Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Appendix
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus-julius-i" aria-label="More works by Auctor incertus (Julius I?)">
More
Original / primary: 6828 Append3
33.1
I.
33.1
His taliter consideratis atque discretis, tamquam omnium curam gerentes, propter sedis propriae dignitatem, suscepimus eos in communionem singulisque cum suis, auctoritate hujus sanctae sedi, rebus, proprias reddidimus ecclesias, quoniam huic sanctae sedi propter pravorum hominum insidias, ipso Domino instituente, et sanctis apostolis, eorumque successoribus per singula concilia roborantibus, hoc semper licuit, licebitque, Domino auxiliante, in perpetuum. Unde, qui se scit aliis esse praepositum, non moleste ferat aliquem sibi esse praelatum: sed obtemperantiam, quam ab aliis requirit, gratis et ipse dependat. Quapropter increpando vobis scribo, quia non recte tractastis viros inculpatos, et a nobis minime examinatos, de suis ecclesiis communione privatos pellentes, et ecclesiasticae disciplinae injuriam irrogantes constitutumque Nicaeni concilii minime servantes, talia indisciplinate agere non formidastis. Idcirco quoniam dudum venire vocati renuistis, modo ad certum diem, id est quinto decimo kalendas Novembris, vos iterum regulariter literis missisque evocamus, ut coram vostis ostendamus nos justam in eos protulisse sententiam, et de caetero non talia esse passuros. Est etenim in antiquis Ecclesiae statutis decretum, ut aliena qui invadit, non exeat impunitus, sed cum multiplicatione restituat. Unde et in Evangelio scriptum est: Quod si aliquid de fraudavi, reddo quadruplum. In lege quoque cautum est: Maledictus omnis qui transfert terminos proximi sui. Et dicet omnis populus: Amen.
33.2
Quare miror vos tam audaces esse, et tam impudenter egisse, et terminos ac jura beati Petri apostolorum principis invasisse. Sui enim( ut paulo superius comprobatum est) juris erat, ut absque ejus sanctae sedis auctoritate, nullus deberet aut concilia celebrare aut episcopos ad synodum convocare, vel damnare eos, aut propriis pellere sedibus, aut alios in eorum loco ordinare, quae omnia vos temerare non timuistis. Quid ergo est aliud talis praesumptio, nisi quod apostolorum eorumque successorum decreta transgredi, et maledictionem superius comprehensam, in lege scilicet cautam, quam omnis populus uno ore consonaque responsione per Amen, id est, fiat, confirmavit, suscipere non timuistis? Nam( ut reor) talibus transgressionum funiculis constricti, nostrum, ne vestra proderentur flagitia, examen declinastis, et ad supradictam vocationem venire distulistis. Sane manifestum est suum eos confiteri crimen, qui toties evocati, absque inevitabili causa venire distulerunt, et purgandi se voluntate non utuntur. Nam si de vestris dictis confideretis, etiam in faciem probare non distulissetis. Tales insidiatores spiritu praevidentes sancti Patres in Nicaea congregati, leges statuerunt, quas nos canones appellamus, ne facile probi ab improbis damnarentur, ex quibus nonnullas sententias his inseri judicavimus, ut tantorum Patrum auctoritate nostra roboraretur epistola, atque omnes orientales, sive reliquarum partium episcopi haec audientes, in tantam foveam non incidant, ne damnationem a patribus decretam percipiant. Sequuntur enim haec ex praedicto concilio Nicaeno capitula, id est, 18, 19, 21, 23, 26, 27, 28, 33, 41, 45 et 47 et 49 ac 51, 52, 53, 54, 55, 57, 58, 59, 60, 61, 63, 66.

Intertext edge

Open linked passage

Note