet bona ejus. Dissipatio bonorum, amissio est donorum; corruptio virtutum, ablatio bonorum operum. Notandum quod dictum est: Quasi dissipasset bona ejus. Non enim vere possumus dissipare bona Domini; quia, etsi humana natura tanta possit affici malitia ut nihil diligat boni, non tamen potest tanta caecari ignorantia, ut nihil cognoscat veri. Villicatio est conversatio; amissio villicationis, est in morte hominis; ratio de villicatione est justa examinatio de transacta conversatione; locutio divitis cum villico, sermo Domini cum spiritu humano. Quid faciam, inquit villicus, quia Dominus meus aufert a me villicationem? Angustia villici timor spiritus humani. Sede cito, et scribe. Debitores servi, sunt intellectus, affectus, sensus, appetitus humani per culpam depravati. Et quanto magis intellectus, sive sensus, sive affectus, sive appetitus a bono dissidet, tanto amplius debet Deo. Sessio debitoris, est humiliatio peccatoris; scriptio debiti, consideratio peccati; debiti relaxatio, dimissio peccati. Timeat ergo et provideat sibi villicus iste, id est spiritus humanus, ut debitores istos a debito peccati per poenitentiam interim prudenter allevet, ut eum Dominus in fine sine fine de tali prudentia laudet. Amissa namque villicatione, fodere non valebit; et mendicare erubescet, quia, post hanc vitam, nemini datur vel facultas operandi, vel fiducia Deum deprecandi. Debitores quoque a debito relaxati, villicum post villicationem in domo accipiunt, quando sensus et affectus a peccato per poenitentiam et remissionem allevati et coelestibus praemiis ditati, hominem in coelesti mansione jucundum reddunt.
13.5.23.1
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER QUARTUS. IN LUCAM. CAP. XXIV. De divite epulone, et Lazaro mendico.
13.5.23.1
Homo quidam erat dives, et induebatur purpura, et bysso: et epulabatur quotidie splendide. Dives iste Judaicum populum designat, qui cultum vitae exterius habuit, et acceptae legis deliciis usus est ad nitorem, non ad utilitatem. Lazarus ulceribus plenus gentilem populum significat, qui ad Deum conversus peccata confitetur. Virus namque, quod intus latebat, quasi rupta cute foras emittitur, dum occulta mala per confessionem prodit. Et cupiebat saturari de micis, quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat, quia gentilem quemquam ad cognitionem legis admittere, superbus Judaicus populus despiciebat. Quia non ad charitatem, sed ad elationem, doctrinam legis habuit, quasi de acceptis opibus intumuit; et quia ei verba defluebant de scientia, quasi micae cadebant de mensa. Sed contra, vulnera pauperis canes lingunt, quia praedicatores, dum loquendo a peccatis eripiunt, quasi tangendo vulnera ad sanitatem reducunt, sicut carnis vulnera curat dum lingit. Unde Lazarus interpretatur bene adjutus, quia ipsi hunc ad ereptionem juvant, qui ejus vulnera per linguae correptionem curant. Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Sinus Abrahae, est requies bonorum pauperum, quorum est regnum coelorum, quo post hanc vitam recipiuntur. Mortuus est et dives, et sepultus est in inferno. Sepultura inferni, poenarum profunditas est, quae post hanc vitam superbos, et immisericordes vorat. Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus. A longe vident infideles, dum in imo positi ante diem judicii fideles super se requiescere attendunt, quorum post gaudia contemplari non possunt. Longe est, quod concupiscunt; quia illuc per merita non attingunt. Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Infidelis populus verba legis in ore tenuit, quae in opere servare contempsit. Ibi ergo amplius ardebat, ubi se ostendit scire, quod facere noluit. Ab extremo digiti se tangi desiderat, qui aeternis suppliciis datus optat opera justorum, vel ultima sibi participari. Fili, recordare, quia recipisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala.
13.5.23.2
Nota quod dives iste aliquid boni fecit, ex quo bonum transitorium in hac vita recepit: et Lazarus aliquid mali fecit, sed mala Lazari purgavit ignis inopiae. Fili, recepisti bona in vita tua, quia omne gaudium tuum felicitatem transitoriam putasti. Habent justi etiam bona in mundo; sed quia in recompensationem non recipiunt, sed ad aeterna sanctis desideriis aestuant, quae adsunt, minime bona videntur. Memento, fili. Ecce divitem filium vocant, quem tamen a tormento non liberat; quia praecedentes patres hujus populi multos a sua fide deviasse considerant, nec ulla compassione a tormentis eripiunt, quos tamen filios per carnem recognoscunt. Habeo enim quinque fratres. Judaicus populus ex magna parte jam damnatus sequaces suos, quos super terram reliquit, quinque libris Moysi carnaliter intellectis, vel quinque sensibus corporis deditos novit. Quinario ergo numero fratres, quos reliquerat, exprimit, quia eos ad spiritualem intelligentiam non assurgere novit. Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent. Ex mortuis Dominus resurrexit, sed quia Judaicus populus Moysi credere noluit, ei qui resurrexit credere contempsit. Et cum verba Moysi spiritualiter intelligere noluit, ad eum quem Moyses praedixerat non pervenit. Unde Veritas: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi.
13.5.24
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER QUARTUS. IN LUCAM. CAP. XXV. De decem leprosis mundatis.
13.5.24
Factum est dum iret Jesus in Hierusalem, transibat per mediam Galilaeam et Samariam. Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi. Decem leprosi significant eos, qui contra praecepta Decalogi vivunt, et diversis, et damnabilibus peccatis male agendo semetipsos polluunt. Tales veniunt ad Jesum per fidem, ex quo ipse ingressus est castellum hujus mundi per incarnationem, et stant a longe per humilitatem, et exclamant per cordis poenitentiam: Jesus praeceptor, miserere nostri. Qui dum vadunt, ut ostendant se sacerdotibus per vocis confessionem, sanantur a lepra transactae iniquitatis, sicut scriptum est: Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino: et tu remisisti impietatem peccati mei( Psal. XXXI). Novem qui ad agendas gratias accepta sanitate regredi neglexerunt, illos exprimunt qui, post acceptam remissionem criminum, Decalogum complendo, grates pro gratia reddere contemnunt. Unus qui rediit et gratias egit, universalis Ecclesiae unitatem designat, quae pro beneficio gratiae grates referre non cessat.
13.5.25
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER QUARTUS. IN LUCAM. CAP. XXVI. De duobus in agro, quorum unus assumetur, et alter relinquetur.
13.5.25
Erunt duo in agro, unus assumetur, et alter relinquetur: duae molentes in mola, una assumetur, et altera relinquetur: duo in lecto, unus assumetur, et alter relinquetur. Possumus per illos qui in agro sunt, homines laicos accipere in saeculo libere viventes. Sicut enim ille qui in campo est habet potestatem quolibet divertendi, sic laici rebus suis libere utentes, potestatem habent quod volunt faciendi: comedunt quando volunt, bibunt quando volunt, et sic de caeteris. Pro tanta ergo libertate sibi concessa, non inconvenienter in agro esse dici possunt. Per illas autem, quae in mola molentes erunt, possumus accipere eos qui rerum ecclesiasticarum curam gerunt: qui recte feminino genere designantur, eo quod infirmitate et fragilitate sua arduitatem vitae contemplativae ascendere non valent, et exteriora tantum tractare negotia permittuntur: qui dum omnium sibi commissorum curam gerunt, quasi per circuitum laboris sui molam ducunt. Per eos vero qui in lecto erunt, possumus eos accipere, qui ab actionibus exterioribus quiescentes solis factis coelestibus vacare, et divinae debent contemplationi intendere. Lectus namque quietem significat. Primi sunt in agro, propter libertatem; secundi in molendino, propter laborem; tertii in lecto, propter quietem. Sed ex his omnibus unus assumetur, alter relinquetur. Assumetur granum, relinquetur palea; assumetur frumentum, relinquetur lolium; assumetur agnus, relinquetur haedus; assumetur piscis, relinquetur anguis; assumetur bonus in praesenti per gratiam, relinquetur malus per culpam; assumetur bonus in futuro ad gloriam, malus relinquetur ad poenam; bonus assumetur ad beatitudinem, malus relinquetur ad damnationem. Interim tamen, dum praesens agitur vita, in omni modo vivendi semper boni sunt malis conjuncti, et sunt in agro, in mola, in lecto bini, boni et mali. Videat igitur modo quisque quomodo sit, et talem se faciat, ut debeat assumi, non relinqui.
13.5.26
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER QUARTUS. IN LUCAM. CAP. XXVII. De Pharisae et publicano orantibus.
13.5.26
Duo homines ascenderunt in templum ut orarent, unus Pharisaeus, et alter publicanus. Pharisaeus stans haec apud se orabat. Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri hominum. Quatuor sunt tumoris species: cum quis vel bonum quod habet a se habere existimat; aut si datum a Deo credit, pro meritis sibi datum putat; aut cum se jactat habere quod non habet; aut cum despectis caeteris, appetit singulariter videri habere, quod habet. Hac Pharisaeus peste laborabat: qui ideo non justificatus descendit, quia merita bonorum operum sibi singulariter tribuens, publicano se praetulit, dicens: Deus, gratias ago tibi. Ecce Pharisaeus ad abstinentiam exhibendam, ad impendendam misericordiam, ad referendum Deo gratias oculum habet apertum, ad humilitatis custodiam non habet. Et quid prodest, si tota civitas custodiatur, et unum foramen, per quod hostes intrent, relinquatur. Pharisaeus, Judaicum populum significat, qui ex justificationis legibus extollit merita sua, et superbiendo recedit. Humiliatus publicanus, gentilem significat, qui longe a Deo positus peccata confitetur, et lamentando propinquat Deo, et exaltatur.
13.5.27
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER QUARTUS. IN LUCAM. CAP. XXVIII. De caeco juxta viam illuminato.
13.5.27
Factum est autem cum appropinquaret Jesus Jericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans. Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogavit quid hoc esset. Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret. Caecus iste significat genus humanum, quod a superna claritate exclusum, damnationis suae patitur tenebras; sed, Domino propinquante Jericho, curatur. Jericho, luna interpretatur, per quam defectus nostrae mortalitatis intelligitur. Dum ergo verbum Dei infirmitatem nostrae carnis suscepit, homo ad cognoscendum divina redit. Caecus sedet juxta viam, dum incipit in ipsum credere, qui dicit: Ego sum via, veritas, et vita. Mendicat, dum rogat. Unde sequitur: Et clamabat. Jesus transiens caecum audit, stans illuminat; quia per humanitatem suam, nostrae caecitatis vocibus compatitur, sed per potentiam divinitatis lumen nobis gratiae infundit. Et qui praeibant increpabant eum, ut taceret. Qui Jesum praeeunt, significant tumultus carnalium vitiorum quae dissipant hominis cogitationes et perturbant vocis orationes, ne Jesus ad illuminandum venire possit cor hominis. Sed jam credens sentiens se gravari phantasmate vitiorum priorum, et vocem suae orationis impediri, ne pro se orare possit, ardentius clamat: Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Videt et sequitur, qui bonum quod intelligit operatur, et Jesum praetereuntem imitatur. Et hic talis non solum in Deo proficit, sed etiam alios ad laudem Dei accendit. Unde sequitur: Omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo.
13.5.28
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER QUARTUS. IN LUCAM. CAP. XXIX. De Zachaeo.
13.5.28
Ecce vir nomine Zachaeus, et hic erat princeps publicanorum, et ipse dives. Et quaerebat Jesum videre quis esset: et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat. Zachaeus, qui interpretatur justus, significat credentes ex gentibus, qui per occupationem temporalium depressi erant et minimi, sed a Deo sanctificati. Qui intrantem Jericho Salvatorem videre volunt, dum fidei quam mundo contulit participare volunt. Sed turba, id est vitiorum consuetudo, quae caecum clamantem increpabat, etiam Jesum suscipientem tardat. Sed, sicut caecus amplius clamando turbam vicit, ita pusillus terrena relinquendo, arborem crucis ascendendo, turbam obstantem transcendit, clamans cum Apostolo: Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Sycomorus est arbor similis moro foliis, sed altitudine praestans, et interpretatur ficus fatua, id est crux, quae credentes ut ficus pascit ab infidelibus irridetur ut fatua. Quam pusillus ascendit, dum quilibet humilis et propriae infirmitatis conscius in virtute crucis gloriatur. Et per hanc laudabilem fatuitatem prope Dominum cernit transeuntem; quia, si nondum ita solide ut est, jam tamen raptim, et quasi in transitu, luci sapientiae coelestis intendit; Dominus autem in domo manens reficitur, cum populum gentilem ad fidem conversum, vel quemlibet fidelem per spiritum inhabitans bonis ejus operibus satiatur. Zachaeus quoque dimidium bonorum suorum dat pauperibus, cum ipse, quia ad Deum convertitur, ea tantum quae necessaria sunt corpori reservat sibi, caetera vero pauperibus erogat. Quadruplum denique pro defraudatione reddit, cum pro qualibet culpa, quatuor Evangeliorum praecepta complet, aut quatuor cardinales virtutes exercet.
13.5.29
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER QUARTUS. IN LUCAM. CAP. XXX. De Domino flente super Jerusalem.
13.5.29
Appropinquavit Jesus Jerusalem, et videns civitatem flevit super illam, dicens: Quia si cognovisses et tu. Quod Dominus secundum historiam semel fecit, hoc quotidie per electos suos Ecclesia agit. Plus plangit reprobos, qui nesciunt cur plangantur, quia exsultant in rebus pessimis. Qui si damnationem sui praeviderent, seipsos cum electorum lacrymis plangerent. Qui in perversitate sua diem suam hic habent, in qua et pacem habent ex abundantia temporalium, et supplicia nunc absconduntur ab oculis eorum, quia refugiunt ventura praevidere, quae temporalem laetitiam perturbant. Sed veniens dies quando animas exeuntes a corporibus daemones inimici circumdabunt vallo, trabentes eas ad societatem suae damnationis. Et undique circumdabunt et coangustabunt, quando non solum operis, sed etiam locutionis et cogitationis iniquitates ante oculos eorum replicabunt. Et ad terram prosternentur, cum caro in pulverem redigetur. Filii etiam cadent, cum illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Quae cogitationes etiam per lapides signantur, cum subditur: Non relinquetur in te lapis super lapidem, Perversa enim anima, cum perversae cogitationi perversiorem addit, quasi lapidem super lapidem struit. Sed cum anima ad ultionem rapitur, talis cogitationum constructio dissipatur. Et hoc ideo, quia non cognovit tempus visitationis suae. Perversam enim animam Deus aliquando visitat praecepto, aliquando flagello, aliquando miraculo. Sed quia superbiens contemnit, nec de malis suis erubescit, in extremo inimicis traditur, cum quibus in aeterno judicio damnationis societate colligatur.
13.5.30
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER QUARTUS. IN LUCAM. CAP. XXXI. De vinea et agricolis.
13.5.30
Homo quidam plantavit vineam et locavit eam agricolis, et ipse peregre fuit multis temporibus, et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi. Vinea Domini sabaoth, domus Israel est; coloni, operarii qui ad excolendam vineam; hora prima, tertia, sexta, nona, sunt conducti. Peregre fuit qui ubique praesens est, cum vinitoribus liberum arbitrium dereliquit. Primus servus qui mittitur, Moyses legislator intelligitur qui per quadraginta annos fructum legis, quam dederat a cultoribus inquirebat. Sed caesum dimittunt inanem, quia irrataverunt Moysem in castris, et Aaron sanctum Domini, et vexatus est Moyses propter eos, quia exacerbaverunt spiritum ejus. De quibus ipse ait: Uva eorum, uva fellis, et botri eorum amarissimi. Fel draconum vinum eorum( Deut. XXIII). Alter servus, David propheta est, qui post Moysem vineae colonos psalmodiae modulatione et citharae dulcedine ad exercitium boni operis invitabat. Sed et hunc contumeliis affectum: dimittunt inanem, dicentes: Quae nobis pars in David: aut quae haereditas in filio Isai? Qui tamen pro hac vinea, ne penitus exstirpetur, sic orat: Domine Deus virtutum, convertere; respice de coelo, et vide, et visita vineam istam. Tertius servus, fuit chorus prophetarum, qui populum corrigebant, et mala quae cultoribus vineae imminebant praedicebant. Sed et illos persecuti sunt, et occiderunt. Cujus vineae sterilitatem Jeremias deplorat, dicens: Ego plantavi te vineam electam, quomodo conversa es in pravum vinea aliena? Quid faciam? mittam filium meum dilectum: forsitan cum hunc viderint, verebuntur. Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est haeres, occidamus eum, ut no tra sit haereditas. Sic Judaei Ecclesiae haereditatem Christo praeripere volunt, dum fidem, quae per eum est, exstinguere conantur: Justitiae Dei non subjecti, sed suam constituere volentes. Et ejicientes eum extra vineam, occiderunt. Marcus mutat hunc ordinem, dicens: Occiderant, et ejecerunt eum extra vineam: in quo pertinacia eorum notatur, qui post resurrectionem praedicantibus apostolis credere noluerunt, sed quasi vile cadaver projicientes gentibus suscipiendum dederunt. Sed Dominus malos colonos male perdidit, dum incredulos Judaeos in sua incredulitate dereliquit, et per principes Romanos longe lateque dispersit. Secundum moralem sensum vinea locatur, cum mysterium baptismi fidelibus ad exercendum opere committitur. Mittuntur tres servi, ut de fructu accipiant, cum lex, psalmodia, prophetia ad bene agendum hortatur: sed contumeliis affecti, vel caesi ejiciuntur, cum sermo auditus vel contemnitur, vel blasphematur. Missum insuper haeredem occidit, qui Filium Dei contemnit, et Spiritui quo sanctificatus est contumeliam facit. Vinea alteri datur, cum gratia, quam superbus abjicit, humilis ditatur. Scribae manum mittere in illum quaerunt, sed timore retinentur, cum falsus quilibet unitatem Ecclesiae propter bonorum multitudinem, vel erubescit, vel timet impugnare.
13.6.1.1
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER QUINTUS. IN JOANNEM. (Non est Hugonis, imo nec excerptionum compilatoris.) CAPITULUM I SEU PROLOGUS.
13.6.1.1
Inter omnes scripturas, sacra Scriptura excellit, cujus excellentia ex ipso nomine manifestatur. Sacra enim dicitur, quia ad sanctitatem nos instruit. Haec autem in duo divisa est, in Vetus Testamentum et Novum. Sed, sicut sacra Scriptura excellit alias scripturas, sic et Novum Testamentum Vetus excedit. Vetus enim appetitum temporalium ingerit, Novum vero desiderium aeternorum. Unde et illud Vetus dicitur, vel quia ad appetitum temporalium trahit, dicendo: Hoc et hoc facietis, et bona terrae comedetis: per quem appetitum nos veteri homini, scilicet Adae, conformes efficimur; vel ideo Vetus, quia non permansurum, sed aliud ei successurum erat. Unde dicitur: Supervenientibus novis vetera projicietis. Novum vero Testamentum ideo Novum, quia facit desiderium aeternorum, quae semper jucunda et delectabilia sunt; et ideo nova, quae nunquam veterascunt; vel ideo, quia perduraturum est, nec aliud ei succedere debet.
13.6.1.2
Sicut autem sacra Scriptura alias excedit, et inter ipsas sacras Novum Testamentum Vetere dignius est, sic inter Scripturas Novi Testamenti Evangelium excellentius est. Unde et hoc nomen habet. Nam propter excellentiam suam hoc nomen commune caeteris, proprium possidet quod Evangelium dicitur. Est enim Evangelium bona annuntiatio. Haec autem annuntiatio bona in evangelica doctrina dignius est quam in aliis, tum propter rei completionem et praesentiam, tum propter fidei manifestationem, tum propter vitae futurae jucunditatem. Propter rei completionem; quia, cum in Veteri Testamento dictum sit: Ecce virgo concipiet et pariet filium, in Novo hoc completum esse annuntiatur, ubi dicitur: Peperit filium suum primogenitum. Propter fidei manifestationem; quia, ibi fides Christi obscure praedicata est, hic vero aperte. Ibi enim velata facie videbant in aenigmate, hic vero revelata et manifeste. Unde dicitur: Multi reges, et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non potuerunt. Propter vitae aeternae jucunditatem, quia Novum Testamentum aeterna promittit, quae jucunda et delebilia sunt. Ex fide enim, quam docet Evangelium pervenitur ad dilectionem, quae dat vitam aeternam. Haec autem evangelica doctrina, nec paucitate constringitur, nec superflua multitudine dilatatur: quod esset, si vel unus tantum scripsisset, vel infiniti. Nam si unus tantum, minus crederetur. Unde dicitur in lege: In ore duorum, vel trium testium stet omne verbum. Si vero infiniti, vilior haberetur, quod sic vulgo diffunderetur. Quare certo numero et congruo continetur. Quatuor enim tantum sunt Evangelia. Qui numerus tamen in multis aliis, sed praecipue in Ezechiele per quatuor animalia praefiguratus est. Sed inter haec quatuor praecellit Evangelium Joannis: quod et in illis propheticis animalibus ostensum est. Nam Joannes aquilae, quae caeteris avibus altius volat, et intuitum in solem figit luminibus irreverberatis, comparatur, cum Domino ad coelum volat, ejus divinitatem altius caeteris intuendo. Unde dicit Augustinus eum adeo alte coepisse, quod si altius intonuisset, nec totus mundus eum capere potuisset, dicens: In principio erat Verbum, etc. Caeteri vero cum Domino in terra gradiuntur, qui de humanitate ejus egerunt. Ex ipso etiam ordine patet quod dignius est Evangelium ipsius quam aliorum. Est enim Joannes novissimus ordine scribendi, et perfectione doctrinae. Scribendi ordine, quia diu sine adminiculo Scripturae fidem Christi praedicavit. Sed in Pathmos insulam exsilio relegatus a Domitiano, crebra revelatione consolatus Apocalypsim scripsit. Deinde mortuo Domitiano, permittente Nerva et toto senatu, rediit Ephesum. Sed eo absente multae haereses in Ecclesia ejus pullulaverant: unde rogatus ab episcopis Asiae, ut contra haereses illas scriberet, Evangelium scripsit in dicto triduano jejunio. In quo non solum haereses pullulantes manifeste resecat, sed etiam quae ab aliis praetermissa fuerant supplet. Legerat enim Evangelia aliorum, et veritatem historiae approbaverat: sed quaedam deesse videbat, et maxime gesta Domini ante incarcerationem Joannis, quae ipse supplet. Multae autem haereses in Ecclesia illa pullulaverant. Fuerunt enim quidam qui dicebant Christum non fuisse ante Mariam: quem errorem destruit dicens: In principio erat Verbum. Dicebant alii quod idem Deus, nunc Pater, nunc Filius, nunc Spiritus sanctus erat, quos cassat, dicens: Et verbum erat apud Deum: sicut alius apud alium. Alii quoque dicebant quod Christus ab aeterno erat, sed Deus non erat; quos iterum confudit Joannes, dicens: Et Deus erat Verbum. Fuerunt item alii qui dicebant Christum non verum, sed phantasticum corpus habere: quos item dejicit, dicens: Et Verbum caro factum est. Est etiam novissimus perfectione doctrinae, quia agit de aeternitate Verbi, id est de divinitate, quod perfectissimum est. Unde ipse dicit: Haec est vita aeterna cognoscere te solum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Humanitas enim Christi lac parvulorum est; divinitas vero cibus grandium. Unde per humanitatem ad divinitatem gradu doctrinae est ascendendum. Habet itaque Joannes communem materiam, Christum; intentionem, fidem Christi docere. Specialem vero materiam, divinitatem ipsius; intentionem vero haereses pullulantes resecare; et ea addere, quae ab aliis dimissa erant, miracula Christi, et praecipue illa, quae fecit Dominus ante incarcerationem Joannis et identitatem essentiae divinae, et diversitatem personarum demonstrare.
13.6.1.3
Modus agendi talis: primum de aeternitate Verbi agit, et de identitate essentiae divinae, et de personarum diversitate; deinde narrat miracula gesta ante incarcerationem Joannis; postea communia etiam commemorat, donec ad sermonem Domini, quem habuit in coena ad discipulos, veniat quem diligentissime et subtilissime describit. In eo enim Dominus de divinitate sua manifestissime docuit, ut de identitate essentiae suae cum Patre, et de diversitate personae: quem sermonem nullus aliorum ausus est attingere. Quod vero dicitur tunc supra pectus Domini dormivisse, et in exstasi raptus intellectu ea, quae Dominus dicebat comprehendisse, non nego nec affirmo; sed hoc per illud, quod supra pectus Domini reclinasse et obdormisse dicitur, significatur quod altius de divinitate Christi caeteris hausit. Deinde de passione ejus et resurrectione ejus agit; et sic terminat Evangelium suum:
13.6.2.1
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER QUINTUS. IN JOANNEM. (Non est Hugonis, imo nec excerptionum compilatoris.) CAPITULUM II.
13.6.2.1
In principio erat Verbum. Joannes scripturus Evangelium de divinitate Verbi incoepit, ut haereses et errores, qui habebantur vel haberi possent de divina Christi natura, et tolleret, et omnino resecaret. Sunt enim in Christo duae naturae, humana scilicet et divina. Errores vero, qui de humana natura ipsius haberi poterunt, caeteri tres satis abstulerant, quia de humanitate Christi sufficienter tractaverant. Quod idem ut de ipsius divinitate fiat, dicit Joannes. In principio, etc. In principio, hoc est in Patre. Pater enim est principium non de principio; Filius principium de principio, etsi sine principio.
13.6.2.2
Quaeritur autem an possit dici de Spiritu sancto, quod sit principium de principio, et quod sit in principio? Ad quod dicimus, quod sit per hoc quod dicitur: Filius est principium de principio, hoc intelligatur tantum, quod ipse est ex substantia Patris: illud idem veraciter dici potest de Spiritu sancto, quia et ipse est ex substantia Patris: et secundum hoc idem in Patre est, quia ex ipso est. Usum tamen hujusmodi locutionum, ut dicamus: Spiritus sanctus est principium de principio, vel est in principio, vel in Patre, non habemus: et deest dictum, etsi non causa dicti, et ideo non recipimus. Vel si personam notant hujusmodi verba, principium de principio; esse in principio, vel in Patre, ut hoc designetur quod Filius sit genitus a Patre; tunc nullo modo hoc Spiritui sancto convenire potest. Item cum dicitur, quod Pater gignit Filium, quaeritur an sic dici possit, persona gignit personam? Licet autem verus sensus in his esse possit tamen hoc est attendendum quod haec nomina, Pater, Filius, ad illam generationem notandam sunt translata; persona vero nomen discretionis est: ad personalem enim discretionem faciendam est assumptum. Unde per hoc improprie illa generatio demonstretur. Et est notandum quod in sequentibus Filius in Patrem essentialiter dicitur, ubi dicitur, quia Pater in me est, et ego in Patre, quod est, ego et Pater ejusdem prorsus sumus essentiae.
13.6.2.3
Item quaeritur quare Verbum Filius hic dicatur. Verbum autem duo significat, sicut et logos Graecum, cui aequipollet, scilicet mentis conceptum, et oris prolationem. Mens enim prius intus concipit, quod postea oris prolatione manifestat. Sic et Pater Filium de substantia sua gignit per quem omnia disponendo ipse innotuit, et eum in tempore incarnando visibilem mundo exhibuit, et sic maxime mundo innotuit. Quoniam igitur per ipsum ab aeterno omnia disposuit, et per ipsum in carne venientem mundo innotuit, congrue in hoc loco eum evangelista Verbum nominavit. Hoc verbum erat substantivum; essentiam Verbi sine motu temporis, id est sine temporis consignificatione vel determinatione notat. Aliquando enim tempus consignificat, ut cum dicitur, homo est; aliquando non consignificat, ut cum de essentia divina agitur sicut hic: In principio erat Verbum, etc. Dicitur autem substantivum, quia substantiam rei tantum, et simpliciter demonstrat, nulla accidentis participatione. Caetera vero verba adjectiva sunt quia per ea accidens subjecto demonstratur inesse; hoc vero verbum substantiam[ subjectum] esse simpliciter notat. Unde etiam si qua res omnibus accidentibus spolia tantummodo esset, hoc verbum ei conveniret. Quare proprie Deo competit, cujus esse simplex et verum est. Erat quoque, praeteritum imperfectum melius ponitur hic quam est vel fuit, ad generationem verbi designandam, ut per hoc quod praeteritum imperfectum inchoationem rei significat et nondum perfectionem, demonstretur generatio illa ab aeterno fuisse et nondum completa, id est terminata esse. Non tamen hoc dico, quin illa generatio perfecta sit( ibi enim nihil imperfectum esse potest), sed quod terminata non est. Semper enim Pater plene gignit Filium, et Filius perfecte semper gignitur a Patre. Unde et Pater ab aeterno Pater est, et Filius ab aeterno Filius est: neuter enim sine altero esse potest. Unde melius dicitur secundum Ambrosium, Pater gignit Filium quam genuit, ne generatio illa finita esse videatur. Quam et ab aeterno fuisse, et semper perfectam esse ostendit Augustinus referens illud: Ego hodie genui te, ad aeternam filii generationem. Dicit enim satis congrue ibi poni adverbium praesentis temporis et verbum praeteriti, ut per hodie aeternitas generationis illius significetur, et ejusdem perfectio et completio per verbum praeteritum demonstretur. Ex eo itaque quod dicitur, Verbum fuisse in principio, ostenditur ipsum ab aeterno fuisse; et ipsum principium omnium esse; et etiam aliam personam a Patre esse: quae tamen evidentius in sequentibus apparent. Ipsius autem Verbi Pater principium est, qui et omnium principium est. Hujusmodi autem locutio apud auctores invenitur: quare in sequentibus dicetur an eodem modo Pater principium Filii dici possit, quo et aliorum principium dicitur.
13.6.2.4
Apud Deum, tanquam alius apud alium. Neque enim Filius est idem qui et Pater, nec Pater idem qui et Filius: quod est contra illos, qui dicebant, eumdem cum vult esse Patrem, cum vult Filium, cum vult Spiritum sanctum. Deus hoc nomen hic personale est. Naturae autem cum caetera nomina personalia praemittuntur huic, vel consequuntur, hoc nomen Deus indignatione Patris solet accipi. Sed cum supponitur: Et Deus erat Verbum, idem est ac si dicatur: Verbum erat Deus, et ponitur hoc nomen Deus in praedicato in designatione naturae divinae, quae communis est toti Trinitati. Quod bene licet fieri hoc modo, licet in praecedenti personale sit. Et contra haereticos illos qui dicebant Filium ab aeterno esse, et Deo coaeternum esse, non tamen Deum esse. Per hoc autem quod dicitur, quod in principio hoc erat apud Deum, confutantur haeretici illi qui dicebant Christum non esse ante Mariam, sicut et in praecedenti, et illi qui putabant Filium creaturas tantum dignitate praecedere, non etiam existentia. Praecedit autem creaturam Filius et dignitate et existentia. Omnia per ipsum facta sunt, etc. Postquam Verbi aeternitatem ostendit, dicit omnia per ipsum facta esse. Sunt autem tria genera operum, quae omnia per ipsum fiunt. Sunt enim quaedam quae de nihilo creavit Deus, ut elementa quatuor, non ex materia praejacenti et forma, ut fingunt Platonici, juxta quae proprie Creator dicitur. Creari enim proprie illa dicuntur, quae de nihilo fiunt. Sunt autem alia, quae ipse per se, item ex materia et forma composuit, ut in principio homines et caetera quae de terra formata sunt animalia. Unde dictum est in Genesi: Producant aquae pisces et volatilia, et terrae arbores et hujusmodi. Neque enim tunc aliqua natura fuit, ex qua hujusmodi formari possent; sed tunc Deus naturam inseruit ut similia ex similibus nascerentur. Juxta haec opera Deus proprie formator dicitur. Unde formavit Adam de limo terrae. Tertia vero opera naturae sunt: ut quod homo ex homine, canis ex cane, arbor ex arbore: quae tamen Deus facit, mediante natura. Sunt etiam opera miraculorum, de quibus alias dicetur. Sunt item opera artificis imitantis naturam: quae omnia fiunt per Filium Dei. Facultatem enim hujusmodi faciendi contulit Deus. Unde et ipse omnium auctor est.
13.6.2.5
Sed quaeritur de mala voluntate et de mala actione, an per ipsum fiant. Quod si dicatur, sic et malum et peccatum per ipsum fieri dici posse videtur, cum et mala voluntas, et mala actio peccatum sit. Non sunt hujusmodi verba recipienda, quod malae voluntatis, vel malae actionis Deus auctor sit, quia Ecclesia hujusmodi verba damnat. Nam sensum hunc faciunt secundum usum Ecclesiae quod ex Deo malitiam contrahant, quod falsum est. Veritas tamen dici exigit, quod omnis essentiae voluntatis, et actionis Deus auctor et causa est. In actu enim homicidii quid est, cujus Deus causa non sit? Neque enim quod levo manum ad percutiendum aliunde est quam ex facultate, quam Deus mihi dedit; sed neque ipsum percutere aliunde est. Si autem actus iste, quod manum erigo ad percutiendum pauperem in eo quod actus est, attendatur, nihil in ipso reperitur quare a Deo non sit magis quam in isto quod erigo manum ad sustentandum pauperem. Neque tamen peccatum aliquid est, cujus Deus auctor sit: ipsum enim nihil est. Unde a quibusdam sic determinatur per negationem, quae tollit, et nihil ponit. Est enim peccatum, non facere quod quis credit pro Deo faciendum esse, vel non dimittere quod credit dimittendum esse propter Deum. Alii dicunt quod privatio bona est, vel privatio debiti finis, vel perversitas voluntatis. Privatio autem actio, vel voluntas debito fine cum ad aliud dirigitur, quam ad id ad quod dirigi debet. Debet enim dirigi ad honorem Dei, quod cum non fit, pervertitur, et fit peccatum. Sed cum voluntas malo fine informata mala sit; et tamen in se, id est in eo quod aliquid est, bona videtur: quod eadem voluntas secundum aliud et aliud bona et mala sit, et ita quod contraria sint in eodem; quod dicit Augustinus, dicens: Regulam dialecticorum hic falli, cum omne malum sit bonum corruptum. Sed dici potest, quod non in qualibet acceptione bonum et malum sint contraria: cum enim dicitur quod haec voluntas bona est ex eo quod a Deo esse habet, hic dicitur, quod prodest, vel quod similitudinem habet cum suo Creatore. Unde dicitur quodlibet de singulis a Deo creatum bonum esse et de omnibus simul, quod erant valde bona. Si enim in quolibet factorum aliquid divini decoris erat, multo magis in omnibus convenientissime ordinatis pulchritudo Creatoris apparebat. Unde cum dicitur quod voluntas hoc modo bona est, et item quod hoc modo mala est, id est ad malum finem directa, non sunt contraria bonum et malum. Quare nec hanc locutionem recipimus, quod eadem voluntas sit bona et mala, quia ex forma ipsius in contraria significatione acciperetur bonum et malum, scilicet quod eadem dirigeretur ad bonum et malum: quod esse non potest. Patet itaque Deum auctorem omnium esse tanquam supremam causam et originem, a quo omnia emanant, sive per ipsum fiant nullo mediante, sive aliquo mediante, vel natura, vel facultate ab ipso collata. Unde quidam hoc, quod dicit evangelista: Omnia per ipsum facta sunt, referunt ad opera quae ipse facit per se, vel natura mediante. Quod vero sequitur: Et sine ipso factum est nihil, ad ea referunt quae fiunt a nobis. Ambrosius quoque, scribens ad Gratianum episcopum, et Joannes Chrysostomus sic distinguunt: Sine ipso factum est nihil quod factum est, propter haereticos quosdam, qui occasione horum verborum dicebant Spiritum sanctum factum esse, eo quod evangelista mentione facta de Patre, et Filio statim subjunxerit: Omnia alia facta esse Usus tamen Ecclesiae aliam habet distinctionem. De idolo quoque dicit Apostolus, quod nihil est. Dicitur autem secundum originem simulacrum repraesentatio rei existentis, vel cujus similitudo inter res invenitur. Idolum vero repraesentatio rei non existentis, ut hircocervi, chimaerae, et hujusmodi. Unde quia illud repraesentat, quod nihil est, et ipsum nihil esse dicitur, a causa effectum translatura. Vel idolum dicitur illa fictio mentis, qua fingimus lignum Deum esse, vel illi praesidere: quod nisi falsitas non est, et ideo idolum nihil est. Juxta quod dicitur: Destrue idolum cordis tui. Vel ibi dicitur: Idolum nihil esse, id est nullius efficaciae, ut inde cibi sanctificentur et inquinentur.
13.6.2.6
Quod factum est, in ipso vita erat. Ne quis secundum creata Deum inspiceret, ut quemadmodum mutabilitas in ipsis est, sic sit et in creante, ostendit ipsum immutabiliter omnia mutabilia creasse. Nam ad eum dicitur... Immotusque manens das cuncta moveri. Sicut enim dum artifex mente concipit, similitudo manet, nec mutatur re mota, sic, Creator omnium, Deus ab aeterno sapientia sua omnia comprehendit quaecunque facturus erat, sed immutabiliter. Unde non est omnimoda similitudo inter mentem artificis, et mentem divinam, quia in conceptu artificis motus est, quia prius et posterius: et sic variatio. In comprehensione vero divina nullus est motus, nulla variatio, cum ipse Deus sit ipsa comprehensio. Unde dicitur, quod ipse disponit omnia suaviter, sine motu scilicet et labore. Propter hanc itaque suavitatem, dicitur ibi, vita esse, quod factum est. Habet enim Pater vitam in semetipso, et dedit Filio habere in semetipso. Unde vita quae in ipso est, differt a vita hominis, quae anima est, et a vita animae, cum tamen vita animae ipsa sit: motum enim vivendi in se habet, non ab alia creatura contrahit. Sed tamen ipsa anima a vita, quae Deus est, in tribus inferior est, et quod mutabilis est, et quod initium habet, et quod finem habere potest. Vita vero Dei et invariabilis est, nec initium, nec finem habet. Unde haec sola vera vita est. Unde dicet evangelista: Quod factum est, in ipso vita erat, id est Deus a quo omnia, quod ab aeterno providit, immutabiliter tempore complevit. Deus enim per sapientiam, quae ipse est, omnia ab aeterno disposuit, et disposita tempore complevit. Unde et a sapientia Dei omnia et vitam et esse habent. Unde et bene ibi vita esse dicuntur, quia inde vitam contrahunt. Vel ibi vita fuit, quia juxta sapientiam Dei, quae vita omnium est factum est, omne quod factum est. Hoc enim exemplar Dei fuit, ad cujus exemplaris similitudinem totus mundus factus est, et est hic ille archetypus mundus, ad cujus similitudinem mundus iste sensibilis factus est. Neque enim dicendum est quasdam rationes in mente divina esse infra Creatorem, et supra creaturas consistentes. Nihil enim in Deo est, quod Deus non sit. Neque varietas proprietatum ibi potest esse, ubi nihil nisi esse est. Est enim Deo idem esse, et vivere. Unde et simplex essentia est carens partibus et proprietatibus.
13.6.2.7
Quaeritur an hae locutiones recipiendae sint: lapis in Deo vita fuit, homo in Deo vita fuit? Quaedam enim auctoritates hoc videntur velle. Sed non oportet hujusmodi figuras loquendi extendere, licet in vero sensu dici posset, lapis in Deo vita fuit, id est Deus ab aeterno lapidem futurum esse praevidit. Et lux in tenebris lucet, etc. Lux ista sapientia Dei, quae lucet intus per cognitionem, exterius per creaturarum repraesentationem; unde homo sive ingrediatur, sive egrediatur, pascua invenit. Haec lux in tenebris lucet, id est in peccatoribus, qui tenebrosi sunt, velut dicit Paulus: Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Tenebrae vero eam non comprehenderunt.
13.6.2.8
Quomodo dicitur, quod eam non comprehenderunt, cum hoc dicat Apostolus, quod jam posuimus? Et iterum: Quod notum est Dei, manifestum est in illis. Quia philosophi trinitatem personarum et unitatem essentiae divinae comprehenderunt. Et tamen benedicitur quod lucem illam non comprehenderunt, quia intus per amorem non incluserunt. Comprehenderunt eam igitur per cognitionem, sed non comprehenderunt per dilectionem. Comprehensio enim ejus lucis duplex est, aut cognitionis, aut dilectionis; non autem dilexerunt, sed cum cognovissent, non gratias egerunt, aut Deum glorificaverunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis. Vel ita dici potest: Lux in tenebris lucet, id est apparet in malis, ut in Nerone et in aliis, quanta poena paretur aliis eorum sequacibus. Unde dicit Apostolus: Revelatur ira Dei de coelo super omnem impietatem, etc.. Et tamen alii eam non comprehendunt, ut eorum exemplo ab illa ira fugiant, et sibi caveant. Fuit homo missus a Deo, etc. Refectis erroribus, qui habebantur de divinitate Christi, vult etiam evangelista prorsus omnes haereses resecare, quae de humanitate ipsius haberi possent. Dicebant enim quidam humanam naturam in Adam sic perditam ut reparari non posset. Unde ut hanc et alias hujusmodi haereses tollat evangelista, ab alto volatu contemplationis divinae naturae descendit ad humilitatem veritatis naturae humanae: ad quorum manifestationem dicit Joannem Baptistam missum esse. Unde sic conjungitur hoc cum superiori. Tenebrae lucem non comprehenderunt; sed ut comprehenderetur, fuit homo missus a Deo, etc. Quidam veniunt, quidam mittuntur. Qui veninut, aut a se veniunt quaerentes quae sua sunt, non quae Dei; aut a diabolo mittuntur, quando instinctu diaboli veniunt, vel ad pacem Ecclesiae Dei turbandam, vel ad errorem inducendum, vel ad aliquid hujusmodi. Eorum qui mittuntur, alii mittuntur ab homine, alii a Deo. A Deo ut apostolus Paulus, qui a Deo electus, non ab aliis apostolis. Ab homine, ut illi qui ab apostolis ad praedicandum sunt missi, sed quod ab homine non tollit quin a Deo, imo a Deo eliguntur per homines, sicut et alii convertuntur a Deo per praedicatores. Hic autem Joannes a Deo missus est non per hominem, sed per divinam inspirationem. Erat Joannes. Quae divina dispositione fiunt, potius dicuntur esse, quam fieri. Neque enim hoc nomen secundum voluntatem hominum est impositum, sed secundum Dei dispositionem. Hic venit, etc. Cum praemissum sit: Fuit homo missus, in quo gratiae divinae electionis notatur, subjungit: Venit, in quo liberum denotatur arbitrium, quod gratia praeveniente, motum et excitatum ipsi consentire debet et cooperari: aliter enim meritum non consistit. Ut igitur evangelista haec duo notaret, scilicet conjunctionem istorum, et gratiae praeventum, secundum ordinem praemisit missus, et supposuit venit. Lumen dicitur Filius Dei, quia in amore Dei nos accendit. Sicut Verbum propter cognitionem, quam nobis de Patre confert, sic et vita propter creationem. Lux vera. Est enim lux illuminata, est et lux illuminans. Lux illuminata, velut apostoli, de quibus dicitur: Vos estis lux mundi. Lux illuminans, quae ex se lucens, quae et vera est, id est Christus.
13.6.2.9
Sed cum Christus dicatur lux illuminans, quaeritur secundum quam naturam lux dicatur. Sicut enim in homine duae sunt naturae, scilicet corpus et anima, secundum quarum utramque aliquid de ipso homine dicitur: ut quod est albus secundum corpus, rationalis secundum animam, sic et in Christo duae sunt naturae, secundum quas sermo solet de ipso fieri. Si vero dicatur quod lux sit illuminans secundum quod Deus, hoc verum est; sed tunc non in hoc, quod hic dicitur, homo assumptus aliis praefertur hominibus, secundum quod homo est. Sed tunc si dicatur lux illuminans secundum quod homo, tunc secundum quod homo, est Deus; et sic secundum quod homo, Patri aequalis. Quod quidem falsum est, quia secundum quod homo Patre minor est. Est autem dicendum, quod secundum quod homo lux illuminans est, quia secundum quod homo plenitudinem donorum habet, de qua plenitudine nos accipimus omnes, et sic ab ipso illuminati sumus. Ipse enim secundum quod homo de plenitudine sua nobis confert, non tamen secundum quod homo Deus: neque enim secundum illam Deus, sed homo est. Illuminat omnem hominem: non quod omnes illuminentur, sed quicunque illuminatur, per ipsum illuminatur. Vel hominem superiorem naturam vocat in homine, scilicet rationem; vel omnem hominem, quia de omni genere aliquem. In mundum venit, id est in carne apparuit. Et mundus eum non cognovit. Non habuit cognitionem dilectionis, licet haberet cognitionem discretionis, ut superius dictum est. In propria venit, id est in nostra communi natura: carnem enim accepit passibilem mortalem, immunem autem a peccato. Vel in propria, scilicet regni filiorum Israel, ad quem se missum dixit; sed sui eum non receperunt, nisi pauci. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Idem videtur esse eum recipere per fidem, et potestatem hanc habere scilicet posse effici filios Dei.
13.6.2.10
Unde quaeritur quare praemiserit, receperunt, et postea subjunxit: Dedit eis potestatem filios Dei fieri: tanquam ipsi per se ex libero arbitrio fidem recipere possent, et potestatem illam non haberent nisi ex gratia. Ad quod dicimus quod idem est recipere vel habere et potestatem filios Dei fieri habere. Et tamen convenienter praemittitur, receperunt, ut liberum arbitrium valere ad promerendum ostendatur. Sed ne absque gratia praeveniente ad bonum flecti posse putetur, convenienter supponitur, et dedit eis potestatem filios Dei fieri. Ex gratia enim fides et dilectio nobis datur, per quam filii Dei efficimur et imitatione, et beatitudinis participatione. Credere in nomine ejus, est notitiam fidei ad laudem et honorem ipsius habere. Qui non ex sanguinibus, etc. Determinat quomodo filii Dei fieri possint: non scilicet per carnalem generationem, ex qua omnes corrumpuntur, sed per spiritualem regenerationem, quae fit per fidem; per fidem enim Christi innovamur, et a vetustate eximus. Et vidimus gloriam ejus, etc., gloriam id est, ipsum gloriosum apparentem in carne in transfiguratione, vel resurrectionem ipsius gloriosam, vel cognitionem plenam quae in ipso fuit. Unde et perfectam beatitudinem habuit: Haec est enim vita aeterna, cognoscere te Patrem Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. Gloriam quasi, etc. Hic quasi, non est similitudinis, sed confirmationis. Est enim revera unigenitus Dei Filius. Plenum gratiae et veritatis, id est plenitudinem gratiae vere habentem. Erat enim in ipso plenitudo omnium donorum. Joannes testimonium perhibet de ipso. Interserit evangelista testimonia, quibus utraque Christi natura probetur; maxime tamen pertinet ad divinitatem Christi probandam. Agit autem satis artificiose nunc interponendo testimonia, nunc ad narrationem revertendo. Clamabat, id est aperte praedicabat. In lege enim quaedam erat cognitio, sed obscura et sub figuris velata. Joannes vero aperte dicebat: Hic est Christus in lege promissus. Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus.
13.6.2.11
De hac plenitudine quaeritur cujus sit; sed dubium non est quin Christi sit, sed secundum quam naturam? secundum divinam, eam ab aeterno naturaliter habuit, sed in tempore eam secundum humanam accepit. Fuit itaque haec plenitudo Christi secundum humanam naturam. Unde quaeritur, quomodo in eo fuerit secundum humanitatem. Utrum tantam plenitudinem habuit secundum humanam naturam, quantam secundum divinam. Volunt autem quidam ex hac auctoritate et ex aliis quibusdam quod anima Christi tantam scientiam habuerit, quantam et Deus. Dicitur enim, quod quidquid habuit Filius Dei per naturam, habuit filius virginis per gratiam. Unde dicunt, quod tantam habet anima illa scientiam per gratiam, quantam et Filius Dei per naturam; non tamen aequalis est ei in scientia vel in aliquo alio. Cum aliter habeat anima, aliter Deus. Deus enim habet illam per naturam, anima vero per gratiam. Aequalitas tamen solet considerari secundum quantitatem et non secundum qualitatem, ut si hic tantas divitias habeat ex acquisitione, quantas ille ex patrimonio, aeque illi dives dici potest. Gratiam per gratiam, quia ex gratia, quam dedit ad promerendum, dabit tandem vitam aeternam; et sic totum ex gratia est, et quod meremur et quod meriti fructum consequimur. Nec tamen excludo liberum arbitrium, quod gratiam oblatam non repellit, sed ei consentit. Potest quidem ex se consentire, sed non consentit absque auxilio gratiae. Vel pro gratia electionis dat gratiam dilectionis et operationis. Lex per Moysen data est; veritas per Jesum Christum facta est. Quia quod Moyses docuit, ipse adimplere nequaquam potuit; unde dedit quod ipse facere non potuit; sed Jesus Christus quod docuit, hoc ipsum etiam opere adimplevit, unde dicitur: Quae coepit Jesus facere et docere. In Moyse quidem figurae praecesserunt; in Christo vero figurarum adimpletio, unde et veritas per ipsum facta est. Deum nemo vidit unquam. Nemo enim in carne Deum, ut est, videre potuit. Unde per creaturas, vel signa aliqua patriarchis et prophetis apparuit. Moysi quoque quaerenti ut ipsum sibi ostenderet, respondit: Sta in caverna netrae, et videbis posteriora mea. In caverna petrae hoc est, in cruce Christi et videbis posteriora, id est carnem assumptam, quae inferior natura Christi est. Paulus quoque cum raptus ad tertium coelum secreta illa videret, quae non vidit homo, supra hominem fuit. Unde et ipse dicit: Sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit. Illa vero visio, qua videbitur Deus facie ad faciem, in futuro erit. Unde quod dicitur modo apparere in creatura aliqua; nihil aliud est, nisi per subjectam aliquam creaturam, voluntatem manisfestare. Ipse enarravit. Prophetae narraverunt, sed nullus eorum enarravit; sed ipse in carne veniens enarravit. Multa enim dixit de se, quae alii non dixerant; et evidentius dixit quam alii. Quod quidem ipse bene potuit cum sit in sinu, id est in secreto Patris, id est genitus de essentia Patris. Unde ipse illam generationem plene enarrare potuit, cum aequalis Patri per illam generationem sit. Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis. Quia unio illa habitus in ipso fuit. Ex quo enim semel assumpsit nunquam deposuit. Et hic est habitu inventus ut homo. Christus hominem assumptum nunquam deposuit. Semper enim ex quo assumpsit eum sibi in unam personam unitum habuit; quia et in morte hominem unitum sibi habuit, id est animam et carnem. Tunc etiam homo fuit sub eodem sensu, quia humanam naturam sibi unitam habuit. Unde non est quaerendum an homo mortuus tunc esset, an vivus: Ego vox clamantis in, etc. Praeco Domini vocem Christi se confitetur, quod nullus praecedentium dicere potuit. Est enim vox animi interpres, quae sine fructu est, nisi eam verbum sequatur. Sic et Joannes vox est, id est praeco animi, id est Christi, qui est sapientia Patris, et mens quae vox omnino inutilis esset, nisi Verbum eam sequeretur. Vel vox dicitur Joannes, quod nullus aliorum dici potuit, quia quemadmodum inter vocem et verbum nihil est, sic inter Joannem et Verbum Dei nihil medium fuit. Et qui missi fuerant, etc. Erant tres sectae Judaeorum, Essaei, Sadducaei, Pharisaei. Essaei nihil proprium retinebant; solem autem orientem adorabant. Sadducaei, id est justi, qui resurrectionem negabant, asserentes animas simul interire cum corporibus. Pharisaei vero periti in lege, diversi a plebe excellentia suae scientiae dicebantur; hi suam justitiam ostentabant; hi vero in multis Joannem audiebant, quia resurrectionem corporum praedicabat, quam et ipsi futurum credebant, licet carnalem. Medius vestrum stat[ stet], etc. Medium dicitur, quod distat aeque ab utroque extremorum, sic Christus distabat ab illis, quia sine peccato, et idcirco eum non noverunt. Vel medium commune et vile dicitur. Unde quia Dominus in communi et vili natura apparebat, non potuerunt eum scire, unde medius fuit Christus quia mediator Dei et hominum; quod non possit esse, si solum Deus, vel solum homo esset; et quoniam erat Deus et homo, idcirco eum non cognoverunt. Cujus non sum dignus, etc. Non est dignus, quia ejus officii non est praedicare sed baptizare, vel nomen sponsi usurpare. Tangitur legis consuetudo. Mos enim in lege fuit, quod si quis habens uxorem moreretur non relicto semine, proximus cognatione eam duceret, et suscitaret semen fratri suo; quod si nollet, alter eam duceret et ipsum in porta discalciaret et in faciem ejus spueret, et postea dicebatur domus discalciati in opprobrium illius. Altera die, etc. Potest enim hoc relativum, altera, vel ad diem praecedentem, in quo venerunt Pharisaei ad Joannem referri, vel ad illud, altera, quod subsequitur: Venit vir, id est viriditatem habens; unde spes fructus esse potest, ubi enim nulla viriditas est, ibi nec spes fructus esse potest. In Christo vero viriditas fuit; ex qua nos omnes fructificavimus. Baptizatur Christus a servo, ne dedignentur superiores ab inferioribus baptizari. Non autem solus voluit ab ipso baptizari, ne ipse ex Joannis baptismate aliquid accepisse videretur. Neque enim baptismus Joannis aliquid alicui contulit, sed morem tantum, et consuetudinem induxit.
13.6.2.12
Vidit Spiritum descendentem sicut columbam, etc. De hac columba quaeritur quid fuerit? Sed patet quod creata tunc fuit, sed peracto officio suo in materiam illam statim redacta est de qua formata est, sicut stella, quae in nativitate Domini magis apparuit. Et fuit revera columba sicut et illa vera stella. Spiritum vero sanctum descendisse nihil aliud est, quam columbam descendisse significantem Spiritum sanctum. Est enim columba simplex animal et sine felle, per quam benignitas Spiritus sancti designatur. Nec est credendum Deum aliter fuisse in illa columba quam in aliis creaturis.
13.6.2.13
Et ego nesciebam eum, etc. Quaeritur quid intellexit Joannes, quod prius non intelligeret. Et dicit Augustinus, quod non intellexerat prius, quod potestatem baptizandi sibi esset reservaturus et nulli ministrorum suorum eam collaturus, cum alicui ministrorum dare posset si vellet, sed noluit, ne tot baptismi putarentur quot ministri, si diceretur baptismus Petri, Pauli, et aliorum, et ne efficacia illius potius homini ascriberetur quam Deo.
13.6.2.14
Sed quae sit ista potestas, quam servis dare posset si vellet, quaeritur. Nunquid posse intingere est illa, quam dare noluit? sed ministri intingunt; quare hoc posse non est illa potestas. Si vero dicatur, quod illa sit potestas remittendi peccata, hanc nec servis dedit, nec dare potuit. Est autem illa potestas quam dare posset si vellet, ut invocatione nominis Petri vel alterius servi efficacia daretur Sacramento remittendi peccata, sicut invocatione nominis Trinitatis. Hanc autem potestatem Christus sibi retinuit, nec alicui suorum dare voluit, propter supradictas causas. Vel prius nesciebat Joannes quod ipse Christus per mortem propriam mundum redempturus esset: vel nesciebat eum, hominem et Deum esse. Et manentem, etc. Sedit columba super eum, ut per hoc ostenderetur, quod in eo semper manet plenitudo donorum Spiritus sancti. Est autem in aliis Spiritus sanctus, nunc manens nunc recedens; sed in eo semper fuit. Columba ramum extra arcam inventum si fructum habet fert ad arcam; sed quomodo viridis extra arcam esse potest? Fructum enim fidei quis potest habere, nisi per baptisma in Ecclesiam introducatur? Potest autem dici, quod cum jam in aquis sit baptismi jam viriditatem ex vi sacramenti suscipit, ut in eam inducatur. Post susceptionem enim baptismatis statim de membris Ecclesiae est. Vel multi antequam ad fidem veniant, rem Babylonis fideliter administrant; et quia bene se habent in alieno, merentur curam sibi dari de proprio. Propter hanc itaque bonam operationem et bonum mentis affectum, majus eis revelatur, et participes Ecclesiae efficiuntur, ut de Cornelio legitur, cujus orationes exauditae sunt, ut Petrus ad eum mitteretur et fidem ei revelaret; nec tamen affectum, qui charitas est, prius habebat.
13.6.2.15
Altera die postquam Pharisaei venerunt ad Joannem. Rabbi, quod dicitur interpretatum magister. Quaeritur quis hoc dixerit, an evangelista, an alius? Et est manifestum quod Joannes Graece scribebat. Rabbi vero Hebraicum est, quod evangelista Graece interpretatus est dicens, quod est interpretatum διδάσκαλε. Quod Latine dixit ille qui de Graeco in Latinum transtulit. Erat Andreas unus duorum discipulorum, qui ad Christum venerunt imperio Joannis; alter vero Joannes iste evangelista. Sed solent discipuli nomen suum subjicere quando aliqua magna de se dicunt, ne occasionem extollendi se habeant sicut e contrario nomen ponunt quando humilia de se dicunt. Nec est reprehendendum quod Paulus de se magna dicit, dicens: Hebraei sunt, et ego, etc. Sed quandoque stulti sunt patiendi, ne et nos impatientes esse videamur. Quandoque repellendi, ne eis consentire putemur. Intuitus autem eum Jesus. De hac intuitione quidam errorem sapiunt. Dicunt enim, quod quoddam seminarium, id est quamdam habilitatem a creatione datam, unde magis aptus est iste ad credendum et obediendum quam ille, videt Deus in isto, unde magis eligitur iste quam ille. Veluti quaedam signa futurae bonitatis apparent in hoc populo, quae non in illo. Sed hoc esse falsum patet, tum ex aliis multis, tum praecipue ex eo quod dicit Dominus: Vae tibi Corozain, vae tibi Betthaida; quia si haec, quae in te facta sunt, praedicata essent in Tyro, et Sidone, dudum sedissent in cinere, et cilicio. Unde apparet aptiorem fore terram illam ad excolendum quam terram Judaeorum. Ex quo et illud manifestum est quod majorem habilitatem cordium non attendit Deus in vocatione sua. Imo ex eo quod minus apta ad se convertit, gratia major et gloriosior esse apparet, quam minorare videntur, qui eam ex tali aptitudine operari asserunt. Non est igitur aliquid in corde quare Deus eligat, sed in secreto cordis operatur gratia sua Deus, unde ad poenitentiam et dilectionem movetur, unde salutem aeternam promeretur. Et hoc est ipsum secretum cordis intueri, occulte per gratiam in corde operari, ut ab errore ad cognoscendam veritatem moveatur, et sic vita dignus fiat. A Nazareth potest aliquid boni esse? Vivacitas est efficacia mysterii. Nazareth interpretatur flos vel germen. Sicut autem in flore tria sunt, quod ab arbore sine laesione prodit, et ad decorem arboris est, et spem fructus habet; sic et Christus de virga Aaron, id est de beata virgine sine omni laesione prodiit nascendo. Fuitque ipsi ad decorem; ex ipso enim benedicta dicitur inter mulieres, et ipse speciosus forma prae filiis hominum. In quo quidem est nobis spes fructus vitae aeternae. In quo dolus non est. Dolus enim est quando aliud agitur, et aliud intus simulatur: scilicet cum aliud intus cogitatur, et aliud foris ostenditur, quales erant Pharisaei. Iste vero Nathanael talis non erat; sed si quod vitium intus erat, foris confitebatur. Cum esses sub ficu, etc. Dicunt quidam ad litteram sic fuisse, quod ille cum legis doctor esset ad meditandum de redemptione generis humani exisset, et sub aliqua ficu sedisset. Alii dicunt quod hoc tantum ad ficum illam, de cujus foliis perizomata sibi fecerant Adam, et Eva post peccatum, referendum est. Omnes nos enim, ut dicunt, ibi fuimus, id est in Adam, unde et in Adam peccavimus, ibique corrupti sumus. Sed quomodo ibi esse potuimus, aut ibi corrumpi, cum adhuc nihil prorsus essemus? Dicunt autem, quod materialiter ibi fuit totum humanum genus, et unusquisque aliqua pars corporis Adae fuit. Quod quidem esse non potest, cum nec etiam tot atomi in Adam esse potuerint, quot homines postea exstiterunt. Quamlibet etiam partem hujus corporis, unam partem corporis Adae fuisse necesse erit secundum hanc sententiam. Nos vero dicimus hoc totum falsum esse, quia nec omnes ibi fuimus, nec omnes ibi peccavimus, vel corrupti sumus. Quod autem dicit auctoritas, verum est quod omnes peccavimus in Adam, id est omnes causam peccati inde contraximus. Et sub eodem sensu tota humana natura ibi corrupta est: ibi enim factum est peccatum, propter quod tota posteritas corrupta est. Propagatio enim humani generis semper per corruptionem generando descendit. Omnis enim homo in corruptione generatur. Et hoc contrahimus per Adam, ex cujus origine nos omnes descendimus: ipse enim origo nostra fuit, unde et ab ipso originem trahimus. Quod autem dicitur hic, cum esses sub ficu, vidi te: sic intelligitur, cum esses sub umbra legis, vel mortis vidi te per dispositionem. Ab aeterno enim de ejus salute disposuerat, vel de ejus vocatione. Majus his videbis, etc. Quia eum Messiam crediderunt, datum est eis plus cognoscere de ipso. Hoc scilicet, quod et Deus erat non tantum homo, quod adhuc credunt Judaei de Messia, quod purus homo futurus sit. Amen, amen, Hebraicum verbum, et sonat vere vel fiat; nec est ab aliquo interprete mutatum, ne mutatum vilesceret, et est quasi Dei juramentum. In hoc autem solo Evangelio invenitur duplicatum. Videbitis coelum apertum, etc. Hoc est illud majus, quod eis promisit Dominus videndum. In hoc autem cognitio demonstratur utriusque naturae.
13.6.2.16
Et tertio die nuptiae factae sunt, etc. Tertio scilicet a primo, vel a vocatione illorum discipulorum. Quid mihi et tibi mulier? Non est hic negantis, vel contemnentis matrem, quam ipse honorare jubet, ut dicunt haeretici, qui dicunt corpus phantasticum Christum habuisse, sed est ostendentis hoc, quod ipsa petebat, non posse fieri ex eo quod ex ipsa acceperat, ex humanitate scilicet, sed ex divinitate tantum. Nondum venit hora mea. Hinc item volunt habere haeretici, quod fatali necessitati mortis subjectus esset, ita scilicet quod ex necessitate moreretur. Erat quidem hora mortis praefixa in divina dispositione, sed nulla fatali necessitate. Quando enim voluit mortem suscepit; unde et ipse dicit: Habeo potestatem ponendi animam meam; et iterum sumendi eam. Et est ac si dicat: Ex eo quod a te habeo, non possum miracula facere, sed quid habeam ex te apparebit, cum ego pendens in cruce te matrem discipulo commendabo. Metretas binas vel ternas. Quia quaedam binas, quaedam ternas. Non est enim hoc dubitantis. Metros Graece mensura dicitur unde μετρήτη, metrete vel ad mysterium referatur. Architriclinus Triclinium dicitur, ubi sunt tres lecti, id est tres ordines discumbentium, ut in refectorio monachorum, quorum princeps et supremus, id est qui illis praeest, architriclinus dicitur. Hoc fecit initium signorum Jesus. Quomodo hoc initium signorum fuisse dicitur, cum et ante, cum esset annorum duodecim sederet in templo, et quaereret, et responderet? Et cum descendisset in Aegyptum, omnia idola corruisse dicantur. Sed initium fuit hoc eorum, quae hic narrantur, vel eorum, quae scripta sunt in sacris Scripturis.
13.6.2.17
Auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris mei, domum negotiationis. Qui sunt qui ejiciendi sunt ab Ecclesia: Nunquid soli ementes et vendentes? Ita soli si sub illis comprehendantur omnes qui in Ecclesia quaerunt quae sua sunt, non quae Jesu Christi. Sed dices: Nunquid non licet mihi usum praebendae illius emere? non emo officium, sed beneficii usum. Sed hoc fieri non potest. Qua enim ratione communicas eodem refectorio, et consilio, et obsequio ecclesiastico? nunquid electione? an emptione? Sic ergo emendo quod desideras emis etiam quod non curas, quia gratiam Dei, quod non licet. Sic etiam non videtur esse approbandum quod aliquis, cum pecunia inter monachos, et canonicos, vel quoscunque religiosos recipiatur. Aut enim pecunia causa est, aut esse videtur. Ipse autem Jesus non credebat seipsum eis. Quia qui facile credit, facile recedit; unde: Utinam calidus, aut frigidus esses, etc.. Sic tamen catechumenis corporis communio et sanguinis Domini credenda nondum est.
13.6.2.18
Amen, amen dico tibi: nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Quasi diceret: Licet tu per visa signa credas, et fidem habeas, non tamen sine susceptione baptismatis tibi sufficit ad salutem. Unde quaeritur an aliquis sine susceptione sacramenti hujus salvari possit? Cum dicat Dominus: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, etc. Est autem manifestum, quod sanguinis effusio vicem obtinet baptismatis, sic et vera cordis attritio cum tempus suscipiendi non habeat. Unde quod dicitur: Nisi quis renatus fuerit, etc., sic est intelligendum: Nisi quis paratus fuerit renasci, vel nisi fidem baptismatis habuerit. Item quaeritur an omnis suscipiens renascatur? sed si omnis, tunc et iste haereticus, et ficte accedens; si vero renascitur Spiritu sancto, tunc interius mundatur et sic ei peccata delentur. Item Christus ibi baptizat, quare et ipse a Christo baptizatur; et sic abluitur interius, ut videtur. Non est autem hoc verum, quod ficto, et habenti fraternum odium peccata in baptismo remittantur; baptizatur tamen, et Christus baptizat, id est ipse sacramentum suscipit, et Christus illud conficit dando ei vim et efficaciam, ut per ipsum peccata deleantur, nisi ille, qui suscipit, impediat. Sub eodem sensu etiam potest dici, quod ille renatus est ex aqua, et Spiritu sancto, qui sacramentum suscepit exterius, quo mundari posset interius, nisi ipse impediret. Nullo tamen modo hoc concedendum, quod renatus sit spiritu, id est interius mundatus. Quod natum est ex carne, caro est; et quod ex spiritu, spiritus est. Id est, sicut quod ex carne nascitur carnis imitatur similitudinem, sic quod ex spiritu spiritum imitatur, et ejus similitudinem retinet. Quemadmodum enim Spiritus invisibilis est, sic et dona ipsius et effectus. Unde qui ex spiritu nascitur, spiritus est. Nascitur autem anima ex spiritu, cum Spiritus sanctus invisibili gratia sua eam illustrat, et in novitatem vitae, vetustate deposita, purgat: unde et ipsa ei unita, non solum spiritualis, verum etiam spiritus quodammodo efficitur cum, contemptis omnibus aliis, illi soli adhaeret, et ejus donis fruitur. Unde carnalis hujusmodi generationem ignorat. Quapropter ad talem dicitur: Et vocem ejus audis, et nescis unde veniat, aut quo vadat. Nescit enim carnalis unde, id est ex qua misericordia, et occulta Dei justitia veniat vox spiritus, nec quo vadat, id est ad quem. finem perducat. Si terrena dixi vobis, etc. Terrena, id est parva sunt, quae de humanitate Christi dicuntur, ad comparationem eorum, quae de divinitate ipsius creduntur, ut quod Deus est in personis trinus, unus in essentia.
13.6.2.19
De humanitate vero sua Christus dixerat superius: Solvite templum hoc et in tribus diebus aedificabo[ excitabo] illud. Sed quaeritur quomodo majus sit credere personarum trinitatem, et essentiae unitatem, quam quod Verbum caro factum, et caetera hujusmodi, cum illa ratio suadeat? Unde et philosophi naturali ratione ea comprehenderunt; ista vero omnino contra rationem naturae sunt? scilicet quod Deus natus, et mortuus sit, et hujusmodi. Sed dicuntur minora ista, et quia visibilia sunt, et visibiliter cunctis exhibita. Illa vero majora; quoniam tantum intellectu sapientis comprehensibilia, et paucis manifestata. Vel notat ordinem, quo progrediendum est ad fidei perfectionem. Primum enim oportet credere Christum, natum, et passum, resurrexisse, coelos ascendisse: ut sic perveniatur ad fidem trinitatis personarum, et unitatis essentiae.
13.6.2.20
Et nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, etc. Hoc dictum est secundum illam figuram loquendi, qua dicitur quod tantum rex venit, vel tantum recipitur; cum tamen ipse cum militibus suis veniat, vel recipiatur. Sic enim verum est, Christum solum ascendisse, quia ipse primus, et nullus nisi per ipsum. Caput enim cum corpore suo ascendit. Unde in ascensione capitis intelligitur etiam ascensio corporis. Ascendit autem Christus secundum humanam naturam, sicut descendit secundum divinam.
13.6.2.21
Et sicut Moyses, etc.. Moyses in deserto serpentem aeneum in pertica erexit: quem intuentes filii Israel sanabantur laesi ab ignitis serpentibus, vel non laesi tuti manebant. Aeneus autem serpens in pertica erectus, Christus est in cruce levatus, qui aeneus, id est fortis fuit ad mortem destruendam, cum in ipso nulla causa mortis esset. Item serpens aeneus, et verus fuit, sed similitudinem serpentis habens, quia nostram naturam non peccatricem, sed habentem similitudinem carnis peccatricis: in quem intuentes, id est passionis ejus fidem habentes, sanantur ab ignitis morsibus serpentum, id est a laesionibus hostium scilicet daemonum, quae sunt incentiva vitiorum.
13.6.2.22
Sic dilexit Deus mundum, ut daret unigenitum Filium suum. Mundum vocat hic humanam naturam, propter quam caetera omnia facta sunt. Unde propter ejus dignitatem, eam mundum vocat. Sicut et alibi omnis creatura dicitur, propter eamdem naturae excellentiam. Hunc autem mundum sic Deus dilexit, ut Filium suum unigenitum daret. Id est ex propriae charitatis benignitate ab aeterno disposuit ut Filium suum incarnaret, et sic per ipsum humanum genus redimeret. Sed, cum Deus Pater Filium dedit, cui dedit? an mihi, et tibi dedit? An Judae et Judaeis dedit? An Pilato et diabolo dedit? Dedit utique eum nobis, quos per ipsum ille redemit. Exposuit autem eum diabolo, et voluntati Judaeorum, quia permisit ut hanc in eum haberent potestatem, ut eum interficerent, ut sic morte sua hominem a potestate diaboli erueret. Dedit itaque eum nobis pro nostri redemptione, cum a diabolo interfici permisit, vel dedit, id est dare disposuit.
13.6.2.23
Qui non credit, jam judicatus est. Quomodo dicit, qui non credit, jam judicatus est, tanquam ipsum non credere damnatio sit? Sed est sic intelligendum, quod ex non credere hic, sequitur non cognoscere in futuro, quod est gravissima poena. Sed nunquid non erunt ibi aliae poenae, nisi quod visione Dei carebunt? Sed dicit propheta: Vermis eorum non morietur, nec ignis exstinguetur. Ex quo intelligitur quod materiales poenae ibi erunt. Sed tamen hoc tantum ibi esse dicitur, scilicet non cognoscere, quia in ista omnis terminatur, et quia ista consummatio est omnis poenae, merito haec sola ibi esse dicitur. Inde enim gravissimum tormentum erit, quod desiderata nunquam apprehendent, sicut tanto gravius urgetur quis fame, quanto amplius esurit. Haec autem in pueris, sed non tanta, ut dicit Augustinus, ut non malint esse quam non esse.
13.6.2.24
Facta est ergo quaestio ex discipulis Joannis, etc. De baptismate Joannis quaestio est in quo differret a baptismate Christi; et quam utilitatem haberet, et quid diceret, id est quam rationem praetenderet Joannes, novum ritum inducendo. Est autem manifesta differentia inter baptisma Christi et Joannis, quia Joannes intingebat tantum; Christus vero ipse intingendo interius mundabat. Unde et baptismus Christi baptismus remissionis dicitur; baptismus vero Joannis baptismus poenitentiae. Vel quia nullum, nisi poenitentem admittebat, vel quia statim post baptismum poenitentiam injungebat. Sed nonne Joannes minister Christi fuit? Fuit utique: quare et per illum Christus baptizavit sicut et per alios, et sic peccata ipso baptizante remisit: quod quidem verum est, sed baptismus ille, quo peccata remissa sunt, non fuit Joannis, sed Christi. Ex quo enim coepit baptismus Christi, cessavit baptismus Joannis. Habuit autem hanc utilitatem, quia inducebat homines in usum baptizandi, ne cum baptismus Christi veniret, ipsi abhorrerent.
13.6.2.25
Sed quid dicebat, novum ritum inducendo? Dicebat autem quod in nomine Venturi baptizabat; non quod suum baptisma a peccatis mundaret, sed quod signum erat baptismatis futuri, quo peccata tollerentur. Venturus vero Christus tunc dicebatur, licet jam venisset, quia postea innotuit, quod ipse Christus erat. In paucorum enim notitia tunc erat: unde et Joannem quidam Christum esse putabant. Erat igitur venturus in notitiam, qui jam venerat per nativitatem. Sed cum jam Christus baptizaret, et per baptismum peccata tolleret, nunquid peccabant qui circumcidebantur, aut qui simul baptizabantur et circumcidebantur? Sed est sciendum quod tempus quoddam quasi medium fuit inter tempus legis, et tempus gratiae, scilicet a prima institutione baptismi Christi, usque ad illam generalem et manifestam, quando dictum est: Ite, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. In illo autem tempore, si quis tantum circumcidebatur; aut si revelatum ipsi esset de statu baptismi, tantum baptizabatur, uterque salvabatur. Si vero ipsi non revelatum esset, et utrumque susciperet, non peccabat; sed post manifestam baptismi institutionem, nefas erat permiscere.
13.6.2.26
Qui de sursum[ coelo] venit supra omnes est. Christus de sursum venit, secundum utramque naturam. De divina manifestum est. Sed quomodo secundum humanam? Ideo etiam secundum naturam, quia carnem assumpsit non descendentem per concupiscentiam, sed absque peccato. Unde dicitur quod de altitudine humanae naturae venit: non quod illa caro Christi in Adam ante peccatum, et post semper incorrupta servata fuerit, sed sic incorruptam assumpsit, sicut incorrupta fuit humana natura ante peccatum in Adam. Vel de altitudine humanae naturae ante peccatum venit, quia, ut dictum est, in Christum non per concupiscentiam descendit, quod de integritate humanae naturae ante peccatum erat, ut propagatio per concupiscentiam fieret.
13.6.2.27
Non enim ad mensuram dat Deus spiritum. Sine mensura dedit Deus Filio suo secundum humanitatem spiritum, quia tantum ei dedit, quantum creaturae conferri potuit. Sic enim plenitudo donorum Spiritus sancti humanae naturae collata est, ut Verbo personaliter unita sit, quo amplius illi conferri nihil potuit. Et ideo spiritus sine mensura ei collatus est, quia totus quantus dari potuit. Dicit autem glossa, quod sicut Filium totum ex se toto genuit, sic totum Spiritum dedit Filio incarnato. Nunquid et Verbo assumenti dedit? Sed si ei dedit, tunc Verbum assumens ex eo aliquid accepit, et sic non semper habuit. Sed est manifestum quod Verbum ab aeterno habuit quidquid et Pater: unde Filio incarnato dedit, nec tamen Verbo assumenti. Totum quoque Filium ex se toto genuit Pater; quia idem est Filius quod Pater: ejusdem enim penitus essentiae sunt Pater et Filius: Charitas enim, ut dicit Augustinus, consubstantialis connexio est Patris et Filii. Unde unum sunt. Haec autem Spiritus sanctus est, qui est amor Patris et Filii; sed hoc nostram excedit intelligentiam, quomodo scilicet connexione, et quomodo per hoc unum sint.
13.6.2.28
Ecce sanus factus es; jam noli peccare. Hinc innuitur quod ei peccata dimiserit Dominus sanando eum, cum tamen ipse, qui sanabatur, eum non cognovisset. Unde videtur quod quis sine fide Christi mundari a peccatis, et dignus esse possit vita aeterna. At impossibile est sine fide placere Deo. Sed est dicendum quod languidus iste bonum quidem affectum habebat, unde meruit ab infirmitate, a qua propter culpam praecedentem detinebatur, liberari: qui quidem affectus gratia Dei inspiratus per Dei operationem melioratus est; non tamen sufficiens fuit ad salutem, si tunc a vita discederet. Unde quod dicitur, jam noli peccare, hoc est, noli amplius in peccato perseverare.
13.6.2.29
Pater meus, usque modo operatur, et ego operor. Quoniam Judaei Christum legis transgressorem esse dicebant, et per hoc Deo contrarium, quod in Sabbato operabatur, cum Deus septima die ab omni opere, quod patrarat requiesceret. Idcirco Dominus hoc falsum esse demonstrat, quod ipsi putabant hoc scilicet, quod Deus ab opere, tunc ita cessarat, ut nihil amplius operaretur. Unde videndum quibus modis operetur Deus. Est enim opus creationis; est opus formationis, quibus Deus sex diebus operatus est. Est enim creare, proprie de non esse ad esse perducere, quomodo in quatuor elementis operatus est Deus. Est et opus formationis, qua formam dispositionis post creationem creatis ex nihilo dedit. Ab his autem die septimo requievit Deus, non ulterius nova creando vel informando. Est et opus gubernationis; est et sustentationis; est et renovationis; est et propagationis; est et multiplicationis, quibus Deus aut creata disponendo gubernat, aut ipsa in esse conservando, ne fatiscant, sustentat; aut vires inferendo renovat, aut, natura mediante, similia ex similibus propagat, aut propagata sua bonitate multiplicat. Operatio vero reparationis generis humani maxime Filio attribuitur, quia Filius sapientia Dei est. In redemptione siquidem generis humani sapientia Dei magis apparet quam potentia: et ideo, cum caetera opera Patri attribuantur potenti, hoc opus potius Filio attribuitur sapienti. Unde et dicit: Pater meus, usque modo operatur. Quasi diceret: Hucusque innotuit Pater per elementa, et creaturas mundi; sed nunc per me incarnatum amplius mundo innotescet. Ipse enim in carne et se, et Patrem, cum quo idem est, hominibus manifestavit. Impossibile est enim Patrem cognosci, nisi per Filium.
13.6.2.30
Non potest Filius a se facere quidquam. Filius autem quae facit ad Patrem refert, a quo esse habet. Unde et dicit quod non potest a se facere quidquam, ita ut non ab alio hoc habeat, vel a se homine nihil potest.
13.6.2.31
Item: Non potest Filius facere, nisi quod viderit Patrem facientem. Filium videre Patrem facientem, nihil aliud est, nisi Filium a Patre esse, per quem Pater omnia disponit. Quod idem est, etiam idem ipsum a Patre audire, quae loquitur. Ipse enim Filius sapientia Patris est, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Per hoc autem, quod additur: Haec eadem et similiter facit, probatur esse Patri coaequalis et consubstantialis. Potest enim aliquis facere, quae Deus facit, sed non similiter: solus enim Filius similiter facit. Non enim homo ex se habet potestatem faciendi, sed ex Deo; Pater vero ex se omnia disponere et regere potest; sic et Filius ex propria essentia hoc habet, ut omnia possit. Ex eo enim quod Filius est Patris, Deus est; ex eo vero quod Deus est, omnia per se potest. Unde cum Patre ab aeterno omnia disponit. Quare solus eadem omnia, quae et Pater similiter facit. Similiter, hoc est indifferenter. Nulla enim differentia est in operatione Filii et Patris, cum operatio Filii sit operatio Patris. Item dicitur Pater Filio demonstrare quae ipse facit. Quod est, quod superius dictum est, Patrem omnia disponere, et operari per Filium; demonstrat enim ei, quia esse ei dat ipsum ex propria essentia gignendo, et per ipsum omnia disponendo: quod est demonstrare, quae ipse facit.
13.6.2.32
Neque enim Pater judicat quempiam, sed omne judicium dedit Filio. Quaeritur quid sit Patrem non judicare, sed omne judicium Filio dedisse? Dicet autem postea secundum quid judicium Filio dederit, quia filius hominis est. Dicitur autem Pater neminem judicare, quia persona Patris in judicio non apparebit, sed persona Filii. Apparebit autem Filius in judicio in humanitate assumpta. Et quoniam per ipsum in carne apparentem discretio illa bonorum et malorum fiet, idcirco datum ei dicitur esse judicium, quia filius hominis est. Neque enim ex eo quod homo est hanc judicandi potestatem habet, sed ex eo quod Deus est; nisi si dicatur ex eo quod homo est, id est ille qui homo est, ut ex causam non notet. Vel ideo dicitur Pater omne judicium Filio dedisse, quia judicium in discretione, quae sapientiae est, consistit Filius vero sapientia Patris est. Quoniam igitur in judicio faciendo magis affectus sapientiae apparebit, quam potentiae, idcirco potius personae Filii judicium attribuitur quam personae Patris. Nam, licet opera Trinitatis communia sint toti Trinitati, tamen in Scriptura magis solent opera, in quibus divina eminet potentia, Patri attribui; in quibus vero sapientia Filio; in quibus benignitas et amor divinus Spiritui sancto. Sed quia Filius omne quod habet a Patre, habet, idcirco ei Pater omne judicium dedisse, ut testatur ipse Filius, dicitur, a quo et esse habet. Et quoniam hic sapientiae effectus per Filium in carne apparente manifestabitur, ideo dicit postea; Quia Filius hominis est. Per Verbum enim Filium Dei fit animarum resurrectio; per Verbum factum in carne filium hominis, fit corporum resurrectio. Vel ex eo quod in carne gessit, meruit ut corpus suum resurgendo glorificetur, et ut aliis ipsum imitantibus eadem gloria in corporibus daretur. Quaeritur quomodo dicat Augustinus animarum resurrectionem fieri per Verbum Dei Filium; corporum vero per filium hominis? Sed fit animarum resurrectio quando, tenebris ignorantiae et caecitatis expulsis, ad cognitionem sui Creatoris redeunt, luce sapientiae Dei illustrante; per hominem vero assumptum, Verbum Dei mori potuit et resurgere. Moriendo vero et resurgendo nobis fidem contulit, ex qua ad resurrectionem immortalitatis et impassibilitatis pervenimus, secundum quod de resurrectione bonorum tantum agitur. Et secundum hoc manifestum est propter quid distinguat Filium Dei et filium hominis. Nam ex eo quod Filius Dei est, tantum in cordibus operatur, non ex eo quod homo est. Ad corporum vero resurrectionem non solum secundum illam naturam, qua Deus est, sed et secundum illam, qua filius hominis est, operatus est, moriendo, resurgendo, ut dictum est. Unde Filius Dei animarum, filius hominis corporum recte resurrectionem facere dicitur. Vel Filius Dei animarum facit resurrectionem, quia in animabus invisibiliter operatur, gratiam conferendo, per quam resurgant; filius hominis vero corporum, quia ipse visibiliter in judicio apparebit, quando communiter omnes in carne resurgent, sive ad gloriam, sive ad poenam.
13.6.2.33
Si ego testimonium perhibeo de me, testimonium meum non est verum. Nonne Filius testimonium perhibet de se, et Pater de Filio, et Spiritus sanctus? Quomodo ergo dicit: Si de me testimonium perhibeo, testimonium meum non est verum? Sed hoc est, quod dicit: Si de me homine tester, quod secundum humanam naturam Deus sim, vel quod mihi hoc ascribam, et non alii, non est verum testimonium meum. Filius enim ad Patrem refert quidquid habet, ut dictum est. Ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me. Quomodo per opera patebat ipsum esse Filium Dei? nonne etiam alii eadem opera fecerant? Antichristus etiam, cum venerit, multo plura miracula forsitan faciet. Sed est manifestum quod licet eadem fecerint alii vel facturi sint opera, non tamen similiter; quia ipse fecit ea in virtute Patris, quod non posset, nisi Deus esset. Unde et ipse dicit: Et ut sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, dixit paralytico: Tibi dico surge. Ut hoc scilicet, quod surrexit, probatio divinae sit potentiae: ad quod probandum nemo alius hoc dicere potuit. Satanas enim, vel Antichristus in virtute Dei nihil poterit facere. Neque enim ex hoc quod sit. Deus, aliquid facere poterit.
13.6.2.34
Nolite putare, quod ego accusaturus sim vos apud Patrem. Est qui vos accusat Moyses: in quo vos speratis. Quaeritur quomodo Moyses Judaeos accuset, quomodo Christus eos non accuset? Si enim Moyses eos accusat, quia verbis, et doctrinae suae non crediderunt, eodem modo et Christus eos accusat, quia doctrinae ipsius non crediderunt. Sed est manifestum quod licet neutrius verbis crediderint, tamen a Moyse rei statuuntur apud Patrem, cujus doctrinae transgressores facti sunt; non a Christo cujus doctrinam non susceperant. Neque enim reus tenetur aliquis apud alios, si officium non susceptum non exsequatur; sed legem Moysi susceperant et servare promiserant, cujus, quia transgressores facti sunt, ab illo merito dicuntur accusari. In Moyse vero sperare dicuntur, quia putant carnales legis observantias ad justitiam sufficere.
13.6.2.35
Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum, etc. De multiplicatione panum suboritur quaestio. Quaeritur enim an in se multiplicati sint, an ex additione aliqua. Nam si ex additione ita multiplicati sunt, non omnes illi qui manducaverunt, imo pauci ex illis quinque panibus saturati sunt. Quidam tamen hanc sententiam tenentes dicunt, idcirco quinque illis panibus omnes refectos esse, quia sub forma illorum haec multiplicatio et refectio facta est. Volunt autem auctores et doctores quidam, quod in se multiplicati sunt: sed quomodo hoc factum sit nesciunt, sicut nec etiam scire se posse dicunt quomodo haec glans in tantam arborem excrescat. Quaerunt enim quidam, quomodo hoc fieri posset, quod panes illi in tantam magnitudinem transirent, an ita quod partes in partes, an totum in totum ut tantae quantitatis fierent? Quod signum tu facis, ut videamus, et credamus tibi? Quoniam Judaei audierant per Moysen manna datum esse patribus in deserto, quod majus miraculum putabant eo quod Dominus fecerat in refectione quinque millium, ideo quaerunt ab eo aliquod speciale signum, per quod cognoscant illum Filium Dei esse. Unde Dominus differentiam ostendens inter panem, quem ipse dat, et panem quem manducaverunt in deserto, dicit: Ego sum panis vitae. Ipse est enim cibus, quo reficitur mens esuriens. Quod fit quando fides vera ipsum complectitur. Ex fide enim diligimus; ex dilectione Christo unimur, qui est vita nostra. Hic igitur panis spiritualis fide gustatus etiam sine perceptione sacramentali quotidie ad vitam proficit: de quo dicimus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Hoc enim pane dum hodie praesentis vitae est, indigemus. Unde et Augustinus: Ut quid paras dentem et ventrem? crede, et manducasti.
13.6.2.36
Omne, quod dat mihi Pater, venit ad me; et eum qui venit ad me, non ejiciam foras. Pater, Filium suum mittendo, eum mundo notificavit, et in eum credere fecit; per fidem vero ejus efficiuntur qui in eum credunt. Unde Pater dicitur dare Filio, hoc est, trahere ad cognitionem et amorem Filii; sic et Filius Patrem manifestando ad eum trahit, quibus ipsum manifestat. Est autem mutua cognitio Patris et Filii. Neque enim Pater nisi per Filium, nec Filius nisi per Patrem cognosci potest. Relativorum enim unum cognitum, alterum quoque cognitum esse exigit. Sed, ne quis putet parum prodesse Filio a Patre dari, addit:
13.6.2.37
Et eum qui venit ad me, non ejiciam foras. Ejicimur foras per peccata: et hic, dum meritis exigentibus gratia nobis subtrahitur; et in futuro, dum igne aeterni incendii cruciabimur. Sed qui fide Christo adhaeret, non ejicietur nec hic, nec in futuro. Unde perseveranti promittitur corona. Neque enim caput membris suis carere potest, ea a se excludendo.
13.6.2.38
Non ut faciam voluntatem meam, id est ut sum homo, vel meam tanquam ab alio non habeam. Quae vero sit voluntas Patris ostendit, dicens:
13.6.2.39
Haec est voluntas Patris mei, etc. Voluntas ipsius est, ut credamus, id est fidem habeamus, ut per fidem ad cognitionem veniamus et sic vitam obtineamus. Quare voluntas Dei est salus nostra. Hanc autem voluntatem implere venit Filius. Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Humana natura Verbo unita facit corporum resurrectionem. Quod qualiter intelligendum sit superius expositum est.
13.6.2.40
Multi ex discipulis ejus audientes, dixerunt: Durus est hic sermo, quis potest eum audire? Ex praedicatione Christi quidam non intelligentes eam scandalizati sunt, ne amplius in eum crederent ut tibi exemplum daret, ne a praedicatione desistas, etsi aliqui intersint, qui non capiant quae dicuntur et pejores ex auditis efficiantur. Sed quaeritur quomodo dilectionem proximi habuerit, cum hoc sciret, quod sic dicta nequaquam intelligerent, sed potius scandalizarentur? Nonne melius esset, quod sic dicerentur, ut capi possent ab illis, ut ipsi inde aedificarentur potius quam ex illis non intellectis scandalizarentur et perirent? Sed hoc sciendum quod illi digni non erant, ut aliter eis diceretur. Unde alibi dicit Dominus: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non intelligant( Luc VIII). Quod quidem fit propter culpam eorum, quibus praedicatores sunt odor mortis in mortem. Unde ut supponitur, ex hoc multi discipulorum abierunt retro.
13.6.2.41
Caro non prodest quidquam, etc. Caro Christi vas Spiritus est, qui est Verbum: dicitur et ejus participatio, in fide nobis causa salutis est. Ipsa tamen ex se nihil prodest; nec ut alius cibus corpus reficit, sed mentem.
13.6.2.42
Patres vestri manducaverunt in deserto, etc. Quaeritur de qua manducatione hic agat, an de spirituali, an de corporali? Sed corporaliter manducantes carnem Christi, multi mortui sunt aeternaliter; spiritualiter autem manducantes utrique salvati sunt. Sed illi non per manna, sed per significatum, quod est corpus Christi. Aut aequivoce accipiatur manducatio. Et est notandum quod non omnis qui sumit corpus Christi, manducat: illud enim est hic manducare, per fidem ei uniri. Unde sunt quidam sumentes et manducantes; quidam sumentes, et non manducantes; quidam manducantes, et non sumentes. De quibus Augustinus. Ut quid paras dentem, et ventrem? crede, et manducasti. Quidam vero nec sumentes, nec manducantes. Non sumentium alii ex reverentia abstinent, quorum est dicere: Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum. Alii ex desperatione et contemptu: de quibus desperandum est. Sumitur autem corpus Christi sub speciebus panis et vini. Sunt enim ibi quaedam, quae tantum sacramenta sunt; quaedam, sacramenta, et res sacramenti; quaedam tantum res sacramenti, et non sacramenta. Vertitur autem panis, et vinum in corpus Christi. Integrum enim sumitur sub utraque specie. Admiscetur autem aqua vino, ut gentes sicut et Judaeos ad Christum pertinere monstretur, cujus morte utrique redempti sunt. Quae aqua an vertatur in sanguinem nescimus.
13.6.2.43
Dixit ergo Jesus ad duodecim. Duodecim ponit, quia numerus sacratus est et permansurus, licet non in illis omnibus, qui tunc erant duodecim. Judas enim, qui unus ex illis erat, non permansit; sed loco ejus Mathias postea subrogatus est. Et sic permansit numerus, etsi non in eisdem personis.
13.6.2.44
Erat autem in proximo dies festus Judaeorum scenopegia: σκῆνος, scenos habitatio, et tabernaculum est, πήγνυμι pegnymi figo: unde sunt scenopegia, tabernaculorum fixio. Ad repraesentationem enim talis habitationis in deserto, ubi in tabernaculis manserant, tabernacula figebant, et in illis septem dies manebant.
13.6.2.45
Tempus autem vestrum semper paratum est. Semper enim in hac vita homo pronus est ad malum perpetrandum, unde damnetur; sed nondum tempus erat ut Dominus ad immortalitatem et impassibilitatem transiret. In hac enim vita immortalitas et impassibilitas haberi non potest. Mea doctrina non est mea, id est mea, ut hominis, vel ut saepe jam dictum est, non est mea tanquam ab alio non habita.
13.6.2.46
Unum opus feci, et omnes miramini. Notetur quod Dominus nullum opus fecit, de quo reprehendi posset, etiamsi quidquam legi deberet. Lex enim non prohibebat ab his cessare die Sabbati, quae ad salutem hominis spectant. Unde et ipsi Judaei sabbato circumcidebant, ne homo periret.
13.6.2.47
Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. Ipsi sibi opponunt de Christo. Sed quaeritur, cum ipsi ex Scripturis et locum et unde nasceretur Dominus scirent, unde et dicebant Herodi in Bethlehem Judae Christum nasciturum; et scirent quod de domo David nasceretur, quomodo dicebant: Christus cum venerit, nemo scit unde sit? Sed videtur quod bene poterant scire quod nasceretur et quod de David nasceretur Christus, et tamen nescire unde fuerit, id est ex quibus personis nasceretur: quod ipsi dicebant scire unde esset.
13.6.2.48
Qui sine peccato est vestrum, primus in eam lapidem mittat, etc. Hic videtur Christus omne judicium hominibus auferre, cum nullus sit, qui sine peccato vivere possit. Si ergo solus ille, qui sine peccato est, in adulteram lapidem mittere possit; nemo vero praeter Christum, sine peccato esse possit, manifestum est judicium hujusmodi cuilibet ablatum esse: unde soli Christo relinquendum esse judicium videtur. Sed est manifestum quod judicia Ecclesiae Christi sunt, cum rationabiliter fiunt, non causa hominum vel commodi alicujus, sed solum causa Dei. Cum enim judex latronem suspendit, non sibi vindictam sumit, sed Domino. Et hoc modo soli illi, qui sine peccato est judicium est relinquendum. Dicunt autem quidam, quod nec habens potestatem judicare potest alium, si ipse reprehensibilis est, maxime si in consimili fuerit culpa. Nos vero dicimus quod non aufertur potestas judicandi quandiu ab Ecclesia recipitur. Ipse tamen talis non est, qui de aliis judicium dare possit. Quod ergo judicat potestatis est; quod talis, culpae. Vel qui sine peccato est, occidat adulteram, id est adulterium remittat: quod solus Christus potuit, ideoque adulteram justificare. In ore duorum, vel trium testium stet omne verbum. Qui facit peccatum servus est peccati. Hoc est, qui delectatur in peccato, vel qui ex consuetudine facit, servus est peccati, quia servit peccato a quo agitur. Hic etsi intrat per sacramentorum susceptionem, non manet in domo in aeternum, nisi de servo fiat liber, quod fit per Christum.
13.6.2.49
Ille homicida erat ab initio: et in veritate non stetit. Quaeritur de qua veritate hic agat: an de illa, quae est beatitudinis; an de illa, quae verae cognitionis rerum est? Si enim illam cognitionem quae beatificat habuisset, nunquam cecidisset; imo confirmatus esset in bono, ut alii, qui ad Deum conversi sunt. Sed, si veram rerum cognitionem habuit, ut dicunt quidam, tunc sciebat quid Creatori quid creaturae deberet, unde et se Creatore inferiorem cognoscebat. Quare et se ei servire, et ipsum diligere debere sciebat. Quod si non fecit, peccavit; et sic ante peccavit, quam par suo Creatori esse vellet. Sed dicunt sancti, quod inter creationem et lapsum nihil fuit medium. Quod si sit, necdum illam rerum veram cognitionem habuerat, nec illam, quae beatificat. Quare dicendum esse videtur, quod in veritate non stetit, ad quam habendam creatus erat, non quod eam nunquam habuerat, sed quod eam mox habiturus erat, si stetisset. Duo sunt timores: unus qui cohibet a malo propter vitandam gehennam, et hunc foras mittit charitas. Est et alius, qui permanet: hic est cum charitate; et hic est, qui non timet puniri, sed separari. Qui enim multum diligit ex ipsa dilectione, semper veneratur, et veretur ne offendat, ut separetur. Nec hanc reverentiam habet, ut poenam vitet, sed ut separationem, licet tamen separari non possit sine poena. Sicut Deus diligendus est non propter praemia, quae daturus est diligentibus se, sed propter se; licet tamen ejus dilectionem semper praemia sequantur.
13.6.2.50
Quis peccavit? hic an parentes ejus? Quaeritur de poena illata caeco huic a nativitate, cum omnis poena ex peccato sit. Nam, si nullum peccatum praecessit, injuste videtur iste punitus fuisse. Sed est manifestum quod culpa originalis in eo praecessit, cujus haec poena fuit: unde et ipse juste punitus est, cujus poenae purgatio ad gloriam Dei fuit. Ex ejus enim sanatione Deus manifestatus est. Si quis voluntatem ejus facit, etc. Quasi dicat: Si credere voluit, intelliget: fides enim illuminatio mentis est. Qui enim fidem habet ex dilectione operantem, amorem habet; et si amorem, intelligentiam. Nam ipse amor notitia est. Sunt autem quidam majorem fidem, et minorem cognitionem habentes; quidam vero minorem fidem, et majorem cognitionem; quidam majorem fidem, et majorem cognitionem. Sed quaeritur nunquid simplices cognitionem fidei habeant, cum dicatur omni poscenti rationem de fide tua redde. Et iterum: Qui facile credit minoratur fide. Sed et dicitur: Quod boves arabant et asinae pascebantur juxta: quod est simplices et inferiores salvari in fide praelatorum. Non ergo exigitur ab unoquoque discretio fidei. Sed tamen ut fidem habeat, et poscenti rationem reddat, hoc modo videlicet, ut fidem cum aliis confiteri paratus sit, et sciat. Vel quilibet omnes articulos fidei habet, etsi non in se, tamen in alio, qui est de eodem corpore. Item qui facile credit, minorabitur fide: hoc est, qui miraculis motus, vel aliquo impulsu hujusmodi credit, non ex arbitrio mentis, firmus in fide non est, cum omni vento doctrinae moveri possit: unde Jesus seipsum non credebat eis.
13.6.2.51
Mercenarius autem fugit, etc. Quaeritur unde mercenarius reprehendatur. Nonne et Christus persecutores fugit? Nonne et Paulus et caeteri electi rabiem persequentium fugerunt? Sed attendendum est quod aliud est fugere propter se, ut sibi caveat, aliud cedere persecutoribus causa ovium, ut sic fugiendo eas potius conservet quam deserat. Unde licet absens sit, qui sic fugit, corpore, tamen praesens est mente. Sic Paulus dicit: Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, jam judicavi, ut praesens, eum, quia sic operatus est, in nomine Domini nostri Jesu Christi: congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini Jesu tradere hujusmodi hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit, etc. Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem. Ostendit vinculum charitatis, quod est inter se et Patrem. Unde et ipse et Pater unum sunt: inde enim quod ipse solus Patrem novit sicut, id est ita perfecte, ut Pater ipsum, qui ejusdem scientiae et potentiae esse probatur, cujus et Pater est, et sic idem Deus cum ipso. Nemo enim praeter Filium, quomodo ipse sit ex Patre, vel quomodo Pater ipsum genuerit, novit. Unde superius dixit, quod Filius enarravit, quod nullus praeter ipsum potuit facere. Alii enim per ipsum narraverunt. Et animam meam pono pro ovibus meis. Nonne et hoc fecit Petrus, et alii electi? Quare sicut ipse bonus pastor dicitur, sic et illi boni pastores dici possunt. Non autem posuerunt alii sicut ipse, quia ipse per se posuit; alii vero nonnisi per ipsum. Unde non sicut ipse dicitur ponere, sic et alii ponere dici possunt. Ponam animam meam, et iterum sumam eam: hic destruitur haeresis quorumdam, qui dicunt Christum animam non habere, nisi Verbum. Et iterum eorum, qui dicebant eum animam irrationalem habere. Nam, si animam non haberet, quomodo eam deponeret, aut quomodo eam rursum assumeret? aut quomodo eum Pater, ideo quia deposuit, ut assumeret iterum, diligeret, nisi eam deponendo aliquid promereri posset. Est autem mereri ex gratia diligere. Sed cum animam deponat, id est, cum anima a carne separetur, quaeritur, an divinitas ab altero, an a neutro separata maneret. Quod ab altero separata quaedam auctoritates velle videntur, aliqua quoque adjuvante ratione. Dicit enim Ambrosius super illum locum: Deus Deus meus respice in me: quare me dereliquisti? Quod clamat homo separatione divinitatis moriturus. Item dicit Athanasius: Qui non crediderit hominem denuo assumptum, anathema sit. Item dicit Augustinus, quod anima vinculum fuit Deitatis et carnis. Mediante enim anima Verbum carni unitum est. Quomodo ergo soluto vinculo conjuncta illa unita manerent? Hae autem auctoritates determinandae sunt; quia quod dicitur: Clamat homo separatione divinitatis moriturus, hoc est, quia divinitas eum voluntati occidentium exposuit, et reliquit, ne eum a morte conservaret. Item quod dicitur: Qui non crediderit hominem denuo assumptum esse, anathema sit, hoc est qui non crediderit iterum ad vitam rediisse, hoc est a mortuis resurrexisse, anathema sit. Item de vinculo, est manifestum quod bene separato vinculo per illud tamen connecti possunt extrema, ut in circino apparet. Sic igitur anima a corpore separata, divinitas a neutro separata est, nec ab anima, nec a carne. Unde dicit Hieronymus: Hominem, quem assumpsit, nunquam deposuit. Item Augustinus: Anima a carne separata est, divinitas a neutro. Unde et Christus tunc jacuit in sepulcro, Christus tunc in inferno, Christus in coelo. Sicut enim dicitur, Petrus jacet Romae, quia corpus illius, Petrus est in coelis, quia anima Petri: sic corpus jacens in sepulcro, Christus; anima, Christus; Verbum, Christus dictum est. Verbum quoque tunc homo fuit: nam hominem assumptum nunquam deposuit; hominem, id est animam et carnem sibi unitas habuit in unam personam. Sed nunquid Christus tunc fuit homo mortuus? fuit utique. Confidenter enim Christum hominem mortuum fuisse tunc dico, qui Christum tunc mortuum fuisse praedico. Fuit itaque tunc Christus corpus, fuit anima, fuit Verbum; sicut e contrario. Cum igitur homo mortuus fuisset, non tamen tunc non fuit homo, id est non ideo non habuit animam et carnem sibi unitas, nec iterum si tunc homo fuit: sequitur quod mortalis, vel immortalis fuerit tunc. Ex figurativa enim non infertur propria.
13.6.2.52
Opera, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me. Nunquid et alii, ut Petrus et Paulus hoc idem dicere potuerunt? hoc scilicet in nomine Patris opera facio? Non utique; quia licet in nomine patris opera faceret Petrus, non tamen dicere potuit: In nomine Patris mei: non enim sic Pater Christi dicitur, sicut aliorum Pater enim Filii est; quia, cum ex substantia propria genuit, Pater vero aliorum, eis esse dat tanquam Creator. Item eadem opera, quae Christus fecit, faciunt et daemones, et mali homines, veluti incantatores Aegyptiaci ranas veras fecerunt, quemadmodum et Moyses. Quomodo ergo opera testimonium perhibent quod ipse Deus sit? Sed est manifestum quod ipse opera facit tanquam Creator; magi vero per malignos spiritus elementa sic conjunxerunt, ut ex illis ranae nascerentur. Illam vero contemperiem elementorum non ipsi daemones, vel magi fecerunt; sed a Deo, ut res subtiles et spirituales, datam ipsis noverunt, ut si conjungerentur, talia animalia inde prodirent. Sed nec homines, nec daemones sic opera facere possunt, ut in signum adducantur, quod ipsi dii sint. hoc enim solus Christus facere potuit. Unde et dicit: Ut sciatis, quod Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tibi dico, surge. Quasi hoc signum supponens ad hoc probandum, quod peccata ut Deus dimittere posset. Et hoc est quod dicit: Opera, quae ego facio in nomine, id est in honore, vel in notitia Patris mei, quasi qui me genuit, haec testimonium perhibent de me.
13.6.2.53
Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de manibus Patris mei. Ostendit quod nemo potest rapere de manu sua. Nam potentia, quam ipse habet a Patre, major omnibus est. Per illam enim ipse fortis fortem ligavit, et omnia vasa ejus diripuit. Est enim Filius ejusdem potentiae cum Patre; sed quia quidquid habet, a Patre habet, ideo dicit: Quod Pater dedit mihi, scilicet gignendo me, majus omnibus est. Vel ut littera magis sibi cohaereat secundum illam naturam, qua se pastorem, ostium et ostiarium superius dixit: potest etiam dicere id majus omnibus esse, quod sibi: Pater dedit. Ex gratia enim verbum Dei hominem assumpsit; ex gratia quoque assumptus homo, Filius consubstantialis Patri est. Unde etiam secundum hoc major omnibus est. Secundum hoc siquidem Redemptor noster est. Unde nullus potest rapere de manu ejus, id est facere quod pereant quos ipse ad salutem praeparat. Potest quidem homo malus, vel diabolus Christo cohaerentibus mala suggerere; sed nullo modo eos rapere, id est ad perditionem violenter auferre.
13.6.2.54
Ego et Pater unum sumus. Non unus, sed unum, quia illud prius ad personam, hoc posterius refertur ad naturam, vel essentiam. Est enim Pater, et Filius ejusdem essentiae. In hoc igitur confunduntur Ariani, qui dicebant aliud esse Patrem, aliud Filium, aliud Spiritum sanctum. Et Sabelliani, qui dicebant eumdem nunc esse Patrem, nunc Filium, nunc Spiritum sanctum, cum vult Patrem, cum vult Filium, cum vult Spiritum sanctum: quod quidem falsum esse patet, cum Pater sit alius a Filio, Filius alius a Patre.
13.6.2.55
Nonne in lege vestra scriptum est: Ego dixi: Dii estis, etc. Quia Judaei tantum splendorem quomodo ipse essentialiter Deus esse, capere non poterant: opposita nube calumniam vitat: et se non esse lapidandum demonstrat, quia dixerat se Deum, et Filium Dei esse, cum in lege, ut in psalmis, qui etiam de lege dicuntur, quae lex dicitur, quia ligat, ne omnia pro libitu fiant dictum sit: Ego dixi: Dii estis, et filii excelsi omnes. Est autem notandum quod Deus dicitur natura. Deus etiam existimatione et opinione, Deus etiam participatione. Natura ut Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, qui sunt unus Deus natura. Aestimatione ut idola; participatione ut electi homines. Unde cum Dominus dixisset se Deum natura: quod et Judaei non intelligebant, cum eum ideo lapidare vellent. Quaeritur quomodo se a calumnia liberet hoc responso, scilicet, ego dixi: dii estis, etc., cum Deus hic dicatur participatione, ibi vero unde calumnia oriebatur, dicatur Deus natura; nec etiam videtur hoc adductum ad rem aliquo modo pertinere. Nam etiam in lege praeceptum erat, ut si quis homo se Deum faceret, blasphemus et lapidandus esset. Sed est manifestum quod lex contra Christum nihil praecepit. Nam hoc praeceptum est in lege, ut si quis homo tantum, faceret se Deum, id est sibi arriperet quod ipse non esset, blasphemus esset, et lapidaretur. Dicitur enim aliquis facere se sapientem, quasi sibi arrogare quod non est: quod utique si Christus faceret, blasphemus esset, et lapidandus; sed nec tantum homo erat, quia homo et Deus; nec se Deum fecit, cum non esset; imo se Deum confitebatur, sicut erat. Quoniam vero Judaei litteratores erant, litteram potius sequentes quam sensum, idcirco quantum ad verbum eis satisfecit sic respondendo: Ego dixi: Dii estis, etc. Quasi diceret: Non debetis hoc verbo moveri, quo dixi quod Deus sum, et Filius Dei etiam, cum Scriptura vestra hoc eodem verbo utatur pro electis omnibus uti dicitur: Ego dixi: Dii estis, et filii excelsi omnes.
13.6.2.56
Pater in me est, et ego in Patre. Hoc est, ego et Pater ejusdem sumus essentiae; et dicitur hic aliter Filius esse in Patre, aliter ibi: In principio erat Verbum. Hoc est, Verbum a Patre genitum est. Dicitur autem Deus tribus modis esse in creaturis suis. In omnibus enim potentialiter et essentialiter, quod idem est, cum potentia divina sit essentia divina, et econtrario. Sed quid sit Deum essentialiter in omnibus creaturis esse, hoc quaeritur. Et dicunt quidam quaeri non debet, cum in hac vita sciri non possit, sed si credo sic esse, et nescio quid illud sit, fides haec caeca est; nec praelatorum est, sed asinorum juxta boves pascentium. Non autem in creaturis Deus esse potest, ut aliquid in eo loco esse dicitur. Est quidem in omnibus creaturis non localiter, sed per se, sine ullo medio eas regendo, et in esse conservando. Sicut enim anima in omnibus partibus corporis tota est( quod inde probari potest), quia ubique sentit ipsum corpus vegetando et regendo. Ea vero recedente corpus mortuum est, et in pulverem redigitur: ex quo patet ipsam vitam corporis esse. Sic Deus tota essentia sua in omni creatura est, esse ei dando; a qua si recederet, ipsa sine dubio prorsus in nihilum redigeretur, sicut corpus, cujus anima vita est, in pulverem redigitur, ipsa recedente. Quomodo autem regat, vel conservet Deus creaturam, vel animam, et corpus, nescio: sed hoc scio hoc modo Deum essentialiter in creaturis suis esse. Dicitur item Deus esse in quibusdam per inhabitantem gratiam, ut in rationali creatura, homine, vel angelo. Dicitur item esse in creatura per personalem unionem: quomodo solum in homine assumpto fuit, id est in Christo. Secundum illum modum vero, quo est in aliquibus per inhabitantem gratiam, dicitur esse in hominibus, ut in vase; quia illos, in quibus sic est, replet virtutibus, sicut vas repletur eo quod in ipso continetur. Potest autem exponi sic. Pater in me est: et ego in Patre; quia quidquid est in Patre, unde probari possit Deus esse, etc., illud idem in Filio est, quia sunt ejusdem potentiae, ejusdem scientiae, ejusdem essentiae, ejusdem Deitatis.
13.6.2.57
Nonne duodecim horae sunt diei, etc. Haec similitudo ad hoc inducitur a Domino, ut ostendat eos potius se debere sequi, et a se illuminari, quam ipsum ab eis. Dies enim hic sol lucens super terram dicitur: horae vero aer ipse illuminatus a sole, quae solem non illuminant, sed ab eo illuminantur.
13.6.2.58
Domine, si fuisses hic, etc., hoc dicit, quod si praesens corpore esset, misericordiam exhibuisse posset ex affectu pietatis, ne moreretur Lazarus: quem absens corpore non habuit, praesens affectu pietatis flevit.
13.6.2.59
Et lacrymatus est Jesus. De lacrymis istis quaeritur, utrum verae fuerint necne? Et si verae fuerunt, utrum rationabiles? Hoc autem constans est, quod verae fuerunt. Ex his enim vera ejus humanitas comprobatur. Flevit autem, ut dicit Hieronymus, non quia mortuus erat Lazarus; sed quia ad miseriam vitae hujus revocandus erat. Quod sic forte intelligendum est, quia ex affectu verae pietatis, quem tunc ut verus homo habebat, miseram humanae conditionis sortem deflebat: ad quam Lazarus tunc revocandus erat, non quod haec revocatio ei aliquid obesset, qui revocabatur. Sed in illo pius Dominus humani generis miseriam lacrymis protestabatur: cui ex naturali humanae mentis affectu sic compatiebatur et condolebat. Hac de causa videns civitatem flevit super eam dicens: Quoniam si cognovisses et tu.
13.6.2.60
Et statim prodiit qui mortuus fuerat, ligatus manus et pedes institis, etc. Tres mortuos legitur Dominus resuscitasse. Puellam in domo paucis arbitris adhibitis; juvenem in porta multis videntibus; tertium in monumento jam quatriduanum, et fetidum. Per quos ii significantur, qui vel delectatione consensus moriuntur( non enim quaelibet delectatio peccatum ad mortem est, sed illa tantum quae in consensu est): vel illi qui post consensum ad opus exeunt; vel qui voce scelus protestantur; vel qui opere et prava consuetudine jam pene corrupti omnino computruerunt. Qui tamen omnes a Domino suscitantur, licet tamen quidam facilius, quidam difficilius a corpore vitiorum mortis excitantur. In Lazari vero resuscitatione, quomodo solvere, et ligare discipuli, et eorum successores in Ecclesia, videlicet praelati, queant, insinuatur, licet tamen in his diversa sentiant diversi. Dicunt enim quidam: Sacerdotes nihil aliud in solvendis et ligandis facere quam sacerdotes in lege super lepra mundatos faciebant. Eos enim vel solutos, vel ligatos ostendunt. Solus enim Deus peccata remittit, ut pro eis ligat. Dicunt autem alii quod sacerdotes peccata remittunt ex officio, quod habent: licet enim quacunque hora peccator ingemuerit, ei peccata remittantur, tamen quia de debito solvendo adhuc aliquid restat, idcirco per satisfactionis injunctionem a sacerdote factam peccata etiam remitti dicuntur, sicut per baptismum abluuntur ea, quae jam per veram cordis contritionem remissa sunt. Et sic ad poenitentiam ligando, peccata solvunt. Remittunt autem, quando expulsos prius, resipiscentes Ecclesiae sacramentis reddunt, et sic solvunt manus eorum ad operandum et pedes ad ambulandum libere in Ecclesia.
13.6.2.61
Unus autem ex ipsis Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius dixit eis, etc. Quaeritur quid sacerdos iste per Spiritum sanctum locutus sit? Nunquid Spiritus sanctus cor ejus movit, ut hoc consilium daret occidendi Christum? Quod si sit, tunc bonum consilium dedit, et a Judaeis exsequendum. Quod nequaquam dicendum est, vel quod ipse bonum consilium dederit, vel quod Judaei interficiendo non peccaverint. Dicit tamen evangelista, quod cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Jesus moriturus erat pro gente. Et dicunt quidam quod a Spiritu sancto hoc fuit, quod haec verba protulit: quibus uterque intellectus haberi potuit, et consilium quod ex se dedit, et prophetia quam ignoranter protulit: unde et consilium malignum dedit, ad quod significandum illa verba protulit, et ignoranter prophetavit, Spiritu sancto prophetica verba inspirante: quibus et illud propheticum significavit, videlicet quod Jesus moriturus erat pro gente totius mundi.
13.6.2.62
Sinite illam, ut in diem sepulturae meae servet illud. Quid est quod hic dicitur: Ut servet illud in diem sepulturae meae; et alius evangelista dicit: Praevenit ungere corpus meum. Quid est, ut servet illud? Hoc est: ut ex eo quod modo agit in me, ostendatur quantum affectum habeat, cum, me jacente in sepulcro, illud idem faciet devotione, cum non poterit re; vel, sinite ut servet illud ad ungendum corpus mei sepulti devotione, quod poterit, re. Quem enim affectum habuit in ungendo vivo, habuit ad ungendum mortuum, si liceret. Quod idem est: Praevenit ungere corpus meum; quia obsequium exhibuerat vivo, quod exhibitura erat mortuo devotione, vel ipso opere, si liceret et posset. Neque enim tunc sciebat ipsum moriturum, ut idem faceret tunc, quia post mortuo non posset. Quod vero iterum quaeritur an melius esset in usus pauperum illud unguentum vendi an eo Dominicum corpus perungi? Dicimus ad id: Illam mulierem majorem devotionem in se excitasse, et sic magis profecisse ex eo quod ipsi corpori Domini hoc impendit, quam si illud in pauperes distribuisset. Pro qua devotione limina sanctorum a peregrinis visitantur. Unde et ipse Dominus ejus factum commendat, et famae memoria dignum denuntiat.
13.6.2.63
Qui odit animam suam in hoc mundo, etc. Id est qui ad hoc odit animam suam, ut in desideriis mundi non vivat, vel econtrario: qui sic diligit, ut in eis vivat, hic posterior perdet eam, cum tormentis deputabitur aeternis: ille prior custodit eam, ad vitam aeternam habendam. Vel qui sic odit, ut hic eam malit perdere quam Christum negare, custodit eam. Qui vero sic diligit eam in hoc mundo, ut hanc vitam Christo praeferat, perdet eam in futuro.
13.6.2.64
Nunc judicium est mundi; nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Quaeritur quomodo princeps mundi hujus, id est diabolus, ejectus sit? Nam in multis adhuc regnat. Plures enim multi sunt mali quam boni. Quaero igitur, cum in tot adhuc suam exerceat potestatem, quomodo per mortem Christi ejectus esse dicitur? Sed est manifestum quod per mortem Christi vires nobis collatae sunt, quibus diabolo resistere possumus, et ne ipse aliquid possit, efficere. Ipse enim, ut dicit beatus Augustinus, non est fortis, nisi quia nos debiles sumus. Unde quia nos per Christum fortes facti sumus ipse fortitudine omni manet denudatus. Solum enim in eos, qui arma sibi collata abjiciunt, et se debiles faciunt, potestatem tyrannidis suae exercet.
13.6.2.65
Ut sermo impleretur, quem dixit Isaias propheta. Hunc sermonem impleri est necesse, sed non potest impleri nisi peccent illi; ergo illos peccare est necesse. Hoc autem falsum est. Nam, cum dico prophetiam impleri esse necesse, hoc dico, quod hoc totum non possit contingere, hoc praedictum esse prophetice, et non contingere. Ex quo non sequitur hoc aliud esse necesse, videlicet quod non credant, vel peccent illi. Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, etc. De hac excaecatione quaeritur quis ejus auctor sit. Dicitur enim Deus eos excaecasse. Unde Augustinus: Inclinat Deus mentes hominum, sive ad bonum, sive ad malum; judicio quidem suo, aliquando occulto, aliquando manifesto, semper autem justo. Dicitur autem Deus eos excaecare vel in desiderio tradere, quia meritis eorum anteactis exigentibus, subtrahit Deus gratiam, qua subtracta in majora peccata ruunt. Quare nil operatur Deus, ut excaecentur illi, sed ex obduratione, et abundantia iniquitatis proprie merentur sic praecipitari. Unde, Deum eos praecipitare et excaecare, nihil aliud est nisi eum juste eis gratiam subtrahere, ne illo auxilio amplius subleventur, quo ipsi se indignos fecerunt. Neque enim hoc dicendum est quod, subtracta gratia, eos ruere faciat, sed ea subtracta, quam sibi auferri meruerunt, ipsi ex propria malitia corruunt, et sic corruendo promerentur, ne amplius sibi detur gratia resurgendi. Unde etiam et hic dicitur:
13.6.2.66
Propterea non poterant credere. Nullius enim non credentium promereri potest, ut sibi detur gratia: sed quidam eorum promerentur, ne sibi detur gratia; non omnes tamen, quia si hoc esset, nullus salvari posset. Non ergo potest aliquis excaecatus credere, vel salvari. Sed nec etiam tales Deus salvare potest. Non tamen dico, quin Deus civitatem auferre possit, et sic salvare, sed tales salvare injustum esse, et ideo Deum hoc non posse. Deus enim injuste facere non potest. Quae ergo loquor ego, sicut dixit mihi Pater, sic loquor. Christus per se ostium intrat, et sicut per se ostium intrat, sic ipse per seipsum loquitur, quia loquendo seipsum manifestat et fidem suam notificat; sicut ipse per se intrat, id est per praedicationem fidei seipsum introducit in cordibus fidelium. Loquitur autem Christus duobus modis: interius per inspirationem, et exterius voce carnis. Sed quaeretur forsan quid opus fuerit Christum sic loqui exterius, cum sine locutione exteriori intus movere posset, et gratiam intelligendi et credendi conferre? Sic etiam quaeritur quare angeli mittantur ad voluntatem Dei intimandam hominibus, cum per se inspirare posset. Quaeritur quoque, quid orationes voce fieri prosit. Quid etiam praedicatio Pauli conferat. Quare potius praedicatio Pauli dici debeat quam baptismus Pauli. Nunquid enim Paulus plus confert praedicando quam baptizando? Sed est manifestum quod per verba Domini exterius tunc sonantia, et nunc scripta, vel aliquo modo audita magis moventur, et devotius excitantur corda fidelium. Cum tamen exterius audita, vel visa nihil proficiant, nisi gratia intus mentem illuminet. Sic et verba praedicatoris, etsi non illuminent, tamen excitant ut gratiam paratam accipiant: qua sola suscepta, vel infusa illustrantur. Nos enim oportet gratiae cooperari, sine qua nec intelligere, nec justificari possumus. Illud idem de angelis, et de orationibus dicimus. Et est quidem quod exterius fit, ut praedicatio gratia, signum videlicet exterius adhibitum. Haec tamen gratia sine interiori non valet; imo ad excaecationem quandoque est, ut in Pharaone. De illa vero interiori dicitur, quod nunquam sine profectu habetur.
13.6.2.67
Ante diem festum paschae sciens Jesus, quod venit hora ejus, etc. Dominus, instante tempore passionis suae, volens id complere, propter quod venerat, videlicet per mortem transire ad Patrem, ut sic exemplo suo alios transire ab amore mundi doceret, exemplo et verbo discipulos suos instruit. Et se Deum esse, et pro redemptione mundi in carne venisse, et moriturum esse evidenter ostendit. Quod et ibi notavit cum subditur: Cum dilexisset suos, in finem dilexit eos, hoc est in mortem, ut videlicet pro illis moreretur. Neque enim major dilectio, id est exhibitio dilectionis esse potest, quam ut quis moriatur pro amicis suis.
13.6.2.68
Si non lavero te, non habebis partem mecum. Hinc volunt quidam habere originale peccatum non remitti nisi in lavatione pedum post baptismum, cujus rei auctorem esse dicunt Ambrosium Mediolanensem episcopum. Unde et in Ecclesiis quibusdam pedes lavantur baptizatis. Per pedes enim peccatum ex carne tanquam ex inferiori natura significari dicunt, sed hoc dici non convenit. Neque enim in Petro peccatum originale tunc erat; nam et per circumcisionem, et per baptismum forsitan in eo remissum erat; licet tamen dicere formam in illo ostensam esse. Sed melius est, per pedes, quibus incedimus, affectus carnis, quibus ad peccandum movemur, intelligi, quos a Domino etiam post baptismum, et caetera Ecclesiae sacramenta percepta lavari oportet. Quod nisi fiat nec mundari per baptisma, et caetera Ecclesiae sacramenta partem cum Domino habere possunt. Et hoc est, quod subditur: Qui mundus est, non indiget, nisi ut pedes lavet.
13.6.2.69
Si ergo ego lavi pedes vestros Dominus, et Magister, etc. Docet quod exemplum eis reliquerit, ut quemadmodum ipse illis peccata dimisit, sic et illi alter alteri peccata dimittant. Sed cum in hoc loco praecipiatur, et in Dominica oratione praeceptum sit, ut nos dimittamus peccantibus in nos, quaeritur quid sit quod dimittere debeat homo, an culpam, an poenam? Sed culpam remittere non potest, hoc est manifestum. Sed neque ad eum spectat poenam remittere. Nam si hoc praeciperetur, omnis justitia et judicium Ecclesiae deperiret. Cum dicat Deus: Mihi vindictam, et ego retribuam. Quare dicimus, quod malitiam[ malevolentiam] de corde, quam ex injuria sibi illata contrahere posset, ut propter se nihil mali ei contingere velit, homo remittere debet: unde et alius evangelista dicit: Nisi remiseritis unusquisque de corde suo. Quod est, ut propter se nihil exigere velit. Si enim vindicta a judice sumitur, non homini, sed Deo sumitur. Quicunque enim sumit sibi, peccat. Qui vero malitiam vel amaritudinem erga illum retinet, qui injuriam intulit, se potius quam Deum attendit, cum causa sui aliquid mali ei cupiat. Et hoc est remittere debitum, id est sic remittere illi, qui se laesit, ne ipse qui laesit aliquid ei debeat, quantum in se est. Hoc etiam modo remittendi revocatur ille qui injurius fuit adpoenitenti.
13.6.2.70
Qui accipit si quem misero, me accepit, etc. In Apostolo suscipitur Christus, quia Apostolus non suscipitur nisi propter Christum. Unde Christum suscipere in quocunque remunerabile est, sive ille sit Christi qui suscipitur, sive non sit. Quicunque enim suscipit prophetam, in nomine prophetae, mercedem prophetae, non de propheta accipiet. Si quis autem tantae simplicitatis esset, ut Antichristum pro Christo susciperet, si ex pietate error procederet, revelaret ei Deus. Unde Apostolus: Si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit.
13.6.2.71
Cum hoc dixisset Jesus, turbatus est spiritu. Turbatus est Dominus vere, voluntate quidem, non necessitate; non, ut quidam dicunt, sic voluntate, quod naturaliter turbari non posset, et pati; sed sic turbatus est, quia naturam posse turbari, posse tristari, posse pati habebat: voluntarie tamen haec omnia infirmitatis nostrae suscepit, quia in ipso non erat, propter quod ista sustineret, cum ipse sine peccato esset. Et ideo voluntate, quia nulla in eo fuit causa quare ista susciperet, nisi sola voluntas. Non enim voluntas ei contulit posse turbari, sed natura carnis nostrae, quam accepit.
13.6.2.72
Ille est, cui intinctum panem porrexero. Non hic manifeste prodidit Judam Dominus, sed secreto hoc dixit soli Joanni, aliis non audientibus.
13.6.2.73
Et post buccellam introivit in eum Satanas. In buccella non suscepit corpus Domini Judas; sed tamen quia illo bono male usus est, meruit ut magis sibi relinqueretur, et sic a diabolo plenius possideretur. Ex audacia enim et inverecunda praesumptione tanquam mundus esset accessit, ut a manu Domini, cui mortem machinabatur, illud bonum acciperet. Illa enim buccella aliquod bonum significabat.
13.6.2.74
Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem etc. De hoc mandato quaeritur an sufficiat ad salutem, et quare novum dicatur, cum in lege datum fuisse videatur. Et dicimus, quod sufficiens est ad salutem mandatum istud. In hoc enim mandato dilectio Dei continetur. Neque enim potest praecipi dilectio mutua proximorum, nisi praecipiatur dilectio Dei. Sicut nec potest proximus diligi, nisi Deus diligatur. Neque enim nunc agitur de dilectione carnalis affectus licita vel illicita; sed de illa, quae hominem mortificat mundo, et conjungit Deo: quae tantum propter Deum est. Unde et hic dicitur: Sicut ego dilexi vos, id est ut eo fine, id est ad illud diligatis invicem, ad quod ego dilexi vos, ad salutem videlicet. Sicut quoque Deus non potest diligi, nisi proximus diligatur. Impossibile enim est ut aliquis te diligat, nisi diligat quidquid et tu diligis: si enim aliquid odiret quod tu diligeres, in hoc a te dissentiret, et sic te offenderet: diligere vero et offendere simul non potest. Hoc autem mandatum bene novum dicitur. Per hoc enim innovatur, quicunque innovatur. Et iterum novum, quia in veteri lege non expositum. Ibi enim latebat secretum. Et quoniam ibi nec est praeceptum, nec expositum, merito novae legis novum mandatum dicitur, quia hic et praeceptum et manifeste expositum. Licet enim in lege dicatur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et tota anima: et proximum tuum sicut te ipsum, non tamen ibi dicitur: Sicut ego dilexi vos. Licet enim ibi praecipiatur quod praeter istud adimpleri non possit, unde et ibi contineri et latere dicatur, non tamen ibi praecipi vel esse dicitur. Praecepta enim Veteris Testamenti non innovabant, sed veteri homini conformes reddebant. Animam meam pro te ponam. Dictum hoc Petri subreptio fuit ex ardore dilectionis, quod promittit se facturum quod nondum facere potuit. Unde et Dominus subsequenter utrumque ostendit, et quod animam quandoque pro ejus amore poneret, et quod in proximo eum negaret. In qua negatione charitatem amisit. Nam, ut dicit glossa, negando vitam, occidit animam. Quicunque autem vel Christum non esse Deum dicit, vel se ejus non esse discipulum, fidem Christi negat, et sic Christum. Quod autem Petrus Christum negavit, inde est manifestum quia hoc Dominus praedixit eum facturum. Unde qui Petrum a mendacio absolvunt, Christum mendacem comprobant dicentes Petrum non fecisse quod Christus eum facturum praedixit.
13.6.2.75
Non cantabit gallus, etc. Quaeritur cur alius evangelista dicat: Antequam gallus bis vocem dederit, ter me negabis, cum iste dicat absolute? Non cantabit gallus, donec ter me neges? Ad hoc respondetur duobus modis: vel quod mente eam trinam negationem antequam gallus cantaret, complesset, quia paratus fuit, ut quoties interrogaretur, negaret; vel quia trina illa negatio ante primum galli cantum incoepta, et ante secundum galli cantum finita et completa fuit: idcirco dicit iste, quod non cantabit gallus donec me ter negaveris, id est donec neges: quae negatio trina erit. Quod vero alter dicit, patet.
13.6.2.76
In domo Patris mei mansiones multae sunt. Mansiones hic dicit differentias praemiorum, quae jam apud Patrem erant in praedestinatione pro differentiis meritorum.
13.6.2.77
Si quae minus, dixissem vobis, quia vado parare vobis locum. Vult eos certiores facere, quod paratae sunt mansiones illae: unde et hoc probat per impossibile, dicens: Si quo minus, id est si non essent paratae, dixissem vobis, hoc scilicet quod vado parare. Sed est hoc impossibile me dixisse vobis, vado parare praedestinationem, cum praedestinatio aeterna et immutabilis permaneat. Quare necesse est, quod sint paratae sic, ut dico. Sed quoniam adhuc et aliter parandae erant, idcirco subjungit: Et si abiero, et praeparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos. Abiit quidem moriendo, resurgendo, ascendendo: per quem recessum ab eis eorum corda multum accendit, et a terrenis ad superna, quo ascenderat, erexit: ea enim, quae amantur, ardentius desiderantur, cum non videntur, quam cum in praesentia habentur: et sic abiens praeparavit per operationem, quae parata erant ab aeterno per praedestinationem. Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis. Quidam discipulorum nesciebant eum Deum esse, sed purum hominem putabant, de quibus erat Philippus. Unde et arguitur a Domino in sequenti. Alii vero eum Deum esse credebant, de quibus erat Thomas. Unde et ipse a Domino convincitur scire, quod ipse nesciebat se scire. Potest enim aliquis aliquid scire, nec tamen ante experimentum scit se scire illud. Et ideo Dominus dicit eum scire, quod ipse dicebat se nescire.
13.6.2.78
Et majora horum faciet. Et hoc multis modis exponitur. Quorum hic unus est. Quia qui credit in Christum, per ipsum justificabit Dominus, peccatores quos justificare majus est quam angelos creare. Nam, etsi utrumque sit aequalis potentiae, illud tamen prius est majoris misericordiae. Non est enim opus misericordia, nisi ubi est miseria. Quoniam ergo in angelis nulla fuit miseria, nulla ibi opus fuit misericordia. In nobis autem fuit, et est miseria quam venit Christus tollere ex misericordia. Respectu ergo nostri major est misericordia Dei in justificatione impiorum, quam in creatione justorum. In ipsum enim Deum nullus cadit effectus.
13.6.2.79
Et quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam. Quidam justi petunt et non exaudiuntur, ut Paulus, orans ut discederet ab eo angelus Satan, non est exauditus. Quidam vero mali orant et exaudiuntur, ut diabolus in afflictione Job. Quid est ergo quod dicit Dominus: Quodcunque petieritis in nomine meo faciam vobis, cum multoties Ecclesia videatur orare in nomine Domini, nec tamen exauditur, ut pro rege, pro infirmis, pro requie defunctorum, qui damnati sunt. Est autem petere in nomine Domini, id petere, quod ad salutem sit, sive illius qui orat, sive illius pro quo oratur. Sed sic orare nullus potest, nisi in spiritu Dei loquens, id est nisi habeat charitatem. Unde Apostolus: Nemo in spiritu Dei loquens potest dicere, anathema Jesu. Hic vero specialiter promittitur apostolis, quod quidquid peterent ad auxilium praedicationis suae, quod ad utilitatem plantandae spectaret Ecclesiae, faceret eis. Generaliter vero petitur in nomine Domini quidquid ad salutem petitur. Et hanc petitionem semper exaudivit Dominus, quia nunquam cassa redit. Aut enim id obtinet, quod petit; aut ex petitione in aliquo proficit, ut et Paulus expeditione illa didicit tribulationem ad augmentum esse coronae. Et sic semper facit Dominus, quod petitur in nomine ejus, quia semper exaudit ut in aliquo proficiat oratio. Et notetur quod quidam pro aliis rogantes, propter se exaudiuntur, quia digni sunt, licet illi digni non sint, pro quibus rogant, ut Moyses pro populo suo malo. Quandoque qui petunt digni sunt, et illi, pro quibus petunt, ut quod salvetur aliquis, qui dignus est salute. Quandoque qui petunt indigni sunt illi tamen pro quibus petunt, digni sunt, et ideo exaudiuntur non propter se, sed propter illos. Quod ratio exigit, etsi exempla non habeamus ad manum, licet tamen per simile ostendi possit. Quod enim Satan exauditus est, pro se non fuit, sed ad utilitatem aliorum. Sic mali quandoque pro bonis exaudiuntur, non pro se, sed pro illis.
13.6.2.80
Quia Pater major me est, etc. Hinc vult haereticus habere Filium Patri non esse aequalem cum ipse Filius minorem Patre se asserat. Sed si minor est, tunc erit filius gratiae, non naturae. Sed hoc excluditur per hoc quod praecedit: ad Patrem vado; secundum hoc enim quod vadit, minor eo est, cum tamen sit in natura divinitatis aequalis: unde quod homo ille est Filius Dei, est ex gratia; non autem est Filius gratiae, sed Filius naturae. Sed quod homo assumptus est Filius naturalis, est ex gratia. Non est igitur separatim dicendum Filius est minor Patre. Curtaretur enim auctoritas si sic proferretur.
13.6.2.81
Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Quaeritur de qua dilectione hoc dicat: Sicut dilexit me Pater, etc., an de illa, qua eum dilexit secundum divinam naturam, an de ea, qua eum dilexit secundum humanam? Sed hoc esse non potest, quod sicut Pater eum dilexit in natura, sic et ipse nos, quia tunc ei aequales essemus. Est ergo sensus: Sicut Pater dilexit me hominem assumptum a Verbo suo ex gratia, sic et ego diligo vos ex gratia, non ex meritis vestris. Est enim homo assumptus ex gratia, Filius Dei in natura: quod tamen homini est collatum ex gratia. Quod autem sequitur:
13.6.2.82
Manete in dilectione mea. Potest intelligi vel in dilectione, qua ego diligo vos, hoc est, non repellatis gratiam quam vobis contuli, vel in dilectione, qua me diligitis, id est in bono affectu perseverare.
13.6.2.83
Ut gaudium meum sit plenum. Nemo putet gaudium Domini, unquam crevisse: sed sicut dicitur: Profecit Jesus aetate et sapientia: sic dicitur de gaudio ipsius. Profecit enim aetate, hoc est secundum aetatis profectum; profecit etiam hominibus in doctrina et sapientia.
13.6.2.84
Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Supra de dilectione praecepit: nunc vero quanta dilectio esse debeat, ostendit. Sed quaeritur de qua dilectione hoc dicat, qua major esse non potest. Nam de affectu non videtur posse dici, cum unus morientium pro Christo majorem affectum habeat quam alius; et etiam quidam non moriens. Unde dicunt quidam, quod hoc dicitur de affectu, vel exhibitione potius quam de affectu. Signum enim dilectionis majus esse non potest, nec ultra habet aliquis quid faciat. Hoc est enim illud quod homo caeteris charius habet. Unde cum hoc datur quod charius habetur, id datur, quod difficilius amittitur. Quare non habet homo quid amplius det. Unde in lege dicitur: Pellem pro pelle, et cuncta, quae habet homo, dabit pro anima sua. Dentem enim pro dente, et oculum pro oculo damus, ut vitam retineamus. Ex quo etiam patet, quod nec major dilectio secundum affectum esse potest. Quem enim affectum majorem potest homo habere, quam ut mori velit pro amico? hoc est enim maximum, quod quilibet facere potest. Sed tamen cum hoc sit maximum in isto, hoc maximum istius minus est majore illius. Ex majori enim affectu complectitur iste mortem quam ille. Neque enim tantum affectum potest iste habere quantum ille. Quemadmodum nullus potest plus facere quam diligere ex toto corde, tota anima, et totis viribus: et tamen plus diligit iste quam ille, quia totum cor istius majus est toto corde illius: uterque tamen toto corde diligit. Hoc est enim toto corde diligere, usque ad mortem diligere: sic videlicet ut seipso plus Deum diligat, et perdat animam, ut Christum lucrifaciat, ut possit dicere cum Paulo: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Hoc tamen praeceptum dicit Augustinus non posse in hac vita impleri. Quod ideo ab illo dictum est: Quia non potest in hac vita esse quin caro aggravet animam et in aliquo resistat, donec mortale hoc induat incorruptionem: et sic aequivoce accipit ex toto corde. Cum ergo mors Christi et mors Petri nobis profuerit et secundum effectum et secundum affectum, non tamen mors Petri potest morti Christi adaequari, quia mors Christi nos redemit. Mors vero Petri ad fidem animavit, non tamen redemit. Unde dicimus, quod major fuit dilectio Christi in morte, secundum exhibitionem etiam, quam mors Petri vel alicujus alterius. Plus enim exhibuit, quia per mortem suam nos redemit.
13.6.2.85
Jam non dicam vos servos, etc. Quaeritur quomodo dicat se non dicturum eos servos, sed amicos: cum et ipse in redditione praemii dicat: Euge, serve bone, etc. Sic ergo servos vocat justos, cum se eos servos non dicturum hic promittat. Et dicit beatus Augustinus quod, sicut sunt duo timores, sic sunt duo servorum genera. Est enim timor servilis, ex quo aliquis servus est; sed iste nescit quid faciat Dominus ejus. Nam et si aliquando aliquid boni faciat, nescit hoc a Domino fieri; sed sibi ipsi attribuit. Est et alius timor castus, qui permanet in saeculum saeculi: hic charitatem servat; illum superiorem charitas expellit. Ex hoc timore servi amici sunt, quibus Dominus secreta sua revelat, quibus et dicit: Intrate in gaudium Domini vestri. Sic ergo apostoli, prius timore poenae servi erant: in proximo Spiritum sanctum plenius accepturi, amici dicendi erant, non servi. Amicus dicitur quasi animi custos, cui videlicet secreta animi alterius patent. Si de mundo fuissetis, etc. Apostoli erant in mundo, hoc est inter malos; sed non erant de mundo, hoc est non erant de numero malorum: unde econtrario dicit Joannes de malis; quod de bonis non sunt, dicens: De nobis exierunt; sed de nobis non erant.
13.6.2.86
Mundus quod suum erat diligeret, etc. Nonne mundus quandoque odit mundum, ut prodigus avarum? unde hoc est? Quia odit sibi contrarium: vitium enim vitio contrarium est; nec tamen odit quod manifestum est. Non enim prodigus avarum odit, quia malus est, sed quia contrarius sibi est. Diligit ergo in eo quod suum est, id scilicet quod malus est; odit vero in eo quod suae nequitiae contrarium est.
13.6.2.87
Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent. Nunquid nullum peccatum haberent Judaei si Christus non venisset, et eis locutus non fuisset? Non hoc dicit, quod nullum haberent peccatum, si non venisset, sed peccatum infidelitatis non haberent. Nullo enim modo eis imputaretur, quod non crederent in Christum, si ipse non venisset. Sed nunquid, si hoc peccato non tenerentur, sine fide Christi salvarentur? Non: imo pro aliis peccatis damnarentur. Sed si aliud peccatum non haberent, quidam eorum, qui ante adventum Christi exstiterunt, pro eo quod fidem Christi non haberent, non damnarentur, quia excusationem de illo haberent; sine enim praedicante id credere non possent, neque enim per rationem naturalem incarnationem Christi intelligere valuerunt. Pro quo ergo peccato damnarentur? Nam dicere eos sine peccato damnandos esse, hoc est dicere Deum injustum esse. Ad quod dicimus, quod nullo modo talem permitteret Deus damnari, imo ei Christi fidem revelaret, si in caeteris mundus foret. Sed nec hoc esse posset, quod peccato ad mortem usque careret, et fidem Christi non haberet. Nam hoc manente caetera manerent, id est nullum remitti potest: hoc vero peccato discedente, caetera discedunt, id est hoc discedente per fidem habitam, jam homo id habet, per quod caeteris carere potest peccatis. Fides enim primus introitus ad salutem est. Unde oportet accedentem ad Deum credere. Sicut ergo dicitur, quod qui in lege peccaverunt, per legem judicabuntur, id est ex transgressione legis graviter punientur in aeternum: et qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: hoc est, non pro transgressione legis, quem non susceperant, peribunt, id est remissius punientur, ut remissius erit Tyro, et Sidoni in die judicii quam generationi huic. Si qui nondum Christi fidem audierant, nec receperant, pro infidelitate perituri non erant; sed illi, quibus praedicabatur, et virtute miraculorum comprobabatur, cum credere deberent et nollent, peccato infidelitatis tenebantur: et ob id gravius damnandi erant, quam si ejus fidem auditam, et propositam ex nequitia et invidia non contempsissent.
13.6.2.88
Qui me odit, et Patrem meum odit, etc. Dicit Augustinus super illum locum Matthaei: Aut unum sustinebit, et alterum contemnet, quod nullius conscientia potest Deum odisse. Sed in libro Retractationum retractat illud, dicit: Quod poenitet se dixisse. Nondum enim in mentem venerat hoc: Superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper. Et ideo dicimus quod multi sunt qui Deum odio habent, quem quia ultorem scelerum sciunt, non esse vellent; quia quem metuit quisque, perire cupit. Ii vero sunt qui peccata diligunt, nec tamen vellent peccata, peccata, esse vel mala: et sic ordinem et naturam rerum permutari vellent, de quibus hic dicitur: Qui me odit, et Patrem meum odit. Sed super hoc movet Augustinus quaestionem, quomodo odirent, cum se odire nescirent. Ad cujus quaestionis solutionem spectat illa glossa, quae sic incipit: Non visos possumus diligere, vel odisse.
13.6.2.89
Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, etc. Quaeritur quae opera fecit Dominus, quae alius non fecerit, per quae possent credere ipsum Deum esse? Neque enim dici hoc potest de iis operibus quae coram Judaeis facta non sunt, ut quod de Virgine natus, quod a morte resurrexit. Haec enim ipsi non viderant, ut per ea crederent. Dicitur ergo hoc de multitudine sanitatum, quas coram eis et in eis fecerat, quantam nullus alius in eis fecit, vel propter modum faciendi; quia ipse, per se tanquam potestatem habens, aliis omnes per ipsum. Si enim vera sunt miracula, ab ipso et per ipsum fiunt. Sin aliter, phantastica.
13.6.2.90
Sed venit hora ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Hoc supponitur ad consolationem. Quasi dicat: Nolite desperare pro tribulatione. Nam per tribulationem et mortem vestram Ecclesia sic multiplicabitur, ut Judaei putent se obsequium praestare Deo in hoc quod vos interficiunt, ne lex Dei et templum deseratur ab omnibus. Sed quaeritur an peccarent illi qui ignoranter persequebantur sanctos? Cum conscientia dictaret sibi illud pro Deo faciendum esse. Dicit enim Apostolus: Omne quod ex fide non est, id est contra conscientiam, peccatum est. Quare si non interficerent, cum conscientia dictitaret id faciendum, peccarent. Ad hoc dicimus, ut saepe diximus, quod sive facerent, sive contra conscientiam desisterent, ad mortem peccarent, ut dicitur: Vae ampullae, sive irruat lapidi, sive lapis illi.
13.6.2.91
Quia non noverunt Patrem, neque me. Superius loquens de Patre dixit: Quem vos dicitis, quia Pater noster est: hic dicit quia non noverunt eum.
13.6.2.92
Et cum venerit ille, mundum arguet de peccato, etc. Spiritus dicitur arguere, et charitatem dare; quia in ejus missione charitas apostolis collata est, non solum a Spiritu, sed a tota Trinitate: per quam charitatem missione Spiritus collata abjecto timore arguebant peccatores de incredulitate sua. Sed quaeritur quomodo beatus Augustinus dicat hic, quod hoc peccato infidelitatis manente caetera maneant, cum hoc etiam dici possit de quolibet peccato, quod ipso manente, caetera maneant. Dicunt tamen quidam, quod potest quis de uno peccato, in quo est, poenitere licet in alio perseveret: quod videtur illa auctoritas velle. Pluit Dominus super unam civitatem et non super aliam, et unius etiam pars compluta est, pars compluta non est, quod est, quod unum peccatum remittitur alio manente. Sed dicit Jacobus: Quod qui offendit in uno, reus est omnium. Et ipsa ratio quoque hoc exigit quod perseverans in uno non possit de alio poenitere. Nam, si poenitere est ex amore de commissis dolere, hic vero, qui de uno poenitet et in alio perseverat, amorem non habet, quod inde patet, quia contemnit, dum in peccato manere proponit, manifestum est quod talis vere poenitere non potest, nec aliquid facere dum talis est, quod sibi prosit. Quare dicemus de illa auctoritate, quae id velle videtur, quod aliter exponenda est. Sunt enim quidam qui de aliquibus peccatis ita compunguntur, ut in lacrymas prorumpant. De quibus dicit Hieronymus: Lacryma delet peccatum, quod pudor est confiteri, id est quod tantum est, ut etiam erubescentia compellat in lacrymas prorumpere. Non enim sic intelligendum est quod sine confessione per lacrymam deleri possit, cum pudor id prohibeat. Sunt et alia peccata, de quibus non adeo poenitent, ut ad lacrymas veniant. Et hoc est quod dicitur: Pars compluta est, pars non compluta; quia pro his sic compungitur quis, ut lacrymas emittat; pro illis vero peccatis non tantum dolet, ut fletus sequatur. Cum ergo quolibet peccato manente caetera maneant, quomodo specialiter dicit Augustinus, de isto peccato infidelitatis, quod ipsum manens facit caetera manere? Et dicimus quod hoc in quadam comparatione dicitur. Nullum enim sic est causa quare caetera maneant sicut istud est, quia caetera peccata ex infirmitate insunt; istud vero ex nequitia. Vel quia isto manente, ne ad parvum quidem bonum erigi potest quis; sed, caeteris manentibus, aliquo modo ad bonum moveri potest. Aliquam enim compunctionem habere potest, qua moveatur ad bonum, etsi ei non prosit ad vitam.
13.6.2.93
De justitia vero, quia ad Patrem vado, etc. Arguitur mundus de peccato infidelitatis, et iterum de justitia non sua, sed credentium. Quod idem videtur esse cum eo, quod est ipsum argui de peccato: nam ipsum argui de eo quod in infidelitate manet; et iterum ipsum argui de justitia, est ipsum argui de eo quod credendo non vult justificari: quod idem esse videtur. Sed aliud est in fidelitate manere; aliud alios in fide non imitari. Unde illi arguuntur, quia non credunt; isti vero arguuntur, quia alios in fide non imitantur. Hoc est enim summa justitia, fide imitari quod non videtur.
13.6.2.94
Adhuc multa habeo vobis dicere, etc. Quae sunt haec multa, non possumus determinare. Hoc enim dicitur propter futuram illam revelationem, quae erit in aeterna beatitudine.
13.6.2.95
Docebit vos omnem veritatem. Et de praesenti, et de futuro.
13.6.2.96
Spiritus veritatis, etc. Hinc est illa Latinorum et Graecorum controversia. Arguunt enim nos Graeci anathematis. Nam cum in Symbolo non habeantur haec verba: Spiritus sanctus procedit a Filio, et subscriptum sit ibi: Si quis aliud addit, anathema sit, cum nos hoc addamus, anathematis reos nos judicant. Sed nos in multis locis habemus, quod Spiritus est a Filio sicut et a Patre. Dicit enim Apostolus: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra. Et iterum: Qui Spiritum Christi non habet. Et hic dicimus, quod Christus dicit: Mittam cum ad vos. Quomodo autem eum mitteret, nisi daret? Et quomodo daret, nisi suus esset? Quare dicimus, quod utriusque est, et ab utroque procedit. Nec tamen aliud addimus, quia nihil oppositum. Sic enim accipitur aliud: et apud Paulum: Si quis vobis aliud evangelizaverit, anathema sit. De meo accipiet, etc. Hinc vult haereticus habere quod Spiritus sanctus minor sit Filio, quia accipiens minor est dante: quod determinatur per hoc quod dicitur de meo, hoc est a Patre, a quo et Filius. Unde potius patet ipsum esse aequalem, quam inferiorem.
13.6.2.97
Omnia quaecunque habet Pater, mea sunt. Sed Pater hoc habet, quod genuit Filium, et habet Filium: non tamen Filius hoc habet. Et dicimus, quod omne bonum Patris est bonum Filii. Unde et hoc bonum Patris scilicet, quod ipse Pater est, vel habens Filium, est bonum Filii. Dicere namque quod Filius hoc habet, quod ipse Pater est Pater: nihil est.
13.6.2.98
Modicum, et jam non videbitis me, etc. Si hoc modicum ad totum tempus hujus vitae refertur, quomodo hoc dicit, quod non videbunt eum, cum multi fidelium, quibus hoc dicit post ascensionem eum viderint, ut Paulus, et Stephanus, et alii: hoc autem uno verbo determinatur, quia non viderunt eum ulterius mortalem. Usque modo non petivistis quidquam in nomine meo, etc. Nihil petierant apostoli in nomine Domini, vel in nomine Jesu credentes diligendo, quod in hoc nomine Jesus significatur, vel in nomine, hoc est in illa puriore notitia et firmiore cognitione, quam postea abjectis imaginationibus delusoriis habituri erant, misso Spiritu sancto. Prius enim erant animales, et quasi veteres, quibus importune novum vinum crederetur. Sunt autem imaginariae corporum similitudines, quando secundum aliquam formam corporum, ut velut radius solis penetrat aera, sic Deus putetur penetrare universa. Vel, sicut aqua omnes cavernas et poros spongiae implet, sic ipse existimetur implere omnia, secundum quod ipse partes haberet et majus et minus reciperet. Ad hoc ergo, quod Deus pure videatur, oportet omnes hujusmodi imaginationes expellere, et transcendere, et ipsum Deum in se non imaginaria cogitatione, sed pura intelligentia contemplari. Quae tamen hic habita umbra quaedam est respectu illius visionis futurae quando Deum immediate videbimus sicuti est. Nunc enim videmus per speculum in aenigmate; tunc autem videbimus facie ad faciem. Non tamen dico quin cognitio de Deo hic habita surgat de visibilibus istis. Per visibilia enim invisibilia conspiciuntur, sed hoc dico quod nulla forma rerum visibilium Deo attribuenda est. In tali ergo notitia petens, quod est in nomine illius petere, nullus repelli potest. Si enim petens solum, quod ad salutem sibi est, petit, nec fallitur in tali petitione: Spiritualis enim omnia dijudicat, et a nemine judicatur. Fuit autem petitio haec quandoque affectu, quandoque et voce.
13.6.2.99
Haec in proverbiis locutus sum vobis, hoc est, obcure quantum ad parvam eorum capacitatem, quam tunc habebant, unde et Spiritu adveniente, haec non proverbia, sed verba intelligibilia fuere.
13.6.2.100
Haec locutus est Jesus, et sublevatis oculis, etc. Hic terminatur sermo secundum quosdam, et incipit oratio. Pater clarifica, etc. Proxima passione orat Dominus audientibus discipulis, ut illos instante tribulatione ad orandum confugere doceret. Clarificatio Filii a Patre facta est maxime in resurrectione: quam fidem Filius operatus est cum Patre. Sed ad distinctionem personae Patris a persona Filii dicitur Pater Filium a mortuis excitasse. Clarificatio vero Patris per Filium facta est, quando misso Spiritu sancto fidem firmam habebant, quia Deum Christum, et Filium Dei, Patri coaequalem credebant. Et sic per Filium incarnatum manifestatus est mundo Pater. Haec autem cognitio plena non est, perficietur autem in futuro, quando ipsa erit summa beatitudo.
13.6.2.101
Quaeritur autem de eo, quod dicitur: Dedisti mihi potestatem omnis carnis: secundum quam naturam hanc potestatem acceperit, quod salvare potest, et vitam aeternam dare. Dicunt auctores, quod secundum humanam naturam hanc potestatem acceperit, et habeat, sicut et ipse resurgens dicit: Data est mihi omnis potestas, etc. Sic etiam dicimus, quod secundum humanam naturam Redemptor noster est, et Dominus, et adorandus. Sed, si hanc potestatem secundum humanam naturam habet, tunc secundum hanc inferiorem naturam Deo aequalis est, quod esse non potest. Et dicimus, quod secundum inferiorem naturam hanc potestatem, videlicet salvandi, peccata remittendi, excellentius multo quam caeteri suam potestatem, habeat, quia ex eo quod est unitus Filio Dei in unam personam. Hoc tamen notetur quod secundum, quandoque sic positum causam notat, ut si dicam secundum humanitatem est minor Patre, vel passus; quandoque persona in illa natura designatur, ut cum dico secundum humanam Redemptor est, vel potestatem salvandi habet. Hoc est ipse in humana natura existens vel ipse homo, hoc tamen notatur quod per humanam naturam redemit et quod secundum humanam naturam accepit. Homini enim hoc collatum est, ut unitus Verbo esset ille qui redemit, qui vitam confert aeternam.
13.6.2.102
Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Non hoc, quod Deus et Pater omnium, sed per creationem, quod Pater meus es per generationem. Hanc enim personarum distinctionem ipse mundo manifestavit. Pater enim Filium de substantia sua sibi aequalem genuit: alium quidem in persona; idem tamen est Deus in substantia: ejusdem enim substantiae sunt Pater et Filius.
13.6.2.103
Et mea omnia tua sunt. Superius dixit, omnia quae Pater habet, mea sunt, de his dixit, quae ad Deitatem pertinent, hic vero omnia sua Patris esse dicit, de creaturis videlicet sibi datis a Patre agens. Ut sint unum, etc. Quasi dicat: Sicut nos sumus unum in substantia, sic et ipsi unum sint in dilectione. Nam rogare, ut essent unum in natura humanitatis frustra esset, cum jam sic unum essent in natura. Quod ergo in glossa dicitur, ut sint unum in natura sua, sic intelligitur, ut sint unum, id est in charitate concordes, per quam charitatem Deo cohaereant, a quo nati sunt, id est esse habent; unde natura, id est quod est; unde omne, quod est naturaliter ad esse tendit. Ipsi ergo in natura unum sunt: qui ei tamen debent adhaerere per dilectionem, qui esse est, et a quo esse habent. Neque enim essentialiter unum esse possunt hominis, ut Pater et Filius. Sed sicut dicitur quod multitudinis credentium erat cor unum, et anima una, sic et hic oratur, ut sint unum, quae unio vinculo charitatis perficienda sit.
13.6.2.104
Sanctifica eos in veritate, etc. Qui credituri sunt per verbum eorum, etc. Eorum dicitur, quia primo eis commissum, et primo ab eis manifestatum et praedicatum. In hoc quoque verbo, quod ab ore eorum sonuit, Verbum illud, quod aeternaliter manet, innotuit, et se cordibus fidelium et electorum infudit, et sua gratia ad credendum et diligendum illuminavit. Unde et dicit: Qui credituri sunt per verbum eorum, ut sint unum in nobis, id est ut charitate nobis cohaereant, quae est ex fide qua credunt nos unum esse. Ex fide enim nascitur dilectio.
13.6.2.105
Ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.
13.6.2.106
Adduxerunt ad Annam primum, etc. Primum ad Annam ductus est Dominus, contra ordinem dignitatis Caiphae, qui illius anni pontifex summus erat, ut omnia ab illo inordinate fierent. Nihil enim ordine geritur, ubi de nece Salvatoris tractatur.
13.6.2.107
Nunquid et tu ex discipulis es hominis istius? Quaeritur hic, an Petrus negando peccavit, etsi in negatione dilexit. Et volunt quidem aliqui Petrum non solum a peccato, sed etiam a negatione defendere. Sed a neutro defendi potest. Sed quaeritur an, cum negaret, charitatem haberet necne? Et dicunt quidam, quod tunc non minus quam prius diligebat, sicut aliquis pater tradens filium suum pro se ad mortem, non minus eum tunc diligit quam prius. Ipsum tamen mavult mori quam se. Sed si sic diligebat, ut se Christo praeferret, nullo modo charitatem habuit, cum hoc sit charitas ut plus quam se homo diligat Deum. Sic ergo aut prius charitatem non habuerat, aut quam prius habuit, tunc perdidit. Sed prius eam charitatem habuisse omnes pene confitentur. Unde ex nimio charitatis affectu et ardore, et se positurum animam, et non negaturum pro morte promiserat. Sed dicitur, quod nunquam tantum ardorem habuit, ex quo mortem subire posset pro Christo. Et si periculum instaret, potius Christum negaret quam mortem pro illo subiret: quare nunquam charitatem habuisse videtur. Sed dicimus quod multi sunt, qui charitatem habent tamen in affectu et proposito, multi et in affectu et constantiae perseverantia; ii vero, qui tamen eam in proposito habent, sic videlicet, ut proponant se prius mori velle, quam Christum negare, cum perveniunt ad experimentum, deficiunt. Non enim possunt perferre quod promiserunt. Et sunt similes Petro, qui ut dicit Hieronymus, erat quasi avis sine pennis, quando se pro Christo moriturum promisit. Avis enim sine pennis volare vult sed non potest. Talem ergo affectum Petrus ante negationem habuit: in quo si perseveraret, nunquam ex timore Christum negaret. Sed quia virtutem constantiae, cum hoc affectu non habebat: idcirco imminente periculo metu mortis deficit, et affectum charitatis, quem prius habuerat, amisit. Et sic negando ad mortem peccavit: quod peccatum amaro fletu compunctionis deletum est.
13.6.2.108
Et in occulto locutus sum nihil. Quasi dicat, nihil locutus sum ad hoc, ut occultaretur; sed omnia locutus sum, ut congruo tempore palam fierent, et super tecta praedicarentur.
13.6.2.109
Si male locutus sum, etc. Videtur resistere percutienti, cum dicat quasi increpando: Cur me coedis? Sed veritatem dixit, et tamen paratus fuit non solum alteram praebere maxillam, sed totum corpus exponere ad poenam?
13.6.2.110
Respondit Jesus: Tu dicis. Quaeritur primo de locutione, quam protulit Pilatus, dicens: Ergo rex es tu? interrogando enim hoc dixit et nihil affirmavit, ut videtur. Sed quia Dominus quem mentiri est impossibile, dicit: quod dixit eum regem esse, idcirco dicimus, quod multoties sic interrogat aliquis, ut ex ipso modo interrogandi asserere videatur, quod quaerit. Hunc ergo modum habuit Pilatus in interrogando, sive quia credidit, sive quia Spiritus sanctus quasi instrumento eo utens, sic proferri interrogationem fecit, ut ex modo dicendi hoc asreretur. Pilato autem respondet Dominus per verbum praesentis temporis, dicens: Tu dicis. Per praeteritum vero pontifici dicens: Tu dixisti. Quia per sacerdotem populus Judaeorum significatur, qui in lege et jamdudum Christum regem asseruerant. Per Pilatum vero gentilis populus intelligitur, qui in proximo hoc dicturus erat, scilicet Christum regem coeli et terrae esse: unde dicit: Tu dicis. Quasi dicat, in proximo futurum est, ut dicas me regem esse, et cognoscas per virtutem miraculorum.
13.6.2.111
Non haberes in me potestatem nisi, etc. Hic primo quaeritur an Pilatus peccaverit, cum ad hoc niteretur quantum poterat, ut ab eorum manibus Dominus eriperetur. Quia igitur eum morti tradidit, nec amplius quam fecit, facere potuit: quare eum reum mortis Christi dicemus? Sed dicendum est, quod nulla ratione potestatem in Dominum exercere debuit, nec prae timore aliquo Judaeis ex invidia urgentibus consentire. Quod quia fecit, peccavit. Deinde quaeritur an potestas Pilati a Deo esset, et utrum ea in nece Domini usus est. Et est manifestum, ut dicit Apostolus, quod omnis potetas a Deo est, sive bonorum, sive malorum: quare et potestas Pilati desuper, id est a Deo data: quare et bona. Si ergo ea usus est crucifigendo Dominum, ex eo ipso non peccavit. Dicimus autem quod potestatem a Deo habuit bonam; sed occidendo Dominum non ea usus est, sed abusus. Ex potestate tamen habuit, sic ea posse abuti. Sicut rex aliquis tyrannidem exercens, non hoc facit ex regia potestate, quia illa tantum ad justa extenditur. Ex eo tamen, quod regiam habet potestatem, tyrannidem exercere potest. Potestas enim, quam habet, licere facit ipsa abuti potestate. Sic ergo Pilatus non haberet potestatem, quia potuit abuti in Dominum, nisi esset sibi data desuper, id est non posset hanc nequitiam in Dominum exercere, nisi potestatem illam, quam habebat, a Deo accepisset. Vel non haberet Pilatus potestatem hanc in Dominum, quod ipse ei tanquam reus constitueretur, nisi illam haberet desuper. Sed quia Pilatus hanc potestatem ullam, id est quantulamcunque, quia sub alterius superioris potestate habebat, utpote sub Caesare, idcirco subjicit Dominus:
13.6.2.112
Propterea qui tradidit me tibi, majus peccatum habet. Nam, quia timore superioris potestatis coactus, Pilatus hoc fecit; Judaei vero ex sola invidia: magis autem peccat, qui ex invidia peccat, quam qui ex timore: idcirco dicit Dominus, quod populus Judaicus, qui tradidit illum Pilato, majus peccatum habet tradendo, quam ille faciendo: ipse tamen a peccato non est immunis, licet minus peccaverit ex timore, quam illi ex invidia.
13.6.2.113
Erat autem parasceve paschae hora, quasi sexta. Marcus dicit quod hora tertia crucifixerunt eum. Et hic dicit, quod hora sexta erat, quando Pilatus sedit in tribunali, tradens Dominum ut crucifigeretur. Quos Hieronymus sic concordat, dicens quod immolatio Christi a nona hora noctis incoepit, quando in domo Annae judicatus est reus mortis, et ab illa hora noctis usque ad tertiam horam diei sex horae computantur; et in illa hora diei tertia, praeparationis sexta, crucifixus est Dominus. Neque enim hoc potuit esse, ut ipse dicit, quod in sexta hora, a qua incipiente usque ad nonam, id est finem sextae tenebrae erant super universam terram, illa omnia fierent, quae, Domino in cruce posito, facta sunt: quod ei videlicet illuderent, et quod vas aceti ei porrigerent, etc. Videntes enim terrae motum et tenebras, percutientes pectora sua revertebantur.
13.6.2.114
Et erat scriptum Hebraice, etc. Non ter erat scriptus titulus, sed in partibus illius tres linguae continebantur: ut dicit Hieronymus. Sic Malchus Judaeorum exomoloson.
13.6.2.115
Mulier, ecce filius tuus. Nullus sic intelligat, quod se demonstrando dicat: Ecce filius tuus; imo de Joanne hoc dicit sicut et postea ad discipulum dicit: Ecce mater tua; quasi cui tu curam impendes ut matri. Vas autem erat positum aceto plenum, etc. Aut casu aliquo, aut forte divina providentia ibi erat vas cum aceto.
13.6.2.116
Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportuit eum a mortuis resurgere. Ex hoc loco, et ex eo quod Petrus dicit Domino suam passionem praedicenti: Absit a te, Domine! videtur quod Apostoli nondum fidem mortis et resurrectionis Christi haberent, sine qua nec charitatem habere poterant et dicimus quod in morte Christi charitatem sicut et fidem amiserunt, quando relicto eo fugerunt. Sed ante mortem Petrus etiam hoc dicendo, absit a te, Domine! et charitatem, et fidem habebat. Ex nimio enim ardore dilectionis hoc dixit. Ex ardore enim dilectionis non sustinebat audire mortem ejus, cujus aeternitatem confessus erat dicendo: Tu es Christus, Filius Dei vivi. Unde sic prohibendo a morte erravit quidem ex pietate, sed non peccavit. Credidit quoque et fidem habebat, sed aenigmate et obscuritate quadam sacramentorum. Credidit enim vera esse quae Dominus dicebat de morte sua; sed, quia in parabolis eis loqui consueverat, idcirco aliud eum dicere putabat: in nullo tamen discredens, quod Dominus dicebat: Sicut fidem habet simplex et idiota credens quidquid praelatus ejus credit, cum tamen ipse distinguere nesciat. Verum enim esse fatetur quidquid in Evangelio dicitur, et tamen quid dictum sit nescit.
13.6.2.117
Quorum remiseritis peccata, etc. Post insufflationem, et Spiritus dationem inquit: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, etc. Unde quaeritur quae peccata posse remittere eis Dominus dederit. Nam si dicatur, ut quidam dicunt, quod poenam peccati tantum posse remittere receperunt, parum hoc fuisse videtur. Nam non multum est istam poenam temporalem pro peccato sustinendam, aut remittere, aut vitare. Dicitur etiam Petro: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis. Quod quidam sic intelligere volunt. Quodcunque ostenderis super terram, ubi Ecclesia tantum ligare potest, esse ligatum, erit ligatum et in coelis. Nam hoc esse officium apostolorum et eorum successorum dicunt, quod sacerdotum in veteri lege, ostendere solutos, sicut et illorum erat ostendere mundatos. Sed hoc parum quidem est ostendere. et nullum effectum in solvendo, vel ligando habere. Unde dicimus quod Dominus principaliter apostolis remissionem peccatorum, non dico poenarum tantum, sed et culparum; non poenae temporalis, sed et aeternae facere posse contulit; et non solum illis sed omnibus successoribus eorum, vicem eorum in terris gerentibus. Et tamen verum est solum Deum peccata remittere, sicut et ipsius solius est justificare, cum tamen fideles justificet. Non enim alius quam ille operatur, quod ipsos per ministros suos facit. Ipsi tamen ministri id vere facere dicuntur, quod Dominus eorum ministerio facit et comprobat. Quotiescunque ergo sacerdotes tradita potestate utentes peccata remittunt, et a Deo remittuntur: et quoties retinuerint, id est ab Ecclesia fidelium separaverint, et morti adjudicaverint, et illa retenta sunt. Ideo autem dico tradita utentes potestate: quidam sunt, qui indiscrete solvunt, vel ligant. De quibus dicitur in propheta: Maledicam benedictionibus vestris, et benedicam maledictionibus vestris. Nam, ut alibi dicitur, mortificabant animas quae vivebant, et vivificabant quae moriebantur. Cum ergo praelatus aliquis coactus aliqua necessitate ligat aliquem, qui tamen reus non est, vel solvit, qui tamen intus solutus non est, recte facit, et quod ab ipso faciendum est. Unde et hoc Deus solvit, et ligat, id est ratum habet, quod a praelato sic factum est. Nec tamen Deus hunc solvit in anima, nec illum in anima ligat, sicut nec Ecclesia, cujus judicium semper verum est. Nec enim hunc reum judicat, sed ligandum, ut rigor Ecclesiae, et regula justitiae servetur. Est ergo verum, quod dicitur: Quorum remiseritis peccata, id est quorum peccata per vos remissa sunt, et apud Deum remittuntur. Et est hoc generaliter dictum, non solum apostolis( ut quidam dicunt, hoc fuisse praerogativam apostolorum) sed omnibus ipsorum successoribus, et dictum et datum.
13.6.2.118
Si quis autem dicat in vera cordis contritione peccata ante esse remissa apud Deum, quam ad sacerdotem veniat qui poenitet, et sic non oportere a sacerdote remitti: dicimus quod non est ita; sed et Deus prius, ex quo vere ingemiscit, remittit: et similiter in confessione per ministerium sacerdotis, et etiam in exsecutione satisfactionis remittit. Tandiu enim debitum remitti dicitur, quandiu de debito aliquid restat faciendum, et cum debitum pro peccato dimittitur, merito et ipsum peccatum dimitti dicitur. Sicut et in eo qui ad baptisma in vera cordis contritione accedit, apparet: ante enim quam baptisma suscipiat per fidem et veram poenitentiam, peccata ei remissa sunt, per baptismum remittuntur; nec est alia haec remissio quam illa; nec iterata, sed eadem et continuata.
13.6.2.119
Infer digitum tuum huc, etc. Quaeritur utrum Dominus post resurrectionem vulnera, an cicatrices ostenderit. Et est patens quod cicatrices tantum ostendit, quae etiam in die judicii gloriosae apparebunt, et gloriosiores forsitan quam caeterae partes corporis, eo quod Dominus in illis majorem exhibitionem obedientiae ostendit. Licet tamen quaedam auctoritates velle videantur, quod latus apertum ostenderit.
13.6.2.120
Multa quidem, et alia signa fecit Jesus, etc. Hic terminatur liber ex proposito auctoris. Sed tamen post haec quaedam adjungit ad majorem instructionem lectoris. Magna namque fidei sacramenta in his continentur, quae ipse adjungit.
13.6.2.121
Vado piscari, etc. Quaeritur quomodo Petrus, postquam cognoverat Dominum resurrexisse, ad piscationem reversus fuerit, cum a Domino saepe audisset, et legisset forsitan: Nemo mittens manum ad aratrum, et respiciens retrorsum, aptus est regno Dei? Sed dicimus quod non retro respexit, quia ad cupiditatem saeculi non rediit. Unde licet navem et retia reliquisset, ut non amplius eis uteretur ad lucra quaerenda, tamen licuit ei iterum his uti ad supplendam necessitatem. Quibus non licuit uti ad saeculi cupiditatem.
13.6.2.122
Venite, prandete, etc. Comedit Dominus vere cum discipulis post resurrectionem, sicut et illi angeli, qui ab Abraham recepti sunt: non tamen cibus ei incorporatus est, sed masticando consumptus est, sicut per ignem carnes holocaustorum.
13.6.2.123
Sed hoc magis movet quomodo Dominus per comestionem veram resurrectionem corporum illis probaverit, quoniam in resurrectione nec cibo nec potu indigebunt, sicut Dominus ipse ante dixerat: Neque nubent, neque nubentur; sederunt sicut angeli Dei. Spiritualia enim corpora ibi erunt, non animalia. Animale enim dicitur, quod alimentis indiget. Sed dicendum quod, licet hoc audivissent, non tamen intellexerant, vel in memoria habebant. Spiritus enim sanctus de coelo missus multa quae non intellexerant, et quae oblivioni tradiderant, eis suggessit, sicut et Dominus dicit: Ille suggeret vobis omnia., etc. Ut ergo magis crederent, cum eis comedit ad majorem resurrectionis suae fidem, de qua dubitarent, nisi tot argumentis eam comprobasset.
13.6.2.124
Simon Joannis diligis me plus his, etc. Dicit Hieronymus quod Paulus apostolus et virgo fuit et, ut ipse dicit, plus omnibus laboravit: et ideo majoris meriti eum, quam aliquem aliorum esse dicit. Quod si est: etiam plus omnibus aliis dilexit. Quomodo ergo dicit Dominus, quod Petrus plus caeteris diligit? Levis est autem solutio quia caeteris apostolis, qui ibi erant plus dilexit.
13.6.2.125
Alius te cinget, et ducet quo tu non vis, etc Ostendit Dominus Petro qua fuerat morte moriturus: et etiam quomodo molestiam mortis esset suscepturus docet, dicens: Ducet te quo tu non vis. Super hunc autem locum dicit expositor, quod nolens ad illam molestiam est ductus, sed volens est eductus. Cum enim Petrus ad mortem duceretur, ipsam mortem natura infirmitatis humanae exhorruit: et sic Petrus affectu carnis mortem subire respuit, et ita nolens ductus est; sed et in ipsa passione ex ardore charitatis hunc ipsum horrorem perdidit, et insuper ei ipsa poena placuit, et dulcis fuit. Sicut de Stephano legitur, quod lapides torrentis ei dulces fuere; et sic volens etiam affectu carnis non solum voluntario appetitu rationis, quem semper habebat, eductus est, id est in morte consummatus. In hoc autem loco etiam quaeritur de voluntate Christi, quam ipse habuit in passione sua imminente. Sic enim orat: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste. Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Ex hoc autem sic argumentantur: Christus voluit mortem a se transferri; quare mori noluit; sed iterum, quidquid Pater voluit et ipse voluit. Quare, cum Pater eum mori voluit, et ipse hoc voluit: ergo aliquid noluit quod voluit, quod non est dicendum. Dicendum ergo est, quod in Christo tres fuerunt voluntates: fuit enim in eo, secundum quod homo fuit, voluntas carnis, motus videlicet ad esuriendum et sitiendum, et ad tristandum: quos ipse non necessitate sed voluntate pro nobis suscepit. Hi ergo motus quandoque voluntas appellantur: unde etiam propter hos naturales appetitus dicimus et bruta animalia velle comedere et hujusmodi. Sed cum hi motus, qui nostrae infirmitatis sunt, in Christo fuerint, aliter in illo fuerunt, aliter in nobis: in nobis sunt immoderati, in Christo vero moderati. Sed cum naturalis iste motus in Christo fuerit ut non moreretur, quaeritur utrum ille motus rationabilis fuerit, an irrationabilis? Et possumus dicere quod nec rationabilis, nec irrationabilis fuit motus ille sed naturalis. Unde et bonus in ipso fuit. Sed si bonus fuit, quare ei non consensit? Sed est manifestum quod voluntas rationis, qua se Patris voluntati supposuit, melior fuit: et idcirco ei potius consentiendum fuit. Hi ergo appetitus naturales in Christo voluntas dicuntur, secundum quam dicitur quod voluit ut transiret ab eo calix mortis. Fuit quoque in eo voluntas secundum propositum rationis quae animae Christi fuit, secundum quam proprie dicitur aliquid voluisse. Unde quidquid hac voluntate voluit, etiam fecit. Haec enim in omnibus divinae voluntati subjecta fuit, et ei consensit. Hac ergo voluntate mori pro redemptione nostra voluit. Fuit et tertia in Christo voluntas quae utramque aliorum regebat, Verbi videlicet, quae aeterna fuit. Cum igitur Christus sic oret: Pater, si possibile est, etc. Non orat ut calix a se transeat: nam si hoc oraret, etiam fieret. Exauditus enim est in omnibus quaecunque oravit pro reverentia sua: dignus enim fuit exaudiri. Sed hoc orat, ut fiat voluntas Patris, licet caro ipsa mortem abhorreret: quasi dicat: Pater, licet caro mori reformidet, tamen non quod appetit caro, fiat, sed quod tu vis. In hoc enim terminatur oratio et ad hoc dirigitur. Vel, ut dicunt quidam, Christus hoc dicendo orat, hoc est forma orationis utendo, nos instruit quid faciendum sit nobis, cum oramus, hoc scilicet ut semper divinam voluntatem nostrae praeponamus. Unde quorumdam religiosorum mos est, ut semper hoc subjungant petitionibus suis. Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Sive ergo sic dicatur, sive ut superius dictum est, nullam voluntatem habuit Christus contrariam rationi vel divinae voluntati. Neque enim voluntati contraria dicitur proprie, nisi illa, quae cum discretione est.
13.6.2.126
Quem diligebat Jesus, etc. Hic quaerit Augustinus quomodo hoc esse possit, quod Joannes minus diligens plus diligatur, et Petrus plus diligens minus diligatur. Quod autem Petrus plus dilexerit, ex eo est manifestum quod Dominus ipse quaerit ex eo diligis me plus his? Ipse enim qui quaerebat, hoc verum esse sciebat: aliter enim non quaereret. Sic cum dicitur de Joanne, quod eum diligebat Dominus, speciale dictum aliquod dilectionis privilegium ponit in Joanne. Et est hic, ut dicit Augustinus, aperta misericordia et occulta justitia; tamen hoc dici potest quod familiarius eum Dominus diligebat quam alios: unde et eum plus dilexisse dicit Augustinus, tamen transfert se a personis ad vitas duas, activam scilicet et contemplativam. Activam vero plus diligere, et minus diligi dicit. Quia, cum in miseriis hujus vitae versetur, ardentius appetit ab eis liberari, quam contemplativa appetat ab illa quiete et visione, in qua modo est, ad illam visionem pacis venire ubi perfectio omnino erit. Minus tamen a Domino diligitur, quia auferet Dominus omnino has miserias cum absterget omnem lacrymam ab oculis sanctorum. Illa vero plus diligitur, quia visionem quietis, quam hic habet, non auferet Dominus sed perficiet. Ipsa tamen minus diligit hic quam dilectura sit in futuro, quia nondum per experientiam suam illam futuram novit quietem: quia videt nunc per speculum in aenigmate; sed tunc magis diliget cum videbit Deum sicuti est.
13.6.2.127
Sic eum volo manere, etc. Ex his verbis videbatur discipulis, quod non moreretur Joannes. Quod non ita intelligendum esse ostendit cum ipse dicit: Et non dixit Jesus, etc. Videtur tamen quibusdam ex eo quod terra quadam scaturigine ebullit super os ejus jacentis, sepulcro, et quod flatu ipsius ex retento spiritu procedente fieri hoc videtur: quod ipse adhuc vivat. Quod refellit Augustinus sic: Quia cum justis melius sit dissolvi, et esse cum Christo, testante Paulo. Parum erat Christo dare dilecto suo, ut non moreretur. Unde magis videtur quod mortuus sit, et quod anima a corpore separata aeterna cum Christo fruatur beatitudine, quam quod sic in dormitione jaceat.
13.6.2.128
Nec ipsum arbitror mundum capere posse eos qui scribendi sunt libros. Verba in sacra Scriptura omnem fidem videntur excedere per hyperbolen. Augmentum enim rerum quandoque sic significatur per hanc figuram loquendi. Verba tamen in propria significatione fidem non excedunt.
13.7.1
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SEXTUS ALLEGORIAE IN EPISTOLAM PAULI AD ROMANOS.
13.7.1
Omnia fecit Deus in pondere, et numero et mensura. Pondus secundum ordinem attenditur. Ordo secundum duo, scilicet locum et tempus intelligitur. Omnia ergo fecit Deus in pondere, id est ubi et quando oportuit. Omnia fecit in numero, id est tot quot oportuit. Omnia fecit in mensura, id est quanta, et quandiu oportuit. Mensura enim intelligitur et secundum quantitatem magnitudinis et temporis.
13.7.2
De Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, etc. Christus est duo, scilicet substantia humana et substantia divina, quorum neutrum est alterum: ergo nec homo est Deus; nec Deus est homo? Solutio. In prima propositione agitur de naturis; in conclusione de persona, et ideo non est argumentum. Sicut annulus secundum quod est aurum, est opus naturae: in quantum annulus, opus artificis, nec tamen opus naturae est opus opificis. Vel Christus aequalis est Patri secundum quod Deus, et minor Patre secundum quod homo: ergo eidem aequalis et minor eodem.
13.7.3
Ex resurrectione mortuorum, etc. Hieronymus: Hominem, quem assumpsit, nunquam deposuit: ergo Christus eodem modo fuit homo in morte, quo et ante mortem: sed ante mortem fuit homo constans ex corpore et anima: ergo in morte fuit homo constans ex corpore et anima. Sed anima in morte fuit superata a carne: ergo nihil constabat ex illis duobus. Solutio. Christus in morte eodem modo fuit homo, quo et ante: sed non omni eodem modo. In morte homo fuit, quia naturam humanam, scilicet corpus et animam sibi unitam habuit, licet anima a carne tunc separata fuit, quia Verbum a neutro separatum fuit. Ante mortem vero non hac sola ratione homo fuit, sed sicut Petrus et Paulus, scilicet constans ex corpore et anima. Si ergo quaeratur utrum Christus in morte homo fuit, sic responde: Tunc fuit homo, id est habens naturam humanam unitam, verum est. Si autem dicatur, homo, id est constans ex anima et carne, falsum est; nec tunc fuit mortalis, vel immortalis, sed potius mortuus.
13.7.4
Item si anima vinculum fuit inter carnem et Deitatem, quomodo illa recedente a carne, Divinitas carni unita fuit. Solutio. Sicut duo, tertio mediante, sociantur in dilectione, quo tamen discedente illi remanent.
13.7.5
Justitia Dei in eo revelatur ex fide in fidem. Fides dicitur eo quod operibus adimpleatur. Non enim fidei obedit, qui fidei operibus contradicit. Quia cum cognovissent Deum, etc. Triplex est cognitio: alia fidem praecedens, de qua dicitur: Ex auditu est fides: haec est enim verborum intelligentia. Alia est fidem subsequens: haec est mysteriorum intelligentia. De qua scriptum est: Nisi credideritis, non intelligetis. Alia est fidem expellens, quae erit in futuro. De qua dicit Apostolus: Tunc cognoscam sicut et cognitus sum.
13.7.6
Mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei. Gloria est optime, et summe, et late patens fama.
13.7.7
Propterea tradidit illos Deus, etc., mercedem erroris recipientes. Illis, qui dicunt, quod omnis poena sit a Deo, sic objicitur: Omne peccatum corrumpit, laedit, et punit naturam: ergo inquantum est peccatum, punit; et inquantum punit, est poena; et inquantum poena, est a Deo, ut dicunt: ergo omne peccatum, inquantum est, a Deo habet esse: quod non est verum. Sicut enim Deus malum non operatur, scilicet malum actum, nec malam voluntatem( haec enim sunt opera hominum), sic nec malum operanti cooperatur. Si enim, aliquo peccante, Deus illum actum operaretur, qui est malus, quomodo peccanti non cooperaretur? Non est concedendum quod peccatum sit aliquid; quod sit a Deo; nec actus malus, nec mala voluntas est a Deo. Hoc autem: Omnia per ipsum facta sunt, de naturalibus intelligendum est.
13.7.8
Poena aliquando dicitur materia ipsa in qua punitur quis, ut ignis; aliquando actio punientis; aliquando dolor patientis.
13.7.9
In similitudinem imaginis hominis, dicit Augustinus, sine impietate adoratur terra, id est humanitas Christi. Nunquid igitur concedendum simpliciter quod creatura adoratur, cum ipsa sit creatura? Solutio. Haec creatura adoratur: non est tamen concedendum quod creatura adoretur. Non enim homo quia homo, sed quia homo Deus adoratur. Item crucem Christi adoramus: quomodo ergo non creaturam? Solutio. Crucem, id est cruci affixum adoramus. Ut etiam crucis mysterium in majore reverentia habeatur, genua flectimus ante crucem.
13.7.10
Qui cum justitiam Dei cognovissent etc. Justitia est voluntas reddendi unicuique quod suum est. Istud suum non ad accipientem, sed ad reddentem referendum est, secundum quosdam: quod nobis non placet. Secundum Justinianum. Justitia est constans, ac perpetua voluntas, unicuique jus suum tribuens. Justitia Dei est ordinatio Dei, qua tali peccato talis debetur poena; et tali merito, tale debetur praemium. Justitia Dei dicitur gratia, qua gratis justificat impium: et hac Deus non est justus, sed apparet. Justitia Dei dicitur essentia Dei, quae est ipse Deus.
13.7.11
Non intellexerunt, quod qui talia agunt, digni sunt morte. Non intelligere aliquando dicitur ignorare; aliquando in memoria non habere; aliquando quod in memoria est, opere non implere; aliquando non approbare, eodem modo et nescire.
13.7.12
Est mors animae, scilicet peccatum; est mors corporis, scilicet separatio animae ab eo; est mors aeterna.
13.7.13
Est vita animae, scilicet justitia; est vita corporis, scilicet anima; est vita aeterna.
13.7.14
Aliud est debitum praelationis; aliud est charitatis.
13.7.15
Sed etiam qui consentiunt facientibus. Peccato consentit, qui peccatum vel non impedit cum debeat et possit; vel qui factum non corrigit, cum debeat et possit.
13.7.16
Par pro communi accipitur, ut erit par gaudium in dispari claritate.
13.7.17
Secundum opera eorum. Istud, secundum, ad duo refertur, et ad quantitatem, et qualitatem. Quantitas in duobus consideratur scilicet in magnitudine, et multitudine. Qualitas simili modo in duobus, in qualitate operis et in qualitate facientis. Opera, quae ex qualitate sui sunt mala, quacunque intentione fiant, nocent facienti. Qui autem bona non bona intentione facit, non peccat qui ea facit, sed quia non bene ea facit: et forsitan plus peccaret si ea non faceret.
13.7.18
Fit aliquando comparatio rei ad rem secundum substantiam, ut cum dicitur: Homo melior est omni alia creatura. Aliquando fit comparatio secundum extrinsecam causam, ut ubi Dominus vineae operarios undecimae horae comparavit et pares fecit operariis illis, qui primo mane venerant: utrisque reddidit denarium; utrisque justitiam servavit, non secundum quantitatem laboris, sed secundum aequitatem conventionis.
13.7.19
Aeternus judex cum omnibus fecit conventionem. Mortaliter peccantibus promisit aeternum supplicium; propter Deum bona operantibus aeternum praemium. Nemo conqueratur si secundum aequitatem conventionis unicuique reddatur.
13.7.20
Fortitudo est considerata susceptio periculorum cum perseverantia.
13.7.21
His quidem, qui secundum patientiam boni operis, etc. Quidam sunt patientes in bono, quidam in malo. Quidam impatientes in bono, quidam impatientes in malo. Patientes in bono sunt, qui in bono perseverant, qui a bono flecti non possunt. Patientes in malo, sunt obstinati in malo. Impatientes in bono sunt, qui facile a bono recedunt, vel cum murmure aliquod bonum faciunt. Impatientes in malo sunt, qui cito resipiscunt, vel qui delinquentes cum quadam impatientia, et supra modum corripiunt.
13.7.22
His autem, qui sunt ex contentione. Contentio alia venialis, ut illa discipulorum; alia est inquisitionis, quae fit causa inquirendae veritatis; alia damnabilis est, ut illa, de qua loquitur Apostolus, quae est impugnatio veritatis ver confidentiam clamoris.
13.7.23
Alii veritati non acquiescunt prae amoris magnitudine, ut Petrus, qui Dominum moriturum credere non potuit; alii ex invidia, et mentis excaecatione, ut ii de quibus loquitur hic Apostolus.
13.7.24
Non enim auditores legis justi sunt, etc, Auditores legis dicuntur, qui legem habent, nec eam etiam secundum litteram observant. Auditores etiam legis dicuntur, qui eam secundum litteram observant, nec aliud in ea attendunt. Item dicitur opus legis, quod ipsa secundum litterae superficiem docet facere. Opus etiam legis dicitur illud, propter quod instituta est, hoc est opus fidei: quod opus legis quicunque faciunt justificantur. Hic est finis legis in Christum credere, et ei per dilectionem adhaerere.
13.7.25
Gentes naturaliter, ea quae legis sunt, faciunt, id est non adjuti per legem, sed sola naturali ratione reformata per gratiam. Istud ergo naturaliter, legem et non gratiam excludit. Hoc est gentes sine lege, sed non sine gratia, legis opus faciunt.
13.7.26
Testimonium reddente illis conscientia. Conscientia nunc de bono, nunc de malo dicitur. Et dicitur mala conscientia, quia amara, quia remordet: sicut poena est mala, quia gravis; nec ubi non est scientia, nec conscientia.
13.7.27
Et nosti voluntatem ejus. Nota quod voluntas Dei quandoque est ad rem et ad actum rei, ut in bonis quae sunt: quandoque ad rem et non ad actum rei, ut cum dicitur, Deus vult salutem omnium hominum. Dicunt quidam, quod Deus vult, id est permittit mala fieri. Sed nonne mala fieri prohibet Deus? Quomodo ergo permittit quod prohibet? Solutio. Cum dicitur, Deus permittit mala fieri, sensus est, id est non impedit quin fiant. Si autem dicatur, permittit mala fieri, id est concedit, non est verum. Videtur quibusdam, quod non sit concedendum quod Deus velit hominem peccare, vel inobedientem esse sibi, vel esse contrarium suae voluntati: quae omnia nonnulli concedunt.
13.7.28
Habentem formam scientiae, id est plenitudinem, vel formam, non rem; imaginem, non veritatem. Sacrilegium facis. Sacrilegium est violatio rei sacrae, ut templi sive materialis, sive spiritualis, et omnino eorum quae ad cultum Dei pertinent.
13.7.29
Circumcisio quidem prodest, etc. Triplex est circumcisio: prima carnis, secunda cordis, tertia carnis et cordis. Prima habuit statum suum tempore legis; secunda in tempore gratiae; tertia in futuro. Prima fuit signum secundae, et secunda tertiae. Cum ergo de circumcisione carnis fiat sermo cum dicitur, circumsicio prodest, etc. Quaeritur quid hoc ad praesentem statum pertineat, quem hi habebant, quibus scribebat, Apostolus? Solutio. Multum; quia adhuc de priori statu Judaei ad fidem conversi gloriabantur. Sicut autem: Si diligitis me, mandata mea servate, non quod dilectio potest haberi sine mandatorum observatione, sed quia ipsa est signum dilectionis, hoc dicitur: sic quidam de circumcisione cordis intelligunt: haec autem circumcisio prodest, etc.
13.7.30
Est autem Deus verax, etc. Verax in effectu, veritas in essentia. Item veritas nunc nomen est essentiae, ut ibi: Veritas est Pater, veritas Filius, veritas Spiritus sanctus. Saepe vero Filius dicitur Veritas Patris, quia per ipsum verax innotuit. Vel ideo veritas Patris Filius dicitur, quia veram Patris habet naturam: et haec contra Arianos.
13.7.31
Super omnes qui credunt in eum, etc., quia desuper gratis datur. Non ab inferioribus meretur fides, justitia, et quaelibet virtus gratis datur; nec eas, sed per eas homo meretur.
13.7.32
Non tenetur homo lege naturae, ut pro proximo moriatur, alioquin nemo infra perfectionem posset habere charitatem.
13.7.33
Exclusa est etc. Excludere duobus modis accipitur, scilicet pro repellere, vel pro extra clausum ponere, id est manifestare.
13.7.34
Auctoritas est dictum, vel factum imitatione dignum.
13.7.35
Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. Non dicit dubitative, sed asserit cum discretione. Non est arbitrium sine discretione: quod tunc est liberum, quando est ad bonum; tunc oppressum, quando ad malum.
13.7.36
An Judaeorum Deus tantum? Quaeritur cur lex magis sit data Judaeis quam gentibus, cum Deus sit Pater et Auctor utrorumque. Solutio. Data est lex Judaeis pro gentibus, quia transitura erat de Judaeis ad gentes.
13.7.37
Legem statuimus, id est finem imponimus, ut cesset; vel statuimus, id est statum quem habere debet, damus, scilicet spiritualem.
13.7.38
Merces non imputatur secundum gratiam. Non sic omne bonum, quod agimus, attribuendum est gratiae, ut meritum liberi arbitrii tollatur: qui error est Manichaeorum. Nec sic merito hominis, ut gratia secludatur: in quo Pelagius errabat. Concedimus quidem totum esse ex gratia, sed ex sola gratia, cum aliquid sit ex merito: sic tamen ut illud idem sit ex gratia. Omne enim bonum meritum, quod est ex libero arbitrio, est ex gratia; sed non quidquid est ex gratia, est etiam ex hominis merito. Homo naturaliter vult bonum, sed sine gratiae effectu caret: ut oculus potentiam videndi, quam habet naturaliter, non potest exercere sine luce superveniente. Homo ex libero arbitrio potest bonum et malum; sed liberum arbitrium est naturalis potentia; sed posse malum est naturalis impotentia: quomodo ergo posse malum pertinet ad liberum arbitrium? Quomodo idem potest esse effectus potentiae et impotentiae? Dicunt quidam quod posse malum non pertinet ad liberum arbitrium. Secundum quos sic describitur: Liberum arbitrium est discretio boni et mali cum facultate faciendi bonum, et dimittendi malum. Nobis autem videtur quod liberum arbitrium sit facultas discernendi, et eligendi, et exsequendi. Hoc dico secundum primum statum: quae facultas per culpam quantum ad exsecutionem penitus deleta est; quantum vero ad discretionem et electionem multum diminuta.
13.7.39
Dicunt quidem quod tanta fuit efficacia circumcisionis in tempore legis, quanta est nunc baptismi. Quibus sic objicitur: In Spiritu sancto renascitur qui baptizatur, quod non credimus fieri in circumcisione. Item in baptismo fit remissio omnium peccatorum: insuper datur virtus bene operandi, et in bono proficiendi et in profectu perseverandi. In circumcisione tantum fuit remissio omnium peccatorum; non ergo tantum profuit, vel tantam habuit efficaciam, quantam habet baptismus. Illi quibus omne peccatum dimittebatur, digni erant salute non solum pro eo, quod habebant, sed potius pro eo quod habituri erant per gratiam Christi. Reatus enim originalis peccati non sic dimittebatur, ut omnino nullus esset, sed ut sustentaretur usque ad Christum.
13.7.40
Abraham dictus est prima via credendi, quia primum fides in eo enituit.
13.7.41
Legis impletionem impediebat praeceptorum ejus multiplicitas, magnaque austeritas et parva utilitas. Impletionem Evangelii adjuvat praeceptorum ejus brevitas, majorque suavitas, et maxima utilitas. Quid enim brevius: Crede, et salvus eris? Quid suavius charitate? Quid utilius summa beatitudine? Ante Deum pater ponitur, qui magis Deo quam sibi filios generare quaerit.
13.7.42
Pacem habeamus ad Deum. Est pax in Deo, est ad Deum pax. Pax in Deo erit in futuro, quando Deus erit omnia in omnibus; pax ad Deum est in praesenti. Unde propheta. Pacem super pacem: quasi dicat, pacem pro pace, sicut gratiam pro gratia.
13.7.43
Gloriamur in tribulationibus. Si caro vincit Spiritum, pro victoria cum spiritu victo punietur et ipsa. Si spiritui cedit, cum eo pariter stola immortalitatis, et corona gloriae remunerabitur. Quaeritur quomodo in tribulationibus sit gloriandum, cum Dominus dicat: Pater, transfer a me calicem istum. Solutio. Tribulatio tribus modis contingit: ad poenam, ad correctionem, ad augmentum coronae. Item in tribulatione tria consideranda sunt: amaritudo, causa et finis. Si igitur justitia sit in causa, gloriandum est in poena, non pro poena, sed pro ejus causa et fine.
13.7.44
Exercitium tribulationis dispositionem patientiae convertit in habitum patientiae et sic tribulatio operatur patientiam, non dispositionem, sed habitum:
13.7.45
Probatio vero spem. Probatio quandoque ponitur pro purgatione, ut ibi Tanquam aurum iu fornace probavit, id est purgavit.
13.7.46
Spes est de futuro bono cum scientia boni[ conscientia bona].
13.7.47
Diligitur amicus in Deo, id est quia est in Deo. Inimicus in Deum, id est ad hoc ut habeat Deum.
13.7.48
Bonitas nostra nil aliud est nisi affectio mentis summae bonitati adhaerentis.
13.7.49
Gratia Dei ad Spiritum sanctum referri solet, ideoque quod per solam et meram gratiam Dei fit, saepe per Spiritum sanctum fieri dicitur.
13.7.50
Omne peccatum large potest dici impietas, eo quod a bonitate et pietate discordat.
13.7.51
In quo omnes peccaverunt. Quaeritur quomodo omnes in Adam peccaverunt, cum secundum animam, ad quam pertinet peccare, in eo non fuerunt? Solutio. Quia secundum carnem in eo fuerunt, a qua anima trahit causam peccati: ideo omnes in eo peccasse dicuntur. Omnium caro tota, sed non tanta in Adam fuit, quae in se multiplicata est sine mutatione cibi vel potus in tantam multitudinem.
13.7.52
Usque ad legem peccatum erat in mundo. Quaeritur quomodo per legem regnum mortis destrui coepit. Lege enim data, regnum mortis videtur auctum, quia lex subintravit, ut abundaret delictum. Solutio. Dicunt quidam quod cognitione peccati, et timore poenae coepit destrui regnum mortis per legem, vel in idololatria per legem destructum est.
13.7.53
Si Christus non est unus, vel aliquis homo, ut quidam dicunt, quomodo dicit Apostolus in gratia unius hominis?
13.7.54
Originale peccatum secundum alios dicitur reatus peccati; secundum alios ignorantia, et concupiscentia; secundum alios originalis injustitia; secundum alios fomes peccati.
13.7.55
Si primi parentes non peccassent, parvuli eorum haberent justitiam originalem per quam digni essent vita, cujus justitiae privatio dicitur originale peccatum secundum magistrum Acardum.
13.7.56
Si non esset peccatum, anima in prima aetate haberet usum et exercitium rationis, quia nullum esset ei impedimentum, alioquin brutis animalibus inferiores nascerentur parvuli ut modo. Major enim vivacitas sensuum viget in brutis animalibus aetatis illius quam in parvulis. Quod probat utrumque natura inspecta.
13.7.57
In baptismate confertur originalis justitia, non illa quam haberent parvuli, si non esset corruptio peccati; sed illa quae intelligitur in participatione meritorum Christi. Privatio igitur illius primordialis justitiae sic in baptismate tollitur; non sic ut ejus habitus conferatur, sed sic ut non imputetur. Haec autem originalis justitia, quae datur in sacramento regenerationis, tantum valet ad meritum, quantum illa prima, et forsitan plus, quia nostri parvuli, qui decedunt statim intrant ad gaudium.
13.7.58
Anima corruptionem habet ex corpore, quae sicut corpus ex Adam est. Unde merito et peccatum dicitur anima habere ex Adam, quia ipsa corruptio causa est quare anima sit subjecta peccato: et tali modo licet anima non sit ex traduce, tamen trahit peccatum ex traduce. Dicunt quidam quod originale peccatum in baptismo secundum solum aeternae damnationis debitum dimittitur, et manet etiam post baptisma secundum culpam. Juxta illud Apostoli: Jam non ego operor illud; sed quod habitat, in me peccatum. Ecce Apostolus vocat hoc peccatum. Nobis autem videtur, imo fere omnibus, quod non sit culpa, vel peccatum post baptisma.
13.7.59
Christus meruit, id est aliquid prius non sibi debitum acquisivit, non est verum. Christus meruit, id est opus virtutis dignum remuneratione fecit, verum est. Sancti per tormenta quae patiuntur, merentur, licet totum sit ex gratia: sicut per id quod diligunt et bona opera faciunt merentur, licet et hoc totum sit ex gratia. Si igitur legatur quod solus Christus meruit, sic intelligatur ut Deus solus est bonus, et solus Deus facit mirabilia.
13.7.60
Christus libero arbitrio fecit quidquid fecit, licet non potuerit peccare: non necessitate, hoc enim esset quasi ex coactione.
13.7.61
Est meritum, quo meremur, quod nondum habemus: est et meritum, quo meremur retinere quod jam habemus,
13.7.62
Potest concedi quod Christus meruit immortalitatem, id est talem obedientiam exhibuit, quae tali remuneratione digna fuit. Quaeritur utrum Christus in omnibus operibus suis nobis aequaliter meruerit? Quod videtur, quia omne opus quod fecit pari charitate fuit informatum, et sic videtur, quod in nativitate tantum nobis meruit, quantum in passione: ergo in nativitate redempti sumus, et sic ante mortem: quod non est verum. Solutio. Licet charitas Christi in se non receperit incrementum, recepit tamen in effectu. Unde dicitur Deus unum magis diligere quam alium, propter majorem vel minorem effectum. Juxta hunc modum potest dici, et verum est, quod plus nobis meruit in morte sua quam in nativitate: et in morte ejus redempti sumus, et non in nativitate.
13.7.63
Non est, justus quisquam, etc., ad majorem partem referendum est, et non generaliter ad omnes.
13.7.64
Causativae dictiones quandoque notant causam, nunc consecutionem; nunc alicujus occasionem.
13.7.65
Ubi abundavit delictum, etc. Istud, ubi, non ad personas, sed ad tempus refertur. Noctem in suo cursu iter peragere, est peccatum in mortali corpore regnare. Licet Judaeus et gentilis idem facerent peccatum, plus tamen peccat Judaeus quam gentilis lege data, et monachus quam laicus in eodem facto.
13.7.66
Qui enim mortui sumus peccato, etc. Illi mortui sunt peccato, in quibus peccatum est mortuum ut saltem non dominetur. Illi vivunt peccato, in quibus regnat peccatum et dominatur.
13.7.67
In morte ipsius baptizati sumus. In morte, id est in fide mortis, vel in efficacia mortis vel ad similitudinem mortis Christi baptizati estis. Duobus modis quis baptizatur in Christo, scilicet vel sic, ut sit in Christo ut bonus; vel sic, ut possit esse in Christo ut fictus.
13.7.68
Per gloriam Patris, id est potentiam resurrectionis, in qua Pater Filium suum glorificans, ab eodem est glorificatus.
13.7.69
Corpus peccati universitatem vitiorum vocat quorum auctor diabolus est. Vel in corpore peccati duo intelliguntur, natura et culpa: quod ergo in corpore est ex peccato, jubet Apostolus destrui, non id quod ex natura.
13.7.70
Quando officio membrorum nostrorum fit aliquod malum, tunc membra nostra sunt arma militantia iniquitati; quando officio eorum fit aliquod bonum propter Deum, tunc membra nostra sunt arma justitiae militantia Deo.
13.7.71
Tunc fomes peccati dominatur nobis, vel diabolus, quando trahit nos ad peccatum mortale.
13.7.72
Praeceptum est de his, sine quibus non est salus. Prohibitio de his, cum quibus salus esse non potest. Permissio, vitae laxioris concessio. Consilium, melioris vitae admonitio.
13.7.73
Juris ratio exigit ut juxta meriti quantitatem reddatur et praemium. Mors autem Christi meritum est, pro quo debitores sumus. Huic autem merito nil secundum quantitatem etiam moriendo reddere possumus. Nemo ergo dicat, quod non plus debet quam possit. Quod ergo Deus minus debito accipit gratia est sine qua nemo salvatur. Si quis enim tantum Deo redderet, quantum debet, is gratia non indigeret. Non est enim misericordia, ubi tantum redditur, quantum debetur.
13.7.74
. Et vos mortificati estis legi, etc., potest dici, quod David in hoc legi vivebat, quod eam secundum litteram servare tenebatur; et in hoc mortuus erat legi, quod non quaerebat ex ea justificari. Item cum Christo erat per fidem et gratiam. Nondum tamen gratiae instituta et novae legis sacramenta servabat.
13.7.75
Ut fructificarent morti. Lex Moysi dicitur lex mortis propter transgressionem, quae causa est mortis, vel quia peccantes interficiebat.
13.7.76
Ut serviamus in novitate spiritus, ut non in vetustate litterae. In novitate spiritus servit, qui in iis servit, quae innovant hominem, et Christo conformem reddunt. In vetustate litterae servit, qui in iis servit, quae hominem veterem faciunt, et Adae conformem, qui legem secundum superficiem custodit.
13.7.77
Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum. Lex eo quod ligat, potest dici mandatum prohibens, et mandatum in iis quae praecipiuntur.
13.7.78
Non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum, etc. Talis et tanta est animae et corporis unio, ut quod unius est alteri attribuatur, ut sensualitas animae, et personalitas corpori. Velle, adjacet mihi dote naturae; sed perficere, non invenio dono gratiae.
13.7.79
Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Ratio naturalis in vita praesenti omnino exstingui non potest. Ipsa est enim aquila, quae superevolat; puer, qui caeteris periclitantibus pueris, non periclitatur. Homo legis legi Dei condelectatur magis secundum rationis approbationem, quam secundum amoris delectationem.
13.7.80
Lex peccati dicitur esse in membris, per quorum officium adimpletur, ut in oculis, per quos videtur quod concupiscimus, in lingua mentiendo.
13.7.81
Si quis mente servit legi Dei, et mente servus est Dei; et si idem carne servit legi peccati, carne est servus peccati. Cum ipse idem sit, qui sic et sic servit: videtur quod idem sit servus Dei, et peccati. Solutio. Si quis carne servit legi peccati, non ideo simpliciter servus est peccati. Ejus enim servus quis dicitur, cujus libenter facit voluntatem. In his ergo, qui partim diligunt Deum, partim mundum, videndum est quis amor in eis praeponderet, et secundum hoc judicandum est, cujus sint servi. Video aliam legem, etc. Tres sunt leges malae, lex membrorum, lex peccati, lex mortis. Lex enim spiritus vitae. Tres sunt leges bonae: Lex rationis, lex Moysi, lex spiritus vitae.
13.7.82
Qui secundum carnem sunt, iis ea, quae carnis sunt sapiunt, et ea, quae ad spiritum pertinent, sunt insipida. Verbum doctrinae et aedificationis est eis amarum: fabulas, rumores, verba dissolutionis gratanter amplectuntur.
13.7.83
Prudentia carnis mors est. Prudentia carnis est, quae postpositis iis, quae ad Deum pertinent, saecularia negotia sollicite agit. Sapientia carnis est, quae nihil nisi quod secundum solitum cursum naturae contingere solet, possibile credit.
13.7.84
Carni debemus providere necessaria, ne deficiat; et superflua resecare, ne saeviat: qui autem carni secundum voluptatem indulget, de jumento facit Deum suum.
13.7.85
Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Hypocritae carnem carne mortificant, sancti spiritu carnem mortificant. Horror amaritudinis mortis in Christo fuit major, quam in aliquo alio, quia ipse perfecte praescivit quanta sit in morte amaritudo.
13.7.86
Non accepistis spiritum servitutis. Timor servilis cohibet manum a malo opere timore poenae temporalis. Timor initialis cohibet a malo opere et a mala voluntate timore gehennae. Timor filialis cohibet ab omni malo amore justitiae. De timore initiali quaeritur utrum faciat servum, an filium? Cum enim timore poenae cohibeat a malo, videtur esse servilis. Item, cum bonus sit omnis, qui cohibet se a malo opere, et a mala voluntate, videtur quod sit filialis. Omnis enim bonus est filius. Item omnis homo aut est servus, aut filius. Solutio. Timor initialis potest esse cum servili et cum filiali. Homo prius timet poenam temporalem, et post etiam gehennam: tandem incipit amare bonum. Ille dicitur habere timorem servilem, qui, timore poenae temporalis tantum, aliquid criminale non committit. Item est aliquis, qui timet gehennam, et diligit bonum, sed nondum perfecte.
13.7.87
Haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Nos haereditas Christi sumus, et cohaeredes ejus. Haereditas, quia nos in aeternum possidebit. Cohaeredes, quia regnum Patris cum ipso possidebimus.
13.7.88
Si tamen compatimur. Christo compati est ad similitudinem ejus pati in carne, vel animo compungi ex memoria mortis ejus: vel inopias membrorum ejus secundum facultatem relevare.
13.7.89
Non sunt condignae, etc. Quaeritur an aeterna beatitudo possit mereri? Id quod est temporale, quomodo potest esse dignum eo quod est aeternum? Solutio. Temporale meritum potest esse dignum, sed non condignum aeterno praemio, quia plus dabitur in praemio quam fuerit in merito.
13.7.90
Fit quandoque comparatio rei ad rem secundum quod in ipsis est; quandoque secundum aequitatem; quandoque secundum conventionem. Secundum quod in ipsis est, ut cum equus equo, argentum argento. Secundum aequitatem, ut cum quis pro ove suspenditur, secundum aequitatem justitiae saecularis: et cum Deus aliquem punit aeternaliter pro peccato unius momenti. Quae aequitas consistit, vel intelligitur non in comparatione quantitatis culpae ad poenam, sed potius in consideratione contemptus Dei et transgressionis divini mandati. Idem contingit in remuneratione bonorum.
13.7.91
Comparatio est secundum conditionem, sive conventionem: ut cum pro minimi laboris opere tibi marcam argenti promittam, et haec comparatio in poena malorum, et remuneratione bonorum non inconvenienter adaptatur. Conventionem enim omnibus Deus hanc proposuit. Si feceritis hoc, hoc recipietis.
13.7.92
Omnis creatura ingemiscit, etc. Creatura ad Creatorem refertur. Unde non inconvenienter creaturae nomine hoc loco omnes illi intelliguntur, qui ad Creatorem suum per fidem, et dilectionem referuntur.
13.7.93
Christus moram facit, sed non tardat. Ille enim dicitur tardare, qui ultra tempus debitam moram facit. Unde si moram fecerit, exspecta eum, quia veniens veniet, et non tardabit. Vanitati enim creatura subjecta est non volens. Creatura dolet se vanitati subjectam, quae vellet immutabiliter adhaerere veritati. Magna est vanitas corporis; sed multo major vanitas spiritus, qui per tot tentationes, et vagas cogitationes fere semper evanescit.
13.7.94
Si creatura nolens, et dolens vanitati subjecta est: ergo in sustinendo non meretur, quod falsum est, cum in spe retributionis sit subjecta, ut dicit Apostolus. Solutio. Vult, et non vult id, sed non secundum idem.
13.7.95
Et parturit usque adhuc. Mulieris parturientis dolore majorem esse non credo, nec majus desiderium.
13.7.96
Non solum autem illa: sed et nosipsi primitias spiritus habentes, id est, non solum minores in Ecclesia, sed etiam nos apostoli ingemiscimus.
13.7.97
Adoptionem filiorum Dei, etc. Nonne jam adoptati sumus in filios Dei? Nonne jam filii Dei sumus? Quomodo ergo dicitur de sanctis, quod exspectant adoptionem filiorum Dei? Solutio. Adoptio jam incoepta est in nobis per spem, perficietur autem per speciem. Spes est certitudo futuri commodi adipiscendi.
13.7.98
Quid oremus sicut oportet, nescimus. Omnis, qui petit quod petendum est et quomodo petendum est, semper exauditur ad utilitatem. Quid autem, vel quomodo petere debemus nescimus, nisi per Spiritum sanctum.
13.7.99
Ignorantia venit ex corruptione et infirmitate carnis.
13.7.100
Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. De illo quaeritur, qui cum in alto gradu charitatis esset, torpendo ad minorem descendit, et sic decedit, cum charitate, tamen quomodo descensus ille cooperatur ei in bonum? Coronam enim minuit, et praemium attenuat. Solutio. Nisi descendisset sic, ex nimio profectu superbisset: et sic talis descensus cooperatur ei in bonum.
13.7.101
Non est dicendum quod omnia bona, quae mali faciunt, cooperentur eis in malum, cum Augustinus dicat quod bonum fuisse per unum diem utile est. Quos praescivit, etc. Omnia a Deo antequam fiant praesciuntur. Illa tamen quadam praerogativa praesciri a Deo dicuntur, quae futura ab eo approbantur, sicut scire dicitur, quae approbat: quos itaque sic praescivit, omnes praedestinavit.
13.7.102
Conformes fieri imaginis Filii sui. Christus est imago Patris, id est expressa similitudo usquequaque similis et aequalis. Sancti conformes, id est pro modo suo vestigia sequentes Christi in puritate vitae, in obedientia et humilitate, ut sit ipse primogenitus. Christus secundum quod est natus de Patre dicitur Unigenitus; secundum quod habet fratres, Primogenitus. Quos praedestinavit, hos et vocavit, etc. Deus potest praescire, quae non praescivit; velle, quae non vult; posse facere, quae non facit. Praeteritum tempus propter sui certitudinem dividitur quod nullum aliud potest.
13.7.103
Qui etiam interpellat pro nobis. Christus interpellat pro nobis repraesentatione humana, id est merito obedientiae, quam in humanitate sua exhibuit: quae obedientia adeo Patri est grata, ut ejus merito nobis venia peccatorum donetur.
13.7.104
Neque mors, id est comminatio mortis; neque vita, id est promissa conservatio vitae, id est nec timor mortis, nec amor vitae poterit nos separare a charitate Christi.
13.7.105
Nil adeo dominatur homini, quantum ipse sibi. Ipse enim suam potest cogere voluntatem et mutare, quod nil aliud ab eo potest unde Apostolus, quem nil poterat separare a Christo, separare a Christo seipsum poterat: quod ne fieret, corpus castigabat.
13.7.106
Veritatem dico in Christo Jesu. Est qui veritatem dicit, et tamen mendacii reatum incurrit: qui, etsi verum dicat, id tamen in conscientia non habet.
13.7.107
Optabam anathema esse. Optabam pro eo quod est opto, ut Aimo legit.
13.7.108
Promissionis enim verbum est, etc. Sciendum quod promissiones Dei, vel prophetiae tribus modis fiunt. Quandoque cum immutabili denuntiatione, ut illa: Ecce virgo concipiet, etc.; quandoque cum quadam comminatione, ut adhuc quadraginta dies et Ninive subvertetur, ubi conditio, etsi non apponitur, tamen subintelligitur ut, nisi a via sua convertatur, Ninive subvertetur. Quandoque cum eorum, ad quos fit libera voluntate, ut in proprio scilicet habeant arbitrio promissionem factam suscipere, vel respuere, ut hic: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Quae promissio omnibus oblata est sic ut eam pro arbitrio suo apprehendat, vel respuat.
13.7.109
In Isaac vocabitur tibi semen, id est in filiis gratiae, qui per Isaac significantur, ut propositum Dei maneret, id est impleretur.
13.7.110
Potest quaeri utrum causa primordialis, an finalis quaeratur cum dicitur: Cur Deus elegit Jacob potius quam Esau? Sed voluntatis Dei quae est omnium causa, nulla est causa. Item, si finalis causa quaeritur dicitur, quia electio Jacob valet ad fidei confirmationem, et gratiae commendationem: quod enim factum est in duobus fratribus, hoc idem fieri in duobus populis credere debemus.
13.7.111
Deum ab aeterno aliquem reprobasse nil aliud est nisi praeordinasse se illi in tempore pro culpa gratiam subtracturum. Sed dicit quis: Ergo aeternae reprobationis causa fuit culpa temporalis. Solutio. Dici potest quod aeternae reprobationis sit causa temporalis: causa quidem primordialis non fuit culpa temporalis, sed potius finalis causa, in qua terminatur, non inchoatur.
13.7.112
De duobus quaeritur aequaliter in peccato jacentibus, quibus gratia Dei aequaliter proponitur, et offertur: unde fit quod alter ei consentiat, et ab altero respuatur? Solutio. Utrisque data est gratia, qua potuit consentire; alterius tamen mens mota est et consensit: quod de bono naturae potuit, quia velle adjacebat ei: quod ante gratiam implere non potuit, per gratiam quidem excitata est, et surrexit. Alter cum posset, non consensit; sed gratiam oblatam sponte rejecit, ut apparet in solis radio. et in duobus in foveam lapsis. Qui oculos aperit videt, non sine solis claritate. Qui oculos claudit, non videt. Sic qui manum meam apprehendit, extrahitur a me de fovea; qui autem negligit nec nititur cum auxilio sibi exhibito, non exit.
13.7.113
Major serviet minori. Impletum est non in personis illis, quia non legitur quod Esau servierit Jacob, sed in filiis eorum, videlicet tempore David et Salomonis; vel servire ponitur pro prodesse. Jacob sine merito est electus; Esau non sine merito est in tempore reprobatus, vel damnatus.
13.7.114
Principium, et consummatio omnis boni non est ex homine, sed ex Deo.
13.7.115
Dicit Scriptura Pharaoni, etc. Quid ad Esau exemplum de Pharaone, cum ille pro originali peccato tantum sit reprobatus: iste etiam pro actuali solet quaeri. Solutio. Ad hoc inducuntur similitudines et exempla, ut per magis certum id, quod minus certum est videatur.
13.7.116
Quem vult indurat. Dicitur Deus indurare quem vult; quia non coactus, sed voluntarius gratiam subtrahit, quam subtrahit: qua subtracta fit ille deterior.
13.7.117
Qui respondeas Deo. Respondeas, id est contradicas; quia respondentis est contradicere.
13.7.118
Vasa in honorem sunt vasa, quibus cibi mensis imponuntur. Vasa in contumeliam vasa culinae, aut egestionis.
13.7.119
In vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam. Misericorditer agit Deus cum malis, spatium poenitentiae indulgendo, sed misericordius videretur cum illis agere, si citius discederent, quia minus peccarent.
13.7.120
Haeresis Manichaeorum sic omne bonum gratiae ascribebat, ut liberum arbitrium tolleret; haeresis Pelagianorum, bonum fieri ab homine sine gratia posse asserebat. Doctores vero utrumque errorem destruunt. Ubi vero Ambrosius dicit quod Deus elegit Paulum, sciens illum se correcturum, non intelligit quod futurum meritum causa esset praescientiae Dei, sed demonstrat liberum arbitrium gratiae Dei cooperari: quod est contra praedictas haereses.
13.7.121
Verbum abbreviatum faciet Deus super terram. Verbum abbreviatum potest dici Verbum incarnatum, quod in humilitate est abbreviatum et est legem consummans, id est adimplens.
13.7.122
Voluntas quidem cordis mei sit pro illis in salutem. Voluntas quandoque accipitur pro affectu sensualitatis: ad cujus differentiam dicitur voluntas cordis, vel rationis. Ille in Spiritum sanctum peccat, qui Spiritui sancto invidet, eo quod per hunc sive per illum bona operetur. Unde injustum est, quod Deus alicui tali dimittat peccatum hujusmodi. Quod autem injustum est, Deus facere non potest. Aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. Zelus bonus vel Dei est fervor mentis quo quis propter Deum putat aliquid faciendum esse, vel dimittendum, qui aliquando est cum scientia, aliquando sine scientia; scientia hic vocatur cognitio fidei. Facilius veniam consequuntur, qui ignorantes peccant, quam scientes. Unde Apostolus: Misericordiam Dei consecutus sum quia ignoranter feci; et istud, quia, sancti causative legunt. Ubi tamen non causa efficiens, sed accessum praebens notatur. Finis enim legis Christus. Est finis consumptionis, ut panis finitus, id est consumptus; et est finis consummationis, ut tela finita, id est consummata. Christus est finis legis consummans. Lex et prophetae usque ad Joannem, id est usque ad gratiam; qua superveniente lex ultra non est tenenda.
13.7.123
Omni credenti ad justitiam. Est qui credit non ad justitiam; qui scilicet habet fidem per dilectionem non operantem, et ideo per fidem non justificatur.
13.7.124
Vivet in ea, id est victum habebit in ea, juxta illud: Si hoc feceritis, bona terrae comedetis.
13.7.125
Hoc est verbum fidei, quod praedicamus, etc. Verbum praedicationis adeo est rationi consentaneum, ut cum ei praedicatur, statim ei acquiescit et consentit, quia nihil adeo appetit, sicut cui nihil aliud sufficit in mundo; unde cum illud quod summe appetit, audit, aut omnino caeca est et expers rationis, aut illi consentit.
13.7.126
Quicunaue invocaverit nomen Domini, salvus erit. Non omnis qui vocat, invocat. Vocatio enim exterior sonus est verborum, de qua dicitur: Non omnis, qui dicit mihi, Domine, Domine, etc. Invocatio vero interior est clamor, id est devotio animi ad Deum pro iis, quae petenda sunt, suspirantis; de qua Moysi dicitur: Quid clamas ad me?. Quam speciosi pedes, etc. In pedibus quandoque actiones, quandoque affectiones intelliguntur, ut pedes eorum pedes recti. Quandoque ponuntur pro verbo praedicationis, ut subjecit gentes sub pedibus.
13.7.127
Evengelizantium pacem, id est reconciliationem inter Deum et homines.
13.7.128
Sed non omnes obediunt Evangelio. Quidam omnino fidem respuunt, ut Judaei et infideles. Quidam ore tantum obediunt. Quidam et ore, et opere, et non corde, ut hypocritae; et hi omnes non obediunt Evangelio; sed soli illi qui quod corde credunt, ore confitentur et opere implent.
13.7.129
Quis credit auditui nostro? Deus duobus modis interius loquitur animae fideli: vel cognitionem veritatis revelando; vel amorem virtutis inspirando.
13.7.130
Quis nunc impossibilitatem, nunc difficultatem, nunc raritatem notat? Auditus exterior multis est causa fidei, non tamen efficiens, sed accessum praebens. Neque enim qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus. Quod ab apostolis praedicatur verbum est Christi, quia ab ore ejus prolatum, vel verbum Christi est quod intus in corde ipse revelat.
13.7.131
In omnem terram, etc. Haec auctoritas incoepit a Judaeis impleri tempore apostolorum. Volunt quidam, quod principes Judaeorum cognoverunt Christum esse Dei Filium, non tamen huic cognitioni propter invidiam acquiescere poterant; sed scienter, et contra conscientiam eum impugnabant. Aliis videtur, quod cognoverunt eum esse virum justum, et in lege promissum; sed non Dei Filium. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent,
13.7.132
Isaias audet, et dicit. Audax dicitur, qui audet audenda et non audenda, et sic in malo ponitur. Quandoque audacia ponitur pro fiducia animi, quae virtus est qua poena injuste comminata non timetur.
13.7.133
Palam apparui iis, qui me non interrogabant. Apparet qui subito et insperato venit.
13.7.134
Tota die expandi manus meas, etc. Cum totum pro omni parte ponitur, hoc nomen totum cum nomine totius non debet poni, ut si dicatur, tota die fecit; hic non pars diei, sed totius debet intelligi, saepe tamen sic loquimur, tota die exspecto te. Ubi tamen non totus dies, sed magna pars diei intelligitur.
13.7.135
Ille manus expandit, qui beneficia largitur, quod Dominus fecit Judaeis tota die, id est omni tempore gratiae.
13.7.136
Non repulit Deus plebem suam quam praescivit. Sicut duplex est vocatio, sic duplex est praescientia, scilicet generalis, quae est omnium; et specialis, quae tantum est bonorum.
13.7.137
Altaria tua suffoderunt; et ego relictus sum solus, de illis altaribus intelligendum est, quae fideles sibi aedificaverant; non audentes ire Hierosolymam propter reges idololatras post divisionem regni.
13.7.138
Dedit illis spiritum compunctionis. Tunc anima terram australem, scilicet arentem, possidet, cum in ea sol justitiae praesentia sui humorem peccatorum exsiccat. Additur irriguum inferius, et irriguum superius; cum gemina compunctio datur et ex recordatione peccatorum, et pro desiderio patriae. Mala compunctio est invidia, quae est tormentum. Quo majus Siculi non invenere tyranni, quae est noverca alienae felicitatis.
13.7.139
Fiat mensa eorum, etc. Sicut in mensa corporaliter; sic in Scriptura spiritualiter reficimur, ubi diversa fercula apponuntur.
13.7.140
In scandalum. Scandalum nunc offensam, nunc ruinam, nunc rixam significat.
13.7.141
Quod si delibatio sancta est, et massa. Delibatio est parva alicujus rei degustatio ad experimentum totius massae. Massa est ipsum genus; radix, patres; rami, filii; oliva, Judaei; oleaster, gentilitas; pinguedo, apostoli. Est itaque massa sacrata, et si non secundum se tota, tamen secundum electionem, et rami sancti licet non omnes.
13.7.142
Contra naturam insertus es. Naturam definire difficile est, periculosae enim sunt definitiones, ut ait quidam: Quidquid est praeter peccatum, aut est opus Dei operantis sine natura, aut opus naturae cooperantis Deo, aut artificis imitantis naturam. Item alia Deus operatur secundum naturam, alia supra naturam, nihil contra naturam. Potentia enim Dei tanta est ut de natura qualibet sine ea facere possit, quidquid sibi placet.
13.7.143
Ut non sitis vobis ipsis sapientes. Sapiens sibi dicitur qui sapientiam, quam habet, a se esse credit, vel pro merito suo sibi datam, vel qui data sibi sapientia abutitur qui se extollit, et alios despicit ox consideratione sapientiae suae.
13.7.144
Donec plenitudo gentium intraret. Donec causa est, et terminus, id est causative ponitur, ut hic: non feci hoc donec tu fecisti illud, quasi factum tuum causa fuit facti mei; et finaliter ut hic: Exspectabo te donec venias.
13.7.145
Plenitudo, multitudinem, non universitatem hic significat.
13.7.146
Secundum Evangelium quidem inimici propter vos; et charissimi secundum electionem, propter patres. Non est intelligendum quod iidem sint inimici et charissimi. Relatio enim non ad easdem personas, licet ad eumdem populum refertur; ut: Mulier, quae damnavit, salvavit. Et illud: Qui super te pedibus ambulavit, qui te in deserto de petra produxit. Hic non aquae substantiam, sed naturam demonstrat. Sic omnes electi a Domino diliguntur sic et ego omnes qui me diligunt, licet non omnes noverim; sic et Apostolus omnes electos diligebat.
13.7.147
Sine poenitentia enim sunt dona, et vocatio Dei. Poenitentia ponitur pro mutatione; quia quod prius fecimus et fecisse poenitet, poenitentia mutamus, ut hic: Poenitet me fecisse hominem; id est mutabo opus quod feci, propter malitiam hominum. Augustinus dicit, quod Deus mutat sententiam, et non consilium. Sententiam vocat poenam, et vindictam pro culpa nobis debitam: consilium appellat aeternam dispositionem.
13.7.148
O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Ubi figere non valemus oculum rationis, figamus oculum admirationis, et oculum fidei.
13.7.149
Aliud est aliquid solvere ad dubitationem tollendam, et aliud ad profunditatis comprehensionem. Altitudo sublimitatem notat et profunditatem. Profunditas ab aeterno, sublimitas extenditur in aeternum.
13.7.150
Judicia vocat aeternam dispositionem. Vias, operationes.
13.7.151
In saecula saeculorum. Saeculum dicitur a sequendo; quia unum sequitur post aliud. Saeculum saeculorum dicitur aeternitas; quia ipsa sequitur omnia saecula, et ipsam nullum. Amen, adverbium est optandi vel confirmandi.
13.7.152
Ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam. Carnis debemus providere, ut serviat, non ut saeviat, ut sit ancilla, non domina; hostia fiat vitiorum mortificatione, sed vivat virtute. Quaeritur cur Apostolus praecipit corpora, et non animas offerre in sacrificium. Solutio. Sacrificium a spiritu inchoatur, et in corpore determinatur.
13.7.153
Et nolite conformari huic saeculo. Ex Adam facti sumus veteres, deformati, et Deo dissimiles; per gratiam Christi innovamur et reformamur, et Deo conformamur. In qua conformatione quotidie proficimus per studium lectionis et bonae meditationis, orationis et bonae operationis.
13.7.154
Quae sit voluntas Dei bona, beneplacens et perfecta. Voluntas bona est in fide, beneplacens in spe, perfecta in charitate. Vel bona voluntas in subjectione majorum, beneplacens in subjectione aequalium, perfecta in subjectione minorum. Vel bona in conjugatis, beneplacens in viduis, perfecta in virginibus.
13.7.155
Omnibus qui sunt inter vos. Solus Deus vere est, quia immutabilis per naturam. Unde illi soli, qui Deo adhaerere desiderant, non immerito esse dicuntur.
13.7.156
Per gratiam, quae data est mihi. Rationabiliter Petrus insignis et virtutibus potens, datus est Judaeis signa quaerentibus. Paulus vero, cui prae caeteris data est coelestis sapientia, datus est gentibus in apostolum et doctorem, quia, ut ipse ait: Judaei signa petunt; Graeci sapientiam quaerunt.
13.7.157
Non plus sapere quam oportet sapere. Cum nemo tantum sapiat, quin plus possit et debeat sapere in vita praesenti, quis sapit plus quam oportet? Solutio. Ille plus sapit quam oportet, quia ea quae sunt supra humanam rationem sua ratione nititur comprehendere; quae scilicet credi debent et possunt, sciri non possunt. Plus etiam sapit quam oportet, qui se extollit, et alios contemnit. Ille sapit secundum mensuram fidei, qui nil sapit vel facit, nisi quod credit esse sapiendum vel faciendum.
13.7.158
Unicuique sicut Deus divisit. Christo homini Deus non dedit dona ad mensuram; sed omnium donerum plenitudinem. Unicuique datur gratia etiam propter aliorum utilitatem, ut quod unus non potest per se, possit per alium. Sive prophetiam, etc. Prophetia est divina inspiratio, futuros eventus rerum immutabili veritate denuntians. Vel secundum Gregorium: Prophetia est occultorum manifestatio per Spiritum sanctum facta. Ille secundum rationem fidei prophetiam habet, qui in sua praedicatione secundum quod credit auditoribus necessarium, verba sua moderatur.
13.7.159
Qui tribuit in simplicitate. Tribuit in duplicitate, qui ei largitur a quo majora sperat. Tribuunt in duplicitate hypocritae, scilicet causa gloriae. Tribuunt in duplicitate, qui tribuunt in spe praesentis retributionis et futurae. Simplicem et puram in tribuendo habet intentionem, qui ob hoc solum tribuit, quia id Deo placere credit.
13.7.160
Qui praeest in sollicitudine. Amor expellit negligentiam, timor praesumptionem. Praelatus non tumeat de dignitate, sed timeat de reddenda ratione.
13.7.161
Qui miseretur in hilaritate. Qui dat elemosynam indigenti, non se existimet bona sua minuere; seminat enim centuplum recepturus, si tamen hoc facit ex charitate. Similiter qui ignoscit laeto animo id faciat. Injurias illatas veniam petenti non apponat. Hoc est enim poenitentem confundere magis quam pacare.
13.7.162
Sollicitudine non pigri. Quidam solliciti sunt corde, et in opere pigri; ideo dicit sollicitudine non pigri; hoc est solliciti sitis corde, nec tamen in opere pigri.
13.7.163
Spiritu ferventes. Charitas impatiens est; parum enim sibi omne quod facit, videtur. Unde: Utinam esses aut calidus aut frigidus; sed quia tepidus es, evomam te ex ore meo. Calidus est fervens in charitate; frigidus, penitus infidelis, vel in gravibus peccatis jacens; tepidus, qui nec magna mala facit, nec magna bona; sic sancti exponunt. Quomodo ergo optat magis ut sit frigidus quam tepidus. Nonne majus est malum esse in mortalibus quam in venialibus, et sic melius est esse tepidum quam frigidum? Solutio. Non rem sicut est, sed quae ex re est opportunitatem in verbis illis attendit. Frequenter enim contingit quod ii qui in profundo vitiorum sunt, ad Deum conversi ad majorem perveniant perfectionem, quam ii qui sunt tepidi.
13.7.164
Verbum Dei passim non est disseminandum, sed tempus opportunum est observandum. Orationi instantes. Orationis instantia fit in assiduitate et devotione.
13.7.165
Hospitalitatem sectantes. Hospitalitatem sectatur, qui rogantes suscipit, et non rogantes cogit; et ne foris remaneant diligenter inquirit, vel quaerit.
13.7.166
Benedicite persequentibus vos; benedicite et nolite maledicere. Legitur in Actibus apostolorum Paulum cuidam maledixisse sic.
13.7.167
Destruat[ percutiat] te Dominus, paries dealbate. Nunquid ergo fecit, quod prohibuit dicens: Nolite maledicere? Solutio. Sancti zelo justitiae compulsi talia faciunt, ideo maledictionis actionem, non voluntatem habent; ideoque( ut nobis videtur) maledictionis reatum non incurrunt.
13.7.168
Flete cum flentibus. Flendum pro defectu et casu, ac culpa aliorum est; non cadentibus insultandum, et pro dilatione gloriae; aliae lacrymae non habent meritum bonum.
13.7.169
Nolite esse prudentes apua vosmetipsos. Prudens est apud seipsum, qui, cum apud alios sit stultus, sibi videtur esse prudens, et qui totus judicio suo nititur. Unde cum ejus sententia comtemnitur, statim irascitur.
13.7.170
Prudentia sine simplicitate, astutia est; sicut simplicitas sine prudentia, fatuitas.
13.7.171
Prudentia serpentis est servare caput in quo est venenum, unde vivit; simplicitas columbae est quod laesa non relaedit.
13.7.172
Date locum irae. Ille dat locum irae, qui injurias illatas patienter audit; qui provocatus non respondet, sed tacet.
13.7.173
Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus. Qui vindicat se, quantum in se est, judicem sua privat potestate.
13.7.174
Quaeritur, an justitia Dei et justitia humana vel saecularis sint contrariae? Quod videtur, cum justitia Dei confitentem peccatum per sacerdotem absolvat; justitia humana confessum peccata sua suspendat. Solutio. Nonnulla est charitas cum vindicta, quae secundum justitiam humanam de fure sumitur, pro communi utilitate exercetur, et ideo ad justitiam Dei spectat.
13.7.175
Si esurierit inimicus tuus, ciba illum, etc. Sufficit inimicos non odisse, ut dicit Augustinus, quod de effectu, non de affectu intelligendum est. Tenemur enim eorum salutem velle, et angustiam famis patientibus( si possumus) subvenire. Vince in bono malum. Legitime pugnat, qui in pugna perseverat; qui motibus gulae vel irae, et illicitis omnibus repugnat.
13.7.176
Non est potestas nisi a Deo. Voluntatem peccandi habemus a nobis; potestatem autem a Deo, quod sic intelligendum est, id est id quo voluntatem ad effectum ducimus, scilicet membra et vim membrorum a Deo habemus. Dicunt quidam, quod potestas peccandi non est pars liberi arbitrii, cum in angelis non sit vel in Deo. Hi dicunt, quod in daemonibus non est liberum arbitrium. Aliis aliter videtur. Sunt autem liberi arbitrii partes, posse dimittere malum, et posse facere bonum. Unde diabolus, quia non potest dimittere malum, nec facere bonum, non habet secundum eos liberum arbitrium.
13.7.177
Est autem potestas ordinatio a Deo disposita in genere humano, qua alii aliis praeesse habent. Exiguntur autem quatuor ad esse potestatis: institutio, materia, ordo et terminus. Institutionem debet a Deo habere, vel ab humano jure, aliter praelatio non est potestas, sed violentia. Materiam habere debet in subjectis, bonos defendendo, malos puniendo. Ordinem, id est justitiae aequalitatem, ut ab ea non recedat, sed ejus amore potestatem exerceat. Terminum habere debet, ne ultra extendatur quam debet, quod alieni juris est non invadat. Cum ergo aliquis praelatus a justitia recedit, non est ei obediendum, sed resistendum, non ei malum inferendo, sed ne malum perficiat, impediendo. In iis enim quae ad potestatem pertinent, obedientiam ei debemus; non in iis, quae ad tyrannidem.
13.7.178
Cui tributum, tributum, etc. Tributum a tribunis dicitur, id est quod a subjectis tribunis solvebatur. Vectigal, quod de vectis, id est mercibus deportandis solvebatur.
13.7.179
Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Debitum dilectionis ab omni solvit debito, a quo tamen nemo absolvi potest. Sic semper reddatur ut semper debeatur, et sic debeatur ut reddatur.
13.7.180
Charitas secundum Augustinum est motus rationabilis voluntatis in Deum propter Deum, et in proximum propter Deum. Deus non est motus mentis; ergo charitas est, quae non est Deus? Videtur Augustinus velle, quod omnes aequali affectu diligendi sunt, sed non pari effectu. Cui contrarium videtur, quod dicit Hieronymus. Post omnium Patrem Deum, carnis quoque diligatur pater. Item hinc sic objicitur: nonne magis diligendus est, qui magis Deo placet? sed ecce alius est melior patre meo, et sic teneor eum magis diligere quam patrem meum. Solutio. Quod Augustinus dicit, sic intellige, omnes pari affectu sunt diligendi, id est communi, sed non aequali. Quod autem alibi dicit: Tantum fratres diligamus quantum nos, id est tantum bonum eis optemus, et si non tanto affectu, vel quantum est similitudinis, non quantitatis. Item secundae objectioni sic potest responderi: Contingit aliquando quod aliquem tenemur diligere plus effectu, alio meliore illo, quem diligere possumus ordinate majore affectu. Illos enim diligere plus effectu tenemur, quorum cura nobis commissa est. Simili modo patrem meum effectu plus teneor diligere quam alium, licet melior sit.
13.7.181
Qui diligit proximum legem implevit. Perfectus est, qui in lingua seu verbo non offendit; non tamen ideo perfectus, quia in lingua non offendit, sed in cumulo perfectionis superponitur in lingua non offendere: sicut dicimus, quod senex est, qui centesimum agit annum; hanc tamen senectutem non contulit centesimus annus, sed ex praecedentibus accrevit; et sicut de illo, qui plura habet castra, dicimus, quod dives esset, si haberet adhuc illud; non tamen propter illud, nisi haberet et alia, dives esset.
13.7.182
Dicunt quidam, quod majus bonum est non offendere in lingua quam non committere homicidium. Quibus sic opponitur: Duorum si alterum altero magis est appetendum, contrarium ejus contrario alterius magis est fugiendum, unde si homicidium committere magis est fugiendum; quam lingua offendere, homicidium non committere magis est appetendum quam in lingua non offendere. Ut sanum esse magis est appetendum, quam velocem esse; ergo aegrum esse magis est fugiendum quam tardum. Item majoris meriti est diligere Deum, quam inimicum: non tamen majoris offensae non diligere inimicum, quam non diligere Deum juxta quorumdam argumentationem.
13.7.183
Quaeritur, an dilectio Dei possit haberi sine dilectione proximi, quod sic volunt ita probare. Si nemo esset praeter unum, posset Deum diligere ita quod non diligeret proximum, sicut Adam antequam Eva esset Deum dilexit; nondum tamen proximum, cum nemo adhuc esset praeter ipsum, Solutio. Positiva et falsa est locutio ista, dilectio Dei potest haberi sine dilectione proximi. Ponit enim esse proximum, et sine dilectione ejus dilectionem Dei haberi posse. Dilectio Dei quasi forma est dilectionis proximi, et causa: dilectio proximi quasi materia est dilectionis Dei. Dilectio Dei occulta; dilectio proximi exterius apparet, et in ipsa Dei dilectio declaratur, ideo dicit Apostolus, quod dilectio proximi plenitudo est legis.
13.7.184
Diliges proximum sicut teipsum, id est ad hoc, ad quod diligis teipsum cum te bene diligis, id est in Deo et propter Deum.
13.7.185
Secundum Augustinum, Deum diligere toto corde, id est eum diligere toto intellectu; tota anima, id est tota voluntate; tota mente, id est tota memoria. Ut omnes cogitationes, totam vitam et totam memoriam in illum conferas, a quo habes ea quae confers. Unde constat hoc praeceptum in hac vita omni modo non posse impleri. Unde ipse dicit: Cum adhuc aliquid est carnalis concupiscentiae, non omni modo ex tota anima diligitur Deus. Unde consequenter quaerit sic: cur ergo praecipitur ista perfectio homini, cum in hac vita eam nemo habeat? Quam quaestionem sic solvit, quia non recte curritur si quo currendum est, nesciatur. Ex parte enim diligimus sicut ex parte cognoscimus. Nec tamen de jugo hujus praecepti, quasi de onere importabili possumus conqueri, cum ejus impletio non exigatur ab hominibus gratiae.
13.7.186
Dicunt quidam, quod praeceptum Decalogi quodlibet est de illis sine quibus non est salus; sed istud est unum de illis; sine ergo ejus impletione non est salus? Solutio. Certum est, quod salus est ex sola gratia Christi, et vel illud non est de illis, vel sine aliquo illorum est salus. Item objiciunt sic nobis. Impletio cujuslibet praecepti habet meritum; igitur hoc praeceptum in futuro habebit meritum cum ibi et non hic impleatur. Solutio. In quantum diligimus, hoc praeceptum servamus, et servando meremur; implere illud pertinet ad praemium, et potius est felicitatis quam virtutis. Item dicunt, quod condignum praemium impletione praecepti hujus nemo potest in praesenti mereri. Nos autem hoc falsum dicimus. Scriptum est de Abraham: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ad justitiam. Sic sancti per charitatem, qua Deum praediligunt, merentur Deum, et sic praemium condignum impletione praecepti praedicti. Ipsi dicunt, quod hoc praeceptum in praesenti potest impleri. Augustinus dicit, quod non potest. Unde quaerit, quare ergo praecipitur; et solvit non ut illi, sed aliter. Quod autem objiciunt: Clamavi in toto corde meo; et exquisivi te in corde meo. Nunquid si ad tempus ideo omni tempore, qua dignus salute? vel si Propheta ideo omnis homo, qui dignus vita, sic clamavit vel clamat? Magister Acardus sic exposuit: Clamavi in toto corde meo. Id est in quantum est meum; in quantum enim concupiscentia illud possidet, non est meum. Sic exponunt, Deum ex toto corde diligit, qui totum intellectum suum in illum convertit. Tota anima, qui voluntatem suam Dei voluntati per omnia supponit; tota mente, qui totum, quod se fecisse meminit, ad honorem Dei convertit. Nonne justus saepe vana cogitat, quomodo tunc ergo Deum ex toto corde diligit? vel quomodo tunc dignus salute, cum secundum horum opinionem nemo dignus vita aeterna, qui non implet hoc praeceptum?
13.7.187
Nox praecessit. Nox quandoque aeris obscuritas dicitur ex absentia solis, aliquando adversitas, aliquando peccatum, aliquando omne tempus ab Adam usque ad Christum, aliquandoque omne tempus dicitur nox respectu claritatis futurae.
13.7.188
Induamur arma lucis. Arma lucis sunt virtutes.
13.7.189
Non in comessationibus. Comessatio dicitur a comis, id est vicis, quod in illis coepulari solebant; et edendo, vel quasi mensae collata quam multa mala comitantur.
13.7.190
Et ebrietatibus. Ebrietas, qua inebriatus est Joseph cum fratibus suis, non fuit superfluitatis, sed abundantiae, ut dicit Augustinus: sicut terra dicitur inebriata, id est sufficienter irrigata.
13.7.191
Non in cubilibus. Cubilia a foedis cupiditatibus dicuntur proprie ferarum, inde propter fetorem libidinis lecti luxuriosorum appellantur tali nomine.
13.7.192
Et impudicitiis. Impudicitia, id est inverecundia, et ponitur pro incontinentia.
13.7.193
Non in contentione, et aemulatione. Aemulatio ponitur pro invidia.
13.7.194
Sed induimini Dominum Jesum. Illi induunt Christum, qui nec amore nec timore, ubi periculum imminet justitiae, abscondunt veritatem.
13.7.195
Infirmum autem in fide assumite. Hic ordo est vitae et doctrinae, ut prius nosmetipsos diligamus, abjiciendo opera mala, et operando bona; post ea proximum, in quo impletio legis continetur.
13.7.196
Qui autem infirmus est, olus manducet. Per olus intelligitur cibus de cujus nullus scandalizatur esu.
13.7.197
Potens est enim Deus statuere illum. Potens est Deus etiam diabolum statuere.
13.7.198
Si homo non peccasset, venenum ei nocere non posset:
13.7.199
Ambigua dicuntur, quae bono et malo anima possunt fieri, ut dicit auctoritas; sed secundum hoc videtur, quod omnia bona exteriora et mala ambigua debeant dici, cum bono et malo fieri possint animo. Solutio. Illa ambigua dicuntur, quae nec apertam speciem boni, nec apertam speciem mali habe
13.7.200
Nemo nostrum sibi vivit, et nemo moritur. Sibi vivit, qui utilitatem suam nisi in vita sua non quaerit. Domino vivit, qui proximi utilitatem, et Domini voluntatem facere contendit. Sibi moritur, qui in sua morte propriam gloriam quaerit. Domino moritur, qui in sua morte Dominum glorificat. Vel hoc dicit quod non est in potestate hominis vivere vel mori; sed in potestate Domini, qui morti et vitae nostrae dominatur, per hoc quod mortuus est, et resurrexit pro nobis. Omnes stabimus ante tribunal Christi. Tribunal sedes est judicum, thronus regnum, cathedra doctorum.
13.7.201
Vivo ego dicit Dominus. Vivo ego, juramentum est in veteri Lege, sicut in Evangelio: Amen, amen.
13.7.202
Mihi flectetur omne genu. Flexio genuum subjectionem significat omnium.
13.7.203
Non ergo blasphemetur bonum nostrum. Bonum nostrum vocat fidem, quam blasphemat Judaeus videns munda et immunda comedere catholicum; quod ne fiat monet Apostolus.
13.7.204
Omne quod non est ex fide, peccatum est. Quidam dicunt quod infidelibus peccatum est etiam bona facere; quod nobis esse videtur falsum, cum Hieronymus dicat: Deus non reprobat bonam vitam plurimorum. Non omne quod fit contra conscientiam est damnabile.
13.7.205
Dico autem gentes super misericordia honorare Deum. Gentes dicit Apostolus honorare Deum super misericordia, quia major et manifestior gratia Dei exhibita est gentibus. Nec hoc dicit, quin Judaei facere idem debeant. Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes. Jesse, radix; David, arbor; Maria, ramus; Christus, flos. Vel radix Jesse, Christus dicitur.
13.7.206
Ut abundetis in spe, et virtute Spiritus sancti. Charitas quadam praerogativa dicitur virtus Spiritus sancti, quasi mater aliarum virtutum.
13.7.207
Sanctificans Evangelium Dei. Evangelium quantum in ipsis est contaminant, qui bona quae praedicant, exemplo malae vitae contemptibilia reddunt. Unde Gregorius: Cujus vita despicitur, restat ut ejus praedicatio contemnatur. Sanctificatur Evangelium in reddenda ratione eorum, quae docet, et exemplo vitae. In primis gratia miraculorum fuit necessaria cum his. Per Christum gratias referimus Patri: sine enim ipso digni non sumus etiam Deum laudare.
13.7.208
Signorum, et prodigiorum. Prodigium quasi porro digium dicitur.
13.7.209
Si vobis primum ex parte fruitus fuero. Frui est cum delectatione uti.
13.7.210
Et assignavero eis fructum hunc. Eleemosyna dicitur fructus, quia et in praesenti gratiam majorem fructificat et in futuro retributionem.
13.7.211
Adjuvetis me in orationibus vestris, etc. Quod merita unius non possunt, multorum possunt, et multorum preces impossibile est ut non impetrent, id est valde difficile. Sic quandoque accipitur impossibile. Unde Tullius: Sola amicitia, inquit, res est, quae res impossibiles ad possibilem redigit facultatem.
13.7.212
Apostolus artis erat scenofactoriae: scena tabernaculum, vel obumbratio dicitur. Faciebat ergo papiliones, vel tabernacula et vendebat, et inde vivebat; et dicitur quod noctem in tres partes divisit: in prima parte dormiebat; in secunda orabat; in tertia laborabat, per diem tantum praedicationi vacabat.
13.7.213
Ut observetis eos, qui dissensiones, etc, Observare in bona et in mala significatione accipitur. In bona ut hic: Observa Sabbatum; in mala, ut ipsi observabant, id est insidiabantur.
13.7.214
Praeter doctrinam. Praeter pro contra ponitur. Per dulces sermones seducunt. Adulator blandus est inimicus, veritas malis et imperitis amara est. Unde Apostolus: Inimicus factus sum vobis, verum dicens vobis. Et Comicus: Obsequium amicos, veritas odium parit. et ita inimicos.
13.7.215
Volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo. Sapiens est in bono, qui bene utitur sapientia sibi data: haeretici falsitatem specie veritatis obumbrant. Simplices sunt in malo, qui nec malum pro malo reddunt: sic se habent quasi nihil sciant. Duplices in malo, qui malum pro malo reddunt, qui de uno malo duo faciunt.
13.8.1
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER SEPTIMUS. IN EPISTOLAM PAULI AD CORINTHIOS PRIMAM.
13.8.1
Duplex superbiae est genus: primum, quando ex iis, quae in nobis sunt vel esse credimus, superbimus. Et hanc superbiam Epistola ad Romanos persequitur: et ideo prima ponitur in corpore Epistolarum. Est et alia, quando ex iis, quae in aliis sunt, vel esse credimus, ut de nobilitate generis, superbimus: quam superbiam Epistola ad Corinthios persequitur: et ideo ponitur secunda. Duplex est genus humilitatis: primum, ut nihil a nobis esse, unde gloriandum sit, credamus. Secundum ut nihil esse ab aliis unde gloriandum sit, credamus. Vel ideo haec secunda ponitur, quia vicinior illi ad Romanos, et similior in sacramentorum profunditate invenitur.
13.8.2
Paulus vocatus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, etc. In salutatione aliquando nomina dignitatis ponit, ut audito nomine magistri, et apostoli ejus correctioni acquiescant. Quandoque nomina humilitatis, ut ad eam invitet. Apud eos, quibus vilis et abjectus videbatur, nominat se Paulum, id est admirabilem. Cum omnibus, qui invocant nomen Domini. Sunt vocantes, et non invocantes. De quibus propheta dicit: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Sunt invocantes quidam, qui invocant ut extra habeant, ut illi qui toto cordis affectu a Deo divitias quaerunt. Sunt invocantes intus, qui Deum gratis colunt, non aliud quam ipsum ab ipso quaerentes.
13.8.3
In omnibus divites facti estis. Dives est in aliqua re, non qui in illa sufficientiam habet, sed qui abundantiam: qui scilicet aliis impertiri potest.
13.8.4
In omni verbo, id est in Veteri Testamento; et in omni scientia, id est Novo Testamento.
13.8.5
Significatum est mihi, quod contentiones sunt inter vos. Quicunque nostrum incumbit, ut si peccata fratrum, quae nobis manifesta sunt, per nos corrigere non possumus, praelato nostro indicemus. Nec id facientes nomen accusatoris incurrimus, sed culpam consentientis evitamus.
13.8.6
Nunquid Paulus crucifixus est pro vobis? Solus pastor summus dedit animam suam pro ovibus ad redemptionem. Alii boni pastores dant animas suas pro ovibus suis non ad redemptionem, sed ad confirmationem.
13.8.7
Quando generaliter persecutionem patitur Ecclesia, tunc praelati non debent minores deserere, sed in primis gladium persecutoris suscipere. Vita enim praelatorum exemplum, et regula debet esse vitae subditorum. Si autem solus pastor quaeratur, cedat exemplo Pauli.
13.8.8
Aut in nomine Pauli baptizati estis? Cum baptismus detur in nomine Trinitatis, quaeritur quomodo Apostolus aliquos baptizatos in nomine Christi dicat? Solutio. Singulae personae in singulis intelliguntur, et nomina singularum in nominibus singularum- sed in primitiva Ecclesia dubitabatur de Christo, an Deus esset. Ideo maxime ad majorem auctoritatis ejus commendationem praedicabant apostoli nomen ejus, ut Deus ab omnibus sicut vere est, crederetur. Nunc vero fide communiter suscepta, forma baptizandi, quam Christus tradidit, tenenda est, scilicet in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Si quaeratur quod sit illud nomen. Solutio. Per nomen, notitia intelligitur, id est fides: tamen melius dicit in nomine, quia corde creditur ad justitiam, ore fit confessio ad salutem.
13.8.9
Non in sapientia verbi, etc. Sapientiam verbi vocat sapientiam mundi, quae lepore verborum adornatur, non veritatis fundamento innititur: quae in hoc reprehenditur, quod potentiam Dei naturae alligatam putat. Unde dicit: Impossibile Deum mori; virginem parere, et sic quantum in se est evacuat crucem Christi.
13.8.10
Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum. Mundus non cognovit Deum per sapientiam, id est propter sapientiam suam. In Dei sapientia, id est per sapientiam Dei. Id est, sapientes mundi in Filio incarnato propter sapientiam suam, imo propter superbiam sapientiae suae, Deum non potuerunt cognoscere, et ideo placuit stultos et idiotas ad hanc cognitionem eligere.
13.8.11
Nos autem praedicamus Christum crucifixum et virtutem et Dei sapientiam. Christus fit nobis sapientia et justitia, quando per ipsum illuminamur et justificamur. Non est intelligendum, quod Apostolus Christum tantum hominem praedicaverit illis, inter quos non judicavit se scire nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum; sed etiam Deum, et omnia, quae necessaria erant ad salutem. Aliter enim praedicatio esset insufficiens.
13.8.12
Quid est ergo quod dicit: Non judicavi me scire aliquid inter vos nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum? Solutio. Hoc dicit ideo, quia de mysterio Unitatis et Trinitatis inter minus capaces omnino tacuit, Christum esse Salvatorem, et caetera, quae simpliciores capiunt, tantum praedicans.
13.8.13
Quam praedestinavit Deus ante saecula. Cum praedestinatio solius naturae rationalis sit, quandoque tamen praedestinare ponitur pro praeparare.
13.8.14
Quam nemo principum hujus saeculi cognovit. Si enim cognovissent, etc. Objicitur illud ex Evangelio, Hic est haeres, venite occidamus eum: quod nimirum Judaei de Christo dixisse intelliguntur. Et illud quod ad eos dixit Pilatus: Ecce rex vester. Potest dici quod licet daemones scirent Christum esse Deum; non tamen cognoverunt quod quam in humano genere habebant potestatem, per ipsum amitterent.
13.8.15
Quidam sic exponunt, ecce haeres, id est qui se facit haeredem; et, ecce rex vester, qui se facit regem vestrum. Et secundum hos Judaei non vere Christum cognoverunt. Nobis autem, quod aliqui ex his vere eum cognoverunt, scilicet, esse promissum in lege, et vere justum videtur. Malo enim nemo invidet sed bono tantum. Sed Judaei illi invidebant: quomodo ergo non bonum esse credebant? Item, cum Deum se esse praedicabat, ipsum aut verum esse credebant, et sic cognoscebant aut fallacem: et sic non bonum putabant: quomodo igitur invidebant? Praeterea in Evangelio Joannis cum dixisset Dominus: In judicium venit in hunc mundum, ut qui non vident videant: et qui vident saeci sint: et respondissent Pharisaei: Nunquid et nos caeci sumus? dixit eis Jesus: Si caeci essetis, non haberetis peccatum; nunc vero dicitis: Quia videmus; et peccatum vestrum manet. Sed dicemus, quod illi videntes non vident, qui ei, quod vident et intelligunt, non acquiescunt. Velut amoris vehementia malum, quod audit de amico, non facile credere permittit; sic ardor invidiae bono, quod audit vel videt in aliquo, acquiescere non sinit. In populo autem Judaeorum tempore Christi quinque genera hominum fuerunt: aperte boni, ut apostoli; occulte boni, ut Nicodemus. Alii seductorem putabant, putantes obsequium praestare Deo, occidendo Christum, et suos, de quibus dicit Apostolus. Si cognovissent, etc. Et Petrus: Scio quod per ignorantiam fecistis. Alii erant in lege periti scientes eum esse Christum in lege promissum; sed facibus invidiae credulitati acquiescere non poterant. Erant adhuc aliqui, qui nec credebant, nec decredebant eum esse bonum, sed dubitabant. Quales erant illi forsitan qui dicebant: Si Filius Dei est, descendat nunc de cruce, et credimus ei.
13.8.16
Nos autem accepimus spiritum, qui ex Deo est. Ille Spiritum habet, qui pro donis gratis datis Deo gratias agit, eisque utitur in bono, et propter Deum intelligens quae a Deo donata sunt ei.
13.8.17
Animalis non percipit illa, quae sunt Spiritus Dei. Animalis tribus modis dicitur, vel qui vegetationem habet ab anima unde factus homo in animam viventem; vel vita, vel animi sensu, ut alibi dictum est.
13.8.18
Spiritualis autem judicat omnia, et ipse, etc. Spiritualis discernit quae saluti necessaria, et quae repugnantia.
13.8.19
Spiritualis a nemine judicatur ad damnationem. Potest quidem spiritualis a spirituali reprehendi ut Petrus a Paulo.
13.8.20
Lac vobis potum dedi, non escam. Ubi simul perfecti et imperfecti; nec propter imperfectos altiora, nec propter perfectos minora tacenda sunt, cum unum et idem verbum aliis sit lactis alimentum, aliis cibi solidamentum.
13.8.21
Neque qui plantat, etc. Frustra laborat lingua praedicatoris nisi interius operetur gratia illustratoris,
13.8.22
Dei sumus adjutores. Deus per nos operatur, et nos ei cooperamur, et inde nos digni mercede efficimur.
13.8.23
Dei agricultura estis. Colimus Deum, et nos Deus colit, et utrumque nobis prodest, non illi.
13.8.24
Fundamentum aliud, etc. Ille habet Christum in fundamento, qui in voluntate et proposito habet, si necessitas urgeret, potius Christo adhaerere quam negare ipsum. Non enim habet in fundamento Christum, qui non habet propositum abstinendi ab omni mortali peccato.
13.8.25
Si quis autem superaedificat, etc. Opera quae fiunt ex necessitate vel cupiditate, quae per lignum, fenum et stipulam significantur, super fundamentum dicuntur aedificari; quia super apposita fundamentum non destruunt, non quia fundamento coadhaereant. Glossa tamen dicit; haec de malis non intelliguntur: unde dicimus per lignum, et fenum et stipulam, intelliguntur opera imperfecta.
13.8.26
Si cujus opus arserit, etc., ipse salvus erit, etc. Cum dolor amissorum sit peccatum, quaeritur quomodo purget, cum potius inquinet? Solutio. Dolor talis in illis est peccatum qui Christum non habent in fundamento praecedentis delectationis; purgatio qui Christum prae omnibus diligunt. In quo peccat quis, in eo punitur: dolor talis, licet bono displiceat, non ideo malus quamvis amarus.
13.8.27
Dies enim Domini declarabit, etc. Legitur quod tantus timor omnes invadet in die illa, quod omnes denuo morerentur, nisi essent immortales.
13.8.28
Stultus fiat, ut sit sapiens. Stultus fit, ut sit sapiens, qui sapientiam hujus mundi, stultitiam reputat apud Deum.
13.8.29
Dominus novit cogitationes hominum quoniam vanae sunt. Illae cogitationes dicuntur hic vanae, quibus sapientes hujus mundi conantur probare Deum nil posse contra naturam.
13.8.30
Omnia enim vestra sunt, vos autem Christi; Christus autem Dei. Christus nobis servivit, non ut servus, sed ut Dominus superior. Vos autem Christi, creatione et redemptione; non Pauli, non Petri.
13.8.31
Sic nos existimet homo, ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Apostolus reprehendit Corinthios de contemptu sui: non quia doleat se contemni, sed in contemptu sui dolet eos peccare.
13.8.32
Dispensat Apostolus mysteria, id est occulta Dei, et ministeria ecclesiastica aliis hunc gradum dignitatis, aliis illum tribuens.
13.8.33
Non omnis salutis particeps est, qui est dispensator. Qui autem dispensatores ministeriorum arbitrantur gratiarum auctores, Ecclesiam Dei Ecclesiam hominum faciunt.
13.8.34
Mihi pro minimo est ut a vobis judicer, etc. Nonne crudelis est, qui contemnit famam? quomodo ergo pro minimo habebat Apostolus ab aliis judicari? Solutio. Sensus est: Judicium vestrum neque me extollit, nec deprimit; sive pro me, sive contra me detur vestra sententia.
13.8.35
Sine nobis regnatis; et utinam regnetis. Illi regnant in praesenti, qui motibus carnis imperant: et sic bona faciunt, ut securi de spe futurae vitae fiant.
13.8.36
Sed non multos patres. Pater natura, pater cura, pater reverentia dicitur.
13.8.37
In virga veniam, an in charitate? Non dividit Apostolus inter charitatem et correctionem: cum maxima sit charitas corrigere errantes; sed inter diversos modos veniendi in charitate, an parcendo, an corripiendo, ubi etsi sit, non tamen videtur esse charitas.
13.8.38
Expurgate vetus fermentum. Fermentum novum est fervor charitatis, quod quisque debet miscere in tria sata farinae, id est fidei Trinitatis. Fermentum vetus prava doctrina. Unde Dominus: Cavete a fermento Pharisaeorum. Vetus fermentum dicitur etiam tumor superbiae, quod nos veteri homini conformes reddidit. Et quilibet peccator, qui alios corrumpit.
13.8.39
Modicum fermentum totam massam corrumpit. Si fratrem peccantem non corripis, cum scias eum peccare, corrumperis, et jam in te massa laesa est. Sicut autem farina dura molarum attritione a furfure purgatur, sic nos dura carnis maceratione a peccatorum furfure purgamur, ubi lacrymarum compunctione conglutinati in mutua dilectione consolidemur.
13.8.40
Ut sitis nova conspersio. Ut sitis, id est perseveretis. Sicut estis, sicut facti estis in baptismo.
13.8.41
Etenim pascha nostrum immolatus est Christus. Pascha aliquando nomen est agni, qui in pascha immolabatur. Ut ibi. Quo vis eamus ubi paremus tibi comedere pascha? Aliquando nomen est transitus. Ut hic. Ut transeamus de Aegypto in terram promissionis, de vitiis ad virtutes, de mundo ad Patrem. Aliquando pascha dicitur ipsa septem dierum paschalium solemnitas.
13.8.42
In azymis sinceritatis et veritatis. Sinceritas puritas est a vitiis, veritas in bonis.
13.8.43
Aut fornicator, etc. Fornicari a Deo est aliquid divinae dilectioni praeponere. Ille nominatur fornicator vel talis, vel talis in quam profertur sententia ordine judiciario. Confessum publice, aliter monere, non prohibere potes.
13.8.44
Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Non potest esse, quod lis contra aliquem sine peccato moveatur: tuum enim, vel illius peccatum in causa est. Et de parva causa, ac lite mortale saepe peccatum oritur. Ex causa enim lis, ex lite discordia: inde odium, inde homicidium. Licet autem etiam perfectis sua repetere, ut raptor corrigatur, non ut sinus avaritiae impleatur. Qui adhaeret meretrici, unum corpus diaboli cum meretrice efficitur. Qui adhaeret Deo, unus cum eo spiritus fit. Haec unio non est identitatis substantiae vel personae, sed in beatitudinis participatione. Et ideo non est quaerendum, an spiritus creatus, an increatus.
13.8.45
Fugite fornicationem. Vitium fornicationis non melius vincitur quam fugiendo. Ideo nemo in longaeva aetate, vel mentis firmo proposito confidat. Fuge materiam, fuge locum, et omne illud quod occasionem fornicationis tibi praestat. Periculose tibi ministrat, cujus vultum frequenter attendis.
13.8.46
Qui fornicatur in corpus suum peccat, id est contra dignitatem corporis agendo, quod enervatur, et debilitatur multum in tali actione.
13.8.47
Propter fornicationem unusquisque uxorem suam habeat: et unaquaeque suum virum.
13.8.48
Conjugium est maris et feminae conjunctio legitima et spontanea solemnitate celebrata: legitima ad personas referimus; spontanea propter coacta, per solemnitatem clandestina removentur. Conjugiorum aliud ratum, et non legitimum; aliud legitimum, et non ratum; aliud ratum, et legitimum. Ratum, et non legitimum, ut illud quod fit clanculo. Legitimum, et non ratum, ut quando consanguinei conjunguntur, nesciente Ecclesia. Ratum, et legitimum, quod in conspectu Ecclesiae inter legitimas personas contrahitur.
13.8.49
Conjugium, quod sanis esset ad officium, nunc aegrotis est ad remedium.
13.8.50
Error alius est personae, alius fortunae, alius conditionis, alius qualitatis. Mulier, cum qua noscitur non fuisse carnale commercium, non pertinet ad illud sacramentum, quod est magnum in Christo et in Ecclesia, etsi pertineat ad illud, quod est majus in Deo et in anima. Primum est conjugium; secundum conjugii officium. Ad illud sacramentum, quod est in Deo et anima pertinet matrimonium B. Virginis et Joseph, quod tanto sanctius quanto a carnali opere immunius. Matrimonia, quae fiunt post fidem desponsationis interpositam cum aliis separari non possunt. Conjugium, quod aliquando solvitur, nunquam verum fuit, ut inter consanguineos, quorum conjunctio pro conjugio habetur, dum ignoratur eos esse consanguineos, et eorum filii legitimi in haereditatem suscipiuntur. Si enim inter tales verum esset conjugium, aliquando esset et sacramentum: quod non potest separari a conjugio, sicut nec fides et proles. Si autem sacramentum, igitur dum uterque vivit, non potest cum alio, vel cum alia contrahi matrimonium. Hinc volunt inter fidelem et infidelem; vel inter duos infideles non posse verum conjugium esse, cum possit solvi. Aliis aliter videtur. Plures enim auctoritates asserunt inter infideles conjugia esse. Sed hoc propter usum, et formam; propter veritatem conjugii dicunt nonnulli.
13.8.51
Illam solam causam ponit Apostolus, pro qua matrimonium indulsit dicens: Unusquisque suam uxorem habeat propter fornicationem, cum multae aliae sint honestiores. Hoc autem secundum indulgentiam dico. Si conjugium est de his, quae indulgentiam capiunt, videtur esse peccatum. Cui enim datur indulgentia, nisi peccato? Ad quod dicitur, quod conjugium est bonum, opus tamen ejus non fit sine peccato. Unde David: Et in peccatis concepit me mater mea. Non fit, nec fieri potest etiam inter justos talis commistio sine inordinata delectatione, quae peccatum est, et effectus originalis peccati. Huic videtur esse contrarium, quod dicit Augustinus, quod concubitus, qui fit causa generandi, inculpabilis est et solus nuptialis est. Solutio. Talis concubitus, etsi sit peccatum, non imputatur, nec indiget aliqua satisfactione qui hac sola causa cognoscit conjugem. Indulgentia, vel permissio non solum fit, ubi aliquid majus potest praecipi vel exigi, sed etiam ubi ad aliquid majus potest quis moveri.
13.8.52
Melius est nubere, quam uri. Ustio materiam, in qua fit, corrumpit et deformat; sic et ardor libidinis qui in fornicatione est naturam corrumpit, et macula inficit infamiae. Uritur ergo qui in fornicatione vincitur, hoc est, et interius corrumpitur, et exterius infamiae macula afficitur.
13.8.53
Si quis frater uxorem habet infidelem, etc. Si inter infideles, vel inter fidelem et infidelem non est conjugium, ut volunt quidam, quomodo permittit Apostolus fidelem non discedere ab infideli cohabitare volenti? Inter tales commistio carnis aut erit legitima, aut fornicaria: si fornicaria, est mortale peccatum: ergo non permittendum. Ad hoc praedicti respondent multa secundum statum primitivae Ecclesiae dici oportuit, quae ad praesentem referri non possunt. Unde si quis de Judaismo ad fidem Christi modo converteretur, non concederetur ei cohabitare cum priore conjuge, sed liceret ei cum alia legis novae conjungi. Concubitus autem, qui est inter infideles conjuges, vel inter fidelem et infidelem, non est legitimus, nec fornicarius, secundum quosdam; sicut nec ille, qui fuit inter Abraham et Agar, et inter Jacob et ancillas uxorum suarum. Nobis autem, quod in his omnibus fuerit legitimus, videtur.
13.8.54
Alioquin filii vestri immundi essent. Filios immundos vocat filios infideles; filios sanctos dicit fideles.
13.8.55
Quaeritur de illa, quae donum habet continendi, et credit se habere, an peccet si nubat. Quod videtur, cum dono sibi dato non utatur ad id, ad quod ei datum est. Item potest quaeri de quolibet, qui habet gratiam excellentiorem, et manet in minori, in qua tamen meretur vitam aeternam. Solutio absque praejudicio melioris sententiae. Dico quod non peccat, si nondum fecit votum majoris status. Omnis enim homo plus debet Deo quam possit reddere: unde, cum omnibus misericorditer agit Deus, minus ab unoquoque accipiens quam debeat, et supra quantitatem meriti praemium reddens. Jovinianus nitebatur conjugium praeferre virginitati, quia major labor in conjugio quam in virginitate, et Deus reddet unicuique secundum suum laborem, et unusquisque secundum suum laborem mercedem accipiet. Solutio. Non est verum, quod ubi major labor, et majus meritum. Labor enim Marthae major, sed quies Mariae fructuosior. Item continere est de consilio. Nubere de permissione. Ergo hoc majoris meriti, quam illud. Item caelibatus Joannis non praefertur conjugio Abrahae. Haec auctoritas videtur velle, quod virginitas praeferri conjugio non debeat. Solutio. Privilegia singulorum non faciunt legem communem. Non est consequens, si caelibatus Joannis non praefertur conjugio Abrahae quod ideo caelibatus hujus non possit praeferri conjugio alterius. Si dignitatem statuum attendas, caelibatus Joannis excellentior fuit conjugio Abrahae, quamvis persona Joannis, persona Abrahae in merito non fuit major. Tempus breve est. Quia quidquid finem habet, aeternitati comparatum, nihil est.
13.8.56
Qui habent uxorem tanquam non habentes sint. Uxorem habet tanquam non habens, qui potius reddit debitum quam exigat, et qui principaliter occupatur in his, quae Dei sunt.
13.8.57
Et qui flent, tanquam non flentes. Pudor est illum flere pro temporali molestia, quem exspectat aeterna laetitia.
13.8.58
Et qui utuntur hoc mundo, sint tanquam non utantur. Hic mundo tanquam non utens utitur, qui delectationem et spem in bonis mundi non ponit, sed sic ut ad ea perveniat, quibus fruendum est.
13.8.59
Volo autem vos sine sollicitudine esse, videlicet mala. Mala sollicitudo est vehemens et anxia cura, quae mentem in iis, quae Dei sunt, manere non sinit. Bona sollicitudo est qua quis non solum ut praecepta Dei impleat, sed ut aliquid superaddat sollicitus est. Sed dices quomodo potest aliquis superaddere super hoc, quod debet, cum Augustinus dicat, quod non possumus reddere quantum debemus? Solutio. Aliud est debitum necessitatis, aliud est debitum recompensationis, quo Deo tenemur obnoxii pro omnibus, quae nobis fecit vel creando, vel redimendo.
13.8.60
Sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori; et divisus est. Dividit a Deo cura et sollicitudo necessariorum, et providentia uxori et filiis debita.
13.8.61
Cui autem vult nubat, tantum in Domino. Et si non omnia propter Deum fiant, saltem nil contra Deum fiat.
13.8.62
De secundis nuptiis quaeritur, et ultra de pluribus, quomodo sit ibi matrimonium, quia non videtur ibi Christi et Ecclesiae sacramentum? Una est enim Ecclesia, nec moritur Christus, nec alteri copulatur. Solutio. Ita successio non tollit sacramentum, quia non est nisi una unius, non simul plures unius. Opponitur de pluribus uxoribus Jacob, quia secundum hoc non videtur ibi sacramentum fuisse, cum plures et simul exstiterunt uxores unius. Solutio. Una est Ecclesia, sed de diversis gentibus: in cujus rei figuram et signum Patres antiqui plures habuerunt uxores. Non autem una plures potuit habere viros simul.
13.8.63
Puto autem quod ego Spiritum Dei habeam. Hoc verbum, puto, non semper dubitative, sed quandoque assertive ponitur, quo verbo illorum incredulitas, ad quos sermo dirigitur, saepe arguitur,
13.8.64
De his, quae idolis sacrificantur, etc. Sic bonis utendum est, ut boni sint exemplum, non perditionis occasio.
13.8.65
Nihil est idolum in mundo. Idolum nihil est, id est nullius efficaciae, quae possit escas sibi immolatas sanctificare, vel contaminare.
13.8.66
Conscientia eorum cum sit infirma polluitur, etc. Mens infirmatur dum haesitare incipit; laeditur dum erronea efficitur; polluitur dum cultui daemonum subjicitur.
13.8.67
Quapropter si esca scandalizat fratrem, etc. Non quoties aliquis ex verbis nostris, vel factis scandalizatur, fratrem nostrum scandalizamus. Nam ex verbis Christi multi scandalizati sunt; ipse tamen neminem scandalizavit. Ille ergo fratrem scandalizat, qui eo praesente aliquid dicit vel facit, unde ille offenditur, a quo potest salva conscientia abstinere; praelatus enim si corripiendo fratrem offendit, non peccat.
13.8.68
Si in odium et detestationem idoli non comederent carnes idolis immolatas, illi qui sciebant idolum nihil esse, quamvis infirmiores propter tales abstinentes putarent carnes illas pollutas inde esse, non peccarent, imo benefacerent.
13.8.69
Nam cum liber essem ex omnibus, etc. Nonne Apostolus ex debito charitatis, et injuncti officii omnibus prodesse debebat? Quomodo ergo ex omnibus liber erat? Solutio. Ex omnibus liber erat; id est nullorum sectae subjectus, qui tamen sectis omnium se subjecit voluntate, non necessitate,
13.8.70
Factus sum Judaeis tanquam Judaeus. Atqui propterea reprehendit Petrum? Non est inconveniens dicere, sanctos doctores contraria sensisse, ubi periculum fidei non est. Nonne errabat Petrus quando restitit ei in faciem Paulus? Talis error venialis est, eo quod contra conscientiam non sit, et charitas sit in causa.
13.8.71
Cum ipse non essem sub lege. Objicitur id quod alibi dicit: Misit Deus Filium suum factum sub lege. Si igitur Christus sub lege quomodo non et Paulus? Christus factus est sub lege, non sub dominio legis, sed ritus et observantias legis implens, ut nullus post eum in se credens eas observare teneatur.
13.8.72
Infirmis infirmus sum per compassionem: Omnia omnibus per morum conformationem.
13.8.73
Qui in stadio currunt. Stadium centum viginti quinque passuum est; scilicet octava pars milliarii, et dicitur a stando, eo quod Hercules uno anhelitu tantum currit, et substitit.
13.8.74
Omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt. Antiqui patres eamdem escam spiritualem manducaverunt, quam nos; eamdem dico, non in materia vel in efficacia, sed in significatione.
13.8.75
Legitur de manna, quod sapiebat unicuique in ore quod volebat, sic et corpus Christi sapit unicuique quod vult, id est dat virtutem, et gratiam, quam magis appetit. Quidam per sanguinem sub specie vini intelligunt charitatem, vel fidem. Notanda est glossa haec; et idem credentibus effecit. Major enim est efficacia sacramentorum Novi Testamenti quam Veteris; hanc ergo efficaciam non virtuti sacramentorum, sed fidei attribuit.
13.8.76
Si idem objicias de nostris, quia fidem non habentibus non prosunt. Verum est. Majoris tamen sunt efficaciae, et magis prosunt fidem habentibus quam illa. Sicut haec arma non nisi in manu valent, nec illa; haec tamen magis quam illa. Legitur quod idem credidit Abraham, quod nos; sed ille credidit Christum venturum; nos credimus venisse. Sed nonne aliud est venturum esse et aliud venisse? Quare aliud nos, aliud ipse. Item quod Abraham credidit, modo credendum non est, quia falsum est, scilicet Christum venturum esse. Solutio dicta quidem harum propositionum. Abraham credidit Christum venturum; nos credimus venisse, diversa sunt; articulus tamen fidei idem, quem nos, et ille credimus scilicet nativitas Christi. Quid est ergo, Abraham credidit Christum venturum, nisi credidit Christi nativitatem, quae tunc futura fuit?
13.8.77
Non perfecte credit, qui ad baptismi sive corporis Christi sacramentum accedere negligit. Haec omnia in figura contingebant illis, etc., in quos fines saeculorum devenerunt. Finis figurae, veritatis est exhibitio. Fines saeculorum sunt omnium, quae in praecedentibus saeculi figuraliter praecesserunt, in diebus nostris exhibitae veritates. Tentatio vos non apprehendat, nisi humana. Tentationum, alia probationis, alia deceptionis, alia praesumptionis, alia infirmitatis. Dicit glossa, quod pati propter Christum, humana tentatio est, quia in passionibus pro Christo illatis tentatur homo ex carnis infirmitate. Diabolus quando Deum tentavit verba foris protulit( Matth. IV); materiam tentationis ostendit, sed ut cogitatio illicita mentem ejus tangeret, efficere non potuit. Tota tentatio illa foris fuit.
13.8.78
Fidelis Deus est, qui non patietur, etc. Deus dicitur fidelis promissorum adimpletione; homo vero dicitur fidelis fidei participatione et operum exhibitione.
13.8.79
Supra id quod potestis. Aliquando tentatio minor est viribus nostris, et tunc dedecus est si vincimur. Aliquando par est, et tunc si vincimur, culpa. Aliquando major est tentatio viribus nostris. Si autem gratiam jam acceptam pro posse extenderemus, ipsa statim gratia augmentum accipiet. Tribus modis contra tentationes providet Deus; aliquando tentationem ex toto tollendo, aliquando eam minuendo; aliquando vires majores tribuendo.
13.8.80
Non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum. Sacramentaliter potest aliquis communicare sacramento altaris Domini, et mensae daemoniorum, sed non spiritualiter. In virtute sacramenti fides etiam potest dici altare; et infidelitas mensa daemonum.
13.8.81
Omne quod in macello venit. Macellum locus, ubi carnes mactantur, et inde sic dictum: Coena ἀπὸ τοῦ κοινοῦ a coeno quod est commune dicitur, eo quod veteres hora nona communiter vescebantur.
13.8.82
Omnia in gloriam Domini facite. Si praeceptum est; ergo peccat mortaliter qui aliquid facit etiam digitum movendo, et non ad gloriam Domini. Nobis videtur quod admonitio est, ut nihil faciamus contra Deum et cum scandalo fratrum.
13.8.83
Sicut et ego per omnia omnibus placeo. Quomodo Apostolus dicit se per omnia omnibus placere, cum per multa multis displiceret? Solutio. Ideo hoc dicit, quia ea faciebat, quae omnibus placere debent; scilicet proximi scandalum vitando et salutem omnium quaerendo.
13.8.84
Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. Probat viros non debere in oratione, vel doctrina velare caput ratione creationis; ratione ordinationis et ratione mysticae significationis.
13.8.85
Omnis viri caput Christus est. Tota Trinitas quantum ad creationem viri caput et principium dici potest. Christus tamen specialiter dicitur caput viri, quia ejusdem naturae esse debent caput et membra. Caput Christi Deus, secundum humanitatem tota Trinitas potest dici caput Christi, sed secundum hoc caput, et membrum non sunt ejusdem naturae. Pater ergo secundum deitatem Christi caput est, non quod Christus secundum quod est aequalis ei, debeat subjectionem; sed quia hoc quod habet, ab illo habet. Ideo debet mulier velamen habere. De cujusmodi velamine loquatur Apostolus, ambiguum est.
13.8.86
Omnis autem mulier orans, aut prophetans. Utrum mulieribus licuerit Scripturas exponere, et alias docere in Ecclesia olim, non constat, quod autem modo non liceat, liquet. Abbatissis licet sororibus suis Scripturas aperire, et praedicare: quod, ut credo, Apostolus non prohibet. Probat Apostolus, quod vir non debet velare caput, quia imago et gloria est Dei. Eadem ratione nec mulier, cum sit imago Dei debet caput velare. Solutio. Vir dicitur hic imago Dei, id est forma. Sicut enim ex Deo sunt omnia, sic ex homine omnes homines; et sicut omnibus praeest per potentiam Deus, sic homo omnibus per intelligentiam. Quia autem caput habet mulier medium inter se et Deum, ideo caput suum velare debet. Sed objicitur, quod eadem ratione vir debet velare caput; quia inter se et Deum habet caput, hominem Christum. Solutio. Hoc caput non operit, sed aperit; non obumbrat, sed illuminat, in cujus signum non debet vir velare caput.
13.8.87
Audio scissuras esse inter vos, id est haereses. Haeresis proprie est, ubi aliquid contrarium fidei docetur. Haereses tamen vocat Apostolus schismata, ubi unitas pacis scinditur. Sunt enim omnes schismatici haeretici. Nec minus peccatum est charitatis unitatem scindere, quam fidei.
13.8.88
Oportet haereses esse, ut dicit Apostolus: quare et utile est, et bonum est haereses esse. Item si bonum est haeres esse, et debemus velle haereses esse, et bonum est mala esse et mala fieri, et homines peccare. Solutio. In hujusmodi locutionibus duplex judicium solet et debet esse. Aliquando enim de locutione judicamus secundum qualitatem rei; aliquando secundum consequens, id est secundum opportunitatem quam praestat ad id quod sequitur. Cum igitur dicit Apostolus, oportet haereses esse: bonum, quod inde sequitur, attendit, non qualitatem rei. Eadem ratione dicit Augustinus: Bonum est mala esse; et Deus est, cui mala nostra bona sunt. Nunquam adeo claruisset doctrina beati Augustini, et aliorum doctorum, nisi per impugnationem haeresum manifestaretur.
13.8.89
Dominicam coenam manducare, etc. Legitur, quod caro Christi pro salute corporis, et sanguis pro salute animae offertur, sed nonne utrumque utriusque salutem operatur? Solutio. Verum est, quod caro et sanguis tam corporis quam animae salutem operatur: caro tamen ad corpus, et sanguis ad animam refertur.
13.8.90
Corpus Christi quod sumitur in altari, significat corpus Ecclesiae. Sanguis vero ibidem sumptus significat charitatem, in qua tanquam in sanguine vita est hujus corporis, id est Ecclesiae.
13.8.91
Constat omni fideli quia substantia panis transit in corpus; et vinum in sanguinem, unde quaeritur, an haec locutio sit vera. Substantia panis erit corpus Christi, an aliqua substantia, quae non est nata de virgine, erit corpus Christi; consimilis locutio, sed non omnimoda est; aliqua substantia, quae non fuit ab aeterno, est Deus, quia substantia humana. Solutio. Substantia panis manens substantia panis nunquam erit corpus Christi, sed mutata in illud procul dubio erit. Similiter substantia, quae non fuit ab aeterno, non per naturam sed per unionem est Deus. De accidentibus illis, quae fuerunt in pane ante consecrationem, hoc tenendum est, quod post consecrationem, sine subjecto sint, licet hoc sit contra naturam eorum. Non enim quaerendus est ordo naturae, ubi supra naturam est totum quod agitur. Similiter corpus Christi cum jam sit in se indivisibile, in sacramento dividitur; nec dico, sic in sacramento, quin in veritate ipsum dividatur, manibus teneatur, oculis etiam carnis videatur, dentibus atteratur; ergo et indivisum manet, et dividitur; sed secundum aliud et aliud. Sicut Deus manens immortalis mortuus est, licet secundum aliud et aliud. Una partium, quae extra calicem remanet, caput nostrum jam glorificatum significat; altera, illa membra, quae in gloria jam capiti conjunguntur. Tertia, quae jam sanguini admiscetur, illos significat, qui adhuc passionibus hujus vitae obnoxii detinentur.
13.8.92
De calice bibat. Calix in sacra Scriptura aliquando significat sanguinem Christi, ut, hic calix est Novum Testamentum. Alibi poenam et mortem non solum Christi, et sanctorum, sed etiam malorum significat.
13.8.93
Judicium sibi manducat. Non timorem. Injuriam facit Christo, qui eum in vase locat immundo, quam qui eum crucis afflixit patibulo. Si quis in mortali peccato est, si accipit corpus Christi, judicium sibi manducat et bibit; sed si in mortali se non invenit, quia non est sine quotidianis, de ipsis poeniteat, et dicat? Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum.
13.8.94
Sed dicit aliquis: Nonne dignus est talis? alioquin judicium sibi manducat, et bibit. Et si dignus est, et dicit se indignum, mentitur, et ita fit indignus. Solutio. Apostolus non est mentitus ubi ait: Non sum dignus vocari Apostolus; et tamen dignus erat. Ex hoc ipso enim, quod dicit se indignum, quod verum est quantum ad propria merita, si excellentia tanti sacramenti consideretur, Deus per gratiam suam et misericordiam suam reputat eum dignum.
13.8.95
Membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. Christum vocat caput cum membris propter ineffabilem unionem capitis et membrorum. Tunc Christus erit perfectus vir cum omnia membra ei conjungentur. Omnes in uno spiritu potati sumus. Spiritus sanctus potus dicitur, quia laetificat mentem, et inebriat; et quod facit vinum materiale Deo, facit spiritus mundo.
13.8.96
Charitas omnia sperat. Augustinus: Non impar charitas, sed impar facultas multum vel parum danti, hinc volunt quidam, quod in quibuscunque est par charitas, etsi imparia sunt opera charitatis, pares sunt in meritis. Sed secundum hoc nihil videntur conferre bona opera, cum tamen verum sit, quod Deus reddet secundum opus. Item in passione sua Christus meruit, quod non prius; ergo meritum crescit, ubi non est charitatis argumentum,
13.8.97
Non habent parem charitatem, qui non pariter operantur, si parem habent operandi facultatem, ut volunt quidam, quod tamen videtur esse falsum, cum vir contemplativus majorem habeat charitatem quam activus, et tamen minus cooperetur. Charitas nunquam excidit, sive scientia destruetur: ex parte enim cognoscimus, etc. Scientia illa, quam nunc de Deo, et illa, quam habemus de creaturis, imaginaria est, et umbra est illius, quam circa Deum, et de Deo habebimus. Illa siquidem erit in veritate; ista est in imagine. Ista in umbra; illa in lumine. Illa ergo alia erit, quam ista. Ista peribit et desinet illa apparente, sicut umbra perit luce accedente. Ista dicitur ex parte, quia non nisi creaturis mediantibus nunc Deum cognoscimus: hoc dico secundum quosdam. Charitas autem secundum eosdem, ideo non dicitur esse ex parte, quia immediate Deum etiam in praesenti diligimus. Nunc autem manent, fides, spes, etc. Est spes praecedens charitatem, quae de consequenda est venia. Et spes sequens charitatem, quae est de habenda corona.
13.8.98
Si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetiis? Tribus de causis prophetae, Christus et apostoli, parabolice et velatis significationibus locuti sunt, ut qui indigni sunt, non intelligant; teguntur etiam ne vilescant. In aliis linguis loquar populo huic, et nec sic exaudient me. Deberent novitate miraculi credere, et magis attente; sed nec sic credunt.
13.8.99
Itaque linguae sunt in signum, non fidelibus, sed infidelibus. Linguae sunt in signum infidelitatis, ne detur sanctum canibus. Infideles vocat non omnes sine fide, sed obstinatos in fide. Si quis ignorat, ignorabitur. Durum videtur, quod ideo indiserti reprobentur a Deo, quia ignorant quia mulieres non debent loqui in Ecclesia, et quod prophetiae praeponi debent linguis. Solutio ad haec, et similia. Non omnibus est periculosum, sed prophetis, et spiritualibus.
13.8.100
Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, etc. Magna quaestio quomodo verum dicat Apostolus nominando se minimum apostolorum cum esset de majoribus. Solutio. Dicunt quidam, quod quoties sancti nominibus humilitatis utuntur, tali modo significant se illius esse officii, quo aliis subservire tenentur. Hujus quaestionis solutionem melius pertractatam in quaestionibus nostris super Epistolas Pauli invenies. Alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas stellarum. Duplex erit in futuro gaudii participatio; et secundum experientiam et secundum affectum. Dispar erit claritas secundum experientiam; par, id est commune erit gaudium secundum affectum. Vel ideo par, quia de quocunque gaudebit unus, gaudebit et alius.
13.8.101
Ignorantia alia ex contemptu, alia ex infirmitate, alia ex defectu rationis. Per solem, centum, per lunam, sexaginta; per stellas, triginta numerum habentes significantur. Surget in gloria, etc. Gloria corporum de beatitudine procedet animarum major, minorve pro diversitate meritorum. Nec mirum: cor enim gaudens exhilarat faciem, ut ait Salomon, et solis claritas illuminat corpus vitreum. Quod autem in bono summo unus plus gaudebit et alius minus, non erit ex illo bono, quod totum non per partes erit in omnibus, sed erit ex hoc, quod unus erit capacior summi boni, et alius minus capax. Est corpus animale, est et spiritale. Prius quod animale, deinde quod spiritale. Corpus animale est, quod sic habet vegetationem ab anima, ut etiam extrinsecis alimentis egeat ad sustentationem, quod prius fuit etiam in Christo ante resurrectionem. Deinde spirituale. Errant ergo illi, qui dicunt corpus Christi ex quo fuit assumptum, fuisse immortale et impassibile.
13.8.102
Corpus spirituale est, quod ad sustentationem cibis corporalibus non eget. Boni in futuro erunt et immortales, et impassibiles. Mali vero immortales, sed passibiles. Absorpta est mors in victoria. Mors corporis absorpta est modo tantum in Christo, scilicet per resurrectionem. Mors animae in praesenti absorbetur in nobis per Christi resurrectionem. In futuro absorbebitur mors in nobis carnis. Stimulus mortis peccatum est, etc. Stimulus est aculeus, qui impulsu aperit cutem; et ideo peccatum stimulus mortis dicitur, quia per peccatum mors intravit, et aditum invenit; vel quia motus animam illiciunt, et ad peccandum incitant; ideo peccatum originale stimulus dicitur.
13.9.1
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER OCTAVUS. IN EPISTOLAM PAULI AD CORINTHIOS SECUNDAM
13.9.1
Paulus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei. Eliguntur per voluntatem Dei mali, et ex electione boni fiunt, ut Paulus. Eliguntur et mali per voluntatem Dei; etsi non ad bonum suum, tamen ad bonum aliorum, ut Judas. Eliguntur et boni per voluntatem Dei, qui merito vitae et scientiae ad regimen Ecclesiae ordinantur. His diebus voluntas principis super eligendis exspectatur, non Dei. Benedictus Deus, et Pater Domini nostri. Sicut homo assumptus per gratiam est assumptus; et per gratiam Filius Dei naturalis non adoptivus effectus est; sic videtur, quod Deus Pater per gratiam sit Pater hominis assumpti: non tamen Pater adoptivus sed Pater naturalis.
13.9.2
Deus, Pater est Christi generatione; noster miseratione. In quem speramus quoniam et adhuc eripiet. Sperare in aliquo, est aliquod auxilium ab eo exspectare, quod etiam ab homine licet. Sperare in aliquem est totam spem salutis et auxilii in eum ponere, quod in solum Deum fas est. Adjuvantibus vobis in oratione pro nobis. Sunt tria, quae petitionem impedire solent; scilicet quia persona indigna est, quae petit, vel pro qua petit, vel res, quam petit. Item nunc persona indigna petit, et exauditur, ut Satan; nunc digna, nec exauditur, ut Paulus; nunc digna petit pro indignis, et exauditur, ut Moyses pro filiis Israel. Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Potest quaeri quomodo glorietur Apostolus in testimonio bonae conscientiae, cum juxta eumdem in solo Deo sit gloriandum? Solutio. Non sunt diversa gloriari in testimonio bonae conscientiae, et in Deo; imo conjuncta sunt. Bona enim conscientia Deum imitatur, et ei adhaeret; aliter non esset in ea gloriandum.
13.9.3
Quod in simplicitate cordis, et sinceritate Dei, etc. Simplicitas est zelo justitiae, et propter Deum tantum aliquid facere, cui ne error admisceatur, necesse est ut sit sincera et discreta. Cum ergo hoc noluissem, nunquid levitate usus sum. Scripturae aliae de locutionibus judicant secundum vocis significationem; sacra vero Scriptura secundum proferentis intentionem; unde illae quemlibet mentiri dicunt, quem constat falsum enuntiare: sacra Scriptura illum tantum mentiri judicat, qui loquitur contra conscientiam suam. Quid enim est mentiri, nisi contra mentem ire?
13.9.4
Dicit aliquis: Apostolus non implevit quod promisit; ergo vel decepit vel deceptus est. Solutio. Jacobus apostolus docet quod in locutionibus, quae sunt de futuro contingenti, conditio est apponenda, vel subintelligenda; haec scilicet, si Deus voluerit, quam Apostolus, etsi non voce expressit, eam tamen in mente habuit. De Judaeis quaeritur an, mentiantur negantes Christum esse Deum, cum contra conscientiam non loquantur. Solutio. Excaecati sunt, et ideo haec negantes rei sunt mendacii. Et dedit pignus spiritus in cordibus nostris. Pignus certum facit vendentem de pretio habendo; sic et charitas de aeterna gloria certum facit, et ideo pignus vocatur.
13.9.5
Ut magis donetis, et consolemini. Tunc poenitenti facienda est condonatio, quando infirmitate gravatus poenitentiam injunctam facere non potest, vel ne desperet propter nimiam asperitatem. Ut non circumveniamur a Satana. Diabolus praelatum, quem per consensum peccati non potest seducere, per nimiam asperitatem sub specie correctionis facit in subjectos saevire. Subditus vero circumvenitur, quando per desperationem in deterius cadit, vel frontem inobedientiae opponit. Aliis quidem odor mortis, etc. Mali odorem vitae odorem mortis sibi faciunt. Adulterantes verbum Dei. Adulteri verbi Dei dicuntur, qui non filios in fide generare; sed temporalem delectationem explere satagunt.
13.9.6
Littera occidit, quia sine misericordia punit; spiritus vivificat, parcendo, culpam remittendo. Revelata facie gloriam Domini speculantes. Gloriam Domini duobus modis speculamur, vel in creaturis, ejus potentiam, sapientiam, bonitatem attendendo; vel fide et ratione, ipsum in ipso contemplando. In eamdem imaginem transformamur. Imago Dei in nobis per peccatum est deformata; sed in eamdem, id est in ejus integritatem reformamur per gratiam, vel transformamur in eam imaginem, ad quam facti sumus, ut ei consimiles efficiamur. Aquae inferiores, id est affectus carnis congregandae sunt in unum locum, et ad imperium rationis. Aquae superiores, id est desideria spiritus non sunt congregandae in unum locum; quia charitas non debet coerceri, sed ad omnes extendi.
13.9.7
In facie Christi Jesu, id est coram Christo, qui est facies Patris; quia per eum habetur cognitio. Aliud est necessitas coactionis, aliud exigentia debitae obedientiae.
13.9.8
Ingemiscimus habitationem nostram, quae de coelo est, superindui cupientes; quod nolumus spoliari, sed supervestiri. Aliud est affectus rationis, aliud affectus carnis. Affectus carnis, cupiebat Apostolus sine morte transire ad immortalitatem; affectus rationis cupiebat dissolvi, et esse cum Christo. Affectus carnis non est meritorius, id est nec bonus nec malus, quia naturalis. Tali affectu amara quaeque et carni contraria refugimus, et in diebus abstinentiae ante horam cibum appetimus.
13.9.9
Si tamen vestiti, et non nudi inveniamur. Vestiti scilicet fide( ut dicit glossa). Ergo deposito corpore erit fides. Non, sed fidem vocat, rem fidei. Ut referat unusquisque propria corporis, etc. De pueris etiam hoc verum est, qui per alios crediderunt, vel non crediderunt. Baptizati ergo referent prout gesserunt in corpore, id est prout ab aliis gestum est in eorum corpore. Sed non baptizati quid referent? cum non ipsi aliquid in corpore egerint, nec ab aliis in eorum corpore gestum, pro qua sint damnandi? Solutio. Dicunt quidam, quod etiam illi habuerunt motus inordinatos, pro quibus sunt damnandi,
13.9.10
Timorem Domini hominibus suademus. Quare potius timorem quam amorem? Solutio. Hoc dicit de timore filiali, qui tamen potius videtur pertinere ad praeceptionem quam ad monitionem; sed sic est de hoc timore sicut de fide, quod non potest cogi, sed admoneri. Sive enim mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis. Quidquid agimus vel est honor Dei, vel utilitas proximi. In quibusdam tamen specialiter apparet honor Dei, ut quando sapientia inter perfectos praedicatur; in quibusdam utilitas proximi, ut quando lac praebetur parvulis. Excessus mentis exstasis appellatur, scilicet quando mens supra se rapitur, quod nunc fit tumore superbiae; nunc magnitudine doloris vel timoris, sive etiam gaudii, quandoque contemplatione rationis, scilicet quando mens desiderio rapitur ad superna nullam habens inferiorem memoriam: huic operam dant viri sancti. Quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians. Deus erat in Christo, divinitas in homine assumpto.
13.9.11
Ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Dicit Augustinus: Prodest vel per diem bonum fuisse, cui contrarium videtur. Melius est viam justitiae non agnovisse, quam post agnitam retro abiisse, quia de ingratitudine et contemptu damnatur. Solutio. De diversis sunt illae auctoritates: prima de peccatoribus non infidelibus; secunda de his, qui post fidem redeunt ad infidelitatem.
13.9.12
Os nostrum patet ad vos, o Corinthii. Quorumdam os claudit imperitia; quorumdam timor vel amor; quorumdam vita perversa; quorumdam acceptio munerum.
13.9.13
Exite de medio eorum, et separamini, etc. Majus malum committimus in separatione bonorum, quam quod contrahimus in conjunctione malorum. Hoc non est generaliter dictum de omnibus, sed de praelatis et perfectis qui graviter delinquunt, subditos et imperfectos reliquendo inter malos quos praesentia sua confirmare deberent. Minores et subditi, quoniam timent, ne bonos mores corrumpant colloquia mala; non videntur peccare, si etiam loco a malis separarentur quamvis inter eos sint aliqui boni. Qui vivunt in saeculo, ut dicit auctoritas, non habent merita ad vitam aeternam sufficientiae, sed per merita eorum, quos elemosynis sustentant, consequuntur, quod per se non possunt. Sed quomodo? si charitatem non habent, per merita aliorum non videntur posse salvari. Sine charitate enim nemo dignus salute. Solutio. Hoc dictum est de iis, qui adhuc consuetudinem peccandi evadere non possunt, per merita aliorum salutem consequentur, prius quidem gratiam, per quam liberentur; post, charitatem, qua digni sint gloria.
13.9.14
. Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est; non secundum id quod non habet. De duobus qui impares sunt facultate potest quaeri an aequaliter mereantur, si pariter dent et pari affectu? Quod videtur, quia Deus non pensat censum, sed affectum; non quantum des, sed ex quanto; hi autem pares sunt in affectu: ergo secundum communem omnium opinionem pares et in merito. Item sic contra opponitur. Unusquisque tenetur facere secundum suam facultatem; ergo qui plus habet, plus tenetur dare: ergo peccat, si non plus tribuit. Solutio. Potest dici, quod qui plus habet, tenetur debito perfectionis, non salutis, id est hoc exigitur ab eo ad hoc ut sit perfectus, non ad hoc ut sit salvus, ut faciat secundum facultatem. Potest etiam contingere quod ille qui plus habet, licet non plus det, tamen pariter mereatur; quia sicut ex charitate dat, sic ex charitate retinet, ut aliis magis indigentibus tribuat. Nullum etiam erit inconveniens, quod licet pari affectu dent: non tamen pariter mereantur. Ut in contrario contingit aliquos pari delectatione aliquod peccatum committere, et tamen alter plus altero reus tenetur: ut si laicus et monachus pari delectatione fornicentur.
13.9.15
Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Prudentis est talia operari, ut in oculis Dei placeant, et in quibus homines nihil reprehensibile inveniant. Cavere autem non possumus, quin homines bonis operibus nostris detrahant; sed hoc non est ex qualitate operum, sed ex perversitate hominum.
13.9.16
Dicit Augustinus: Qui conscientiae fidens, famam negligit, crudelis est. Quid autem vocat famam, nisi laudem humanam? hanc non solum negligere, sed etiam fugere debemus. Solutio. Ille famam negligit, qui agit cum scandalo fratrum, quod licite posset dimittere: hoc autem quod dicitur laudem humanam debemus fugere intelligendum est quantum ad nos.
13.9.17
Qui parce seminat, parce et metet. Quomodo parce metet, qui vitam aeternam, et ipsum Deum accipiet in metendo? Solutio. Hoc dicit, quia sicut meritorum est diversitas, sic et praemiorum erit differentia, ut minus accipiat, qui minus promeruit.
13.9.18
Qui arbitrantur secundum carnem nos ambularc. Ambulat secundum carnem, qui carnis desideria sequitur et secundum sapientiam mundi agit, et agitur, qui legem adhuc secundum carnem observandam putat.
13.9.19
Et in promptu habentes ulciscendi omnem inobedientiam. Promptitudo ulciscendi omnem inobedientiam in tribus consistit, scilicet in vita, in scientia, in potestate. Vita inobediens et criminosus, quomodo potest alterius inobedientiam, et crimen judicare, scientia, ut pro persona, pro loco, pro tempore, sciat correptionem temperare, ne absorbeatur; potestate ut judex ex officio sit ad hoc constitutus? Notandum est quod persona quandoque excedit potestatem. Ut quando aliquis exercet tyrannidem, sumens occasionem ex ipsa potestate; quandoque potestas excedit personam, ut cum indignus ad ordines sacros initiatur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).