Benedictio Dei
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus-monachus-ratisbonensis" aria-label="More works by Auctor incertus (Monachus Ratisbonensis?)">
—
⋯
Original / primary: 9291 Bendei
15.1
XI. Quid sit diapsalma.
15.1
Inter expositores psalmorum de hoc nomine quaedam noscitur provenisse diversitas. Hieronymus, Hebraicae linguae doctissimus inquisitor, continuationem Spiritus sancti esse confirmat; ob hoc, quia diapsalma significet semper. Beatus autem Augustinus rerum obscurarum subtilissimus indagator, inter ardua sine offensione discurrens, hanc potius partem elegisse cognoscitur, ut magis divisio esse videatur, nominis ipsius discutiens qualitatem, συμψαλμα( sympsalma), quippe dicitur Graeco vocabulo, vocum adunata copulatio, διαψαλμα( diapsalma) vero sermonum rupta continuatio docens, ubicunque repertum fuerit, aut personarum aut rerum fieri permutationem. Merito ergo tale nomen illic interponitur, ubi vel sensus, vel per sona dividi comprobantur. Unde et nos divisiones congrue faciemus, ubicunque in psalmis diapsalma potuerit inveniri.
15.2
Reliquas autem, prout datum fuerit, indagabimus, ubi tamen auctoritas hujus nominis non potuerit inveniri.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).