Expositio in Apocalypsin
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus">
—
⋯
Original / primary: 7014 Exinap
3.1
DE VISIONE TERTIA.
3.1
Non inconvenienter post descriptam Ecclesiae formam apertio libri ponitur, per quam apertio divinarum Scripturarum designatur; quia postquam a sanctis apostolis caeterisque praedicatoribus Ecclesia in gentibus fundata est, libri veteris ac novi Testamenti secundum apostolicam fidem a sanctis doctoribus expositi sunt.
3.1.1
DE VISIONE TERTIA. CAPUT V.--
3.1.1
Et vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. De dextera et sigillis quod Dominus dederit, in sequentibus dicemus: liber vero scriptus intus et foris non solum vetus Testamentum, sed et novum significat, qui intus scriptus est secundum allegoriam, foris secundum historiam. Hic igitur liber vetus et novum Testamentum in se continet; quia spiritalis intelligentia in veteri Testamento nihil est aliud, quam novum Testamentum.
3.1.2
Et vidi Angelum fortem, praedicantem voce magna. Angelus fortis Patres veteris Testamenti significat, qui voce magna praedicaverunt; quia Christum ad redemptionem generis humani venturum esse praedixerunt. Quis est dignus aperire librum et solvere signacula ejus? Interrogatio angeli desiderium sanctorum significat; desiderabant enim sancti videre Christum in carne, et audire sermones ejus; eo quod scirent omnia mysteria veteris Testamenti ab eo esse revelanda, sicut ipse dixit discipulis suis; Amen dico vobis, quia multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt.
3.1.3
Et nemo dignus inventus est neque in coelo, neque in terra, neque subtus terram aperire librum et solvere signacula ejus. Nullus namque Angelus coelum inhabitans, nullus justus in terra consistens, nullus etiam ex iis qui mortis debitum solverant, in mundo umquam apparuit, qui genus humanum de potestate diaboli redimeret, quae redemptio apertio est veteris Testamenti.
3.1.4
Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum, nec videre eum. Joannes in hoc loco personam gerit eorum, de quibus modo diximus, id est, Patrum veteris Testamenti; flebant enim sancti multum, eo quod mysteria Scripturarum sibi abscondita nullus esset qui eis manifestaret, nullusque esset qui genus humanum perditum de potestate diaboli erueret. Sed quaerendum nobis est, cur dicat hunc librum a nullo posse videri, cum superius dicat, quod eum in dextera sedentis super thronum viderit. Videbant namque antiqui Patres, quorum typum Joannes in hoc loco tenet, veteris Testamenti librum, et non videbant: videbant secundum litteram, et non videbant secundum spiritalem intelligentiam.
3.1.5
Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris. Vicit leo de tribu Juda, 519 radix David, aperire librum, et solvere septem signacula ejus. Videtur mihi eamdem significationem habere seniorem, quam et Joannem, quam etiam angelum fortem; significat enim Patres veteris Testamenti. Angelus namque fortis interrogat quis esset dignus aperire librum: Joannes flet, eo quod nullus dignus esset aperire librum: senior vero dicit, quod per Leonem, id est, per Christum, aperiendus esset liber. Per angelum igitur fortem hi designantur, qui desiderantes adventum Christi, interrogabant quo tempore venturus esset: Joannes vero eos significat qui flebant, eo quod tanto tempore tardaret: senior autem prophetas designat, qui dixerunt quo modo et quo tempore venturus esset. Per Leonem igitur de tribu Juda Christus intelligitur, qui ex tribu Juda, et progenie David ortus est. Leo autem propter fortitudinem vocatur; quia diabolum vicit, et electos suos ab ejus potestate eripuit. Vicit ergo Leo de tribu Juda, radix David, diabolum; ut aperiret librum et septem signacula ejus; quia liber non posset aperiri, nisi prius vinceretur diabolus, quae victoria apertio fuit veteris Testamenti. Quomodo septem signacula aperuerit, in sequentibus dicemus.
3.1.6
Et vidi in medio throni et quatuor animalium, et seniorum, agnum stantem quasi occisum, habentem cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram. Per thronum et quatuor animalia et seniores una Ecclesia cum cunctis suis ordinibus designatur: Agnus vero non occisus, sed tamquam occisus visus est; quia mortem in transitu gustavit, et paulo post resurgens, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur: qui cornua septem et oculos septem habuisse visus est. Quid sint autem septem oculi, ipse exponit cum subjungit: Qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram. Per cornua vero saepe regna designantur. Videntur ergo mihi aliam significationem habere cornua, aliam oculi; per septem namque cornua omnes electi designantur, qui regnum Dei vocantur, quorum omnem multitudinem superius in septem partes divisimus. Ad primum igitur cornu electi qui ante diluvium fuerunt, pertinent: ad secundum vero ii qui post diluvium usque ad Legem fuerunt: ad tertium autem ii qui sub Lege fuerunt: ad quartum prophetae: ad quintum ii qui ex Judaeis crediderunt in Christum: ad sextum populus gentilis: ad septimum vero ii qui in fine mundi nascituri sunt, et cum Antichristo pugnaturi.
3.1.7
Et venit, et accepit librum de dextera sedentis super thronum. Superius diximus per sedentem in throno Christum designatum fuisse: sed quia ipse dixit: Ego in Patre, et Pater in me est et qui videt me, videt et Patrem; in hoc loco sedens in throno Patrem designat: dextera vero Patris Filius est: Agnus autem hominem, quem Christus assumpsit, designat. Agnus ergo librum de dextera sedentis super thronum accepit; quia homo Christus a sua divinitate accepit, ut sacramenta divinarum Scripturarum reseraret.
3.1.8
Et cum aperuisset librum, quatuor animalia et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum. Quaerendum nobis est, quomodo ante reserationem sigillorum liber aperiri potuerit. Sed spiritualiter intelligendum est. Prophetae namque adventum Christi, passionem, et resurrectionem ejus aliquando per quasdam figuras; aliquando apertis vocibus praedixerunt: sed et patriarchae in suis actibus haec omnia praefiguraverunt. Christus vero quando ex Virgine natus est, quando passus est, et resurrexit, et in coelum ascendit, librum veteris Testamenti aperuit; quia quae ibi significabantur, opere implevit: postea vero ea quae in veteri Testamento obscura erant et in novo, doctoribus Ecclesiae per inspirationem Spiritus sancti aperuit. Quae apertio reseratio est sigillorum. Quod autem sequitur, quod quatuor animalia et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno, ad eosdem doctores Ecclesiae pertinet; quoties enim nativitatem, passionem, et resurrectionem Domini ad memoriam reducunt, et quibuscumque modis haec a sanctis patribus praefigurata, et a prophetis praedicta sunt, recolunt: quotiescumque haec quae in Evangelio obscure posita sunt, investigare non desinunt, toties eis liber signatus aperitur. Cadunt vero coram Agno, cum per meditationem divinarum Scripturarum considerantes immensam clementiam Dei, humiliant se in conspectu creatoris sui: et quanto se per humilitatem dejiciunt, tanto amplius in amorem ejus exardescunt; quia humilitas quae fit in conspectu Dei, nutrit amorem Dei. Per citharas autem quae animalia et seniores habuisse dicuntur, mortificatio carnis designatur, sicut dicit Apostolus: Mortificate membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, avaritiam, et caetera. Phialae vero aureae corda sunt sanctorum, spiritali sapientia repleta, quae odoramentis plena fuisse dicuntur. Quid sint autem odoramenta ipse exponit, cum subjungit: Quae sunt orationes sanctorum. Et ut haec odoramenta ad Deum ascendant, psalmista precatur, cum dicit: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo.
3.1.9
Et cantabant canticum novum dicentes. Populus novus canticum novum cantat: canticum novum canticum est Evangelii. Dignus es, Domine Deus, accipere librum, et aperire signacula ejus. Hoc quod dicit, ad humanitatem ejus pertinet; nam secundum divinitatem nihil accipere potuit, quia omnia semper habuit. Cur autem dignus fuerit accipere librum, et solvere signacula ejus, subdendo manifestat: Quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et populo, et natione. Hic demonstrat ex omnibus gentibus Ecclesiam fuisse collectam; nam fuerunt quidam haeretici, qui hoc negaverunt.
3.1.10
Et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabunt super terram. Si sancti Dei regnum Dei sunt, quomodo super terram, id est, sanctam Ecclesiam regnare dicuntur? Sancti ergo Dei regnum Dei sunt: quia in ipsis regnat Deus: et reges sunt; quia se et alios optime regere noverunt: qui etiam et sacerdotes dicuntur; quia semetipsos quotidie igne charitatis succensi, per compunctionem cordis et lacrymas Deo offerre consueverunt, sicut dicit Psalmista: Sacrificium Deo spiritus contribulatus. Sive sacerdotes Dei dicuntur, eo 520 quod membra sint summi Sacerdotis de quo dicit Psalmista: Tu es Sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech.
3.1.11
Et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et seniorum, et quatuor animalium: et erat numerus eorum millia millium, dicentium voce magna: Dignus est Agnus, qui occisus est accipere virtutem et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem. Per thronum, et quatuor animalia, et seniores universa Ecclesia cum suis doctoribus designatur: angeli vero, qui thronum, id est, Ecclesiam cinxisse visi sunt, angeli sunt qui ad custodiam Ecclesiae a Deo destinati sunt, sicut Paulus apostolus loquitur, dicens: Nonne omnes administratorii sunt spiritus, in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capiunt salutis? Per maximum autem numerum eorum multitudo innumerabilis designatur qui Agnum magna voce benedicere dicuntur; quia ad quaecumque officia angeli explenda destinantur, a laudibus Dei numquam cessant: et sicut hic liber in septenario numero totus consistit, utique septem dona Spiritus sancti propheta in Christum requievisse dicit; ita et septem benedictiones in hoc loco ponuntur, quibus assidue Angeli Deum laudare dicuntur.
3.1.12
Et omnem creaturam quae in coelo est, et quae in terra, et quae subtus terram, et quae sunt in mari, et quae in eo sunt, omnes audivi dicentes sedenti in throno et agno. Per creaturam quae in coelo erat, angeli: per eam vero quae erat in terra, homines: per eam autem quae erat subtus terram, ii qui jam debitum mortis solverant, designantur. Quod vero dicit: Et quae sunt in mari, aquas maris intelligere debemus: per mare autem locum in quo aquae continentur. Quod vero subjungit: Et quae in eo sunt; pisces qui in aquis morantur, intelligere possumus. Sed si per omnem creaturam, quae in terra est, omnes homines intelligere possumus; quomodo omnes homines Deum laudant, cum pagani et Judaei blasphematores Dei potius dicendi sint, quam laudatores? Invenimus etiam et quosdam flagitiosos, qui christiani vocantur, qui quamvis Deum laudare videantur, Deum non laudant; quia sicut dicit Scriptura: Non est speciosa laus in ore peccatoris. Et si per omnem creaturam, quae in terra est, omnes animas debemus intelligere, quorum corpora in terra requiescunt; quomodo ii qui apud inferos cruciantur, Deum laudare credendi sunt? Sed per omnem creaturam, quae in terra, et quae subtus terram est, solos electos debemus intelligere: qui et in terra operibus et verbis Deum laudare non desistunt, et in coelis cum Domino positi, a laudibus ejus numquam cessant. Per mare vero Ecclesiam, per aquas maris multitudinem fidelium, per pisces qui in aquis commorantur, doctores Ecclesiae possumus intelligere. Sequitur benedictio, qua fideles Deum assidue benedicere dicuntur: Benedictio, honor, gloria et potestas Deo nostro in saecula saeculorum; benedicunt namque electi assidue Deum, cum verbis opera conjungunt.
3.1.13
Et quatuor animalia dicebant: amen. Amen confirmatio sermonis est: quatuor igitur animalia dicunt, amen, cum sancti praedicatores optant assidue, ut auditores eorum in bonis operibus magis ac magis proficiant. Et viginti quatuor seniores ceciderunt et adoraverunt. Viginti quatuor seniores in hoc loco eamdem habent significationem quam et quatuor animalia: seniores ergo cadunt et adorant, cum praedicatores sancti, quanto amplius auditores suos vident in bonis operibus profecisse, tanto magis se humiliant in conspectu Dei, sicut dicit Scriptura: Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam. Sequitur sigillorum apertio, quae nonnisi ad apertionem divinarum Scripturarum pertinere credenda est. Nam et ea quae sub sigillorum apertionibus facta esse dicuntur, ad apertionem veteris ac novi Testamenti pertinent: et sicut omne corpus electorum ex septem partibus consistit, ita sunt et septem sigilla, quae unicuique parti conveniunt, ad demonstranda ea quae in divinis Scripturis obscure posita sunt, vel quid sanctorum patrum facta significent. Apertio igitur primi sigilli ad ea quae ante diluvium facta sunt, pertinet: secundum vero sigillum ad patriarchas: tertium ad eos qui sub Lege fuerunt: quartum autem ad prophetas: tres vero apertiones, quae residuae sunt, ad novum Testamentum pertinent. Quinta apertio pertinet ad martyres: sexta ad Judaeorum dejectionem, et gentium vocationem: septima ad adventum Christi pertinet: et cur in septimo loco adventus Domini ponatur, in sequentibus dicemus. Sed quaerendum nobis est, cur per visionem quatuor equitum, apertio veteris Testamenti figuretur; eques namque ex parte equi, irrationabilis: ex parte vero praesidentis, rationabilis esse dignoscitur. Similiter et quaedam praecepta legalia ex parte litterae, irrationabilia: ex parte autem allegoriae, valde rationabilia esse comprobantur.
3.2.1
DE VISIONE TERTIA. CAPUT VI.--
3.2.1
Et vidi cum aperuisset Agnus unum de septem signaculis. Apertio primi signaculi, ut supra dictum est, ad ea quae ante diluvium facta sunt, pertinet. Agnus igitur primum sigillum aperuit, quando ea quae ante diluvium gesta sunt, doctoribus Ecclesiae qualiter spiritualiter intelligerentur Spiritus sancti gratia patefecit. Et ut quid sit apertio sigillorum plenius manifestemus, de apertione singulorum sigillorum pauca dicamus. In Genesi scriptum est quod plantaverat Deus paradisum voluptatis, in quo posuit hominem, quem formaverat: qui diversis arboribus consitus esse describitur. Per paradisum igitur Ecclesia: per arbores vero paradisi doctores Ecclesiae designantur. Et sicut arbores paradisi victum pomorum praebebant primis hominibus, ita et doctores Ecclesiae victum verborum divinorum animabus fidelium in Ecclesia constitutorum praebere non desistunt. De ligno autem vitae, et de ligno scientiae boni et mali superius diximus. Fons vero qui egrediebatur de medio paradisi, Evangelium significabat, qui in medio sanctae Ecclesiae exoritur. Qui inde in quatuor capita dividebatur; quia doctrina Evangelii in quatuor libros dividitur, et circuit omnes terminos terrae.
3.2.2
Nam et Adam Christum figuravit, Eva vero Ecclesiam: et sicut Eva ex latere viri dormientis facta est, ita et Ecclesia ex latere Christi in cruce pendentis fabricata est; quia ejus sanguine redempta et mundata est 521 a sordibus. Duo filii nati sunt Adae, Cain et Abel: Cain populum Judaeorum: Abel vero Christum significavit. Obtulit Cain de fructibus terrae munera Domino; quia populus Judaeorum qui terrenus erat, terrena munera offerebat, id est, primitias, decimas, sacrificia, et caetera quae in Lege jubebantur: Abel vero obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum. Primogeniti gregis sunt apostoli, quos primos genuit Ecclesia, et ex quibus Ecclesia nata est: adeps vero fides est apostolorum. Obtulit igitur Abel de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum; quia Christus apostolos, quos de mundo elegerat, fidemque illorum Deo Patri obtulit. Cain invidia ductus, eo quod respexisset Dominus ad Abel, et ad munera ejus, interfecit eum: similiter et Judaei videntes signa, quae sua et Patris virtute Christus operabatur, interfecerunt eum, qui frater illorum erat secundum carnem. Maledixit Deus Cain, eo quod interfecisset Abel fratrem suum: dixitque ei quod vagus et profugus esset super terram. Similiter et Judaei non solum a Deo, sed a semetipsis maledicti sunt, quando dixerunt de Christo: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. Suntque vagi et profugi super terram; quia propriam sedem nullam habentes, per universas gentes vagantur. De apertione igitur primi sigilli tantum dixisse sufficiat.
3.2.3
Audivi unum ex quatuor animalibus, dicens: Veni, et vide. Eamdem significationem habet primum animal, quam et secundum, et tertium, et quartum; significant enim doctores Ecclesiae. Quod autem dicit: Veni et vide, ad intelligentiam spiritualem nos provocat, ac si diceret: Veni non passibus corporis, sed passibus mentis; et intellige spiritualiter ea, quae primo tempore historialiter facta legisti.
3.2.4
Et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, habebat arcum et data est ei corona, et exivit vincens, ut vinceret. Equus albus justos qui ante diluvium fuerunt, designat, qui propter innocentiam albi dicuntur. Sessor vero equi Dominus est, qui sanctis suis aeternaliter praesidet. Per arcum autem, qui procul sagittas a se mittit et vulnerat, vindicta Domini potest designari; qua et primos homines propter inobedientiae culpam damnavit, et Cain propter fratricidii reatum septuplum punivit. Per coronam nihilominus, sicut et per equum album justi qui ante diluvium fuerunt, designantur. Exivit vero vincens, ut vinceret, quando statuit ut per aquas diluvii omnis multitudo reproborum deleretur.
3.2.5
Et cum aperuisset sigillum secundum. Secundi sigilli apertio ad arcae fabricam, et ad justos qui ante Legem fuerunt, pertinet. Ad demonstrandam ergo secundi sigilli apertionem pauca de his loquamur. In Genesi scriptum est quia dixit Deus ad Noe: Fac tibi arcam de lignis laevigatis: mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus, et sic facies eam. Trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius. Arca Ecclesiam: Noe vero fabricator arcae Christum fabricatorem Ecclesiae figurabat. Quae arca ex lignis laevigatis facta fuisse describitur: per ligna laevigata, quae et aquas prohibuerunt, et vitam omnibus animalibus intra se constitutis servaverunt, doctores Ecclesiae designantur, qui et doctrina et scriptis suis aquas diversorum errorum ab ingressu Ecclesiae prohibent, et vitam iis qui intra Ecclesiam sunt, sua doctrina et exemplis servant: quae laevigata esse dicuntur, id est, ab omni asperitate vitiorum emundata. Per mansiunculas vero, quae in arca fieri jussae sunt, diversi ordines in Ecclesia designantur; alius enim in conjugali ordine, alius in continenti, alius in monachico, alius in sacerdotali, dum Deo servire student, quasi in diversis mansionibus habitant. Per bitumen autem, quo lita fuisse dicitur, divina Scriptura designatur. Tabulae ergo ex quibus arca facta est, quas doctores Ecclesiae significasse diximus, bitumine intrinsecus et extrinsecus litae sunt; quia doctores Ecclesiae intrinsecus liti sunt per sapientiam, doctrinamque divinarum Scripturarum, et extrinsecus per opera virtutum.
3.2.6
Trecentorum autem cubitorum longitudino arcae fuisse describitur, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius. Per longitudinem igitur arcae fides, per latitudinem charitas, per altitudinem spes figuratur. Longitudo ergo arcae in trecentos cubitos extenditur; quia fides nostra in confessione sanctae Trinitatis consistit: centenarius vero perfectus est numerus. In trecentos ergo cubitos fides nostra praesignata est; quia aequam perfectionem habet Pater et Filius et Spiritus sanctus, sicut scriptum est: Qualis Pater, talis Filius, talis Spiritus sanctus.
3.2.7
Latitudo nihilominus ejus in quinquaginta cubitos dilatatur; quia fides per dilectionem operatur. Sed non inconvenienter per quinquaginta cubitos latitudinis charitas figuratur; septies enim septem quadraginta novem faciunt: quod si unum huic numero addideris, quinquaginta invenies. Dilectio ergo proximi non inconvenienter in septenario numero comprehenditur; quia sine septem virtutibus perfici non potest. In septem vero septenos unusquisque fidelis dilectionem proximi extendit, dum quibuscumque modis necessitates aut adversitates proximis evenire possunt, eisdem modis et ipse ad superveniendum paratus existit: verbi gratia, dum esurienti, nudo, hospiti, egenti, in carcere posito, quae sunt necessaria ministrat: dum dolentem consolatur, dum iracundum verbo temperat, dum odium in corde gerentem pacificat, discordantesque ad pacem reducit: dum eum qui in peccatis jacet, ad poenitentiam provocat: dum ad vitam aeternam quoscumque potest, secum trahere studet: et ut breviter dicam, quibus modis vult ut ei salubriter ab alio subveniatur, eisdem et ipse quibuscumque potest, subvenire paratus est. Ad septem autem septenos si unum adjungas, quinquaginta fiunt: similiter et ad dilectionem proximi, si unius Dei dilectionem adjungas, tota charitas integra atque perfecta in te efficitur.
3.2.8
Altitudo vero arcae in triginta cubitos exaltata est, quia ille utilem spem possidet, qui a fide sanctae Trinitatis, sicut nobis ab apostolis tradita est, atque caeteris documentis, neque opere, neque credulitate discordat. Qui enim spem sine recta fide de vita aeterna possidenda sibi usurpat, sine dubio semet ipsum decipit; quia sine fide impossibile est placere Deo. Altitudo itaque arcae a magna longitudine 522 et latitudine exoriebatur, et in cubito sursum consummabatur; quia charitas quae ex fide nascitur, in magna latitudine erga proximorum curam semet ipsam extendit. Sursum vero in cubito consummatur; quia omnis spes fidelium atque desiderium ad unius Dei visionem tendit.
3.2.9
Quod autem Noe ad jussionem Domini ex omnibus animantibus mundis et immundis masculos et feminas introduxit in arcam, significat quod mali et boni in Ecclesiam introducerentur. Sed de mundis septena, et septena: de immundis vero bina et bina, masculus et femina in arcam introierunt; per munda namque animalia electi, per immunda vero reprobi designantur. Munda itaque animalia in septimo numero ponuntur; quia illi soli electi sunt, qui per gratiam Spiritus sancti ab operatione donorum ejusdem Spiritus sancti alieni non sunt: reprobi vero in secundo numero ponuntur; quia solo corpore et anima in Ecclesia consistunt, mente vero extra Ecclesiam sunt.
3.2.10
In sequentibus quoque scriptum est: Quia aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat, dimisit corvum, qui egrediebatur et non regrediebatur, donec siccarentur aquae super terram. Per corvum avem nigerrimam Judaei infidelitate tenebrosi designantur. Noe igitur de arca corvum emisit; quia Dominus noster Jesus Christus a consortio sanctae Ecclesiae populum Judaeorum separavit. Post corvum emisit columbam, quae cum non invenisset, ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam. Secundo emisit columbam ex arca, quae venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo. Tertio emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum. Per columbam saepe Spiritus sanctus figuratur, eo quod in columbae specie super Dominum descenderit.
3.2.11
Sed quaerendum nobis est quid significet trina emissio columbae et bina reversio. Tres emissiones tria tempora significant: primum ante Legem, secundum sub Lege, tertium sub gratia. In hoc vero loco Noe Deum, arca autem coelestem Dei habitationem designat. Noe primo columbam ex arca emisit; quia Deus omnipotens sanctis viris, qui ante Legem fuerunt, gratiam Spiritus sancti dedit: et qui Legem non habebant, divina praecepta quae postea data sunt, per donum Spiritus sancti impleverunt. Sed columba non invenit ubi pes ejus requiesceret; quia non solum caeterae gentes, sed et ipsi Judaei in Aegypto positi in tantum culturam Dei reliquerunt, ut eo tempore quo Moyses natus est, pene nullus inveniretur in quem Spiritus sanctus habitare dignaretur: et quodammodo gratia Spiritus sancti ad eum rediit, a quo missa est, cum homines peccatores deseruit.
3.2.12
Secundo emisit Noe columbam ex arca; quia Deus gratiam Spiritus sancti hominibus Legem puro corde servantibus dedit. Vespere autem quo columba ad Noe rediit, tempus quo Christus natus est, designat. De hoc tempore Dominus dicit in Evangelio: Lex et prophetae usque ad Joannem; quia postquam Evangelium coepit praedicari, circumcisio et multae observationes legales nihil profuerunt. Quamdiu Legis observatio Deo placuit, tamdiu homines Legem servantes Spiritus sancti gratia comitavit: et sicut columba ad vesperam ad Noe rediit, ita et Spiritus sancti gratia Judaeos infideles deserens, quodammodo ad eum a quo fuerat missa, reversa est. Per ramum vero olivae Legem possumus intelligere, vel accipere: per folia autem virentia, eos qui per Legem salvi facti sunt. Columba igitur ramum olivae cum virentibus foliis in ore suo detulit, cum Spiritus sancti gratia eos, quos per Legem salvaverat, quodammodo Deo obtulit.
3.2.13
Tertio Noe columbam ex arca emisit, quando fidem Evangelii servantibus gratiam Spiritus sancti dedit. Quae non est reversa ultra ad eum; quia fides Evangelii tamdiu cum electis manebit, usque dum veniente Domino ad judicium, electi qui in hoc mundo invenientur, rapientur coram Domino in aera, et sic semper cum Domino erunt.
3.2.14
Ad demonstrandam vero apertius secundi sigilli apertionem, de tribus patriarchis pauca dicamus. In Genesi scriptum est, quia tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Tolle filium tuum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, et offeres eum ibi in holocaustum super unum montium, quem dixero tibi. Abraham vero de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum. Abraham Christum secundum divinitatem: Isaac autem hominem, quem Christus assumpsit, designat: per asinum vero apostoli designantur. Abraham igitur de nocte surrexit; quia Filius Dei, mundo in tenebris ignorantiae posito, ex Maria Virgine nasci dignatus est: stravit asinum suum, quando apostolis suis mandata Evangelii tradidit: per duos vero juvenes duo praecepta charitatis designantur. Duos juvenes secum duxit; quia duo praecepta charitatis discipulis suis arctius et frequentius tradidit: duxit et Filium suum, quia hominem quem assumpsit, ad moriendum pro genere humano tradidit, sicut ipse dixit in Evangelio discipulis suis: Ecce ascendimus Hierosolymam, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis. Tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur: et postquam flagellaverint, occident eum, et die tertia resurget.
3.2.15
Die autem tertia elevatis oculis, vidit locum procul. Tres dies tres decades annorum, terque binos menses designant, quo spatio temporum Christus in mundo conversatus dicitur. Locus vero Hierusalem designabat, in qua passus est Christus. Sed cur locum se procul vidisse dixit, cum quotidie in templo praedicaret; quia quamvis Judaei prope essent corpore, propter incredulitatem tamen longe ab illo recesserant.
3.2.16
Dixitque Abraham pueris suis: Exspectate hic cum asino: ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos. Similiter et Christus exspectare discipulos suos jussit, usque dum resurgens reverteretur ad eos, cum diceret: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte, postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam. Et cum comprehenderetur, dixit Judaeis: Si ergo me quaeritis, sinite hos abire.
3.2.17
Tulit igitur Abraham ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum: ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Diximus superius per ligna peccata nostra fuisse designata: ligna ergo Isaac 523 portavit; quia peccata nostra Christus pertulit in corpore suo super lignum; ut peccatis mortui justitiae vivamus. Per manus vero Abrahae potestas Domini nostri Jesu Christi intelligitur; in ejus namque potestate fuit ut moreretur, et ut non moreretur, si vellet, sicut ipse ait: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Per ignem autem passio, per gladium ejus mors intelligitur.
3.2.18
Cum venisset ad locum, aedificavit altare, et desuper ligna composuit. Cumque colligasset Isaac filium suum, posuit eum in altari super struem lignorum. Per altare crux intelligitur: crucem ergo Filius Dei aedificavit, in qua homo quem assumpserat, immolaretur; quia ipso permittente factum est. Super altare vero ligna composuit, et super ligna posuit Isaac filium suum colligatum; illud namque quod suffocare volumus, nobismet ipsis supponimus, ut pondere nostro suffocetur, et pereat: similiter et Redemptor noster ligna, id est, peccata nostra in cruce pendens sibi supposuit; ut pondere suo atque virtute suffocarentur ac delerentur. Vincula autem Isaac afflictionem Domini in cruce designaverunt. Ea vero quae angelus ad Abraham locutus est, ad hanc expositionem non pertinent.
3.2.19
Levavit Abraham oculos, viditque arietem inter vepres haerentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio. Aries Christum signavit: per duo cornua duo praecepta charitatis designantur: per vepres Judaei. Christus igitur inter vepres haerebat cornibus; quia Judaeos ut fratres diligens, et sciens quia gentium vocatio Judaeorum esset perditio; noluit primo fidem Evangelii gentibus tradere, sed mittens ad praedicandum discipulos suos, praecepit eis dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis: sed ite potius ad oves perditas domus Israel. Et mulieri Chananaeae dixit: Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel; et iterum: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
3.2.20
Abraham autem a vepribus arietem abstraxit, atque in holocaustum pro filio obtulit; quia Pater Filium, et ipse Filius semet ipsum ab amore impiorum Judaeorum separavit, atque hominem quem assumpsit, pro salute humani generis in holocaustum obtulit.
3.2.21
De eodem vero Isaac scriptum est, quia habuit duos filios, Esau et Jacob. Esau venator fuit, et homo agricola: Jacob vero simplex habitabat in tabernaculis. Per Esau populus Hebraicus, per Jacob vero populus gentium designatur. Isaac autem utriusque genitor typum Domini tenuit, qui utrumque populum, et illum per Legem, et istum per fidem filios sibi fecit. Esau agricola erat; quia Judaeorum populus pro terrenis commodis Deo serviebat. Non enim dictum est ad illos: Si pauperes fueritis spiritu, si mites, si pacifici, si misericordes, si persecutiones pro nomine meo sustinueritis; beati eritis, et merces vestra copiosa erit in coelis: sed dictum est ad illos: Si custodieritis mandata mea, et judicia mea servaveritis, dabo vobis pluvias temporibus suis, et terra proferet germen suum, et pomis arbores replebuntur, et caetera quae ad delicias saeculi pertinent. Fuit etiam Esau venator, quia per effusionem sanguinum arietum, hircorum atque vitulorum Deum placare consueverat: Jacob autem simplex habitabat in tabernaculis; quia electi ex gentibus sola fide, bonaque voluntate Deo placere studuerunt. Per tabernacula vero sive diversas Ecclesias, in quibus per universum orbem una Ecclesia catholica divisa est, sive diversos ordines possumus intelligere.
3.2.22
Isaac diligebat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: sed Rebecca diligebat Jacob. Isaac, sicut diximus, in hoc loco typum Domini tenet: per Rebeccam autem praescientiam Dei possumus intelligere. Isaac igitur diligebat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur; quia Deus diligebat populum Judaeorum, eo quod assiduis eorum oblationibus placaretur: mater vero diligebat Jacob, quia sciens Deus populum gentium multo meliorem fore, quam populum Judaeorum, per praescientiae suae gratiam multo amplius eum diligebat. Esau cum in venatione moraretur, ut de agrestibus animalibus cibos patri exhiberet, quatenus ab illo benediceretur, mater Jacob ad percipiendam benedictionem patri applicuit; quia cum populus Judaeorum observationibus legalibus deditus esset, atque ad fidem Christi percipiendam tardius occurreret; mater gratia populum gentium, eo quod fidem Christi cum aviditate suscepisset, ad percipiendam benedictionem, quae Judaeis debebatur, Deo obtulit. Qualiter autem ipse populus gentium hoc benedictionis donum promeruit, testantur opera Jacob per significationem, quae pro benedictione percipienda egisse describitur.
3.2.23
Dixit igitur Rebecca filio suo Jacob: Affer mihi duos haedos optimos, et faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur; et benedicet tibi coram Domino, antequam moriatur. Abiit et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut noverat velle patrem illius, et vestibus Esau, quas apud se habebat domi, induit eum, pelliculasque haedorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit, deditque pulmentum, et panes quos coxerat, tradidit. Per duos haedos confessionem peccatorum populi gentilis, et poenitentiam, possumus intelligere. Duos ergo haedos optimos Jacob matri obtulit; quia per confessionem peccatorum et poenitentiam, quae via est ad fidem euntibus, populus gentilis ad eamdem fidem percipiendam properavit. Qui haedi optimi dicuntur fuisse; quia valde acceptabilis Deo est poenitentia peccatoris cum abrenuntiatione vitiorum, sicut ipse Dominus noster dicit in Evangelio: Gaudium est in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia; per unum peccatorem populum gentium, per nonaginta vero novem justos Judaeos intelligi volens. Qui justi ideo dicuntur, quia propter observationem Legis justos se falso putabant; nam ad eosdem justos Dominus loquitur, dicens: Vae qui justificatis vos coram hominibus, Deus autem novit corda vestra. Qui in imperfecto numero ponuntur, quia nullum ad perfectum adduxit Lex.
3.2.24
Per escas autem delectabiles, quae Isaac ad sumendum ex duobus 524 haedis praeparatae sunt, poenitentiae opera debemus intelligere. De iis escis loquitur Joannes Baptista, dicens: Facile fructus dignos poenitentiae. Per vestes vero valde bonas, quas Esau, id est, Judaei domi reliquerant, optima praecepta Legis possumus accipere, ut est illud, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et proximum tuum sicut te ipsum; et multa alia, sine quibus nullus justus esse potest. Hae sunt optimae vestes, quas Judaei domi, id est, in veteri Testamento reliquerant, eo quod ea observare nollent: iis populus gentilis indutus et ornatus, ad Deum Patrem cum cibis operum bonorum perrexit. Cum cibis autem et panes detulit. Per panem saepe verbum Dei designatur, quia ille congruenter ad Deum Patrem cum cibis operum bonorum pergit, qui et alios quoscumque potest, ad bona opera agenda admonere non desinit.
3.2.25
Sed et illud nobis quaerendum est, cur mater pellibus haedinis manus Jacob et colli nuda protexerit. Pellis namque cum ab haedo subtrabitur, caro apparet; unde delectabiles cibi confici possunt: similiter et ab unoquoque peccatore cum vitia detrahuntur, bona naturae cum ratione apparent, quae si fide decoquantur, delectabiles cibi ex bono naturae Deo praeparantur. Per collum igitur, eo quod in collo saepe superbia appareat, possumus elationem mentis intelligere: per manus vero opera designantur. Collum ergo unusquisque fidelis pellibus haedinis circumdat, cum ad mentis elationem deponendam, et humilitatis suae custodiam peccata praeterita ante oculos mentis revocare non desinit. Manus circumdat, cum ne in bonis operibus extollatur, peccata praeterita ante oculos mentis saepe reducit.
3.2.26
Postquam Isaac cibum sumpsit, obtulit ei Jacob etiam vinum. Si per cibum activae vitae opera designantur, possumus per vinum, quod mentes hominum alienat, contemplativam vitam accipere, quae ab amore saeculi mentes quorumdam electorum insensibiles reddit. Cibo igitur potuque sumpto, Isaac Jacob benedixit; quia illi benedictionem coelestis patriae a Deo percipiunt, qui eum usque ad finem vitae suae bonis operibus placare student.
3.2.27
Idem vero Jacob cum fugeret Esau fratrem suum, venit ad quemdam locum: cumque supposuisset capiti suo lapidem, dormivit illic; viditque in somnis scalam ad caput suum a terra usque ad coelum erectam, et Dominum innixum scalae, angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam. Per lapidem Christus intelligitur, fundamentum vero nostrum Christus est, de quo Apostolus dicit: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Caput igitur super lapidem ponimus, si ex bonis operibus parietem nostrum super Christum aedificamus.
3.2.28
Concordat huic sensui visio scalae; duo namque ligna scalae majora, quae sunt ex utraque parte, atque ab inferioribus ad superiora eriguntur, duo praecepta charitatis designant. Per gradus vero qui in transversum ex utraque parte illis duobus lignis inseruntur, caeterae virtutes designantur. Et sicut duo ligna nisi a gradibus, et gradus nisi a duobus lignis contineri non possunt: ita et charitas sine caeteris virtutibus, et caeterae virtutes sine charitate esse non possunt. Et quemadmodum diversi gradus nisi in duobus lignis majoribus ex utraque parte inserantur, ascensum hominibus praebere non possunt: ita et caeterae virtutes, nisi ex dilectione Dei et dilectione proximi nascantur, ad coelum ire volentibus ascensum praebere non possunt, sicut dicit Joannes apostolus: Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere? Et sicut scala ex una parte terram, ex altera coelum tangere visa est: ita et charitas ab inferioribus proximis, a superioribus vero Deo conjungitur. Unde et angeli Dei per eam ascendentes et descendentes monstrati sunt; quia sanctos Dei, qui per angelos designantur, aliquando amor Dei per contemplationis gratiam ad excelsa sublevat, aliquando amor et cura proximorum ad inferiora reducit. Dominum autem innixum scalae vidit; quia quicumque per iter virtutum ad Dominum conscendere satagunt, postquam viam sui itineris finierunt, Dominum omnium bonorum auctorem, praemiorumque largitorem inveniunt, cum quo sine fine gaudebunt.
3.2.29
Cum vero idem Jacob reverteretur de Mesopotamia Syriae, venissetque ad Jordanem, transductis omnibus quae ad se pertinebant, remansit solus. Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. Cumque videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit, dixitque ei: Dimitte me, jam enim ascendit aurora. At ille respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Et ait illi: Quo vocaris nomine? Respondit ei: Jacob. At ille dixit: Non vocaberis ultra Jacob, sed Israel erit nomen tuum. Per Jacob hoc in loco quilibet peccator et poenitens designatur. Quod vero angelus cum Jacob in figura Domini luctabatur, et ille cum angelo, illud significat quod Dominus dicit in Evangelio: Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Qui sunt autem violenti, nisi peccatores et poenitentes? Qui cum se vident pro sceleribus suis mortis perpetuae esse reos, tamdiu januam paradisi precibus pulsant, usque dum eis aditus regni coelestis aperiatur. Jacob ergo cum Domino luctatur quando quilibet peccator pertimescens poenas ignis aeterni, tamdiu in precibus persistit, usque dum ei misericordia divina succurrat, sicut sequentia manifestant.
3.2.30
Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit. Et quia libido ex femore nascitur, per nervum femoris, voluptates carnales intelligi possunt. Nervum igitur femoris peccatoris Dominus tetigit, cum omnia desideria carnalia, ex quibus peccata oriuntur, exstinxit; quia fieri non potest, ut a peccatis abstineamus, quamdiu in voluptatibus carnalibus resoluti jacemus. Dixit igitur angelus ei, videlicet ille qui in persona Domini cum eo luctabatur: Dimitte me, jam enim ascendit aurora; ac si dixisset: Desine jam pro timore ignis aeterni flere; quia jam tranquillitas, vitiis exstinctis, rediit, quae te in perditionis foveam demerserant.
3.2.31
Et quia non satis prodest mala deserere, nisi bona agere studeamus, sequitur: Dixitque Jacob: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi, 525 id est, a precibus non cessabo, nisi me virtutibus ditaveris; ut qui usque modo secundum carnem vixi, amodo secundum spiritum vivam. Dixitque ei: Quod est nomen tuum? Respondit ei, Jacob; dixitque ei: Non vocaberis ultra Jacob, sed Israel erit nomen tuum, id est: Non vocaberis ultra supplantator vitiorum, sed vocaberis vir videns Deum: et qui ante flebas, ne in infernum demergereris, nunc flebis, eo quod aliquo tempore a visione omnipotentis Dei elongeris, dicens cum Psalmista: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est!
3.2.32
Idem etiam Jacob post luctationem quam cum Angelo gessit, uno pede claudicasse dicitur: qui vero claudicat, super sanum pedem totus innititur, altero paulisper terram tangens. Duo igitur pedes duorum alimentorum genera designant; sunt namque alimenta corporis, sunt et animae. Alimenta corporis sunt cibi, potus, vestimenta: alimenta vero animae sunt Dei verbum, opera bona. Unusquisque igitur fidelis si uno pede paulisper terram tangit, super alterum totus innititur; quia iis quae sunt mundi tantummodo ad necessitates corporis sublevandas utitur, sicut dicit Apostolus: Habentes autem victum et vestitum, iis contenti simus( I Tim. VI, 8). In ea vero quae ad salutem animae pertinent, totus incumbit; ne aliquando a via Dei, quae salus animae est, deviet. Ad apertionem secundi sigilli demonstrandam pauca de multis diximus, nunc ordinem persequamur.
3.2.33
Sequitur: Audivi secundum animal dicens: Veni et vide; id est, intellige spiritualiter, quae a patriarchis facta cognovisti. Et ecce equus rufus: et qui sedebat super illum, datum est ei ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant. Et datus est illi gladius magnus. Per equum rufum justi, qui post diluvium usque ad Legem fuerunt, designantur. Et quia rufus color aureo colori parumper appropinquat, veluti si aureo colori sanguineum admisceas; non incongrue sancti viri, qui ante Legem fuerunt, huic colori comparantur; eo quod et sapientia claruerint, quae per aurum figuratur, et in persecutionibus et adversis constantes fuerint, quae per sanguinem figurantur. Sessor vero hujus equi Dominus est, qui in sanctis suis habitat. Huic sessori datum est ut pacem sumeret de terra. Si pax bona est a Deo, de terra quomodo sumpta est? Sed est pax bona, et est pax mala. Pacem malam filii Dei ante diluvium cum filiis hominum habuerunt, quando filias eorum acceperunt, et suas eis dederunt; ideoque cum illis aquis diluvii deleti sunt. Sed et filiis Israel praecepit Dominus ut foedus non inirent cum Chananaeis, neque filias eorum acciperent, nec filias suas illis darent. Nam de pace bona et mala Psalmista loquitur, dicens: Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris. Hanc ergo pacem Deus de terra sumpsit, quando justos homines ab impiis separavit mente, non corpore. Et ut invicem se interficiant. A quibus pax ablata est, consequens est, ut alius ab alio interficiatur; nam saepe justi injustos, et injusti justos interficiunt, sicut Aram frater Abrahae secundum traditionem Judaeorum in igne Chaldaeorum, eo quod ignem adorare noluerit, mortuus est: sicut Abraham quatuor reges pro suis impietatibus cum exercitibus interfecit: sicut filii Jacob qui pro stupro sororis omnes Sichimitas interfecerunt. Per gladium autem magnum aquas diluvii accipere possumus, quibus omnis mundus deletus est. Possumus etiam per gladium magnum exterminium quinque civitatum intelligere, quarum habitatores igne et sulphure perierunt, eorumque terram, quae cum ipsis in abyssum demersa est.
3.2.34
Et cum aperuisset sigillum tertium. Sigilli tertii apertio ad Legem et ad eos qui sub Lege fuerunt pertinet. Ad demonstrandum ergo tertii sigilli apertionem, placuit ut pauca de Moyse, et de iis quae in Lege irrationabilia esse videntur, dicamus. In Exodo scriptum est quod cum natus esset Moyses, absconditus est mensibus tribus a parentibus suis; postea vero fecit ei mater fiscellam scirpeam, et livit eam bitumine ac pice, et posito intus infante, posuit eum in carecto ripae fluminis. Moyses Christum figurabat: per menses autem tres quibus absconditus est Moyses, tria tempora designantur: unum ante diluvium: secundum post diluvium usque ad Moysen: tertium a Moyse usque ad adventum Domini. In his tribus temporibus homines adventus Christi secundum carnem latuit; a perfectis tamen praedictus est. Per fiscellam vero scirpeam beata virgo Maria designata est: mater ergo fiscellam scirpeam, in qua Moyses poneretur, praeparavit; quia sapientia Dei, quae est Filius Dei, beatam et gloriosam Mariam semper virginem elegit, in cujus intemerato utero hominem, cui per unitatem personae conjungeretur, formaret. Per bitumen vero quod ab aquis solvi non potest, virginitatem beatae Mariae, quae nullo aestu carnali violari potuit, intelligere possumus: per picem autem, quae custos est vini, humilitatem custodem caeterarum virtutum. De qua ipsa loquitur dicens: Quia respexit humilitatem ancillae suae; ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Per flumen vero mundus: per carectum in quo Moyses positus est, Judaei designantur; nam in sequentibus in papyrione a filia Pharaonis inventus fuisse legitur. Eamdem significationem habet carectum in hoc loco, quam et papyrus; nam carectum manus attrectantium vulnerare solet, ex papyro autem antiquitus libri conficiebantur. Per carectum ergo Judaei designantur, qui prophetas, medicos videlicet spiritales, qui vulnera eorum sanare cupiebant, interfecerunt. Iidem etiam et per papyrum designantur, eo quod in scripturis sibi a Deo traditis gloriarentur, quas legebant, et non custodiebant. Filia vero Pharaonis videlicet diaboli populum ex gentibus figuravit. Filia ergo Pharaonis Moysen a papyrione sustulit; quia Ecclesia ex gentibus fidem Christi suscipiens, eumdem Christum a Judaeis credere nolentibus abstulit.
3.2.35
Postea cum idem Moyses oves Jethro cognati sui pasceret, apparuit ei Dominus in igne flammae rubi, et videbat quod rubus arderet, et non combureretur. Possumus per rubum qui flammas ex se producebat, et non comburebatur, beatam virginem Mariam intelligere, quae Filium Dei ex suo utero protulit, et virginitatem non amisit: sed propter ea quae sequuntur, per rubum Christum esse intelligendum 526 existimo, secundum quod homo est. Flamma vero rubi ejus divinitatem figuravit. Rubus ergo ardebat, et non comburebatur; quia Filius Dei hominem assumens, sicut ejus divinitas non est mutata in humanitatem, ut amitteret quod erat; sic nec ejus humanitas per divinitatem ardens, non est absumpta ita a divinitate, ut amitteret humanitatem: sed ex duabus substantiis humanitatis atque deitatis unus Christus permansit et permanet, sicut scriptum est: perfectus Deus, perfectus homo, ex anima rationali et humana carne subsistens.
3.2.36
Locutusque est Dominus ad Moysen de medio flammae rubi: Ne appropies huc, solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim in quo stas, terra sancta est. Videns vidi afflictionem populi mei, qui est in Aegypto, et gemitum ejus audivi, et descendi liberare eum. Sed veni, mittam te ad Pharaonem, ut educas filios Israel de terra Aegypti. Et post pauca: Dixitque Moyses ad Dominum: Quis ego sum, ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israel de Aegypto? Et in sequentibus de filiis Israel loquitur ad Dominum, dicens: Non audient vocem meam, sed dicent: Non apparuit tibi Dominus; et iterum: Obsecro, Domine, mitte quem missurus es. Haec verba demonstrant Moysen invitum obedisse mandatis Domini; ut educeret filios Israel de terra Aegypti: sed quaerendum nobis est, cur tantus vir Domini praeceptum invitus exsecutus sit. Verum hanc ejus pertinaciam spiritaliter intelligere debemus; dicit enim Apostolus: Haec autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt. Per Moysen igitur in hoc loco apostoli designantur; in initio namque praedicationis evangelicae apostoli scientes electionem gentium reprobationem esse Judaeorum, nolebant gentibus doctrinam Evangelii tradere, ut de potestate diaboli eruerentur. Unde et Dominus in visione quadrupedum atque reptilium Petrum, cur gentes despiceret, reprehendit dicens: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris. Ad hunc igitur sensum pertinet illud, quod Dominus dixit ad Moysen: Ne appropinques huc, solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim in quo stas, terra sancta est, ac si alicui ex magnis apostolis Dominus dixisset: Quamvis mortuos suscites, quamvis umbra corporis tui aegrotos sanes; in nullo tamen te mihi comparare audeas: quia magna quae agis, non sunt de te, sed ego operor per te. Calceamenta autem pedes muniunt, ne terram tangant: per terram vero gentes designantur. Solve, inquit, calceamentum de pedibus tuis; id est, aufer odium et despectionem gentium de corde tuo. Locus enim in quo stas, terra sancta est: id est, mundus in quo habitas, meo sanguine redemptus est.
3.2.37
Et in sequentibus dixit Dominus ad Moysen: Quid est quod tenes in manu tua? At ille dixit: Virga. Ait illi: Projice eam in terram. Quam cum projecisset, versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses, dixitque ei Dominus: Apprehende caudam ejus; quam cum apprehendisset, versa est in virgam. Per virgam Judaei designantur. Moyses virgam in manu tenebat, quia apostoli populum Judaeorum per amorem in corde tenebant, totaque virtute laborabant ut eos per doctrinam suae praedicationis ad salutem perducerent. Projecit Moyses virgam de manu, quia apostoli videntes Judaeos in Christum nullo modo velle credere, amorem eorum a cordibus suis projecerunt. Per colubrum vero diabolus designatur. Versa est igitur virga in colubrum, quia Judaei ex praedicatione apostolorum deteriores effecti, qui ante dicebantur populus Dei, facti sunt filii et membra diaboli. Fugit Moyses, quia apostoli, relictis Judaeis, transierunt ad gentes. Per caudam vero, quae finis est corporis, Judaei qui in fine mundi nascituri sunt, designantur. Moyses igitur caudam serpentis apprehendit, atque in virgam versa est; quia praedicatores sancti in fine mundi Judaeos quodammodo apprehendent; cum per eorum doctrinam ad fidem Christi convertentur, atque ex filiis diaboli efficientur filii Dei.
3.2.38
Nam et illud, quod praecipiente Domino, Moyses manum in sinum misit, et leprosam retraxit, et iterum misit, et sana effecta est; eamdem significationem habet: per manum namque Moysi Judaei designantur. Manum Moyses in sinum misit; quia Apostoli Judaeorum salutem desiderantes, eis doctrinam fidei praedicare non cessabant. Moyses manum retraxit, et leprosam invenit; quia Judaei ex praedicatione apostolorum multo pejores effecti, in pessimam lepram incredulitatis atque blasphemiarum delapsi sunt. Moyses iterum manum in sinum misit, et sanam retraxit; quia praedicatores sancti in fine mundi Judaeos in sinum recipient, cum eis fidem Christi praedicabunt, eosque ad sanitatem, quam amiserant, reducent.
3.2.39
In sequentibus quoque scriptum est, quod cum reverteretur Moyses in Aegyptum, occurrit ei Dominus, et volebat interficere eum. Tulit illico Sephora acutissimam petram, et circumcidit carnem praeputii filii sui, tetigitque pedes ejus, et dixit: Sponsus sanguinum tu mihi es. Et dimisit eum, postquam dixerat: Sponsus sanguinum tu mihi es, ob circumcisionem. Si Dominus occidere voluit Moysen, quare non fecit quod voluit, cum Psalmista dicat: Omnia quaecumque voluit Dominus, fecit. Sed voluntas saepe pro comminatione ponitur: comminatus est igitur Dominus Moysi mortem, eo quod incircumcisum filium ferret, sicut ad Abraham loquitur, dicens: Omnis anima ex vobis quae circumcisa non fuerit, peribit de populis suis. Sed ista praetermittentes, ad spiritalem intelligentiam recurramus. Moyses in hoc loco eos qui ex gentibus crediderunt, designat; in initio namque fidei apostoli et caeteri praedicatores considerantes imbecillitatem gentium fidem Christi suscipientium, noluerunt eis austeriora Christi praecepta primum tradere; ne forte territi non auderent ad fidem Christi suscipiendam accedere. Haec ita esse apostolus Paulus demonstrat, qui eis qui ex gentibus crediderant, per epistolam loquitur, dicens: Tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, et non escam; nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales. Sed et apostoli eis, qui apud Antiochiam in Christum crediderant, mandaverunt dicentes: Placuit Spiritui sancto et nobis nihil imponere vobis oneris, nisi ut 527 abstineatis vos ab escis, quae idolis immolantur, et a fornicatione, et suffocato, et sanguine. Comminatus est igitur Dominus Moysi mortem, eo quod carnem praeputii filii sui circumcidere dissimularet: quia credentibus ex gentibus, eo quod tepidi essent in charitate, Dominus mortem comminatus est; cum eis praecepta Evangelii sui anteposuit, ubi scriptum est: Arcta et angusta via est, quae ducit ad vitam; et pauci sunt, qui vadunt per eam. Lata et spatiosa via est, quae ducit ad mortem; et multi sunt, qui vadunt per eam; et iterum: Qui non bajulat crucem suam, et sequitur me, non est me dignus; et multa alia quae de resecatione vitiorum in Evangelio, et in dictis apostolicis inveniuntur.
3.2.40
Per petram vero Christus intelligitur, acumen autem petrae dura praecepta Evangelii. Tulit igitur Sephora acutissimam petram, et circumcidit carnem praeputii filii sui; quia Ecclesia cernens filios suos nullo modo posse perfectam consequi salutem, nisi omnia desideria carnalia ab eorum corporibus exstirparet, tulit austeriora praecepta Evangelii, et amputavit a corporibus filiorum suorum omnium nutrimenta vitiorum. In pedibus vero finis est corporis: Sephora igitur post circumcisionem pedes filii sui tetigit; quia ille circumcisionem salutiferam percipit, qui in bono quod coepit, usque in finem vitae perseverat. Postquam autem Sephora pedes filii sui tetigit, jam non filium, sed sponsum vocat: sponsus vero Ecclesiae Christus est. Sed et ipsa ejus sponsa vocatur, sicut dicit Joannes Baptista: Qui habet sponsam, sponsus est. Quem et sponsum sanguinum vocat; quia Christi sanguine est redempta. Filii ergo Ecclesiae post circumcisionem vitiorum, et in bonis operibus vitae consummationem jam non filii, sed sponsi vocantur; quia illi conjuncti sunt in coelis per copulationem membrorum, qui sponsus Ecclesiae in terra vocatur, et est.
3.2.41
Et quoniam non possumus omnia quae per Moysen in Aegypto gesta sunt, commemorare, pauca de iis quae post egressionem Israelitici populi ex Aegypto ab eis gesta sunt, ponamus. Filii igitur Israel ut Pharaonem et Aegyptios evaderent, per medium sicci maris transierunt, et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris. Similiter et populus gentium, ut diabolum omnesque ejus satellites evaderent, per aquam baptismatis transierunt. Et qui antea erant filii diaboli, ex aqua et Spiritu sancto, qui per columnam ignis designabatur, renati effecti sunt filii Dei. Aqua ergo maris filios Israel salvavit, Pharaonem vero cum omnibus satellitibus suis necavit; quia aqua baptismatis imaginem Dei salvat, peccata quibus servierat, exstinguit: diabolus autem unicuique exstinguitur, qui eum fideliter cum omnibus pompis ejus abrenuntiat. Aquae vero quae pro muro eis erant a dextris et a sinistris, fidem designabant nostram, quam in baptismate percepimus, quae murus est noster, ex utraque parte defendens nos et ab invisibilibus hostibus et a visibilibus.
3.2.42
Post transitum maris Rubri venerunt in Marath, ubi aquas amaras invenerunt, quas bibere non poterant. Et ostendit Dominus Moysi lignum, quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt. Per aquas amaras lex Moysi designatur: per lignum autem passionem Christi, eo quod in ligno crucis completa fuerit, debemus intelligere. Populus igitur qui ex Aegypto egressus est, aquas amaras invenit; quia Legem acceperunt, quam implere non potuerunt: sed gentibus ad fidem Christi venientibus amaritudo Legis per passionem et resurrectionem Christi in dulcedinem versa est, quia ab eis spiritaliter, non carnaliter intellecta est. Illud etiam quod in Elim duodecim fontes repererunt, et castra metati sunt juxta aquas, eamdem significationem habet; per aquas namque duodecim fontium doctrina novi Testamenti designatur, quae a duodecim fontibus, id est, a duodecim apostolis per universum mundum emanavit: per septuaginta autem palmas vetus Testamentum designatur, eo quod per interpretationem Septuaginta interpretum ad notitiam gentium usque pervenerit.
3.2.43
Iis nihilominus intermissis, pauca de iis quae in Lege irrationabilia esse videntur, dicamus. Praecepit Dominus filiis Israel: Non coques haedum in lacte matris suae; et iterum: Non arabis simul in bove et asino; et non indues vestem, quae ex lana linoque contexta est. Quid enim peccat quis, si haedum in lacte matris coquat? aut quid agricola delinquit, si cum bobus et asinis terram vomere scindat? aut quid offendit aliquis, si vestem ex lana linoque contextam induat? Sed spiritaliter haec omnia intelligenda sunt; per haedum namque unusquisque peccator designatur: mater autem nostra primi parentes fuerunt, ex quibus omnes procreati sumus: lac vero matris vitia sunt, quae de originali peccato processerunt; nisi enim originale peccatum fuisset, vitium nullum esset. De hoc matris lacte Psalmista loquitur, dicens: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Haedus igitur in lacte matris coquitur, dum quilibet peccator igne vitiorum usque ad diem mortis suae exuritur. Praecepit ergo Dominus, ne coquatur haedus in lacte matris suae, id est, ut peccator non sinatur usque in diem mortis suae in peccatis permanere: sed ante diem mortis suae ad bona opera agenda revocetur, ne pereat.
3.2.44
Non arabis simul in bove et asino. Per bovem apostolos, caeterosque praedicatores: per asinum populum Judaeorum possumus intelligere. Aramus vero, quando secundum traditionem sanctorum nosmetipsos in bonis operibus exercemus. In bove igitur et asino simul arat, quicumque doctrinam apostolorum, traditionesque Judaeorum simul servare nititur. A qua doctrina Paulus apostolus Galatas revocare studuit, cum diceret: O insensati Galatae! quis vos fascinavit veritati non obedire? Dico enim vobis, quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest. Possumus etiam per bovem quemlibet sapientem praedicatorem, per asinum vero stultum intelligere. Praecipitur ergo ut non aretur simul in bove et asino, id est, ut non copuletur stultus sapienti in praedicationis officio. Hoc autem quod dicit: Non induas vestem ex lana linoque contextam, secundum superiorem sensum possumus intelligere; 528 per lanam namque, quae vestis est ovium, doctrinam apostolorum: per linum vero, quod ex terra oritur, doctrinam Judaeorum possumus intelligere. Vestem ergo induimus, cum nosmetipsos bonis operibus circumdamus: ex lana autem linoque contexta utitur veste, qui cum traditionibus apostolorum etiam traditiones Judaeorum vult observare.
3.2.45
Praecepit etiam Dominus Moysi, ut si quis leprosus mundatus esset, veniret ad sacerdotem, et offerret duos passeres sacerdoti. Ex quibus ille unum immolans, decurrere faceret sanguinem ejus in aquas viventes, et intingens passerem vivum in aquas, in quibus sanguinem immolati passeris decurrere fecerat, cum ligno cedrino, lana coccinea, et hyssopo aspergeret septies leprosum, et tunc rite mundaretur. Per sacerdotem Christus intelligitur: duo vero passeres duorum Testamentorum doctores intelliguntur: per aquas autem viventes praecepta Evangelii designantur, de quibus Dominus dicit in Evangelio: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Aquas vivas vocat, eo quod vitam aeternam praestent facientibus ea. Per passerem igitur immolatum, sicut diximus, doctores Judaeorum, sacerdotes videlicet, scribae et pharisaei designantur. Sanguis vero, qui vitam passeri praestabat, spiritalis est intelligentia, quae in observationibus Judaeorum latebat. Et sicut passer sine sanguine mortuus efficitur, ita et multae observationes Judaeorum, si spiritalis intelligentia defuisset, vanae esse viderentur. Postquam ergo sanguis passeris apparuit, atque in aquas vivas decurrit, passer mortuus est; quia postquam spiritalis intelligentia, quae in observationibus Judaeorum latebat, per gratiam Domini nostri Jesu Christi manifestata est, quaedam observationes legales nihil profuerunt: sed et ipsi qui propter custodiam Legis fidem Christi spreverunt, secundum animam mortui sunt. Sanguis igitur passeris aquis viventibus admixtus est; quia omnis Scriptura, quae ad novum Testamentum pertinet, exemplis veteris Testamenti spiritaliter intellectis repleta est. Per lignum vero cedrinum Pater, per hyssopum Filius: per lanam autem coccineam, quae fulgorem ignis habet, Spiritus sanctus designatur. Iis tribus qui rite mundari volebat, aspergebatur; quia nullus per aquam baptismatis a lepra peccatorum mundari potest, nisi sub invocatione Patris et Filii et Spiritus sancti.
3.2.46
Sed si per haec tria Pater et Filius et Spiritus sanctus designantur, cur passer vivus quartus adjungitur? Per passerem namque vivum praedicatores novi Testamenti designatos fuisse diximus. Sacerdos ergo ligno cedrino, cocco, et hyssopo passerem vivum adjungebat; quia Dominus noster Jesus Christus in invocatione sui nominis, et Patris et Spiritus sancti adjungit ministerium sacerdotum, nosque a peccatis nostris, qui per leprosum designamur, per eorum invocationem, et per aquam baptismatis abluit. Qui passer in aquis viventibus intingi jubetur; quia qui alios docet, in divinis Scripturis doctum esse oportet: nam si caecus caecum ducere tentaverit, ambo in foveam cadunt. Qui leprosus septies aspergi praecipitur, quia nullius munditia sine donis septem Spiritus sancti perfecta esse potest. Quis enim sine timore Dei, sine pietate caeterisque virtutibus salvus esse potest? Sed cum unusquisque a praedicatoribus fidei qualiter vivere debeat secundum mandata Dei docetur, septies aqua viva aspergitur. Post emundationem vero leprosi passer vivus in agro avolare sinebatur; quia praedicatores sancti post expletum officium praedicationis suae in agro patriae coelestis avolare promerentur.
3.2.47
In alio quoque loco scriptum est; quia praecepit Dominus Moysi, ut offerrent filii Israel sacerdoti caprum emissarium, poneretque sacerdos manus super caput ejus, et confiteretur super eum peccata filiorum Israel, et mitteret eum per hominem paratum, in desertum; ut portaret peccata filiorum Israel in desertum. Ille autem qui caprum emissarium in desertum ducebat, non permittebatur in castra ingredi, nisi prius lavaret vestimenta sua. Eamdem ergo significationem habet sacerdos, quam et caper emissarius; significant enim Dominum nostrum Jesum Christum. Sacerdos igitur super caprum emissarium peccata filiorum Israel confessus est; quia Filius Dei peccata generis humani super hominem quem assumpsit, posuit, ut pro eis ipse moreretur. Per desertum vero, cujus habitationem omnes deliciosi perhorrescunt, crux designatur, cunctis reis valde horribilis. Duxit ergo homo paratus caprum emissarium in desertum, quia Judaei qui ad hoc scelus perpetrandum praesciti fuerant, Dominum nostrum Jesum Christum crucifixerunt. Illi autem qui caprum emissarium in desertum duxerat, praeceptum est ut lavaret prius vestimenta sua, et sic ingrederetur in castra; quia Judaei interfectores Christi in castra Ecclesiae ingredi non potuerunt, nisi prius aqua baptismatis abluerentur.
3.2.48
Et in Deuteronomio praecepit Moyses filiis Israel, dicens: Si transieris per agrum, et inveneris avem incubantem super pullos suos; ne teneas avem cum pullis suis, sed dimitte avolare avem in campum, et captos tene filios; ut longo vivas tempore in terra, quam Dominus Deus tuus dederit tibi. Numquid dimissio aviculae dies alicujus augere poterat? Non, sed spiritualiter intelligendum est. Per avem unaquaeque sancta anima designatur: per pullos autem ejus bona opera intelliguntur. Nam sicut avis pullos suos sub alas congregat, ut eos fovendo nutriat; ita unaquaeque sancta anima opera sua intra cordis secreta recondit, et ea semper augendo multiplicat et nutrit, ut ex iis mercedem plenissimam recipiat. Avem itaque cum pullis suis invenimus, cum aliquem justum pro suis bonis operibus amando amplectimur. Avem in agro avolare permittimus, cum eum quem diligebamus, per mortem ad regna coelestia conscendisse gaudemus: filios vero ejus captos tenemus, si ejus bona opera in mente retinemus, atque in eorum imitatione proficimus. Et in hoc longitudinem vitae nobis acquirimus, quae non nisi in coelesti beatitudine constitutis datur. De apertione tertii sigilli pauca de multis diximus, nunc ordinem prosequamur.
3.2.49
Audivi tertium animal dicens: Veni et vide; id est, intellige spiritaliter 529 Scripturam Legis. Et ecce equus niger, et qui sedebat super eum, habebat stateram in manu sua. Per equum nigrum doctores Legis possumus intelligere; nigredo enim equi sive obscuritatem Legis, quam docuerunt, sive duritiam designat. Nam et Moyses velamen habebat super faciem suam, eo quod splendor vultus ejus, id est, spiritalis intelligentia in Lege a lippientibus oculis non posset videri. Sessor autem equi Dominus est: statera vero aequitatem judicii legalis demonstrat, ut est istud: Animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, pedem pro pede, et qualem inflixerit quis maculam, talem et sustinere cogatur.
3.2.50
Et audivi vocem in medio quatuor animalium dicentem. Potest per vocem quae facta est in medio quatuor animalium, vox Ecclesiae accipi, Domini misericordiam implorantis. Bilibris tritici denario, et tres bilibres hordei denario, et vinum et oleum ne laeseris. Magna sunt quae protulit, et valde obscura. Per triticum ex quo panis optimus conficitur, divinam Scripturam possumus accipere, quae est panis animarum: duae vero librae tritici duo Testamenta designant, quibus divina Scriptura dividitur. Ex iis duabus libris tritici magnam ciborum copiam nobis sancti patres praeparaverunt, qui eam multipliciter exposuerunt: denarius autem Dominum designat. Binae ergo librae tritici denario copulantur; quia quod sancta scriptura loquitur, ad unius Dei omnipotentiam, magnitudinem, bonitatem, atque severitatem pertinet; quidquid enim boni erga proximos agimus, de illo est, non de nobis. Per asperitatem vero hordei opera sanctorum designantur: quae aspera quidem videntur per operationem, sed spes ea suavia facit, sicut dicit Dominus: Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. Tres autem bilibres hordei sunt: non inconvenienter ergo per senarium numerum, qui perfectus est, opera sanctorum designantur, quia perfectio sanctorum ex bonis operibus accrescit. Tres bilibres ergo hordei denario conjunguntur; quia quidquid boni electi in hoc saeculo operantur, quidquid adversi patiuntur, pro amore unius Dei omnipotentis agunt et patiuntur.
3.2.51
Aliter: per equum ii qui per Legem salvi facti sunt, designantur: per ascensorem ejus ipse dator Legis: per stateram vero aequitas judicii ejus. Consequens est ut per binas libras tritici et per tres bilibres hordei vetus Testamentum intelligamus: per binas ergo libras tritici duo praecepta charitatis, quae in Lege et prophetis specialiter commendantur, designantur, sicut Dominus dicit in Evangelio: In iis duobus mandatis tota Lex pendet et prophetae. Et per tres bilibres hordei vetus Testamentum possumus accipere; eo quod in tres partes ab Hebraeis dividatur, in Prophetas, in Legem, in Hagiographa. Nec inconvenienter per hordeum, quod asperum habet corticem, vetus Testamentum designatur, propter asperitatem videlicet praeceptorum legalium. Nam sicut hordeum infra asperitatem corticis sui medullam continet, ex qua panis conficitur, ita et infra litteram veteris Testamenti spiritalis intelligentia continetur, ex qua a magistris Ecclesiae panis doctrinae spiritalis conficitur, ad nutrimenta fidelium proficiens; scribit enim apostolus Paulus quia nullum ad perfectum adduxit Lex, nullum scilicet eorum qui eam carnaliter intelligunt et operantur: eos vero qui eam spiritaliter intelligunt et operantur, ad perfectionis culmen sine dubio erigit. Tres ergo librae hordei duplicantur, ut ad senarium, qui perfectus est numerus, perveniant; cum vetus Testamentum a doctoribus Ecclesiae primo historialiter, postea spiritaliter intelligitur, ejusque spiritalis intelligentia operibus impletur. Per denarium autem aeterna vita designatur, sicut Dominus docet in Evangelio. Precatur igitur Dominum Ecclesia, et dicit: Bilibris tritici denario, et tres bilibres hordei denario, id est, ii qui duo praecepta charitatis secundum doctrinam Legis atque Prophetarum, patribus videlicet veteris Testamenti: similiter et eis qui vetus Testamentum spiritaliter intelligunt et operantur, id est, fidelibus Ecclesiae, denarium vitae aeternae dignare largiri. Per austeritatem vero vini activam vitam, per pinguedinem olei contemplativam possumus accipere. Quod ergo dicit: Vinum et oleum ne laeseris, tale est ac si diceret: Eos qui tibi per activae vitae opera sive contemplativae servire studuerunt, ne laeseris, cum ad judicium veneris.
3.2.52
Sequitur: Et cum aperuisset sigillum quartum. Apertio sigilli quarti ad prophetas pertinet, qui adventum Christi, passionem, et resurrectionem ejus, vocationemque gentium et aperto sermone, et per varias figuras praedixerunt: Salvator igitur noster quartum sigillum aperuit, quando intelligentiam prophetarum doctoribus Ecclesiae praebuit. Sed de dictis prophetarum non est nobis necesse quidquam dicere, eo quod ab eisdem doctoribus expositi sint. Et quia non solum quae a prophetis scripta sunt, sed et quae ab eis gesta sunt, spiritalem habent intelligentiam, pauca de iis quae per David, Eliam et Elisaeum gesta sunt, dicamus.
3.2.53
In Regum volumine scriptum est, quia cum David vellet pergere ad pugnam contra Philistaeum, dixit ad Saul: Pascebat servus tuus gregem patris sui, et veniebat leo vel ursus, tollebatque arietem de medio gregis, et insequebar, percutiebamque eos, eruebamque eum de ore eorum. Et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum, et suffocabam, interficiebamque eos; nam et leonem et ursum interfeci ergo servus tuus. David Christum significat; per leonem autem et ursum persecutores Ecclesiae designantur: per leonem imperatores et caeteri principes terrae: per ursum Judaei designati sunt, qui Ecclesiam Dei persecuti sunt: per arietem vero martyres designantur. Leo igitur et ursus venit, atque arietem de medio gregis abstulit; quia persecutores quosdam de Ecclesia fideles tulerunt, atque pro Christi nomine interfecerunt. Et sicut David leonem et ursum insecutus percussit, atque arietem de ore eorum eruit: similiter et Redemptor noster quosdam ex persecutoribus persecutus est, quando eis poenam quam merebantur, in praesenti saeculo irrogavit, sicut primo 530 Herodi, et iterum secundo, et tertio, et multis aliis. Percussit quippe, quando eos aeterna morte damnavit: arietem de ore eorum eruit, quia populum fidelium ab eorum laceratione liberavit. Et iterum illi consurgebant adversum David, quia temporibus persecutorum cum alii punirentur, alii contra Christum insurgebant, ut ejus nomen atque culturam funditus exstinguerent. Sed David apprehendebat mentum eorum, et suffocabat, interficiebatque eos. Per mentum, quod ori est proximum, blasphemiae Judaeorum atque paganorum designantur. Christus mentum persecutorum apprehendit, et suffocavit, interfecitque eos; quando imperatoribus in Christum credentibus, omnis cultura et error gentilium ita suffocatus est, ut nullus persecutorum auderet os ad blasphemandum Christum aperire; omnesque exstincti sunt, credentibus in Christum gentibus.
3.2.54
Idem autem David cum ad bellum contra Philistaeum iret, baculum suum tulit secum, quem semper habebat in manibus, elegitque sibi quinque limpidissimos lapides de torrente, et misit eos in peram, quam habebat secum, et fundam manu tulit, et processit contra Philistaeum. Per baculum quo homo sustentatur, apostoli designantur, qui Christum quasi sustinuerunt, cum opus propter quod in mundum venerat, compleverunt, sicut dicit apostolus Paulus: Dei enim adjutores sumus. Per peram autem ejus humanitas designatur: per quinque lapides quinque libri Moysi, quos in peram misit; quia scientiam quinque librorum homini, quem assumpserat, dedit: per fundam autem ejus linguam accipere possumus. Processio vero David contra Philistaeum duobus modis secundum allegoriam intelligi potest; processit namque Salvator noster contra Philistaeum, quando ductus est in desertum a Spiritu sancto; ut tentaretur a diabolo, vinceretque diabolum. Quinque lapides David in peram misit, sed ex uno Goliam prostravit; quia Salvator noster scientiam quinque librorum aequaliter possedit, sed ex uno, id est Deuteronomio, trina testimonia assumpsit, ex quibus tres tentationes diaboli devicit. Et sicut David funda lapidem jecit, et Goliam interfecit; ita et Dominus noster Jesus Christus lingua sanctae Scripturae testimonia protulit, et diabolum superavit.
3.2.55
Aliter: perrexit David ad pugnam contra Philistaeum: similiter et Christus, ut diabolum vinceret, ad passionem properavit. David lapide Goliam dejecit, similiter et Christus diabolum morte sua peremit. Cumque gladium non haberet in manu David, tulit gladium Philistaei, et interfecit eum gladio suo, praeciditque caput ejus. Gladius diaboli mors est: Invidia enim diaboli mors intravit in orbem terrarum. Iste est gladius, quo primum hominem, deinde genus humanum usque dum a Christo redimeretur, interfecit. Hunc gladium incurrimus, cum peccamus: sed hunc gladium Christus non habebat; quia peccatum non fecerat, nec inventus fuerat dolus in ore ejus. Originali quoque peccato obnoxius non erat; quia ex concubitu viri, qui sine peccato esse non potest, ortus non fuerat. Christus itaque qui mortem ex debito non habebat, a diabolo qui auctor ejus erat, mortem mutuavit, et per eam eumdem principem mortis interfecit. Per caput autem Philistaei genus humanum in hoc loco designatur. Praecidit David caput Philistaei, quia Christus a corpore diaboli electorum multitudinem separavit. Detulit illud in Hierusalem, quia multitudinem electorum in coelesti beatitudine, quae Hierusalem vocatur, collocavit.
3.2.56
De Elia vero et Elisaeo quamvis eorum facta plena sint spiritalibus sensibus, ea tantummodo proferamus, quae a Domino in Evangelio commemorata sunt. Nam cum venisset Dominus in Nazareth, dixerunt ei concives ejus: Quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua. Dixitque eis: Amen dico vobis, quia multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est coelum, et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sareptam Sidoniae ad mulierem viduam. Et multi leprosi erant in diebus Elisaei in Israel, et nemo eorum mundatus est, nisi Naaman Syrus. In Regum volumine scriptum est quia cum coepisset Achab rex Israel Eliam persequi, praecipiente Domino, abiit in desertum, et sedit juxta torrentem Charib: corvi quoque deferebant ei panes et carnes mane, et panes et carnes vespere, et bibebat de torrente. Elias Christum figurabat: per torrentem autem Charib Legem debemus intelligere. Charib interpretatur mendacium, non quod lex mendacium sit; solent namque prudentes proponere auditoribus suis parabolas, ut apertius intelligantur ea, quae dicere volunt, et introducunt bestias et aves loquentes. Quod si sola verba parabolarum attendas, mendacium esse prospicies: sin vero sensum, veritatem probabis. Similiter et quaedam praecepta legalia, si litteram tantummodo attendas, inutilia tibi videbuntur: si spiritalem intelligentiam, veritas tibi magna in littera refulget. Quaedam igitur praecepta legalia Judaeis mendacium sunt; quia ea carnaliter intelligunt: nobis autem veritas; quia ea spiritaliter intelligere curamus. Per corvos vero sacerdotes Judaeorum designantur, velamine cordium suorum tenebrosi: per carnes juge sacrificium quod mane et vespere offerebatur. Panes autem panes propositionis demonstrant, qui assidue in conspectu Domini ponebantur: bibebat vero de torrente, quia in observationibus legalibus Christus delectabatur. Post dies autem multos siccatus est torrens; quia veniente Christo in carne, et Evangelium praedicante, observatio legalis cessavit, atque ab illo tempore nihil profuit, sicut dicit Dominus: Lex et prophetae usque ad Joannem, etc.. Et iterum dicit ad Israel per prophetam. Ne offeratis ultra sacrificium frustra. Incensum abominatio est mihi: neomenias et sabbata vestra non feram, iniqui sunt coelus vestri.
3.2.57
Et dixit Dominus ad Eliam: Vade in Sareptam Sidoniorum, et manebis ibi; praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te. Qui consurgens, abiit in Sareptam. Elias in Sareptam abiit; quia Judaeos perfidos Christus derelinquens, per apostolos suos transivit ad gentes: Sarepta vero succensa interpretatur, vel angustia panis; gentiles quippe, 531 qui erant civitas diaboli, et qui per Sareptam designantur, igne vitiorum succensi erant. De hoc igne Scriptura dicit: Omnes vos accendentes ignem, accincti flammis ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis vobis. Illi namque flammis accincti sunt, qui igne vitiorum undique exuruntur, qui et angustia panis vocantur; quia nullus praedicator umquam ad eos accesserat, qui pabulum verbi Dei eis impertiret. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit et mulier vidua, colligens ligna. Eamdem significationem habet mulier, quam et civitas; significat enim Ecclesiam ex gentibus congregatam: vidua vero erat, quia Deum virum suum, peccatis suis exigentibus, perdiderat. Et vocavit eam, dixitque ei: Affer mihi paululum aquae in vase, ut bibam. Minora petiit, ut ad majora perveniret; possumus namque per paululum aquae, quod animum sitientis refrigerat, voluntatem audientium intelligere; quia sicut sitientis linguam aqua refrigerat, ita et praedicatorum mentes promptus animus auditorum. Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum ejus, dicens: Affer mihi et buccellam panis in manu tua. Quasi post tergum nobis est, quod ignoramus: Elias ergo post tergum mulieris clamavit, quia praedicatores sancti gentibus Deum, quem ignorabant, praedicaverunt; unde et per buccellam panis initia fidei possumus intelligere.
3.2.58
Et quia illi competenter ad fidem veniunt, qui student prius peccata sua confiteri, recte subditur: Dixitque ei mulier: Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum potest pugillus capere farinae in hydria, et paululum olei in lecytho. Lecythus vas erat, in quo oleum servabatur. Possumus vero per farinam rationem, per oleum autem opera misericordiae intelligere. Gentilis ergo populus cognoscens se graviter errasse, confitebatur nihil in se boni esse; nisi tantummodo quod parum rationis, et parum ex operibus misericordiae videretur habere. Gentiles namque parum rationis habebant; quia ex parte rationabiles, ex maxima autem parte irrationabiles erant. Quid enim irrationabilius, quam dicere ligno aut lapidi: Deus meus es tu? Habebant et parum misericordiae; quia ipsa natura saepe eos ad hoc impellebat, ut miseris subvenirent. Per vasa vero in quibus farina et oleum continebatur, eorum corda designantur. En colligo duo ligna, ut ingrediar, et faciam illud mihi et filio meo, ut comedamus et moriamur. Ligna quae in civitate colliguntur, nihil utilitatis habent, nisi ut igni comburantur. Per ligna igitur errores gentilium diabolica fraude inventi designantur. Mulier ligna duo colligebat, quia gentilis populus ex doctrina philosophorum atque poetarum diversos errores colligebat, pro quibus perpetuo incendio traderetur. Sed quid est, quod dicit: Ut comedamus et moriamur? Nos enim ideo comedimus, ut vitam in corpore servemus: haec autem ideo se dicit comedere, ut moriatur; quia doctrina gentilium mortem magis infert, quam vitam.
3.2.59
Ad quam Elias: Vade, et fac sicut dixisti, verumtamen mihi fac ex ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me; tibi autem et filio tuo facies postea. Per panem fides, per cinerem vero saepe poenitentia designatur, sicut dicit beatus Job ad Dominum: Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere. Panis igitur cinere cooperitur, cum quilibet infidelis ad fidem veniens, primum studet deflere mala quae fecit; ut convenientius ad fidem Christi percipiendam, quae in baptismate datur, accedat. Elias itaque praecepit mulieri ut ex farina panem faceret, sibique deferret; quia praedicatores sancti gentes hortabantur, ut ex rationis bono quod a Deo perceperant, cibum fidei Deo praepararent, sibique deferrent; fidem namque unusquisque ad baptismum veniens, praedicatori defert, cum ad interrogationem sacerdotis qualiter credat, confitetur; Elias panem quem mulieri facere praecepit, comedit, quia profectus filiorum merces est praedicatorum. Quapropter Elias mulieri praecepit ut sibi primum, postea sibi et filio suo panem praepararet; quia conversio peccatoris praedicatori primo imputatur: postea vero conversus panem sibi praeparat, cum in bonis operibus semetipsum exercens, ut haeres coelestis patriae fiat obtinet. Quod autem ait Elias: Hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur usque in diem, in qua daturus est Dominus pluviam super terram; illud significat, quod fides ab electorum cordibus bonaque opera non deficient, usque dum Dominus ad judicium cum omnibus sanctis suis veniat.
3.2.60
Similiter et Elisaeus Christum figurabat, Naaman vero populum gentium. Multi leprosi erant in Israel, et nemo eorum mundatus est, nisi Naaman Syrus; quia veniente Christo in carne, et Judaei et gentes lepra peccatorum suorum circumdati erant: sed Judaeis in iniquitate sua permanentibus, gentes a lepra peccatorum suorum mundatae sunt. Praecepit ergo Elisaeus Naaman, dicens: Vade et lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis. Abiit, et lavit in Jordane septies, et restituta est caro ejus sicut caro pueri parvuli, et mundatus est a lepra. Aqua Jordanis baptismum figurabat, eo quod in ea Christus baptizatus sit. Naaman aquis Jordanis ablutus est, et lepra mundatus; quia populus gentium aqua sacri baptismatis a lepra peccatorum suorum est expurgatus. Septena vero ejus lavatio septiformem Spiritum sanctum figurabat, per cujus operationem remissio peccatorum in baptismo datur; quia sicut corpus visibiliter aquis baptismatis, ita anima invisibiliter per operationem Spiritus sancti a peccatis omnibus emundatur. Giezi autem qui pretium sanitatis a Naaman percepit, lepramque ejus haereditavit, eos designat, qui doctrinam suae praedicationis hominibus vendunt: quos Dominus in Evangelio non pastores, sed mercenarios vocat. Elisaeus igitur sanitatem contulit, et Giezi pretium accepit; quia ab eis quos divina misericordia salvat, perversi doctores pretium sanitatis exigunt. Et ideo haeredes leprae eorum efficiuntur; quia in malis quae isti per gratiam Dei contempserunt, permanentes damnationem sibi perpetuam acquirunt. De apertionibus quatuor sigillorum quae ad vetus Testamentum pertinere certum est, pauca de multis diximus; ut demonstraremus nihil aliud esse sigillorum apertionem, nisi demonstrationem spiritalium sensuum in veteri Testamento, quae nobis per Christum facta est.
3.2.61
Sequitur: Et ecce equus pallidus, et qui sedebat super eum, nomen 532 illi mors, et infernus sequebatur eum. Videntur haec quae de equite quarto dicuntur, ad Antichristum pertinere: sed quia superiores tres equites in bonam partem interpretati sumus, ut convenirent cum apertionibus trium sigillorum; ordinis rectitudo cogit, ut et istum in bonam partem intelligamus, quatenus concordet cum apertione quarti sigilli, quam ad prophetas pertinere demonstravimus. Equus igitur pallidus prophetas significat: pallor vero diversis modis accidit hominibus; aliquando namque pavore, aliquando languore, aliquando morte totum corpus occupante, multisque modis aliis pallescunt homines. Prophetae itaque, qui populo peccanti praedicebant quod in rapinam et gladium et perditionem darentur, non inconvenienter colorem pallidum habuisse dicuntur: sessor autem hujus equi Dominus est, qui in prophetis suis inhabitavit. Sed valde durum videtur, quod nomen mortis habuisse dicitur; ipse enim vita est omnium electorum suorum, sicut ipse dicit: Ego sum vita. Sed si diligenter Scripturas divinas inspexerimus, inveniemus Dominum nostrum Jesum Christum etiam mortem vocari. Nam sicut vita est omnium electorum, quibus quotidie vitam aeternam largitur; ita et mors dici potest reproborum, quos pro sceleribus suis quotidie morti tradit perpetuae; ipse enim habet potestatem animam et corpus perdere in gehennam. Nomen ergo mortis habuisse dicitur, quia Israelitico populo peccanti mortem intulit, sicut in cantico Deuteronomii ipse manifeste demonstrat, cum dicit: Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima: devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet. Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis: consumentur fame; et devorabunt eos aves morsu amarissimo. Dentes bestiarum immittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium. Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, et reliqua.
3.2.62
Hunc equitem infernus sequebatur, quia omnes qui comminationes prophetarum quas ex ore Domini ad populum protulerant, contempserunt, infernus absorbuit. Unde et sequitur: Et data est ei potestas in quatuor partes terrae occidere in gladio, et fame, et morte, et bestiis terrae. Per quatuor partes terrae omnis terra Israel designatur. Qualiter autem in gladio, et fame, et morte, et bestiis terrae consumpti fuerint, libri Prophetarum atque Regum aperte demonstrant. Quaerendum vero nobis est cur apertio quatuor sigillorum ad vetus Testamentum, trium vero ad novum pertineat. Quatuor namque sunt elementa, quibus secundum corpus subsistimus; vetus igitur Testamentum in quaternario numero non inconvenienter ponitur; quia lex Moysi nihil aliud populo Hebraico, nisi ea quae ad quatuor elementa pertinent, repromittit. Novum vero Testamentum in ternario numero ponitur; quia fides sanctae Trinitatis, sine qua salvi esse non possumus, in eo specialiter commendatur.
3.2.63
Et cum aperuisset sigillum quintum. Quinti sigilli apertio, sexti et septimi, sicut jam diximus, ad apertionem novi Testamenti pertinet: et quamvis novum Testamentum apertio sit veteris Testamenti; tamen multa in eo obscure ponuntur, quae necesse est ut exponantur. Igitur sigillum quintum sextum et septimum Salvator aperuit, quando ea quae per parabolas ipse locutus est, et figuraliter gessit, doctoribus Ecclesiae patefecit. Sed de expositione novi Testamenti non est nobis necesse quidquam dicere, eo quod a sanctis patribus mirabiliter et multipliciter sit expositum. Quinti igitur sigilli apertio ad martyres pertinet: quintum vero sigillum tunc Christus aperuit, quando ea quae per parabolas et quasdam figuras de persecutione martyrum, et glorificatione eorum dixit, doctoribus Ecclesiae manifestavit. Aperuit etiam quintum sigillum, quando eis coelestem gloriam quam promiserat, contulit, eosque in mundo apud homines clarificavit. Vidi sub altare Dei animas interfectorum propter verbum Dei, et testimonium Jesu, quod habebant. Altare Dei Christus est: animae igitur sanctorum sub altare quiescunt, quia sicut capiti supposita sunt membra, eique cohaerent, ita et animae sanctorum in coelesti gloria constitutae, Christo salvatori subjectae sunt, eique per conjunctionem membrorum nectuntur.
3.2.64
Et clamabant voce magna, dicentes: Usquequo, Domine sanctus et verus, non judicas et non vindicas sanguinem nostrum de iis, qui habitant in terra? Cum scriptura praecipiat malum pro malo non reddere, et Dominus dicat in Evangelio: Diligite inimicos vestros, et benefacite iis, qui oderunt vos; quid est quod sancti in coelestibus constituti ultionem de inimicis suis expetunt? Sed scimus sanctos Dei diem ultimum desiderare, in quo et corpora et mercedem plenam laborum suorum a Domino percipient. Nam hunc diem Dominus desiderandum esse discipulis suis manifestavit, cum signa diei judicii praediceret, dicens: Cum autem videritis haec fieri, respicite et levate capita vestra; quoniam appropinquavit redemptio vestra. Et in oratione Dominica assidue petimus, ut adveniat regnum tuum. Verum quia sanctorum resurrectio atque glorificatio in die judicii fiet, et dies judicii damnatio erit impiorum, sancti ultionem de inimicis suis postulant, quando petunt ut dies Domini veniat; quia eo die damnatione perpetua damnabuntur. Sed hic quaestio oritur, cur sancti diem Domini desiderent, cum propheta dicat: Vae desiderantibus diem Domini? Scimus namque diem Domini damnationem esse impiorum, sicut jam diximus. Et quid necesse fuit prophetae dicere: Vae desiderantibus diem Domini! cum nullus impius reperiatur, qui aut mortem suam, aut diem Domini desideret; eo quod in eo damnari metuit? Et quia verum est quod propheta dixit, investigandum nobis est quid significet. Damnatio quippe impiorum sunt peccata: quicumque ergo cum scorto coire desiderat; damnationem suam desiderat: quicumque inebriari desiderat, damnationem suam desiderat: qui equum aut bovem aut aliquid huic rei simile furari desiderat, damantionem suam desiderat: qui damnum aliquod proximo inferre desiderat, damnationem suam desiderat. Igitur quia damnatio impiorum erit dies judicii, quicumque ea scelera committere desiderat, pro quibus in die judicii damnabitur, diem Domini, id est, damnationem suam desiderat.
3.2.65
Et datae sunt illis singulae stolae albae. Stolae albae gloria est sanctarum animarum, singulas stolas albas sancti Dei nunc possident; quia corporibus 533 in terra quiescentibus, solius animae beatitudine aeterna perfruuntur: binas stolas tunc percipient, cum post resurrectionem animae cum corporibus gloriam coelestis patriae sine fine possidebunt. Et dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum, donec impleantur conservi eorum, et fratres eorum, qui interficiendi sunt, sicut et illi. Tempus modicum tempus est usque ad diem judicii: quod modicum idcirco dicitur, quia in comparatione futuri temporis valde modicum est. Sancti ergo qui hoc desiderant, ut dies judicii fiat, in qua et corpora et mercedem plenam laborum suorum recipiant, tempus modicum exspectare jubentur, donec impleatur numerus fratrum eorum; quia dies judicii non veniet, usque dum impleatur omnis numerus electorum. Sed quaerendum nobis est, cur solae animae pro Christi nomine interfectorum sub altare Dei quievisse, et stolas singulas accepisse legantur; cum omnes electorum animae sub hoc altare quiescant, easdemque stolas et ipsae possideant? Per animas igitur interfectorum non solum martyres, sed et omnes animas justorum debemus accipere; eo quod et ipsi mundo sint mortui, ut Deo viverent, sicut dicit Apostolus: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Et de semetipso dicit: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo; et: Omnes qui volunt pie vivere in Christo Jesu, persecutionem patiuntur; et: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Sed et Joannes auctor hujus libri, calicem Domini bibisse describitur, cum sine gladii peremptione quieverit.
3.2.66
Et cum aperuisset sigillum sextum. Sigilli sexti apertio ad Judaeorum dejectionem, sicut diximus, et ad gentium vocationem pertinet. Et quia Christus de Judaeorum perditione et de gentium electione multa per parabolas est locutus, quaedam etiam gessit, quae hoc designaverunt; sextum sigillum aperuit, quando doctoribus Ecclesiae ea quae per figuras dixit et fecit, per inspirationis suae gratiam patefecit. Aperuit etiam sextum sigillum, quando ea quae praedixit, opere implevit. Terrae motus factus est magnus. Per terram in hoc loco Judaei designantur: terrae motus factus est magnus, quando a Romanis haec gens est devastata. Et sol factus est niger, sicut saccus cilicinus. Per solem idem Judaeorum populus designatur: sol igitur factus est niger, tamquam saccus cilicinus; quia populus Judaeorum qui propter cognitionem unius Dei, et propter custodiam Legis, velut sol in mundo, refulgebat inter caeteras gentes, factus est omnibus hominibus odiosus propter iniquitates suas; sacco namque poenitentes vestiuntur, ut indicent se esse peccatores. Sol ergo nigredinem sacci habuit, quia omnibus gentibus facinora Judaeorum patuerunt. Et luna facta est sicut sanguis. Eamdem significationem habet luna, quam sol; significat namque Synagogam. Luna ergo speciem sanguinis habuisse visa est, quia omnibus claruit Judaeos propter effusionem sanguinis Christi sanctorumque ejus esse deletos.
3.2.67
Et stellae ceciderunt super terram, sicut ficus mittit grossos suos, cum a vento magno movetur. Per stellas principes sacerdotum designantur, scribae et pharisaei: per ficum autem terram Judaeorum possumus intelligere: grossi vero ejusdem arboris fructus inutiles vocantur, qui cito labuntur, cum arbor eadem vento concutitur. Ficus igitur vento commota est, et inutiles fructus a se emisit; quia terra Judaeorum a Romanis invasa est, et gentem inutilem, et Deo odibilem a se expulit, ut habitatio fieret fidelium. Stellae itaque grossorum more in terram ceciderunt; quia eos qui per doctrinam Legis velut stellae in populo refulgebant, eadem poena conclusit, quae et caeteram multitudinem.
3.2.68
Et coelum recessit, sicut liber involutus. Per coelum vetus Testamentum designatur: liber vero quando involvitur, ejus scriptura ab oculis intuentium absconditur. Liber ergo Judaeis involutus est, quia spiritalem intelligentiam in veteri Testamento, quae Christum demonstrabat, intelligere noluerunt. Coelum itaque sicut liber involutus recessit, quia vetus Testamentum Judaeos dereliquit, et ad gentes transivit. Et omnis mons et insulae de locis suis motae sunt. Et quia Judaeorum terra montuosa est, possumus per montes eos qui in civitatibus, per insulas autem eos qui in campestribus habitabant, intelligere. Qui de locis suis moti sunt, quia omnes aut exterminati, aut in captivitatem ducti sunt.
3.2.69
Et reges terrae, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus et liber absconderunt se in speluncis, et in petris montium, et dicunt montibus: Cadite super nos, et abscondite nos a facie Sedentis super thronum, et ab ira Agni; quoniam venit dies magnus irae ipsorum, et quis poterit stare? Per reges terrae principes et tribunos, eos qui hanc gentem regere videbantur, possumus intelligere: per divites et fortes, servos et liberos, caeteram multitudinem. Qualiter autem se in speluncis et petris montium absconderunt, Josephus manifeste narrat, qui eversionem Hierusalem describit. Tanta enim fuit afflictio, ut cum fame diutina consumerentur, et ab hostibus exterius, et multo deterius a praedonibus intrinsecus affligerentur; absconderint se in puteis et cloacis, et in quibusdam terrae abditis locis, cupientes mori, ut prolixam miseriam mortis compendio terminarent. Qui etiam scientes se pro sceleribus suis ista pati, et post mortem se inferni poenas esse passuros, cupiebant ut montibus, sub quibus delitescebant, opprimerentur et absconderentur a facie Dei et a facie Christi ejus, quem graviter noverant se offendisse. Nam et Dominus cum ad passionem duceretur, hoc eos esse passuros mulieribus se lamentantibus praedixit, dicens: Filiae Hierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros; quia ecce venient dies quando dicent: Beatae steriles, quae non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt! Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Cooperite nos. Quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? Se viride lignum, illos vero lignum aridum vocat: ac si dixisset: Si in me qui lignum sum secundum humanitatem, viride autem secundum divinitatem, id est, qui Deus sum et homo, haec faciunt; in illis qui lignum sunt aridum, 534 id est, qui viriditatem fidei non habent, quid fiet? Subauditur, pessime peribunt. Sed et arbor fici quam Dominus ante passionem maledicendo aridam fecit, eo quod in ea fructum non reperisset; eosdem Judaeos designavit, quos maledictione perpetua damnavit, eo quod in illis fructum fidei nullum reperisset.
3.3.1
DE VISIONE TERTIA. CAPUT VII.--
3.3.1
Post haec vidi quatuor angelos stantes super quatuor angulos terrae. Judaeorum dejectione praemissa, nunc qualiter Ecclesia ex gentibus congregata fuerit, narrare inchoat. Per quatuor quippe angelos quatuor regna designantur, Assyriorum scilicet, Persarum, Macedonum atque Romanorum. Sed quia potestas quatuor regnorum ad solos Romanos transierat, per quatuor angelos soli Romani intelliguntur, qui potestatem sibi quatuor regnorum vindicaverant: per quatuor vero angulos universae gentes, quae intra quatuor mundi plagas continentur, designantur, quas sibi Romani subjecerant. Tenentes quatuor ventos terrae, ne flarent super terram, neque super mare, neque in ullam arborem. Per ventos qui nubes excitant, ut terram irrigantes faciem ejus hilarem reddant, ac fructiferam faciant, pax cunctis mortalibus optata designatur, quae et mentes hominum laetificat, et ut propriis utilitatibus deserviant, facultatem tribuit: per terram et mare omnes gentes figurantur: per arbores autem, ii qui inter eos principatum tenebant. Quatuor ergo angeli quatuor ventos tenebant, ne flarent super terram; quia Romani, qui per quatuor angelos designantur, omnem terram caedibus, et rapinis, et mortibus hominum replentes, non sinebant genus humanum pacatum esse ac quietum.
3.3.2
Et vidi alterum angelum descendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi. Alter angelus Christus est, de quo scriptum est: Et vocabitur nomen ejus magni consilii Angelus. Ipse est sol, de quo scriptum est: Vobis autem timentibus nomen meum orietur sol justitiae, et sanitas in pennis ejus. Ab ortu solis Christus descendit, id est, a semetipso; quoniam non ex concubitu viri carnem assumpsit, sed a semetipso, qui utique sibi carnem immaculatam ex carne Virginis creavit. Signum autem Dei vivi est divinitas: nam in carne positus, signum Dei vivi habuit; quia ea opera gessit, quae demonstrabant eum unicum esse Filium Dei, sicut ipse dicit: Opera quae ego facio, ipsa testimonium perhibent de me.
3.3.3
Et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est nocere terrae et mari dicens: Nolite nocere terrae et mari neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. Clamasse Dei fecisse est, etenim adventu suo fecit ut Romani ab infestatione generis humani cessarent, fieretque pax per universum orbem, sicut dicit Psalmista: Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec semina fidei per universas gentes spargerentur, ac signaculo fidei ii qui praeordinati erant ad vitam aeternam, signarentur.
3.3.4
Et audivi numerum signatorum, centum quadragintaquatuor millia signati ex omni tribu filiorum Israel. Per centum quadragintaquatuor millia praesentis Ecclesiae electi designantur; duodecies namque duodeni fiunt centum quadragintaquatuor. Omnes igitur qui fidem duodecim apostolorum custodiunt, actusque imitantur, in hoc numero consistunt. Sed quaerendum nobis est, cur ex omni tribu filiorum Israel congregati esse dicantur, cum multo plures ex gentibus quam ex Judaeis crediderint. Verum si interpretationes nominum attendimus, in nominibus duodecim tribuum omnes electos reperiemus; nomina quippe duodecim tribuum ad omnes electos pertinent.
3.3.5
Ex tribu Juda duodecim millia signati: ex tribu Ruben duodecim millia signati: ex tribu Gad duodecim millia signati: ex tribu Aser duodecim millia signati: ex tribu Nephthalim duodecim millia signati: ex tribu Manasse duodecim millia signati: ex tribu Simeon duodecim millia signati: ex tribu Levi duodecim millia signati: ex tribu Issachar duodecim millia signati; ex tribu Zabulon duodecim millia signati: ex tribu Joseph duodecim millia signati: ex tribu Benjamin duodecim millia signati. Juda prior ponitur, Benjamin vero ultimus: quod si interpretationes nominum inspicere voluerimus, Judam inferiorem, Benjamin vero superiorem reperimus; nam qui ad Deum conscendere desiderat, a minoribus incipit, ut gradatim crescendo ad majora perveniat, sicut dicit Psalmista: Ibunt sancti de virtute in virtutem. Et quia sancti ad Deum per iter virtutum conscendunt, subjungit: Videbitur Deus deorum in Sion. Juda confessio interpretatur. Juda ergo prior ponitur; quia quicumque post peccata ad Deum converti desiderat, necesse est ut prius confiteatur peccata sua, sicut dicit Jacobus apostolus: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini, videlicet ut per confessionem peccatorum et poenitentiam Deum sibi placabilem faciat, quem offenderat. Et quia qui salubriter poenitet, et deflet mala quae fecit, gaudium in coelo facit, oculos misericordiae Dei ad se convertit, sicut dicit Dominus: Convertimini ad me, et ego revertar ad vos. Ruben secundus ponitur, qui visionis filius interpretatur; quia per poenitentiam visionis factus est filius, qui erat antea filius perditionis. Post Ruben Gad sequitur, qui accinctus interpretatur; quia necesse est, ut qui poenitet se mala gessisse, et petit ne in eadem relabatur, contra omnia vitia armetur, voluptalesque carnales a se praecidat: quia non potest fieri ut a peccatis abstineat, qui in voluptatibus carnalibus requiescit.
3.3.6
Et quia qui contra vitia pugnat viriliter, jam beatus esse incipit; Aser in ordine ponitur, qui beatus interpretatur. Post Aser Nephthalim ponitur, qui dilatatio mea interpretatur. Omnis enim qui scit se Deum offendisse, et vult ut ei misericordia divina succurrat, debet et ipse misereri quibuscumque potest, et quomodo potest, sicut dicit Dominus: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Illius quippe mens circumquaque dilatatur, qui per dilectionem quam proximis exhibere debet, omnibus quibuscumque potest, miseretur. Post Nephthalim Manasses sequitur, qui oblitus interpretatur; quia expedit ut qui peccata sua deflet, qui eleemosynas pauperibus largitur, 535 ut peccata ejus dimittantur, eadem peccata ita deserat, quatenus ea penitus oblitus esse videatur.
3.3.7
Et ideo Simeon sequitur, qui exauditio interpretatur; ille enim pro malis quae fecit, deprecans ut ei dimittantur, a Deo exauditur, qui omnia vitia ex toto deserit. Deinde Levi sequitur, qui additus sive assumptus interpretatur; quia qui de peccatis quae fecit, jam poenitentiam exercuit, qui contra vitia pugnavit, eaque devicit, qui erga indigentes misericors exstitit, atque his operibus hoc promeruit, ut ejus peccata dimitterentur, de venia jam securus, timorem ignis aeterni a mente abjicit, atque in amorem Dei ac coelestis patriae totus assumitur, iisque additur, qui filii Dei nuncupantur et sunt. Sequitur Issachar, qui merces interpretatur: sed interpretationem hujus nominis clarius videbimus, si ea quae mater Lia, eo nascente, dixit, ponamus; ait enim: Reddidit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo. Et idcirco appellavit nomen ejus Issachar, id est, merces. Caro nostra ancilla nostra debet esse: vir noster Deus noster est. Ancillam vero nostram viro nostro damus, si carnem nostram Dei servitio mancipamus, si eam vigilare, jejunare, et abstinere compellimus, atque voluptates ejus edomamus. Issachar igitur Liae in mercedem datus est a Deo; quia iis qui carnem domant, qui vitia exstinguunt, ea merces datur a Deo, ut virtutibus ditentur.
3.3.8
Et ideo post Issachar Zabulon ponitur, qui habitaculum fortitudinis interpretatur. Quis est autem fortis, nisi Deus? de quo Psalmista dicit: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio. Et quod habitaculum fortitudinis, nisi habitatio Dei? In illo enim habitat Deus, in quo fides, patientia, castitas, humilitas, charitas caeteraeque virtutes commorantur. Et quia per operationem virtutum augentur praemia meritorum, Joseph subsequitur, qui augmentum interpretatur. Benjamin ultimus, immo et superior ponitur, qui filius dexterae interpretatur. Dextera namque Patris Filius dicitur: et Evangelium loquitur, quia sancti Dei ad dexteram Dei ponentur. Electi itaque filii dexterae efficiuntur, cum ab hac vita subtracti, in coelestibus sedibus collocantur; ubi nihil est sinistrum, sed totum dextera. Igitur quia interpretationes nominum duodecim tribuum usque ad eum finem perduximus, quo in coelestibus sedibus collocantur, congruum est ut ea quae sequuntur, ad glorificationem animarum sanctarum transferamus.
3.3.9
Post haec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis stantes ante thronum, et in conspectu Agni... Et clamabant voce magna, dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. Per turbam superiorem, quae numero comprehenditur, electi qui in Ecclesia Dei singulis temporibus laborant, designantur, sicut jam diximus. Et quia multi sunt vocati, pauci vero electi( Matth. XX, 16), et in comparatione reproborum exigua est turba electorum, non immerito numero centum quadraginta quatuor millium, electi qui singulis temporibus in Ecclesia Dei laborant, designantur: in coelesti vero beatitudine, ubi singulis temporibus ex omnibus gentibus, tribubus et linguis congregantur, tanta eorum efficitur multitudo, ut nullo numero comprehendi possit. Per stolas autem albas munditia animarum designatur: palmae vero in signum victoriae ponuntur. Palmas igitur non solum sancti martyres quibus victoria specialiter ascribitur, sed et omnes electi, qui in hoc saeculo positi contra visibiles et invisibiles hostes fortiter dimicarunt, in coelesti beatitudine possident. Palmae autem praemia sunt victoriae sanctorum; qui et voce magna clamare dicuntur: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno, sancti Dei numquam cessant a laudibus Dei, nec tamen labor est in laudando Deum; quia sicut dulcis est sanctis visio Dei, sic et laus Dei.
3.3.10
Et omnes angeli stabant in circuitu throni, et seniorum, et quatuor animalium, et ceciderunt in medio throni in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes: Amen, benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum, amen. Superius millia millium angelorum in circuitu throni Deum laudare dicuntur: hic autem nullo numero comprehenduntur, sed omnes in circuitu throni stare dicuntur. Possumus per superiores angelos, qui numero comprehenduntur, eos intelligere qui ad diversa officia in mundo destinantur: eos autem qui sine numero ponuntur, illos qui in coelestibus cum Domino conversantur. Sed et hic septem benedictiones ponuntur, sicut superius, ut demonstret eodem modo et istos benedicere Deum, qui mundum sua gubernatione tuentur, sicut et illos qui in coelestibus cum Domino commorantur.
3.3.11
Et respondens unus de senioribus dixit mihi: Ii qui amicti sunt stolis albis, qui sunt et unde venerunt? Et dixi illi: Domine mi, tu scis. Interrogat, ut doceat; per seniorem namque doctores Ecclesiae: per Joannem vero auditores intelliguntur. Nam praedicatores sancti gloriam animarum sanctarum quibuscumque modis possunt, intimant auditoribus suis; ut mentes eorum ad amorem coelestis patriae accendant. Et dixit mihi. Ii sunt qui venerunt ex magna tribulatione; et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Hic demonstrat non ad electos, qui in hac vita laborant; sed ad eos qui in coelesti vita cum Domino requiescunt, haec pertinere. Non enim sancti de magna tribulatione, sed ad magnas tribulationes perferendas in mundum veniunt, sicut dicit Salomon: Homo ad laborem nascitur, et avis ad volatum. Et Dominus dicit in Evangelio: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam; quoniam ipsorum est regnum coelorum. Et Paulus dicit: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum coelorum; hic enim tempus est tribulationis, illic tempus pacis. Sancti itaque de magna tribulatione veniunt, quia ab hac vita subtracti, ubi tempus tribulationis est, in aeterna quiete collocantur. Laverunt autem stolas suas, quia animas suas in hac vita positi, ab omnibus sordibus peccatorum mundaverunt: primo quidem 536 per baptismum, postea vero per poenitentiam et lacrymas, ac misericordiae opera, et in caeteris bonis operibus. Quae etiam in sanguine Agni dealbatae fuisse dicuntur; quia animae electorum, quae antea erant nigredine peccatorum involutae, per redemptionem sanguinis Christi candorem munditiae assumpserunt.
3.3.12
Ideo sunt ante thronum Dei, et serviunt ei die ac nocte in templo ejus. In conspectu namque Dei sancti Dei assistunt, ac visione ejus indesinenter perfruuntur. Templum vero Dei coelestem patriam, servitium Dei amorem Dei vocat. Quod enim servitium tam acceptabile Deo, quam ut diligatur ex toto corde, totaque virtute? Et quis ita ardenter diligit Deum, sicut illi qui assidue contemplantur faciem ejus? Et qui sedet super thronum, habitat super illos. Thronus Dei sancti Dei sunt, sicut superius diximus. Qui ergo designantur per thronum Dei, ipsi sunt super quos habitat Deus: habitat vero super sanctos suos Deus, cum eos suo lumine illuminat, circumdat et tuetur.
3.3.13
Non esurient, neque sitient amplius. Cum Dominus dicat in Evangelio: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam; quoniam ipsi saturabuntur; cur hic sancti Dei numquam esurire dicuntur? Sed sicut superius diximus, non ad electos, qui in hac vita commorantur: sed ad eos qui in coelesti beatitudine cum Deo exsultant, hoc pertinere credendum est. Justi namque in hac vita positi, videntes hominum injustitias, esuriunt et sitiunt justitiam, cupientes omnes homines justos esse, sicut ipsi sunt. Esuriunt et sitiunt etiam, ut sua justitia quotidie crescat, esuriunt et sitiunt vitam aeternam. Animae vero sanctorum non esurient neque sitient amplius; quia quod esurierunt, jam percipere meruerunt. Et non cadet super eos sol, neque ullus aestus. Per solem tribulationes quas sancti ab hominibus perferunt, possumus intelligere: per aestum tentationes daemonum, sive voluptates carnales. Et quia sancti in hac vita positi persecutiones iniquorum hominum tolerando vicerunt, tentationes daemonum superaverunt, desideria carnalia in se exstinxerunt, in coelesti beatitudine positi, nullum laborem in perpetuum sentiunt.
3.3.14
Quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos. Regit Deus sanctos suos, cum voluntates eorum ita disponit, ut nihil velle possint, nisi quod Deus vult. Et deducet eos ad vitae fontes aquarum. Vitae fons Christus est, qui dicit: Ego sum vita. Quod enim sine illo est, mortuum est: quod vero in illo est, vita est. Ad vitae fontem Christus sanctos suos ducit, quia ad semetipsum eos ducit; ut sint unum cum illo. Per aquas eosdem sanctos possumus intelligere; ipse est quippe et fons aquarum, quia ab ipso procedit omnis sanctitas electorum, sicut ipse dixit: Sine me nihil potestis facere.
3.3.15
Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum. Quia tempus flendi hic fuit, tempus ridendi in illa beatitudine erit, sicut Dominus dicit: Beati qui nunc lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
3.4.1
DE VISIONE TERTIA. CAPUT VIII.--
3.4.1
Et cum aperuisset sigillum septimum. Apertio septimi sigilli ad nativitatem Christi pertinet: sed quaerendum nobis est, cur in septimo, non in quinto loco ponatur. In Genesi scriptum est, quia sex diebus fecit Deus cuncta, quae ex coelo et terra originem sumpserunt, septimo autem requievit; et idcirco vocavit diem septimum sabbatum, id est, requiem. Quae est autem requies nostra, nisi Christus? Non inconvenienter ergo in septimi sigilli apertione nativitas Christi ponitur; quia ipse est requies omnium sanctorum suorum, quae per septimum diem figuratur. Et quia ea quae in nativitate Christi gesta sunt, spiritalem intelligentiam obtinent; septimum sigillum Christus aperuit, cum ea quae per significationem gesta sunt, doctoribus Ecclesiae per inspirationem Spiritus sancti manifestavit. Factum est silentium in coelo quasi media hora. Per silentium pax quae ab Octaviano Augusto, Christo nascente, per universum orbem facta est, designatur. Media autem hora silentium factum est, quia pax quam Ecclesia in initio fidei apud paganos habuit, pauco tempore mansit; nam a Nerone imperatore interrupta est, et Petro Pauloque interfectis, praecepit omnes christianos persequi.
3.4.2
Et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei, et datae sunt illi septem tubae. Ordo istorum septem angelorum in sequentibus est; nam sicut praeco ante regem aut principem mittitur, qui ejus adventum annuntiet; ita et Joannes, quia magna erant quae per angelos designabantur, eorum memoriam facere voluit, antequam ad eorum narrationem veniret.
3.4.3
Et alius angelus venit, et stetit ante altare, habens thuribulum aureum in manu sua: et data sunt ei incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante Dominum. Iste angelus Christum significat: venit autem, quia per incarnationis mysterium in mundo apparuit: per altare autem aureum Ecclesia designatur. Qui ante altare stetisse dicitur; jacebat namque Christus in incredulis, qui eum purum hominem aestimabant: stabat vero cum fidelibus, qui eum Deum verum esse credebant. Ante altare ergo stetit, quia apostolis et caeteris credentibus, ex quibus Ecclesia tunc constabat, quod Deus esset, manifestavit. Per thuribulum vero quod in manu tenebat, corda apostolorum, caeterorumque fidelium demonstrantur. Quod aureum fuisse dicitur, quia corda discipulorum per fidem purificata, et per sapientiam quam a Christo didicerant, erant inaurata. Quod thuribulum in manu tenuisse dicitur, quia corda apostolorum in manu Dei erant, sicut dicit Salomon: Cor regis in manu Dei, quocumque voluerit inclinabit illud. Numquid cor istius Salomonis in manu Dei erat, quando idola adorabat? Numquid cor Antiochi aut Herodis in manu Dei erat? Numquid corda regum sanctos Dei persequentium in manu Dei erant? In manu diaboli erant, qui ad quaecumque volebat facinora, ea inclinabat: corda vero regum spiritalium, id est, sanctorum in manu Dei sunt; et ideo quocumque voluerit, inclinabit ea.
3.4.4
535* Sequitur: Et data sunt ei incensa multa. Incensa multa praecepta sunt Evangelii; incensa enim in thuribulo ponuntur, ut calore ignis accepto, flagrantiam odoris sui circumquaque spargant: similiter et Christus doctrinam Evangelii in cordibus discipulorum suorum posuit, qui igne charitatis succensi, odorem fidei suae per omnes gentes sparserunt. Unde et sequitur: Ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est in conspectu Dei. Genera orationum plura sunt; orant namque fideles verbis, Deum deprecantes, ut dimittantur eis omnia peccata eorum: orant et eleemosynas largiendo, sicut dicit Dominus in Evangelio: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Et in alio loco scriptum est: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum. Orant etiam dimittendo proximis, quae in eis deliquerunt, sicut Dominus dicit in Evangelio: Si remiseritis hominibus peccata eorum, et Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra. Orant nihilominus et praecepta charitatis servando, quemadmodum scriptum est, quia universa delicta operit charitas. Ille igitur salubriter orat Deum, qui servat mandata Dei; nihil enim prodest nobis clementiam Dei verbis implorare, et operibus irritare. Super altare ergo aureum de orationibus sanctorum dedit Deus, quando super corda credentium fidem, doctrinam, actusque apostolorum, caeterorumque praedicatorum posuit; ut haberent unde erudirentur et quod imitarentur.
3.4.5
Unde et sequitur: Et ascendit fumus aromatum de orationibus sanctorum, de manu angeli in conspectu Dei. Per fumum aromatum non solum orationes fidelium, sed et flagrantia bonorum operum designatur, quae ab Ecclesia indesinenter ascendit in conspectu Dei. Qui fumus de manu angeli conscendere dicitur: quia quidquid boni fideles faciunt, operante Deo faciunt, sicut dicit ipse: Sine me nihil potestis facere.
3.4.6
Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris, et misit in terram. Et facta sunt fulgura, voces, et tonitrua, et terrae motus. Per ignem Spiritus sanctus designatur: angelus itaque, id est, Christus thuribulum, id est, corda discipulorum, de igne altaris, id est, de Spiritu sancto implevit; quando post ascensionem suam in coelum, decimo die Spiritu sancto misso de coelo, corda discipulorum implevit, ac scientiam omnium linguarum dedit. Et si per altare Ecclesia designatur, cur Spiritus sanctus antequam daretur, ignis altaris esse dicitur, sicut idem Joannes dicit: Nondum erat Spiritus datus; quia Jesus nondum fuerat glorificatus? Sed Spiritus sanctus antequam daretur, ignis altaris erat; quia per remissionis gratiam jam eum Ecclesia possidebat. Nam Dominus ante passionem suam promisit se Spiritum sanctum daturum discipulis suis; et idem Joannes cum verba Caiphae posuisset dicentis: Expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat, intulit dicens: Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Jesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui dispersi erant, congregaret in unum. Numquid ii qui in Christum credituri erant, qui per universas gentes dispersi idolis serviebant, filii Dei erant? Erant itaque jam filii Dei per praedestinationem; quia jam praedestinati erant ad vitam aeternam. Congregati sunt vero postea in unum, quando per fidem, quam in baptismate susceperunt, corpori Ecclesiae sunt sociati. Misit ergo angelus ignem, quem in thuribulo posuerat, in terram; quia doctrinam fidei, quam in cordibus apostolorum posuerat, per adventum Spiritus sancti in cordibus Judaeorum, qui per incredulitatem terra erant, per ora apostolorum effudit.
3.4.7
Facta sunt fulgura, voces, et tonitrua, et terrae motus. Per fulgura virtutes quae per apostolos fiebant, per voces praedicatio, per tonitrua autem comminatio ignis aeterni designatur: per terrae motus vero conversionem Judaeorum possumus intelligere; conversi sunt namque ad poenitentiam per praedicationem beati Petri, sicut liber Actuum apostolorum narrat: Iis, inquit, auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos: Viri fratres, quid faciemus? Ostendite nobis. Et in sequentibus scriptum est, quia ad hanc primam Petri praedicationem crediderunt ex illis tria millia, postea vero innumerabiles. Hunc ignem, id est, Spiritum sanctum, super nos qui terra sumus, misericordia Domini nostri Jesu Christi effundere dignetur; ut ex carnalibus spiritales efficiamur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).