Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Appendix
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus-julius-i" aria-label="More works by Auctor incertus (Julius I?)">
More
Original / primary: 6828 Append3
31.1
EPISTOLA ORIENTALIUM AD JULIUM PAPAM I.( Conc. t. II, col. 481.) Causantur quod in communionem receperit Athanasium, et caeteros quos ipsi damnaverant.
31.1
Domino beatissimo et honorabili patri Julio, apostolicae sedis venerabili episcopo; Eusebius, Theognius, Theodorus, et Berinthus una cum reliquis fratribus et coepiscopis nostris, in Antiochia congregatis.
31.2
Licet circa omnes Romanam ecclesiam sciamus esse munificam, et apostolicam habere curam, et semper matrem existere pietatis, quamquam ab Oriente ad eam praedicatores pietatis advenissent, tamen optaremus vos nobiscum concordare, et quos a communione suspendimus, a vobis esse suspensos: et quos in ordine confirmamus episcoporum, a vobis esse confirmandos: nec nos secundo loco habendos; cum ex his partibus ad vos usque dogmatizantes apostoli pervenerint. Nec enim nos vestris resultavimus quamvis hoc agere potuissemus, quando Novatianus a Romana pulsus est ecclesia, quoniam( ut juxta vulgarem consuetudinem loquamur) inimicitias quaerit omnis qui vult recedere ab amico. Nec crimine carere potest, qui alterius excommunicatum, absque ejus licentia, a quo communione est privatus, in communionem susceperit, canonibus scilicet jubentibus, ut excommunicatus ab aliis, ab aliis non suscipiatur, viventibus illis a quibus communione privatus esse dignoscitur. Nec solum in his nobis contumeliam irrogatis, sed etiam in his, quod concilia nostra dissolvitis, neque ea rata sinitis esse. Sunt namque a nobis, et maxime a totius Orientis episcopis damnati, Athanasius Alexandrinus, Paulus Constantinopolitanus, Marcellus Ancyrae, Asclepius Gazae, Lucianusque Hadrianopolites, pro certis criminibus, quibus adversarii sunt apud nos inscripti, quae per praesentes hujus epistolae latores omnia sub certa relatione vestrae innotescere non omittimus sanctitati. Quibus agnitis; si nostris placitis magis quam eorum machinationibus assentire, et ordinatos episcopos in damnatorum loco firmare eligitis, pacem vobiscum et communionem habere volumus: si vero aliter egeritis, et eis amplius, quam nobis assentire judicaveritis, contraria celebrabimus, et vobiscum deinceps nec congregari, nec vobis obedire, nec vobis vestrisque favere volumus, sed per nos, quidquid melius elegerimus, agere conabimur. Nam nullus est in hac parte terrarum aetatem habens, qui ignoret praedictorum molimina seductorum, propter eos enim multa sunt mala peracta, multa concilia diversis et asperis temporibus celebrata, multae seditiones, multae machinationes( seductiones), multa nobis opprobria illata, et alia multa quae enumerare perlongum est. Nam si his consentire eligitis, tunc liquet quod nos perdere vultis, et non, ut pater filios, fovere. Dicunt enim et affirmant tam cives istorum, quam etiam sacerdotes eorum, hos fovere vos velle homicidas, sacrorum templorum eversores, virginum stupratores, sacrorum librorum incensores, sacrorumque vasorum, ac caeterorum sacrorum ministeriorum fraudatores, officiorum neglectores, imperatorum infidos, gentis et patriae proditores, et inter sacerdotes maximam generantes discordiam, eo quod consubstantialitatis vocem, quae scripta non invenitur, in fidei doctrina posuissent. Quid plura enumerare necesse est, cum propter eos nobis et cunctis hujus regionis habitatoribus scientibus, tanta caedes hominum sit perpetrata, ut amplius quam mille homines sint prostrati? Talibus autem favere quid aliud est, quam sceleribus eorum consentire, cum sacra scriptura haec prohibeat, dicens: Non solum qui faciunt culpabiles existunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Talibus enim vos obsistere totis viribus oportet, ne involvamini in peccatis eorum, et excommunicationem eorum ne suscipiatis. Tales enim a vobis procul abjicite, ne propter animositatem talium hominum, infirmae animae et ignari populi, sacrilega dissentione dispereant. Itaque oportet vos improbis probe resistere. Quapropter si neglexeritis deturbare perversos, liquet quod eorum protegatis errorem. Nec vero caret scrupulo societatis occultae, qui manifeste facinoribus desinit obviare. Decet enim vos ad arguendam proterviam eorum linguam vestram exacuere, et velut venenosos a vobis repellere, ne eorum veneno vos vestrique in aliquo sauciemini. Igitur( Idem Martinus) sufficiunt nobis querimoniae contra eos delatae, quoniam derelinquet nos tempus, secundum quod ait Apostolus, si voluerimus omnium obloquentium oblatas contra eos producere querelas: maxime cum haec nobis sufficiant quae superius dicta sunt. Nec nobis necesse est iterum eorum divulgare mala, cum ipsa per se prodeant, et maxime omnes orientales testes super eorum malis existant. In ore enim( juxta quod scriptum est) duorum vel trium testium stabit omne verbum: quanto magis in multitudine tantorum sacerdotum et populorum, abbatum vel monachorum, in scripto et sine scripto contra horum pravitatem nos quotidie vox acclamantium? Nos vero diu expectavimus eos per multam patientiam, ut crearent uvas, sed illi e contrario fecerunt labruscas. Vos ergo non oportet de caetero negligere et differre tales, ne( quod absit) memoratis criminibus eorum submittamini( subdamini), irrationabiliter eos episcopos ponentes. Ipsi enim, nisi cito corrigantur, juxta quod beatus apostolus protestatur, secundum duritiam eorum, et cor impoenitens, thesaurizant sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus. Qui corrigendi sunt, ne per temporalem delectationem, et per mendacia atque figmenta sua vobis assensum praebentibus, aeterna perdant praemia, quae per veram poenitentiam consequi potuerunt, Nec haec, quae praedicta sunt, solummodo Athanasio et sequacibus ejus irrogamus, sed etiam quod contra regulam egerit, quam nos decreveramus, quia non decreto communis concilii episcoporum recepit sacerdotium, sed sibimet arrogando ecclesiam fuisset ingressus, et in sede resedisset, cum dudum decretum fuisset, nullum a pauciore numero restitui debere, quam depositum fuisse constaret. Deinde, quoniam ejus adventu sit turba generata, plurimique seditione sint mortui, et non solum haec per eum et propter eum sunt peracta, sed etiam quidam jam a dicto Athanasio caesi, judicibus dicuntur esse contraditi. Haec et alia innumerabilia sunt ab eo suisque sequacibus impudenter perpetrata, quos excommunicatos, communioni( ut audivimus) contra regulam in contumeliam omnium orientalium sociastis. Praefato itaque debitae salutationis officio propter beati Petri honorem impenso, postulamus, ut deinceps ad vestras hinc venientes aures non tam facile admittatis, neque a nobis excommunicatos ultra velitis excipere, ne canonum transgressores inveniamini, sed magis salva fraterna charitate, erratum hoc in posterum minime patiamini.
31.3
Et subscriptio: Orantem pro nobis apostolatum vestrum Dominus aevo custodiat longiore, beatissime pater. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note