Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus (Innocentius III?)
Commentarium in VII psalmos poenitentiales
Poen 4.2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11819 Coinvip2
4.1
PSALMUS II.
4.1
Titulus iste non indiget alia expositione quam psalmus, quoniam in expositione psalmi titulus exponetur, cui psalmus alludit, non solum sententia, sed sermone, ibi maxime ubi dicitur: Intellectum tibi dabo, et instruam te. Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Principaliter autem de gratia et misericordia Dei agit; unde Apostolus ad Romanos, ex ipso sumit gratiae argumentum adversus illos, qui de operibus gloriantur bonis, et merita jactant, dicens, beatitudinem esse illius hominis, cui Deus fert accepto justitiam, sicut ait Propheta: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Incipit ergo a beatitudine viae, et desinit in beatitudine patriae. Inchoatur a gratia, et terminatur in gloria. Unde cum in principio Psalmi dicatur: Beati, quorum remissae sunt iniquitates, in fine concluditur: Et gloriamini omnes recti corde. Illud autem considerandum occurrit, quod istorum septem psalmorum duo sunt, quorum uterque specialem titulum sortitur a feria, videlicet, primus et tertius: item duo sunt, quorum uterque proprium titulum habet a continentia, videlicet secundus et quintus; rursus, duo sunt, quorum uterque singularem titulum obtinet ab historia, videlicet quartus et septimus. Solus denique sextus cum caeteris canticis graduum titulum legitur habere communem. Caeterum cum David super senes se intelligere fateatur, videtur profecto, quod psalmus iste, cui praescribitur intellectus David, profundum contineat intellectum, illum utique, de quo Veritas ait: Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam: spiritualem videlicet, non carnalem. Sicut enim spiritus vivificat carnem, sic intellectus vivificat litteram, quae sine spirituali jacet mortua intellectu. Imo plus dicit Apostolus: Littera occidit, spiritus autem vivificat. David enim quasi contrarias et repugnantes sententias in hoc psalmo proponit, ut carnalem occidat, et spiritualem vivificet intellectum. Ait ergo: Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Si sunt remissae, quomodo tectae; aut si tectae, quomodo remissae? Rursus: Quoniam tacui inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die. Si tacet, quomodo clamat; aut si clamat, quomodo tacet? Tales quoque sententias Christus proponit in Evangelio: Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Item: Mea doctrina non est mea. Et: In judicium ego veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant. Retrahit ergo a carnali, et ad spiritualem attrahit intellectum, quem accepit ab illo, qui etiam dat gallo intelligentiam prudentiae intellectus ab aevo.
4.2
Psalmus iste secundum translationem nostram tredecim habet versus, qui ad Trinitatis mysterium et legis decalogum referuntur, fidem et operationem ad beatitudinem necessarias exprimentes. Nam justus ex fide vivit, et fides sine operibus mortua est. Porro secundum aliam translationem quatuordecim versus habet, legem et Evangelium designantes, propter decem legis mandata et quatuor Evangelia, ut ostendatur quod intellectus quem habet David, id est poenitentes in hoc psalmo, et Evangelio consonat, et legi concordat. Quadripartitus autem est iste psalmus. In prima parte poenitens primo commendat in Deo misericordiam et gratiam. Gratiam, ex qua Deus gratis vinculum culpae dissolvit, et misericordiam, ex qua misericorditer poenae debitum dimittit, ostendens quid inde proveniat, id est beatitudo. Unde praemittit: Beati quorum remissae sunt iniquitates. Et: Beatus vir cui non imputabit Dominus peccatum. Secundo reprehendit in se negligentiam et superbiam; negligentiam, ex qua peccata sua diu male subticuit, et superbiam, ex qua merita sua diu male clamavit, ostendens quid inde provenerit, id est inveteratio, unde subjungit: Quoniam tacui, inveteraverunt omnia ossa mea, dum clamarem tota die. Tertio circa se vindictam exaggerat, quia manus Domini aggravata est super eum: et miseriam: quia conversus est in aerumna, ostendens quid inde sequatur, id est afflictio, quia configitur spina. Unde subinfertur: Quoniam die de nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina. Commendans ergo gratiam et misericordiam ita incipit:

Intertext edge

Open linked passage

Note