Appendix
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus-julius-i" aria-label="More works by Auctor incertus (Julius I?)">
—
Original / primary: 6828 Append3
14.1
EADEM EX ANONYMI RELATIONE.
14.1
Non possum una die conferre me ad Bethleem, et ad Jordanem. Etenim Jordanis distat ab urbe Jerusalem ad Orientem millibus 25, sancta vero Bethleem ad Austrum civitatis millibus sex; nec possum una die ambo festa peragere. Rogo itaque sanctitatem tuam, pater, ut scruteris commentaria et accurata inquisitione facta, tuo scripto, venerande, nobis notum facias qua die natus sit Christus Dominus, et qua die baptizatus fuerit. Probe enim scimus commentarios ab initio Jerosolymis Romam delatos fuisse per Titum et Vespasianum.
14.2
Οὐ δύναμαι ἐν μιᾷ ἡμέρᾳ ἀπαντῆσαι εἰς Βηθλεὲμ, καὶ εἰς τὸν Ἰορδάνην. καὶ γὰρ Ἰορδάνης ἀπέχει τῆς πόλεως Ἱερουσαλὴμ κατὰ ἀνατολὰς μίλια κέ, ἡ δὲ ἁγία Βηθλεὲμ κατὰ νότον τῆς πόλεως μίλια ἕξ· καὶ οὐ δύναμαι ἐν μιᾷ ἡμέρᾳ τὰς δύο ἑορτὰς ἀποτελεῖν· παρακαλῶ οὖν νὴν σὴν ὁσιότητα, πατὲρ, ἵνα ἐρευνήσῃς τὰ ὑπομνήματα, ἢ καὶ δώσῃς ἡμῖν ἐν ἀκριβεῖ ἐρεύνῃ διὰ γραφῆς σου, τίμιε, τὴν περὶ τούτων εἴδησιν, ἐν ποίᾳ ἡμέρᾳ ἐτέχθη Χριστὸς ὁ Κύριος, καὶ ἐν ποίᾳ ἡμέρᾳ ἐβαπτίσθη. ὡς γὰρ ἀκριβῶς ἔγνωμεν, ὅτι τὰ ἐξαρχῆς ὑπομνήματα ἐξ Ἱεροσολύμων εἰς τὴν Ρὥμην ἤ χθησαν ὑπὸ Τίτου καὶ Οὐεσπασιανοῦ.
14.1
Verum advertit quisque, duos illos scriptores et verbis et rebus inter se dissentire. Deinde ut observavit sodalis noster, qui novissimam Cyrilli Jerosolymitani editionem adornavit, manifesta est anonymi hujus scriptoris hallucinatio: cum a Julii aevo Juvenalis centum prope annis distet. Nec melius cum hujus papae temporibus componi potest Cyrillus ille, cui Joannes Nicaenus idem scriptum attribuit. Cyrillo enim qui ad Constantium scripsit, hoc est celebris illius epistolae de cruce, quae Jerosolymis in Pentecoste visa est, scriptori nullus excogitari potest successisse, qui Julio superstite Jerosolymitanam sedem obtinuerit. Epiphanius quidem haer. 66, n. 20, inter Jerosolymitanos antistites, duos recenset Cyrillos, unum Maximi successorem, qui mox dictam de cruce visa epistolam scripsit, et alterum Hilarionis filium qui Valentis anno 13, hoc est Christi 375, Jerosolymitanae ecclesiae praeerat. Sed valde verendum est, ne unum eumdemque Cyrillum ab exsilio ad Ecclesiam redeuntem, Epiphanius alterum juniorem existimarit. Sive autem uni eidemque Cyrillo post exsilium ad ecclesiam suam regresso, sive alteri in hujus locum subrogato tribuatur memorata epistola, falso haec Julio inscribitur, cum is papa quatuor saltem annis ante obierit, quam Cyrillus e sede sua primum exturbaretur.
14.2
Falsum est igitur, quod Joannes Nicaenus et Anonymus Julium Cyrillo tum rescripsisse narrant, Joannes quidem his verbis:« Tunc Julius Romanus studiose unde huic( Cyrilli) petitioni satisfaceret quaesivit. Cumque omnia collegisset Judaeorum scripta quae capta et Romam deportata fuerant, Josephi chronographi quemdam nactus est commentarium, ab ipso conscriptum, in quo habebatur, mense septimo in festo tabernaculorum, expiationis die, angelum Dei apparuisse, sacerdotemque mutum sinc voce mansisse ad illud tempus, quo Elisabeth ejus uxor in senectute peperit.» Anonymus vero rem ita refert:« His litteris acceptis, Julius Romae patriarcha investigavit commentarios, invenitque quod 25 Decembris die natus est Dominus noster Jesus Christus, et post annos 30 a nativitate sua baptizatus est a Joanne in Jordane fluvio sexta mensis Januarii die. Cum ergo Patres investigationi huic morem gerentes festum divisissent, inter multos ortum est murmur, etc.»
14.3
Praeterea narrationis hujus falsitatem pluribus evincere licet. Primo quidem prope certum est natalis ac baptismi Domini festivitates nunquam a Cyrillo fuisse separatas. Quod probari putat novissimus ejus editor verbis Basilii Seleuciensis in homilia de S. Stephano, in qua laudatur Juvenalis,« quod gloriosum ac salutarem Domini natalem celebrare coeperit.» Ibi enim notari censet, natalis Domini 25 Decembris die celebrandi morem primum a Juvenale in Jerosolymitanam ecclesiam inductum esse. Si tamen antiquo scriptori Cosmae nomine, qui Justiniano imperante florebat, fidem habeamus, Jerosolymitani morem illum ipsius aevo, hoc est saeculo V, nondum susceperant. Sic enim in novissima Chrysostomi editione t. II, p. 353, citatus loquitur:« Soli Jerosolymitani ex conjectura probabili, non tamen ex accurata ratione, in Epiphaniis natale agunt.» Deinde quod de invento Josephi commentario apud Joannem Nicaenum dicitur, post Chrysostomi atque mox dicti Cosmae tempora excogitatum esse, colligere est ex iis quae ambo de natali Domini die disserunt. Pro certo enim ponentes, quamvis praeter veritatem, Zachariam fuisse summum sacerdotem, eique cum in sancta sanctorum introisset, angelum Domini visum esse, ac Joannis ortum spopondisse, hinc consequi putaverunt, ut decima septembris die, qua una per totum annum summo sacerdoti in sancta sanctorum ingredi licebat, contigerit illa promissio; adeoque Christus post sex menses conceptus, mense decembri, non januario natus sit. Quod quidem Chrysostomus cum dedita opera ac multo labore persuadere nitatur, istud non veluti rem a Josepho jam traditam, sed veluti novum argumentum, quod ipse primus e Scripturis eliciat, proponit. Cosmam quoque, cum eodem argumento utitur, illud non e pseudo Julii epistola, sed e Chrysostomi potius homilia sumpsisse inde manifestum est, non modo quod nullam Josephi faciat mentionem, sed et Jerosolymitanos natale Domini in Epiphaniis agendi more nondum abstitisse conceptis verbis tradat. Ignotae igitur ipsi erant commentitiae illae Cyrilli Juliique epistolae, quas idcirco post saeculum V, confictas non immerito suspicemur.
14.4
Sane, ut taceamus Josephum non eum fuisse, qui Zachariam simplicem sacerdotem« in ordine vicis suae» sacerdotio fungentem, et« sorte» ingressum in templum Domini, inter summos sacerdotes computaret, si Cyrillus verum natalis Domini diem edoceri, ac duas festivitates uno die celebrandi labore levari cupiens Julium consuluisset, illius consultationi non satisfecisset is papa ex ignoto antea, nec nunc magis noto Josephi commentario, ex quo ad summum dies quo Joannes promissus, non quo conceptus, aut quo Christus natus est, certo ediscitur. Si vero auctoritatem aliquam petiisset Cyrillus, in promptu erat Julio, ut Chrysostomus observavit, ex Romanae urbis archivo proferre scripturam census, cujus occasione Maria cum sponso suo Bethleem se conferens, ibi Christum peperit. Sed inquisitionibus his relictis, dubitari vix potest quin potius auctor ei fuisset, ut morem sequeretur, quem tota Ecclesia latina ex traditione servabat. Traditionis hujus meminere cum Januarius, ubi ab Augustino quaesivit:« Cur anniversarius dies celebrandae Dominicae passionis non ad eumdem redeat anni diem, sicut dies qua TRADITUR NATUS,» tum Augustinus ubi respondet:« Oportet noveris diem natalem Domini non in sacramento celebrari, sed tantum in memoriam revocari quod natus sit, ac per hoc nil opus erat, nisi revolutum anni diem, QUO IPSA RES ACTA EST, festa devotione signari.» Hujus autem traditionis vi cessere tandem orientales. Quocirca Chrysostomus primo anno, quo presbyter est inauguratus, adeoque anno Christi 386, Antiochiae in die natali Domini concionem habens n. 1, ita loquitur:« Nondum decimus annus est, ex quo hic ipse dies manifeste nobis innotuit, ab exordio iis qui in Occidente habitant cognitus.» Et n. 2:« Romani multo ante et EX ANTIQUA TRADITIONE ipsum celebrantes, ad nos usque notitiam illius transmiserunt.» Unde conficitur, ut Antiochena ecclesia natale Domini 25 decembris die celebrare tantum anno 376, aut 377, coeperit. Item ex concione, quam Alexandriae Paulus Emesenus episcopus 25 decembris die anni 432, habuit, morem eumdem in illa civitate tum receptum fuisse liquet. Gregorius vero Nyssenus homil. de Nat. Dom. ait:« Nunc per totum orbem habitatum diem festum»( natalis Domini)« celebrantium concors sonus auditur.» Cui favere videtur et Chrysostomus in homilia laudata. Gregorii quoque Nazianzeni orationem 38 habemus de Nativitate Domini Constantinopoli editam, qua hoc festum in illa urbe 25 decembris die actum esse nobis persuadetur. Certe sub ejus finem de ortu Christi praelocutus, subdit:« Ac quidem paulo post et Jesum purgatione mea in Jordane purgari videbis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).