Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus
De vitiorum virtutumque conflictu
Conf 9.2
Choose a text More by Auctor incertus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7008 Devivic
9.1
CAPUT IX. Ira dicit:
9.1
Quae contra te aguntur, talia sunt, ut aequanimiter profecto ferri non possint, immo patienter haec tolerare peccatum est: et si non eis cum magna exasperatione resistitur, contra te deinceps sine mensura cumulabuntur.
9.2
Patientia respondet: Si passio Redemptoris ad memoriam reducatur, nihil tam durum, quod non aequo animo toleretur. Christus namque( ut ait Petrus) passus est pro nobis relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus. Ipse etiam Dominus nobis dixit: Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? Et alio in loco: Si me persecuti sunt, et vos persequentur. Sed quanta sunt in comparatione passionum illius, quae patimur? Ille enim opprobria, irrisiones, contumelias, alapas, sputa, flagella, spineam coronam, crucemque sustinuit; et nos miseri( ad nostram dico confusionem) uno sermone fatigamur, uno verbo dejicimur: nec perpendimus id quod dicitur: Si commortui sumus, et convivemus: si sustinemus, et conregnabimus. Quapropter retundendi sunt irae stimuli, et ejus metuenda damnatio est. Unde scriptum legimus: Quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio: qui autem dixerit fratri suo raca, reus erit concilio: qui autem dixerit fatue, reus erit gehennae ignis. Ibi tamen innuitur remedium, cum subinfertur: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum( Ibid). Ac si aperte diceretur: Nec in corde tacitam precem effundas, nisi prius offensum proximum satisfaciendo ad lenitatis mansuetudinem perducas. Munus enim nostrum, est oratio nostra: altare vero nostrum est cor. Ille autem qui hoc facere( quotiens inter duos ira sine causa fuerit excitata) studuerit, praemissam damnationem nequaquam incurret. Sed sunt multi, qui petenti sibi veniam delicta non remittunt. Contra quos illa Domini sententia venit, qua dicitur: Si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris, nec Pater vester coelestis remittet vobis peccata vestra. Plura sunt, inquis, quae in me commisit, me saepius offendit; et quia sine causa plurimis juvenior lacessit injuriis, tot ei remittere culpas mihi non convenit. Ad haec non ego, sed Dominus respondet. Nam cum Petrus ad eum diceret: Quoties peccabit in me frater meus, et dimittam illi? usque septies? Et Dominus ad eum: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies. Quam multi autem sunt qui suas injurias, tarde relaxant, Dei vero citius indulgent? fitque nonnumquam, ut occasione Domini injurias vindicandi, suas ulciscantur irati. Quid denique de illis dicendum est, qui adeo iracundiae obcaecantur fervore, ut usque ad verba prorumpant maledictionis, nisi quod Apostolus ait: Neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt? Quod Jacobus quoque apostolus exaggerando detestatur, dicens: Linguam nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero. In ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus homines, qui ad imaginem et similitudinem Dei facti sunt. Ex eodem ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri. Numquid fons de eodem foramine emanat dulce et amarum? Hac de causa alibi etiam dicitur: Mors et vita in manu linguae.

Intertext edge

Open linked passage

Note