Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus-monachus-ratisbonensis" aria-label="More works by Auctor incertus (Monachus Ratisbonensis?)"> —
⋯
More
Original / primary: 9291 Bendei
8.1
IV. Quid sit Psalterium, vel psalmi quare dicantur.
8.1
Psalterium est, ut Hieronymus ait, in modum litterae Δ formati ligni sonora concavitas, obesum ventrem in superioribus habens, ubi chordarum fila religata, disciplinabiliter plectro percussa, suavissimam dicuntur reddere cantilenam. Huic citharae positio videtur esse contraria, dum, quod ista in imo continet; illud conversa vice gestat in capite. Hoc autem genus organi canorum atque singulare aptatur corpori Domini Salvatoris, quoniam sicut istud de altioribus sonat, sic, et illud gloriosae institutionis superna concelebrat, sicut ipse in Evangelio dicit: Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur; qui autem de coelo venit, quae vidit, et audivit, testatur.
8.2
Unde quidam hoc opus Davidicum psalmos dictos esse praefiniunt, quia, de superno culmine resonare noscuntur. Cognosce vero quod isti tantum pro excellentia sui dicantur psalmi, qui hoc volumine continentur. Nam et Psalterium, genus esse musicorum[ instrumentorum] Daniel propheta testatur, inquiens: Vocem tubae, fistulae, sambucae, citharae, psalterii et symphoniae, omnisque generis musicorum. Nam et Paralipomenon V exponit, cum dicit, de lignis thyinis, quae vulgo evelina[ πεύκινα] vocantur, gradus factos in domo Domini, et in domo regia citharas quoque, et psalteria cantoribus. Hoc apud Hebraeos dicitur nablum, quod tamen in suprascripto libro frequenti repetitione vulgatum est.
8.3
Ipsum vero psalmum Graecum esse constat vocabulum; quem dictum quidam volunt, ἀπὸ τοῦ ψάλλειν, hoc est, a tangendo. Nam et psalterias, citharoedas vocamus, docto pollice modulationes musicas exprimentes.

Intertext edge

Open linked passage

Note