Appendix
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus-julius-i" aria-label="More works by Auctor incertus (Julius I?)">
—
Original / primary: 6828 Append3
13.1
CYRILLI VERBA A JOANNE NICAENO RELATA.
13.1
« Magnus labor ac dispendium magnis ac praeclaris festivitatibus contingit, quod una die celebrantur. Nam ambarum festivitatum lectiones et ordo( officii) imperfecta manent, eo quod nativitas et baptisma Domini( simul) celebrari nequeant. Quoniam itaque non possumus in una die( in Bethleem, et) in locum baptismatis occurrere; si quidem Bethleem tribus millibus ad meridiem ab Jerusalem distat, et Jordanis quindecim millibus ad Orientem, jubeat sanctitas tua omnia Judaeorum commentaria investigari, quae praedatus Caesar Titus Romam Jerosolymis avexit. Fortassis certo reperies diem nativitatis Christi et Dei nostri.»
13.2
Μέγας κόπος καὶ στέρησις γίνεται εἰς τὰς μεγάλας καὶ λαμπρὰς ἑορτὰς, ὅτι τελοῦνται ἐν μιᾷ ἡμέρᾳ. καὶ τὰ ἀναγνώσματα, καὶ ἡ ἀκολουθία ἀπομένουσιν ἡμιτελῆ τῶν δύο ἑορτῶν, διὰ τὸ μὴ δύνασθαι τὴν γέννησιν καὶ τὸ βάπτισμα ἐκ τελέσαι τοῦ Κυρίου. ὡς δὴ οὐ δυνάμεθα ἐν μιᾷ ἡμέρᾳ ἀπαντῆσαι εἰς τόπον τοῦ βαπτίσματος· ἐπει ἡ Βηθλεὲμ τρία μίλια ἀπέχει ἀπὸ Ἱερουσαλὴμ κατὰ νότον, καὶ ὁ Ἰορδάνης ιέ μίλια ἀπέχει κατὰ ἀνατολάς· προσταξατω οὖν ἡ ἁγιωσύνη σου ἐρευνῆσαι πάντα τὰ συγγράμματα τῶν Ἰουδαίων, ἅ τινα σκυλεύσας ὁ Καίσαρ Τίτος ἀπήγαγεν ἀπὸ Ἱερουσαλὴμ εἰς Ρὥμην· ἴσως εὕροις βεβαίως τὴν ἡμέραν τῆς γεννήσεως τοῦ Χριστοῦ καὶ Θεοῦ ἡμῶν.
13.1
Alius autem scriptor, cujus opus Ἀναγκαία διήγησις,« Necessaria narratio,» inscribitur, in memorato codice Regio 2428, pag. 120, asservatum, idem fragmentum aliter citat in hunc modum:« Scripsit autem ea de re patriarcha Jerosolymitanus Juvenalis ad Julium patriarcham Romanum:» illudque deinde sic refert, ut non tantum verbis, sed et rebus a Joanne Nicaeno dissentiat. Ita porro ab illo exhibetur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).