Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Appendix
Auctor incertusAppe 2.1 · 8067-append16More by Auctor incertus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus"> —
⋯
More
Original / primary: 8067 Append16
2.1
II. Feria 4, quod est pridie Coenae Domini.
2.1
Hora tertia conveniunt omnes presbyteri, tam civitatis, quam et de suburbanis, et omnis clerus cum populo in ecclesia statuta infra urbem exspectantes pontificem, qui semper in ecclesia majore per se Orationes solemnes ipso die, sicut in Sacramentorum continetur, complet. Qui dum veniens de sacrario processerit ante altare ad orandum super oratorium, mox ut surrexerit, dicit Oremus, et diaconus Flectamus genua, postea dicit Levate. Et pontifex[ Al., presbyter] dicit Oremus, dilectissimi nobis, in primis pro Ecclesia Dei, et caeteras per ordinem; tantummodo pro se intermittit; ad ultimum pro Judaeis non flectunt genua. Quibus expletis, osculatur altare, et egreditur. Presbyteri vero ecclesiarum sive de urbe, seu de suburbanis, vadunt per ecclesias suas, ut hoc ordine cuncta faciant feria sexta, hora tertia, hoc scientes, 33 ut ubi pontifex de se intermisit, ipsi illum nominent. Postea vero hora octava[ Al., nona] ingrediuntur ad Missam hoc ordine. Dicit schola Antiphonam ad Introitum, et pontifex dat Orationem. Legitur lectio una, sicut in Capitulare commemoratur. Sequitur Gradale Ne avertas faciem tuam. Sequitur altera lectio, post quam canticum Domine, exaudi, cum Versibus suis. Evangelium pronuntiabitur ita: Passio Domini nostri Jesu Christi secundum Lucam. Qua perlecta, expletur Missa ordine suo.

Intertext edge

Open linked passage

Note