Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Expositio in Apocalypsin
Auctor incertusApoc 4.1 · 7014-exinapMore by Auctor incertus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus"> —
⋯
More
Original / primary: 7014 Exinap
4.1
DE VISIONE QUARTA.
4.1
Gratia Domini nostri Jesu Christi largiente, de apertionibus septem sigillorum pauca diximus, nunc de cantu tubarum septem angelorum, qui sequitur, aliqua proferamus. Per septem angelos doctores, qui ad erudiendum populum Dei a Deo missi sunt, et mittentur usque ad finem, designantur. Et quia sacramenta divinarum scripturarum doctoribus Ecclesiae perspicacius, Deo inspirante, quam caeteris patuerunt, rationis ordo poscebat, ut post reserationem sigillorum quae apertionem divinarum Scripturarum significat, septem angeli ponerentur, per quos omnes doctores populi Dei designantur, qui scientiam divinarum Scripturarum locupletius perceperunt. Et sicut omne corpus electorum in septem partes divisimus, ita et septem angeli tubis cecinisse visi sunt: per quos omnes doctores populi Dei designantur, quamvis ab eo ordine parumper discrepent. Nam superius per poderem, quae talaris est tunica, et prior in ornamentis Domini ponitur, ut et in sequentibus per primum cornu Agni, justos qui ante diluvium fuerunt, diximus fuisse designatos: per zonam vero auream in corpore Christi, et per secundum cornu patriarchas et caeteros qui ante Legem fuerunt: hic autem per primum angelum doctores qui ab initio mundi usque ad Legem fuerunt, per secundum doctores Legis designantur.
4.2
Et septem angeli paraverunt se, ut tubis canerent. Per tubae cantum 536* praedicatio designatur; praedicatores quippe sancti ad hoc semper parati existunt, ut quoscumque possunt, per doctrinam suae praedicationis Deo acquirant.
4.3
Et primus angelus tuba cecinit. Per primum angelum, sicut jam diximus, praedicatores qui ante Legem fuerunt, designantur. Primus ergo angelus tuba cecinit, quia sancti viri qui ante Legem fuerunt, quamvis nullam legem haberent, nisi naturalem, hoc quibuscumque poterant, suasisse credendi sunt, ut Deum creatorem suum timerent atque diligerent, et quod quis pati non vellet, alteri non faceret. Et facta est grando et ignis, mixta sanguine, et missum est in terram. Ea quae septem angelis tubis canentibus facta fuisse visa sunt, in bonam partem, sicut mihi videtur, accipienda sunt: sicut e contrario effusio phialarum septem angelorum, quae sequitur, in malam. Per grandinem igitur quae percutit, verba sanctorum virorum, quae corda pravorum hominum arguendo percutiebant, designantur. Quae ignem et sanguinem permixtum habuisse describitur: per ignem Spiritus sanctus designatur, qui in sanctis inhabitans suis, minister verborum eorum exstitit: per sanguinem vero Christus intelligitur, qui et a Patribus saepe praedictus est, et eorum actibus praefiguratus: terra autem saeculi homines peccato subditos demonstrat.
4.4
Et tertia pars terrae combusta est.... et omne fenum viride combustum est. Per tertiam partem terrae eos, qui per doctrinam et exempla bonorum hominum salvi facti sunt, debemus intelligere: qui igne timoris Dei atque amoris quidquid pravi in se fuit, combusserunt atque deleverunt. Arbores vero illos, qui principatum inter eos tenuerunt, significant: ex quibus multi per doctrinam et exempla bonorum hominum salvi facti sunt, sicut Abimelech per Abraham et per Job tres amici ejus. Per fenum autem viride, quod omne combustum esse dicitur, ii designantur, qui et superius per tertiam partem terrae et arborum quae combusta est, id est, electi, qui eo tempore fuerunt; fenum namque viride difficile accenditur, aridum vero facile consumitur. Per fenum vero viride electi, per aridum autem reprobi designantur. De hoc arido feno propheta dicit: Vere fenum est populus. Exsiccatum est fenum, et cecidit flos: verbum autem Domini manet in aeternum; per fenum igitur viride, ii qui fide erant viridi designantur, qui omne quod in se reprobum fuit, igne charitatis combusserunt.
4.5
Et secundus angelus tuba cecinit. Per secundum angelum Moyses et caeteri Legis doctores designantur. Et ecce tamquam mons magnus igne ardens, missus est in mare. Per montem magnum lex Moysi designatur, quae propter gravitatem ponderis sui monti assimilatur; et propter spiritalem intelligentiam, quae in Lege refulgebat, igne ardere dicitur. Ipse vero Hebraicus populus propter magnitudinem scelerum per mare designatur.
4.6
Et facta est tertia pars maris sanguis, et mortua est tertia pars creaturae, quae habebat animas in mari, et tertia pars navium interiit. Omnis remissio in Lege sanguinis effusione atque aspersione fiebat; unde et Moyses populum sanguine aspersit, dicens: His est sanguis Testamenti, quod mandavit ad vos Deus. Sed et Aaron et filios ejus, ut mundi efficerentur ad offerendas hostias Deo, idem Moyses sanguine aspersit, nec sine sanguinis effusione remissio esse poterat. Per tertiam ergo partem maris electi qui eo tempore fuerunt, designantur: per sanguinem vero in hoc loco remissionem peccatorum possumus accipere. Tertia igitur pars maris in sanguinem versa est; quia electi qui eo tempore fuerunt per observationem Legis a peccatis suis mundari meruerunt. Tertia vero pars creaturae, quae habebat animas in mari, et mortua fuisse dicitur, eamdem significationem habet, quam et tertia pars maris quae in sanguinem versa est. Per mare autem, sicut jam diximus, multitudo peccatorum designatur: pisces vero cum ab aquis subtrahuntur, animas amittunt. Electi ergo quamdiu in aquis vitiorum suorum versantur, animas marinas habent, peccatorum videlicet tenebris involutas; cum vero aut per baptismum, aut poenitentiam ab aquis vitiorum extrahuntur, animas pristinas quasi amittunt, cum ex malis boni efficiuntur, moriunturque diabolo, ut vivant Deo. Tertia igitur pars piscium animas emiserunt, quia electi qui eo tempore fuerunt, per observationem Legis mortui sunt peccato, et coeperunt vivere Deo. Per naves autem, quae aquas sub se habent, illisque supereminent, principes gentis illius designantur. Tertia vero pars quae interiit, eos designat, qui ex eis justi fuerunt juxta illum sensum, quem diximus; eo quod interierint et mortui sint peccato, et vixerint Deo.
4.7
Et tertius angelus tuba cecinit, et cecidit de coelo stella ardens tamquam facula. Eamdem significationem habet stella quam et angelus; significat namque prophetas: sed quaerendum nobis est, quomodo de coelo in terram cecidisse dicatur. Sancti in coelum quodammodo conscendunt, cum eos amor divinus ad coelestia contemplanda elevat: cadunt in terram, cum eos amor proximorum ad ima retrahit; ut praedicatione sua peccantes ad viam veritatis reducant; facula vero accenditur, ut tenebras noctis depellat. Verba igitur prophetarum faculae fuerunt, quia tenebras peccatorum a mentibus hominum fugaverunt. Possumus etiam per ignem faculae Spiritum sanctum intelligere, quo inflammati prophetae, et multos ab iniquitatibus correxerunt, et quae ventura erant, praedixerunt. Et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum. Per flumina et fontes duodecim tribus cum suis familiis designantur: per tertiam vero partem ii, qui ex eis ad vitam aeternam praescripti erant, figurantur. Cecidit ergo stella in tertiam partem fluminum, quia illi doctrinam prophetarum acceperunt, et in cordibus suis plantaverunt, qui ad vitam aeternam praedestinati erant.
4.8
Et nomen stellae dicitur absinthium. Absinthium valde est amarum: per absinthium igitur comminationes prophetarum designantur, quas populo peccanti ingerebant, praedicentes eis quod nisi poenitentiam 537 agerent, in praedam et in captivitatem hostibus suis darentur; et quod si nec sic poeniterent, morte perpetua damnarentur. Et facta est tertia pars aquarum in absinthium. Illi amaritudinem poenitentiae per comminationes prophetarum assumpserunt, quos superius per tertiam partem aquarum diximus fuisse designatos, id est, electi. Et multi homines mortui sunt de aquis, quia amarae factae sunt. Illis namque amaritudo poenitentiae mortem intulit, qui salvi esse meruerunt; mortui sunt enim secundum id quod mali erant, et vixerunt secundum id quod boni esse coeperunt.
4.9
Et quartus angelus tuba cecinit. Quartus angelus Christum et apostolos ejus significat. Et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum; ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei non luceret tertia pars, et noctis similiter. Sol, luna, et stellae ad unam rem pertinent; nam per solem populus Judaeorum, per lunam vero Synagoga, per stellas autem principes sacerdotum et pharisaei designantur. Sed si obscurationem solis et lunae atque stellarum ad eos, qui in Christum noluerunt credere, transferre voluerimus, ordo superior perturbabitur. Superius enim combustionem terrae tertiae partis, quae sub cantu tubae primi angeli facta esse dicitur, conversionem tertiae partis maris in sanguinem, quae sub cantu tubae secundi angeli facta fuisse visa est, conversionem nihilominus tertiae partis aquarum in absinthium, quae sub cantu tubae tertii angeli facta fuisse legitur, in bonam partem accipiendam esse demonstravimus; ideoque ad electos pertinere. Consequens est ergo ut percussionem solis et lunae atque stellarum in bonam partem interpretemur. Per tertiam itaque partem solis, quae percussa, id est, obscurata est, ii qui ex populo Judaeorum in Christum crediderunt, designantur; obscurati sunt namque impiis Judaeis, sed refulserunt in conspectu Dei. Similiter et per tertiam partem lunae atque stellarum quae obscurata est, ii qui ex archisynagogis atque sacerdotibus et ex pharisaeis in Christum crediderunt, designantur; quia et ipsi propter lumen verum, id est, Christum, quem perceperunt, obscurati sunt eis, quorum mentis oculos diabolus obcaecaverat, ne in Christum crederent; nam claritas solis lippientes oculos obcaecat magis, quam illuminat. Possumus vero per tertiam partem diei apostolos, per tertiam autem partem noctis eos qui ex gentibus crediderunt, intelligere. Obscurati sunt namque eis apostoli, qui eorum doctrinam non solum spreverunt, sed etiam ipsos usquequaque persecuti sunt. De hac eorum obscuratione Dominus dicit: Trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis, et morte afficient ex vobis. Et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum.
4.10
Et vidi et audivi vocem unius aquilae volantis per medium coelum, dicentis voce magna: Vae, vae, vae, habitantibus in terra a vocibus trium angelorum, qui erant tuba canituri. Per coelum in hoc loco Ecclesia designatur: aquila vero Christum et apostolos ejus demonstrat. Aquila ergo per medium coelum volabat et clamabat; quia Christus primum per Judaeam, apostoli vero ejus per universas gentes Evangelium praedicaverunt: quas etiam persecutiones ab adversariis Ecclesiam esse passuram multis modis praedixerunt. Ideoque tria vae posuit, ex quibus primum ad haereticos pertinet, qui Ecclesiam Dei multis modis impugnare eonati sunt: secundum ad paganos, qui eamdem Ecclesiam Dei persecuti sunt, maximamque fidelium multitudinem interfecerunt: tertium ad antichristum, qui populum Dei in fine mundi debellaturus est. Nec putare debemus quod tria vae ad electos pertineant, qui diversas calamitates ab impiis pertulerunt: sed potius ad eosdem impios, qui easdem calamitates intulerunt. Unde et, Vae, vae, vae, habitantibus in terra dicit; impii namque qui nihil aliud quam terram quaerunt, habitatores terrae jure vocantur: justi autem qui coelestia semper desiderant, coeli habitatores recte vocantur, sicut dicit apostolus Paulus: Nostra autem conversatio in coelis est.
4.1.1
DE VISIONE QUARTA. CAPUT IX.--
4.1.1
Et quintus angelus tuba cecinit. Quintus angelus defensores Ecclesiae orthodoxae fidei designat: tuba cecinerunt, quando pro defensione fidei omnibus modis laboraverunt. Et vidi stellam de coelo cecidisse in terram. Per stellam haeresiarchae designantur; quia sicut stellae in coelo refulgent, ita et isti antequam caderent, doctrina et sapientia refulgebant in Ecclesia. De coelo in terram cecidit, quia ab Ecclesia praecisi, corpori reproborum, qui per terram designantur, sociati sunt. Sed quaerendum nobis est, cur primum haereticos, qui per stellam et locustas designati sunt, posuerit; et postea persecutores, qui designantur per equites loricatos, de quibus in sequentibus in cantu tubae sexti angeli dicturus est. Quia antequam imperatores Romanorum Ecclesiam Dei persequi instituissent, haeretici esse coeperunt, sicut Nicolaus, qui temporibus apostolorum exstitit, et multi alii. Et data est illi clavis putei abyssi. Per clavem liberum arbitrium haereticorum, quod habuerunt in malo, designatur; perabyssum vero corda eorum: per puteum autem eorum ora designantur. Data est igitur haereticis clavis putei abyssi, quia permisit Deus haereses esse, sicut dicit apostolus Paulus: Oportet haereses esse, ut qui probati sunt, manifesti fiant inter vos.
4.1.2
Et aperuit puteum abyssi. Stella quae de coelo cecidit, puteum abyssi aperuit; quia haeretici ad proferenda mala, quae in cordibus eorum latebant, ora sua aperuerunt. Et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnae. Per fumum doctrina haereticorum designatur; quia sicut fumus vento impulsus cito evanescit, ita et doctrina haereticorum per doctrinam sanctorum Patrum velut fumus evanuit: per fornacem vero saepe corda impiorum designantur, sicut dicit propheta: Velut clibanus ardens corda eorum.
4.1.3
Et obscuratus est sol et aer de fumo putei. Per solem saepe Christus intelligitur, in hoc autem loco membra ejusdem, id est, praedicatores sancti designati sunt: per aerem vero populus fidelis, qui eis subjectus erat. Sed quomodo electi obscurati sunt, quos pravitas haeretica decipere non valuit? Sed obscurati sunt eis, quos haeretici decipere potuerunt, qui et in sequentibus per locustas designantur: verum 538 claritas eorum caeteris fidelibus latere non potuit, sicuti nec lucerna sub modio abscondi potest.
4.1.4
Et de fumo exierunt locustae in terram. De fumo, id est, de doctrina eorum qui haeresiarchae appellati sunt, magna multitudo haereticorum generata est. In terram exierunt, quia a societate electorum separati, eis qui terra vocantur, id est, infidelibus conjuncti sunt. Et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terrae. Saepe Deus dicitur dedisse, quod permittit; permittit enim Deus impiis male agere, ut ex eorum malis bona operetur. Per scorpiones vero possumus daemones accipere; quia sicut scorpiones dum non praevidentur, corpora hominum suo veneno inficiunt et exstinguunt: ita et daemones incautis hominibus venena malarum persuasionum ingerunt, et dum ad perpetranda scelera pertrahunt, eorum animas veneno suae malitiae infectas occidunt. Potestas ergo locustarum, id est, haereticorum, similis est potestati scorpionum, id est, daemonum; quia sicut daemones in hoc semper insistunt, ut quoscumque possunt decipiant: ita et haeretici tota virtute laborabant, ut quoscumque possent, in foveam suae perditionis demergerent.
4.1.5
Et praeceptum est illis, ne laederent fenum terrae, neque omne viride, neque omnem arborem. Quod significat fenum terrae, hoc et omne viride; nam sicut superius sub cantu tubae primi angeli per omne fenum viride, quod combustum esse dicitur, electi qui primis temporibus fuerunt, designantur: ita et hic per fenum terrae, et omne viride fidelis populus est designatus: per arbores vero doctores Ecclesiae designantur. Prohibiti sunt ergo haeretici, ne laederent fenum terrae, neque omne viride, neque omnem arborem; quia non permisit Deus, ut eos qui viriditatem fidei habebant, id est, qui fidem quam profitebantur, operibus implebant, neque sanctos praedicatores, qui non erant spinae vel tribuli, ex quibus neque uvae, neque ficus colliguntur; sed potius arbores bonorum operum fructus ferentes, ex quibus fideles populi reficiebantur, haeretici deciperent; unde et sequitur: Nisi homines, qui non habent signum Dei in frontibus suis. Quid est autem signum Dei, nisi charitas, de qua idem Joannes loquitur, dicens: Deus charitas est? Possumus vero per frontes, quae qualitates mentium saepissime demonstrant, corda reproborum intelligere. Illi ergo facile ab haereticis decipiebantur, qui signum Dei vivi, id est, charitatem in cordibus suis non habebant.
4.1.6
Et praeceptum est illis, ne occiderent eos. Quod dicit, praeceptum est illis, videtur mihi ad daemones pertinere; tanta est enim nequitia daemonum, ut si hoc Deus permisisset, statim ut homo mortale facinus admisisset, eum interficerent: sed exspectat Deus homines impios, ut aliquando per poenitentiam ad eum redeant et salventur, sive ut justi per eos probentur. Nam et Psalmista, cum de impiis loqueretur, precabatur dicens: Ne occidas eos, ne quando obliviscantur populi mei. Et in Judicum libro scriptum est, quia dimisit Deus Chananaeos et Philistaeos; ut in eis experiretur Israel, et haberent scientiam certandi cum hostibus. Praecepit ergo Deus, id est, non permisit ut exterminarentur, sive omnes haeretici, sive omnes impii; ut haberent justi per quos probarentur, sicut aurum quod probatur per ignem.
4.1.7
Unde et sequitur: Sed ut cruciarentur mensibus quinque. Per menses quinque omne tempus vitae praesentis, quod in quinque aetatibus consistit, possumus intelligere. Prima namque aetas est infantia, secunda pueritia, tertia adolescentia, quarta juventus, quinta senectus; quamvis beatus Gregorius, ut cum sex aetatibus mundi aetates hominum conformaret, senectutem in duas partes diviserit. In quinque ergo mensibus, id est, in omni tempore vitae praesentis non solum haeretici, sed et omnes impii cruciantur. Nam velint nolint, cum ad memoriam mortem poenamque quae mortem sequitur, reducunt; quamvis de prosperitatibus saeculi videantur exsultare, cruciantur tamen intrinsecus, eo quod sciant se pro sceleribus suis aeternaliter esse cruciandos. E contrario justi, quamvis extrinsecus diversis modis affligantur; intrinsecus tamen de spe coelestis gloriae, ad quam se perventuros credunt, exsultant. Possumus etiam per quinque menses omne tempus hujus mundi intelligere; primus namque mensis est ab origine mundi usque ad diluvium, secundus a diluvio usque ad Moysen, tertius a Moyse usque ad David, quartus a David usque ad Christum, quintus a Christo usque ad consummationem saeculi. In iis ergo quinque mensibus omnes fabricatores errorum cruciantur, sive eo modo quo superius diximus, sive quod falsas adinventiones suas vident a veritate superari.
4.1.8
Et cruciatus eorum ut cruciatus scorpii, cum percutit hominem. Diximus superius per scorpiones daemones esse designatos; nam sicut scorpio corpus aculeo vulnerat, ut per vulnus venenum intromittat, per quod hominem interficiat; ita et diabolus aut ira, aut superbia, aut libidine, aut aliqua delectatione carnali mentem vulnerat, ut per hoc venenum suae malitiae infundat, animamque interficiat. Cruciatus ergo locustarum similis esse cruciatui scorpii dicitur; quia haeretici imitantes patrem suum diabolum, per lenia verba atque composita mentes hominum imperitorum vulnerabant, venenumque sui erroris infundentes, eorum animas necabant. Possumus quippe per cruciatum animarum interfectionem intelligere.
4.1.9
Et in diebus illis quaerent homines mortem, et non invenient eam: et cupient mori, et fugiet mors ab eis. Haec sententia ad electos pertinet. In diebus illis, id est, in diebus quibus Evangelii gratia per universum mundum refulget, quaerent homines mortem. Quaerebat Paulus mortem persequendo Ecclesiam Dei, et non invenit eam; quia Christus qui est murus impenetrabilis, se illi objiciens, a morte quam quaerebat, ad vitam, quae est ipse, violenter reduxit. Fuerunt et alii multi, qui quaesierunt mortem aut Ecclesiam Dei persequendo, aut caetera mala exercendo: sed fugit mors ab ipsis, quia per praedicationem sanctorum ad vitam sunt revocati. Nos etiam quosdam vidimus, qui quaesierunt mortem, et non invenerunt eam; et cupierunt mori, et fugit mors ab eis. Scimus enim quosdam fuisse, qui amplius quam oportebat saeculum diligentes, multo tempore, multisque modis laborassent, ut divites fierent, cupientes delitiose vivere, et carnis 539 suae desideria perficere: sed cum ad id quod optabant, pervenire non possent, respuentes saeculi falsa promissa, ad divitias coelestes acquirendas se contulerunt, atque ad earum perceptionem, sicut credimus, bonis operibus insistendo, pervenire meruerunt. Vidimus nihilominus quosdam monasteria reliquisse, et ad saeculum transisse, et in servitio quorumdam hominum potentium se tradidisse; ut terrenas divitas atque possessiones, quas per se habere non poterant, eorum suffragiis obtinerent: sed cum ad id quod desiderabant, pervenire non possent, saeculum reliquisse, et ad monasteria sua rediisse, atque in bonis operibus vitam terminasse. Ii ergo quaesierunt mortem, et non invenerunt eam; et cupierunt mori, et fugit mors ab eis. De talibus Dominus sub specie Hierusalem ad prophetam loquitur, dicens: Ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet. Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos: quaeret, et non inveniet eos. Amatores nostri sunt desideria carnalia: amatores nostros sequimur, quando in hoc laboramus, ut divitiarum possessores efficiamur, ut habeamus unde desideria carnalia expleamus. Amatores nostros sequimur, et non apprehendimus, quando misericordia Dei impediente, ad hoc quod inutiliter desideramus, pervenire non possumus.
4.1.10
Et similitudines locustarum similes equis paratis in praelium. Per equos saepe praedicatores sancti designantur, sicut Habacuc propheta in cantico suo loquitur, dicens: Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum. Viam fecit Deus in mari equis suis, in luto aquarum multarum, quando initio fidei pacem mundo largitus est; ut apostoli ejus per universas gentes, quae per mare et lutum designatae sunt possent discurrere, et semina fidei spargere. Equi ergo Dei ad praelium parabantur, quando praedicatores sancti et verbo et virtutibus ad hoc armabantur; ut genus humanum de potestate diaboli eruerent. Locustae vero similes equis paratis in praelium esse dicuntur; quia sicut praedicatores sancti tota virtute laborabant, ut quoscumque possent, de laqueis diaboli eriperent: ita et haeretici ad hoc semper armabantur, ut quoscumque possent decipere, in baratrum suae damnationis involverent. Et super capita earum tamquam coronae similes auro. Saepe per aurum sapientia designatur, sicut superius jam diximus: per coronas locustarum sapientia saecularis ostenditur. Coronae igitur locustarum aurum ipsae non erant, sed similitudinem auri habebant; quia sapientia saecularis, in qua haeretici maxime confidebant, aurum non erat, id est, sapientia; sed potius stultitia, sicut dicit apostolus Paulus: Sapientia hujus saeculi stultitia est apud Deum.
4.1.11
Et facies earum, sicut facies hominum. Homo rationale est animal: per faciem vero hominum divinarum Scripturarum scientiam intelligere possumus, quam haeretici habere studebant, ut per eam facilius simplices quosque deciperent. Locustae igitur facies hominum habere videbantur, sed similitudo erat non veritas; quia haeretici videbantur quidem scientiam habere divinarum Scripturarum: sed procul a veritate distabant, quia eam non recte intelligebant.
4.1.12
Et habebant capillos sicut capillos mulierum. Per capillos qui sine sensu praeciduntur, possumus maximam multitudinem stultorum intelligere, qui ab haereticis facile decipiebantur; quia sicut capilli absque injuria praeciduntur, ita et isti ab Ecclesia sine aliquo dispendio praecisi sunt. Per mulieres vero diversas Ecclesias possumus intelligere. Habebant igitur locustae capillos sicut capillos mulierum; quia sicut sanctae Ecclesiae Dei habebant turmas suas, quae certis temporibus ad divina officia celebranda confluebant: ita et haeretici habebant populos insanos, qui in diversis locis conveniebant, non ad mysteria divina, sed ad diabolica celebranda. Et dentes earum sicut leonum erant. Officium dentium est, ut quidquid intra se ceperint, terendo consumant, et in foveam ventris demergant. Possumus ergo per leones et dentes persecutores Ecclesiae intelligere: per leones quidem principes: per dentes autem eos, qui eorum imperio sanctos Dei laniabant. Dentes igitur haereticorum sicut leonum erant; quia sicut pagani Ecclesiam Dei persequebantur, et quoscumque poterant, terroribus atque cruciatibus in perditionis voraginem implicabant; ita et haeretici quosdam potentes homines sibi sociantes, Ecclesiam Dei persecuti sunt, multosque more dentium minis et impressionibus afflictos, in ventrem suae malitiae demerserunt.
4.1.13
Et vox alarum earum, sicut vox equorum multorum currentium in bellum. Possumus per alas verba haereticorum intelligere; quia sicut alae a terra aves sublevant, ita haeretici suis eloquiis extollebantur: per equos vero praedicatores designantur, sicut superius jam diximus. Vox igitur alarum locustarum erat sicut vox equorum multorum currentium in bellum; quia sicut praedicatores sancti voces praedicationum emittebant, cum pergerent ad bellum contra diabolum, ut genus humanum de potestate ejus liberarent: ita et haeretici circumquaque discurrebant, falsam doctrinam spargendo; ut quoscumque possent, deciperent, et diabolo subjugarent.
4.1.14
Et habebant caudas similes scorpionum, et aculei erant in caudis earum. Isaias propheta dicit quia propheta docens mendacium, cauda est. Haeretici ergo qui propter notitiam divinarum Scripturarum prophetas se esse aestimant, non inconvenienter caudis scorpionum assimilantur, quia eorum doctrina falsa erat, et venenosa, unde et aculeos in caudis habuisse dicuntur. Per aculeos namque blasphemiae, quas in divinis Scripturis intermiscebant, designantur. Et sicut scorpio innoxius esset, si aculeus deesset; ita et doctrina haereticorum bona esset, si hanc blasphemiis non foedarent. Potestas earum nocere hominibus mensibus quinque. Quid sint menses quinque superius dictum est.
4.1.15
Et habebant super se regem angelum abyssi, cui nomen Hebraice Abaddon, Graece Apollyon, et Latine habet nomen Exterminans. Certum est omnibus haereticorum principem esse diabolum, sicut Dominus dicit ad Job: Ipse est enim rex super omnes filios superbiae; unde et exterminator vocatur, eo quod exterminator sit totius bonitatis.
4.1.16
Vae unum abiit, et ecce veniunt adhuc duo vae. Et sextus angelus tuba cecinit. Per sextum angelum martyres designantur: sextus angelus tuba cecinit, quia martyres Christi doctrinam fidei infidelibus propinaverunt. 540 Et audivi vocem unam ex cornibus altaris aurei, quod est in conspectu Domini, dicentem sexto angelo. Per altare aureum, sicut superius jam diximus, Ecclesia designatur. Quatuor ergo cornua altaris quatuor evangelistas demonstrant: vocem ergo unam ex quatuor cornibus altaris aurei audisse se dicit; quia una est fides, una doctrina quam quatuor libri Evangeliorum docent.
4.1.17
Quid autem haec vox sexto angelo dicat, manifestat subdendo: Vade, et solve quatuor angelos, qui alligati sunt in flumine magno Euphrate. Primum dicamus quid sint quatuor angeli, quid vincula, quid Euphrates; et postea cur sexto angelo praecipiat Evangelium, ut solvat quatuor angelos, diligentius investigabimus. Nam sicut superius in apertione sexti sigilli quatuor angeli super quatuor angulos terrae stetisse visi sunt, tenentes quatuor ventos terrae; ne flarent super terram, neque in ullam arborem: ita et hic sub cantu tubae sexti angeli quatuor angeli in flumine magno Euphrate alligati esse referuntur. Eamdem ergo significationem habent quatuor angeli isti, quam et illi; significant enim quatuor regna, Assyriorum videlicet, Persarum, Macedonum, atque Romanorum. Et quia potestas quatuor regnorum, sicut superius diximus, ad Romanos secesserat, per quatuor angelos in hoc loco Romani designantur: per Euphraten vero hic mundus intelligitur. Quid sint ergo vincula quatuor angelorum, superius manifestat; nam supra scriptum est, quia vidit Joannes angelum descendisse de coelo, habentem signum Dei vivi: et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est nocere terrae et mari, dicens: Nolite nocere terrae, et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. Per angelum qui habebat signum Dei vivi Christum diximus fuisse designatum: vincula igitur quatuor angelorum verba sunt Domini, non quod Dominus praeceperit persecutoribus, ut a persecutione cessarent, donec semina fidei per omnes gentes spargerentur: sed quod potestate fecit, hoc dicitur verbis praecepisse. Romani namque ante adventum Christi a caedibus et rapinis atque effusione sanguinus generis humani nullo modo satiari poterant. Veniens vero Christus in carne pacem mundo largitus est, et Romani qui ab effusione sanguinis generis humani manus cohibere non poterant, pace ligati sunt, atque ab effusione sanguinis prohibiti sunt. Praecepit ergo vox, quae processit a quatuor cornibus altaris aurei, sexto angelo qui habebat tubam, ut solveret quatuor angelos; quia doctrina Evangelii hoc praecepit praedicatoribus verbi Dei, ut nullis minis, nullis terroribus hominum impiorum terreantur; ut cessent ab officio praedicationis, sicut Dominus dicit in Evangelio: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Imperatores quippe Romanorum et caeteri principes terrae, cum viderent religionem christianam quotidie augeri, et culturam idolorum evacuari, interminati sunt mortem omnibus qui Christum colerent aut praedicarent. Sextus ergo angelus, id est, martyres, quatuor angelos, id est, persecutores suos quasi solverunt; cum propter insuperabilem evangelizandi constantiam ad persequendos eos se armaverunt.
4.1.18
Unde et sequitur: Et soluti sunt quatuor angeli, qui parati erant in horam, et diem, et mensem, et annum, ut interficerent tertiam partem hominum. Soluti sunt quatuor angeli, quia impii homines, pace abjecta, manibusque solutis, quas pax alligaverat, persecuti sunt populum Dei. Quod autem dicit: Parati erant, impiorum hominum voluntatem demonstrat; quia antequam tempus persecutionis veniret, voto parati erant, ut populum Dei interficerent. Sane tertia pars hominum, ut superius dictum est, electos significat. Porro quod in horam et diem, et mensem, et annum, quatuor angeli, ut interficerent tertiam partem hominum, parati esse dicuntur, possumus ad omnes impios, qui ab initio mundi fuerunt, et erunt usque in finem, referre. Per horam quippe tempus ab initio mundi usque ad diluvium, per diem autem tempus a diluvio usque ad Legem, per mensem vero tempus sub Lege, per annum autem tempus sub gratia designatur. In iis ergo quatuor temporibus semper reprobi persequuntur electos.
4.1.19
Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia, audivi numerum eorum. Qui designantur per quatuor angelos, ipsi et per equestrem exercitum, videlicet persecutores Ecclesiae. Exercitus autem persecutorum equestris esse dicitur; quia sicut habet Deus equos suos, id est, sanctos praedicatores, qui eum per universum mundum deportaverunt; ita habet diabolus equos suos, id est, omnes impios, super quos sedet, et ad perpetranda diversa scelera impellit. Qui vicies millies dena millia esse dicuntur; per finitum namque numerum persecutorum innumerabilis multitudo exprimitur.
4.1.20
Et ita vidi equos in visione: et qui sedebant super eos, habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas. In hoc loco per equos insani populi, per sessores autem equorum principes terrae designantur: per loricas vero, quae ictus gladiorum a se repellunt, duritia cordium reproborum designatur, quae ad corda eorum gladium spiritus, quod est verbum Dei, accedere non sinit. Quae loricae igneae, hyacinthinae, et sulphureae esse dicuntur. Per ignem plane crudelitas mentis persecutorum: per hyacinthum qui coeli figuram habet, honor deitatis quem diis suis deferebant, designatur: per sulphur vero quod fetet, blasphemiae quas in Christum proferebant, designantur. Persecutores igitur loricas igneas et hyacinthinas atque sulphureas habuisse dicuntur; quia partim propter incredulitatem mentis corda sua induraverant, ut non solum in Christum non crederent, sed etiam servos ejus persequerentur: partim propter defensionem falsorum deorum, partim propter blasphemias quas in Christum proferebant, dicentes eum magum fuisse et seductorem. Et capita equorum erant tamquam capita leonum. Per capita equorum imperatores Romanorum designantur quia capita esse videbantur omnium persecutorum, qui etiam propter insatiabilem rabiem leonibus acsimilantur. Et de ore eorum procedit ignis et fumus et sulphur. Per ignem impia praecepta imperatorum designantur, quibus populus Dei interfici jubebatur: per fumum vero honor deitatis, quem diis suis deferre jubebant. Et recte per fumum idololatriae falsitas designantur, 541 quia sicut fumus a facie venti evanescit, ita et cultura idolorum in conspectu praedicationis evangelicae deperiit: per sulphur autem, sicut supra dictum est, blasphemiae, quas Christo ingerebant, designantur.
4.1.21
Ab his tribus plagis interfecta est tertia pars hominum; id est, multitudo martyrum: per ignem videlicet, fumum, ac sulphur, quae procedebant de ore ipsorum. Procedebat quippe ignis de ore ipsorum, id est, jussio impiissima, qua praecipiebant ut sancti Dei martyres interficerentur: procedebat et fumus, quia praecipiebant ut honor deitatis ab omnibus hominibus diis suis impenderetur: procedebat et sulphur, id est, blasphemiae in Christum, praecipientes ut religio christiana funditus de mundo exstingueretur.
4.1.22
Potestas enim equorum in ore ipsorum est, et in caudis eorum. Superius capita equorum, ut leonum esse dicuntur: in ore vero leonum dentes consistunt, quibus conterunt et dilaniant omnia, quae ceperint. Possumus itaque per dentes carnifices intelligere, qui in ore leonum, id est, in potestate persecutorum positi, eorum imperio diversis cruciatibus corpora sanctorum cruciabant. Corpora igitur sanctorum persecutores in ore, id est, in potestate habebant, sed animas non habebant, sicut Dominus dicit in Evangelio: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Et ideo potestas persecutorum tantummodo in ore erat; quia corpora sanctorum in potestate habebant, sed animas non habebant: occidere poterant, quos vincere non valebant. Per caudas vero philosophorum atque poetarum doctrina designatur. Nam caudae eorum similes serpentibus, habentes capita, et in iis nocent. Recte doctrina philosophorum serpentibus assimilatur, quia plena erat venenis mendaciorum. Qui serpentes capita habere dicuntur, quia omnes errores gentilium proprios habebant auctores. Potestas ergo equorum in caudis eorum erat, quia persecutores Ecclesiae per doctrinam philosophorum volebant evertere religionem christianam.
4.1.23
Et caeteri homines qui non sunt occisi in iis plagis, neque egerunt poenitentiam ab operibus manuum suarum; ut non adorarent daemonia et simulacra aurea et argentea, et aerea, et lapidea, et lignea; quae neque videre possunt, neque audire, neque ambulare: et non egerunt poenitentiam ab homicidiis suis, neque a veneficiis suis, neque a fornicatione sua, neque a furtis suis; subauditur, perierunt. Tertia igitur pars, quae interfecta est, salva facta est, id est, electi, ex quibus multi pro Christi nomine interfecti sunt: reliqui libentissime occumberent, si necessitas exegisset. Caeteri vero, id est, pagani, qui in Christum credere noluerunt, ut agerent poenitentiam ab iniquitatibus suis, perierunt.
4.2.1
DE VISIONE QUARTA. CAPUT X.--
4.2.1
Et vidi alium angelum fortem descendentem de coelo, amictum nube, et iris in capite ejus. Quia superius adversitates Ecclesiae narra verat, quae ab haereticis et paganis passa est; restat ut de prosperitate ejus, qualiter inter persecutiones creverit, narret. Constat namque Ecclesiam in persecutionibus crevisse, et quanto amplius opprimebatur, tanto amplius confortabatur, et crescebat: sicut de filiis Israel in figura ejusdem Ecclesiae scriptum legimus, qui quanto amplius ab Aegyptiis opprimebantur, tanto amplius multiplicabantur. Angelus fortis Dominum nostrum Jesum Christum designat, de quo dicit Psalmista: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio. Qui descendens de coelo amictus nube esse dicitur; quia Dominus noster veniens in mundum, carnem quae per nubem designata est, induit; ut per carnis assumptionem se hominibus conformaret, quos redimere veniebat. Per irim vero ejus misericordia designatur, sicut superius diximus: per caput autem ejus divinitas in hoc loco intelligitur. Irim in capite habebat, quia ejus divinitas ante incarnationem suam tantam misericordiam assumpserat, ut homo fieri pro hominibus non dedignaretur, et ad ultimum pessima morte damnari. Et facies ejus erat sicut sol. Saepe per solem Dominus designatur; quia sol omnes creaturas visibiles suo splendore atque pulchritudine antecedit: sed quae creatura poterit comparari suo creatori? Verum per figuras visibiles saepe invisibilia demonstrantur. In corde igitur electorum Christus sol est, quem cernere per spem nullo modo desistunt, et ad hujus pulchritudinem intuendam perventuros esse se credunt. Et pedes ejus tamquam columna ignis. Per columnam ignis Ecclesiam possumus accipere; sive quia Spiritu sancto ignita resplendet, sive quia amore Dei atque proximi indesinenter ardet. Per duos vero pedes duos populos intelligere debemus. Ex duobus ergo pedibus una columna efficitur; quia ex duobus populis, ex Judaeis videlicet atque gentibus, una Ecclesia Dei fabricatur. Possumus etiam per duos pedes duo Testamenta intelligere, sicut in sequentibus plenius demonstrabimus. Nec discordat a sensu superiori, eo quod vetus Testamentum Judaeis, novum autem gentibus specialiter traditum sit.
4.2.2
Et habebat in manu sua libellum apertum. Hic Liber superius septem sigillis signatus fuisse describitur; sed de ejus apertione, Domino largiente, aliqua diximus. Libellum igitur apertum in manu sua Dominus noster Jesus Christus tenere visus est; quia sensus divinarum Scripturarum doctoribus Ecclesiae ipse aperuit. Et posuit pedem suum dexterum super mare; sinistrum autem super terram. Per pedem dextrum, sicut diximus, novum Testamentum: per sinistrum vetus designatur. Possumus autem per mare populum gentium intelligere propter profunditatem ignorantiae atque errorem: per terram vero quae excolitur, ut fructum ferat, Judaeos qui excolebantur per disciplinam Legis, et fructum ferebant, cum praecepta legalia, quamvis carnaliter, implebant. Pedem ergo suum dextrum Dominus super mare posuit, quando specialius gentibus doctrinam Evangelii, quam Judaeis tradidit, sicut Paulus eisdem Judaeis loquitur, dicens: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quia repellitis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. Pedem sinistrum super terram posuit, quando Legem Judaeis specialiter tradidit. Sed nullum moveat, quod posteriora prius commemoraverit, et priora posterius; eo quod in divinis Scripturis hoc saepe contingat. Ad quod comprobandum unum tantummodo exemplum proferamus. In psalmo centesimo quinto, cum dixisset: Aperta est terra, et deglutivit Dathan, 542 et operuit super congregationem Abiron: et exarsit ignis in synagoga eorum, flamma combussit peccatores; retro revertitur, et dicit: Et fecerunt vitulum in Oreb, et adoraverunt sculptile: nec inconvenienter per dextrum pedem novum Testamentum, per sinistrum autem vetus designatur; eo quod vetus Testamentum umbra fuerit novi Testamenti.
4.2.3
Et clamavit, quemadmodum cum leo rugit. Clamavit Christus per legem, sed non quemadmodum cum leo rugit; quia in una domo Israel vox ejus tantummodo audita est: clamavit postea per Evangelium, quemadmodum cum leo rugit; quia in omnem mundum vox ejus intonuit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas. Per septem tonitrua septem virtutes possumus accipere. Clamavit Christus per Legem, sed septem tonitrua non sonuerunt: clamavit per Evangelium, et locuta sunt septem tonitrua voces suas. Nam illis quibus Lex dicebat: Maledictus qui non reliquerit semen suum in Israel; et quibus ob hoc plures uxores atque concubinas habere licitum erat, pudicitiae tonitruum necdum sonuerat. Similiter et illi, quibus Lex dicebat: Oculum pro oculo, dentem pro dente; et qualem inflixerit quis maculam, talem et sustinere cogatur; necdum tonitruum patientiae audierant. Et illi tonitruum charitatis necdum perfecte audierant, quibus Lex dicebat: Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Idem et de caeteris virtutibus intelligendum est. Septem ergo tonitrua locuta sunt; quando per doctrinam Evangelii sublimitas virtutum coepit demonstrari.
4.2.4
Et audivi vocem de coelo dicentem mihi: Signa quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere. Vox de coelo vox est de Ecclesia: scribere vero est praedicare; quia sicut scriptor atramento in volumine scribit, unde legentes exercitentur; ita et quilibet doctor verba Dei scribit, cum ea praedicando in cordibus audientium plantat. Cur ergo per vocem quae de coelo sonuit, prohibitum est ne septem tonitrua scriberentur, in Actibus apostolorum, et in epistolis Pauli invenire possumus. In initio namque fidei praedicatores sancti videntes infirmitatem gentium ad fidem venientium, non sunt ausi eis austeriora Christi praecepta committere; ne forte duritia praeceptorum territi, non auderent ad fidem Christi suscipiendam accedere, sicut Paulus apostolus discipulis suis scripsit, dicens: Tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales. Sed et apostoli qui erant Hierosolymis, eis qui ex gentibus crediderant, mandaverunt, dicentes: Placuit Spiritui sancto et nobis nihil imponere vobis oneris, nisi ut abstineatis vos ab escis, quae idolis immolantur, et a fornicatione, et suffocato, et sanguine. Vox ergo de coelo Joanni loquitur, ne septem tonitrua scriberet; quia apostoli qui per coelum designantur, primis praedicatoribus praeceperunt; ne noviter ad fidem venientes, subito ad celsitudinem virtutum conscendere cogerent, donec in fide confortati, jam ad operationem virtutum transire possent.
4.2.5
Et angelus quem vidi stantem supra mare et super terram, cum levasset manum suam, et jurasset per viventem in aeternum qui creavit coelum, et ea quae in eo sunt; et terram, et ea quae in ea sunt: mare, et ea quae in eo sunt; quia tempus amplius non erit, sed in diebus septimi angeli, cum coeperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei, quod evangelizavit per servos suos prophetas. Nos quando juramus, volumus ut firmum sit, quod loquimur. Dixisse ergo Domini jurasse est; quia fieri non potest ut quod loquitur Deus, irritum fiat, sicut ipse dicit in Evangelio: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Cum igitur Christus per viventem in aeternum, et per eum qui fecit omnes creaturas juravit, per semetipsum juravit: Quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Juravit autem non quibusdam verbis semetipsum obligando; sed dicendo ea quae ventura erant. Per septimum vero angelum praedicatores, qui in fine mundi futuri sunt, designantur, de quibus in sequentibus dicemus. Juravit ergo Christus, quod in diebus septimi angeli consummabitur mysterium Dei, quod evangelizavit per suos prophetas; quia praedixit quia tunc veniet finis, cum omnis electorum numerus fuerit completus.
4.2.6
Et vocemquam audivi de coelo iterum loquentem mecum, et dicentem: Vade, et accipe librum de manu angeli stantis supra mare et supra terram. Vocem primam eam dicit, quando de coelo ei dictum est: Signa quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere. Eamdem itaque vocem se iterum audisse dicit; quia ejusdem Spiritus sancti vox fuit illa, cujus et ista. Per Joannem in hoc loco omnes apostolos intelligere debemus. Vox ergo divina Joanni locuta est, ut iret ad angelum, et acciperet ab eo librum; quia Spiritus sancti gratia apostolis inspiravit, ut relictis omnibus, Christum sequerentur; ut doctrinam Evangelii ab eo perciperent.
4.2.7
Et abii ad angelum, dicens ei ut daret mihi librum. Abierunt apostoli ad Christum, ut ab eo doctrina divinarum Scripturarum instruerentur. Et dixit mihi: Accipe, et devora illum, et faciet amaricare ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel. Et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus. Per os in quo sapores discernuntur corda apostolorum intelligere possumus: per ventrem autem in quo omnes spurcitiae commorantur corporis, memoriam peccatorum intelligere debemus. Liber igitur dum devoraretur, ut mel dulce fuisse dicitur; quia divina Scriptura dum in mente revolvitur, vitamque aeternam mandata Dei custodientibus repromittit, dulcis ut mel in corde efficitur: cum vero mentem a superioribus ad inferiora, id est, a contemplatione coelestis patriae ad peccata sua intuenda deducit, poenasque quas impii pro peccatis suis passuri sunt, ostendit, quae antea fuerat dulcis in demonstratione coelestis gloriae, amara efficitur in peccatorum ostensione. Possumus etiam hoc de Joanne proprie intelligere, qui antequam Evangelium scriberet, Pathmos in exsilium ductus est: sed quia propter absentiam ejus haeretici Ecclesiam Dei invaserant, post reversionem suam de exsilio ad eorum blasphemias destruendas compulsus est Evangelium scribere. Praecepit igitur vox divina Joanni, ut iret ad angelum, et acciperet ab eo librum; quia 543 Spiritus sanctus hoc Joanni inspirando suasit, ut iret ad Christum non passibus corporis, sed passibus mentis, ad considerandam divinitatis ejus potentiam atque cum Patre aequalitatem, ut de divinitate ejus libellum omnibus fidelibus salutiferum posset conscribere. Devoravit vero Joannes librum, cum scientiam Evangelii quod postea scripsit, plenissime accepit. Liber itaque dum devoraretur, dulcedinem mellis ori exhibuit; quia divina Scriptura quanto amplius in corde ruminatur, tanto salubriorem dulcedinem menti exhibet. Possumus autem per ventrem, in quo escae putrescunt, carnem hanc mortalem intelligere. Liber igitur qui in ore dulcis fuit, amaritudinem ventri generavit; quia sancti viri quanto amplius in meditatione divinarum Scripturarum dediti sunt, quantoque eorum meditatio dulcior fit in mente, tanto majorem amaritudinem carni suae exhibent, affligendo videlicet eam jejuniis, vigiliis, abstinentia, caeterisque cruciatibus, quibus caro atteritur.
4.2.8
Et dixit mihi: Oportet te prophetare iterum populis, et gentibus, et linguis, et regibus multis. Praedicitur ei quod ab exsilio ad praedicandum rediturus sit. Sed cum sancti Patres tradant quod post reversionem suam de exsilio tantummodo in Epheso, et circa adjacentia loca ejus praedicaverit, ibique mortuus sit, et corpore requiescat; quomodo populis, et gentibus, et linguis, et regibus multis prophetasse dicitur? Sed prophetavit, id est, praedicavit per Evangelium suum, quod postea scripsit omnibus gentibus, et linguis, et regibus multis; quia per omnes gentes dispersum est, et in meditatione ejus omnes terrarum populi, regesque multi proficiunt.
4.3.1
DE VISIONE QUARTA. CAPUT XI.--
4.3.1
Et datus est mihi calamus mensurae similis virgae, dicens: Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo. Per calamum quo antiqui scribere solebant, Evangelium quod ei datum est a Domino, et quod postea scripsit, designatur: per virgam vero saepe disciplina accipitur. Calamus igitur qui Joanni datus est, similitudinem virgae habuit; quia disciplina christianorum est Evangelium. Unde et templum et altare et adorantes in eo metiri praecipitur; per templum namque Ecclesia: per altare sancti et perfecti viri, qui in Ecclesia consistunt: per adorantes autem in eo caetera multitudo, quae eorum doctrina instruitur, designatur. Templum nempe Dei et altare, atque adorantes in eo unusquisque praedicator metitur, dum unicuique secundum propriam capacitatem spiritualis gratiae doctrinam administrat; aliter enim docendus est sapiens, aliter insipiens: aliter litteratus, aliter illitteratus: aliter paganus, aliter christianus: aliter haereticus, aliter catholicus. Nam et Dominus dicit in Evangelio, quia paterfamilias peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum; unicuique secundum propriam virtutem.
4.3.2
Sequitur: Atrium autem quod est foris, ejice foras, et ne metiaris illud; quoniam datum est gentibus. Si foris erat, quomodo foras ejici poterat? Per atrium ergo Judaei designantur: Judaei igitur foris erant per incredulitatem: sed Joannes et caeteri apostoli adhuc eos per amorem in cordibus suis tenebant, sicut dicit apostolus Paulus: Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelitae. Unde praecipitur ei, ne illud metiatur, id est, verba praedicationis non eis ministret, sicut in Evangelio ipse praecipit, dicens: Nolite mittere margaritas vestras ante porcos; ne conculcent eas pedibus suis, et conversi elidant vos. Et ad prophetam Ezechielem Dominus loquitur, dicens: Ecce ego adhaerescere faciam linguam tuam palato tuo, nec eris quasi vir objurgans; quia domus exasperans est. Hocque atrium datum esse gentibus dicitur; quia Judaei propter incredulitatem suam paganis gentibus erant conjuncti: sive traditi erant gentibus, id est, Romanis, ut ab eis delerentur atque exterminarentur. Et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus. Subito saltum facit ad Eliam atque Enoch, qui temporibus Antichristi venturi sunt: et pulchro satis ordine, videlicet, ut qui Judaeorum dejectionem per figuram atrii protulerat, eorum restaurationem tacite subnecteret; constat enim Judaeos in fine mundi per praedicationem Eliae et Enoch ad fidem Christi esse reversuros. Civitatem itaque sanctam, id est, Ecclesiam, Antichristus et ministri ejus calcabunt, id est, persequentur mensibus quadraginta duobus, qui faciunt tres annos et dimidium.
4.3.3
Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis. Testes duos Dominus Eliam et Enoch vocat, qui adventum ejus secundum praecurrent, sicut Joannes praecurrit primum. Ii sunt duae olivae, et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes. Oliva oleum fert, quod supra candelabrum postea ponitur, ut luceat omnibus, qui in domo sunt. Per oleum in hoc loco sapientiem spiritalem possumus accipere; unusquisque enim oliva tunc est, quando apud se quiescens, per contemplationis gratiam Deo deservire studet; quando illud implere studet, quod Dominus dicit in Evangelio: Nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua; ut sit eleemosyna tua in abscondito: et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi. Candelabrum vero tunc fit, quando illud implet quod Dominus dicit in Evangelio: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. Duo igitur isti sancti modo olivae sunt cum in aliquo loco terrae positi, ubi eos majestas divina commorari praecepit, per contemplationis gratiam Deo deserviunt: candelabra tunc fient, cum ad explendum praedicationis suae officium venerint, quando omnibus, et fidelibus videlicet et reprobis verbum Dei annuntiabunt. De hoc candelabro Dominus dicit in Evangelio: Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt. Lucerna quippe super candelabrum ponitur, quando officium praedicationis sancto viro traditur, qui bonum quod praedicat, flammis bonorum operum illustrat: lucerna vero sub modio ponitur, 544 quando officium praedicationis alicui reprobo committitur, qui bonum quod praedicat, pravis operibus regit; ne lumen praebeat eis, qui in domo sunt, sicut dicit sanctus Gregorius, quia cujus vita despicitur, restat ut et praedicatio ejus contemnatur. Duae ergo olivae et duo candelabra in conspectu Domini stare dicuntur; quia in terra positi, illud tempus praestolantur, quo officium praedicationis suae expleant, et mortis debitum solvant, sicut sequentia manifestant.
4.3.4
Et si quis voluerit eis nocere, ignis exiet de ore eorum, et devorabit inimicos eorum: et si quis voluerit eos laedere sic oportet eum occidi. Quia Spiritus sanctus loquitur per ora sanctorum, sicut Dominus dicit in Evangelio: Non enim vos estis, qui loquimini: sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis; non incongue verba sanctorum ignis vocantur, sicut Psalmista dicit de Domino: Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. Ignis igitur exiet de ore sanctorum istorum, et devorabit inimicos eorum; quia doctrina eorum ita errores Antichristi destruet, ut omnibus sanam mentem possidentibus, nihil videatur esse, quod asserere conabuntur Antichristus et ministri ejus. Quod autem sequitur. Et si quis voluerit eos laedere, sic oportet eum occidi, ad eamdem rem pertinet.
4.3.5
Ii habent potestatem claudendi coelum, ut non pluat diebus prophetiae eorum: et habent potestatem super aquas, convertendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga quotiescumque voluerint. Legimus Eliam oratione clausisse coelum, et iterum aperuisse: sed et Moysen aquas in sanguinem convertisse. Non ergo putandum est Eliam minorem virtutem habere, cum ad explendum officium suae praedicationis venerit, quam habuit eo tempore, quo inter homines conversatus est, sed potiorem. Possumus etiam per coelum Ecclesiam, per pluviam verba sanctorum spiritaliter intelligere; clauditur namque coelum impiis, cum Deus suo judicio corda eorum ita obdurari sinit, ut nullo modo verbo Dei aditum accedendi ad cor suum tribuant, ut salventur. Nam et propheta Esaias coelum Judaeis clausit, cum ei a Domino dictum est: Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude; ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde suo intelligant: et convertantur, et sanem eos. Clausit et coelum Hieremias inimicis suis, cum dicebat ad Dominum: Ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur. Fiant corruentes in conspectu tuo: in tempore visitationis tuae peribunt. Numquid Moyses non habebat potestatem claudendi coelum et aperiendi, cui dicebat Dominus, cum populus peccasset: Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam? Sancti itaque illi quibusdam claudent coelum, ut non descendat super eos imber misericordiae Dei, eis videlicet, quos ab erroribus Antichristi revocare non potuerint: quibusdam vero aperient, eis videlicet quos ab erroribus Antichristi revocaverint; imbremque super eos pluent, quando suis precibus Deum illis propitium efficient. Per aquas quas in sanguinem convertere dicuntur, populi designantur: sanguis autem ultionem divinam demonstrat. Aquas igitur in sanguinem convertent, quando gentes quae a fide Christi discesserint, perpetua morte esse damnandas suo judicio decernent.
4.3.6
Et cum finierint testimonium suum, bestia quae ascendit de abysso, faciet contra eos bellum, et vincet illos, et occidet eos. Bestia haec Antichristum significat. Faciet contra eos bellum, quando eos persequetur: vincet vero illos non superando verbis, sed interficiendo.
4.3.7
Unde et sequitur: Et occidet eos, et jacebunt corpora eorum in platea civitatis magnae, quae vocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus; ubi et Dominus eorum crucifixus est. Si per civitatem magnam Hierusalem terrestrem voluerimus intelligere propter hoc quod dicit: Ubi et Dominus eorum crucifixus est, a veritate oberrabimus; eo quod illa Hierusalem usque ad solum destructa sit, et ista quae pro ea aedificata est, non in eo loco, sed in alio sita esse dicatur: neque Sodoma et Aegyptus dicenda est, eo quod a christianis incolatur. Simulque considerandum quia ubicumque in hoc libro civitas magna ponitur, Babylonem quae est civitas diaboli, et ex omnibus reprobis constat, significat. Quod autem in platea civitatis magnae corpora eorum projicienda esse dicuntur, possumus simpliciter intelligere, ut in quacumque platea, quae ad jus alicujus reprobi pertineat, jaceant. Sed melius mihi videtur, ut sicut per civitatem magnam omnes reprobos intelligendos esse diximus, ita et per plateam corda reproborum intelligamus: jacebunt itaque corpora sanctorum in platea civitatis magnae; quia sancti illis jacent, a quibus nullius esse momenti existimantur: e contrario fidelibus stant, qui quanta sit eorum virtus atque gloria, cordis oculis intuentur. Civitas vero diaboli non inconvenienter Sodoma et Aegyptus nominatur; eo quod Sodoma caecitas, Aegyptus tenchrae interpretentur. Quis enim deteriorem caecitatem atque tenebras patitur, quam impii, qui praecipiti gradu, ut in cloacam inferni demergantur, mala operando properare non desistunt? In platea vero civitatis magnae, ubi Dominus crucifixus est, corpora sanctorum projicienda esse describuntur; quia sicut a membris diaboli Christus crucifixus est, ita ab eisdem ii duo prophetae occidentur.
4.3.8
Et videbunt de populis, et tribubus, et linguis, et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium, et corpora eorum non sinent poni in monumentis: et inhabitantes terram gaudebunt super eos, et jucundabuntur, et munera mittent invicem; quoniam ii duo prophetae cruciaverunt eos, qui habitabant terram. Et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in eos: et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super omnes qui viderunt eos. Et audierunt vocem magnam de coelo dicentem illis: Ascendite huc. Et ascenderunt in coelum in nube, et viderunt illos inimici eorum. Hoc si secundum historiam impleatur, hominibus quidem incognitum, Deo autem nota sunt omnia. Possumus autem et nos huic historiae spiritalem intelligentiam adjungere: sed temerarium videtur illam historiam, quam 545 intelligimus, spiritalibus sensibus velle adornare. Nullam quippe domum extra positi, interius ornare valemus: sed ne omnino tacuisse videamur, pauca dicamus. Possumus per tres dies et dimidium tres annos et semis intelligere, quibus ii duo prophetae praedicaturi sunt: per monumenta vero mentes reproborum intelligere possumus. De iis monumentis Dominus loquitur, dicens: Vae vobis, scribae et pharisaei, quia estis sicut sepulcra dealbata, quae a foris quidem videntur candida, intrinsecus autem plena sunt omni immunditia et ossibus mortuorum. Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi, intus autem pleni estis rapina et iniquitate. In monumentis igitur reprobi corpora sanctorum non sinent poni; quia doctrinam illorum a mentibus suis abjicient. Quod autem post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intrare in eos dicitur, et stare super pedes suos, resurrectionis tempus accipere possumus, quod post tria tempora et dimidium, quamvis non statim, in proximo tamen fiet. Stabunt quippe super pedes suos, quando post resurrectionis tempus, quanta sit eorum virtus atque magnificentia omnibus impiis manifestabitur. Timor vero magnus cadet super inimicos eorum, cum viderint eos; quia in die judicii cum viderint eos, gloriamque illorum, turbabuntur timore horribili, dicentes: Ii sunt quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est? Et quia Malachias propheta ex persona Domini loquitur, dicens: Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, qui convertat corda patrum ad filios; et caetera quae sequuntur: credimus Judaeos per praedicationem Eliae, sicut superius, prout potuimus, demonstravimus, ad fidem Christi esse convertendos. Possumus autem per duos testes duorum populorum praedicatores intelligere, Judaeorum videlicet atque gentium. Qui diebus mille ducentis sexaginta prophetaturi esse dicuntur; quia omni tempore quo Antichristi persecutio atque deceptio per universum orbem desaeviet, quoscumque poterunt, ad viam veritatis reducere studebunt.
4.3.9
Et in illa hora factus est terrae motus magnus. Nunc ad initium praedicationis Eliae et Enoch revertitur. Terrae motus, sicut superius jam diximus, motionem cordium solet designare: terrae motus tunc fiet, cum per praedicationem Eliae et Enoch multi ad poenitentiam, multi ad fidem convertentur. Et decima pars civitatis cecidit. Non sanus sensus mihi videtur esse, ut per civitatem, cujus decima pars cecidit, Ecclesiam intelligamus; eo quod hic sermo ad civitatem magis diaboli, quam ad civitatem Dei respiciat. Illius ergo civitatis in hoc loco decimam partem corruisse dicit, quam superius civitatem magnam, Sodomamque et Aegyptum vocavit, et in cujus platea corpora sanctorum per tres dies et dimidium insepulta jacere dicuntur. Et quia per denarium numerum saepe Lex designatur, eo quod Lex per decalogum sit accepta; possumus per decimam partem quae corruit, Judaeos observatores Legis intelligere, qui per praedicationem Eliae fidem Christi suscipientes a civitate diaboli corruent et praecidentur. Et occisa sunt terrae motu hominum septem millia: et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo coeli. Sicut per denarium numerum Lex, ita et per septenarium saepe gratia Evangelii accipitur. Ecce decima pars civitatis, quam non ex lapidibus, sed ex hominibus constare docuimus, cecidit; et non decem millia, sed septem millia mortua esse perhibentur. Denarius igitur numerus in septenarium commutatus est; quia Judaei observationes legales respuentes, doctrinam Evangelii suscipient: quae propter septem dona Spiritus sancti per septenarium numerum designatur. Septem ergo millia mortua esse describuntur; quia morientur diabolo, ut vivant Deo: reliqui vero qui in timore sunt missi, electos caeteros designant, qui videntes conversionem Judaeorum atque divinam Scripturam in illis esse completam, in timore Dei atque amore proficient, Deumque pro eorum conversione laudare non desistent.
4.3.10
Vae secundum abiit, et ecce vae tertium veniet cito. Vae tertium ad ea mala, quae per Antichristum facturus est diabolus, ad diem judicii pertinet. Et quia superius angelum quem vidit stare supra mare et supra terram, jurasse dicit per viventem in aeternum; quia in diebus septimi angeli, cum coeperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei, quod evangelizavit per servos suos prophetas, diem judicii breviter ponere voluit, et ad mala Antichristi postea narranda revertitur. Quod si diligenter inspicimus, videbimus eum hoc ordinate fecisse; scimus namque quia praedicatores sancti, qui in fine mundi nascituri sunt, hoc praedicabunt, quod dies Domini in proximo sit; ut quos exhortationibus ad viam veritatis reducere non potuerint, saltem terroribus ad poenitentiam provocent. Et quia ante persecutiones Antichristi, dies judicii incipiet praedicari, eumdem diem judicii Joannes antea ponere voluit, quam ad persecutiones ipsius Antichristi narrando veniret.
4.3.11
Et septimus angelus tuba cecinit. Per septimum angelum, sicut diximus, praedicatores sancti qui in fine mundi nascituri sunt, designantur. Tuba canent, cum verbum Dei annuntiabunt. Et factae sunt voces magnae in coelo, dicentes. Possumus per coelum Ecclesiam, per voces vero magnas sanctorum verba intelligere, qui in adventu Domini ad judicium venientes exsultabunt, sicut Dominus dicit in Evangelio: Respicite et levate capita vestra; quia appropinquat redemptio vestra.
4.3.12
Factum est regnum hujus mundi Domini et Christi ejus, et regnabit in saecula saeculorum. Numquid antea non erat Domini et Christi ejus regnum hujus mundi? Sed regnum hujus mundi homines vocavit, in quorum mentibus aut regnat Deus, aut regnat diabolus. Regnat Deus in sanctis suis: regnat diabolus in eis qui sunt ex parte ejus; ipse est enim rex super omnes filios superbiae. Regnum igitur hujus mundi Domini et Christi ejus tunc fiet, cum diabolus cum omnibus quos decepit, in infernum demersus fuerit: cum illud implebitur, quod Angelus ad Danielem loquitur, dicens: Regnum autem et potestas, quae est subter omne coelum, tradetur populo sanctorum, qui et obtinebunt illud usque in saeculum, et in saeculum saeculorum.
4.3.13
Et viginti quatuor seniores qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis, 546 ceciderunt in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes. Per viginti quatuor seniores in hoc loco animas sanctorum, quae in coelesti beatitudine cum Domino commorantur, possumus intelligere: sedes vero requiem sempiternam designant. Viginti quatuor seniores in conspectu Dei sedent in sedibus suis; quia sanctorum animae sine corporibus in coelesti beatitudine modo cum Domino requiescunt. In facies suas ceciderunt et adoraverunt; quia sancti Dei cum viderint justissimum Dei judicium peragi, inenarrabilemque ejus potentiam, dejicient se per humilitatis subjectionem in conspectu Creatoris sui, scientes nihil esse quidquid est, in comparatione illius, qui Deus est.
4.3.14
Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras sanctus, et qui accepisti virtutem tuam magnam, et regnasti. Et iratae sunt gentes, et advenit ira tua, et tempus mortuorum judicari; et reddere mercedem servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum, pusillis et magnis; et exterminandi eos qui corruperunt terram. Est Christus modo, postquam hominem assumpsit, ejusdem sanctitatis qua et Pater, ejusdem aeternitatis, ejusdem potentiae: erat et antequam hominem assumeret, aequalis per omnia Patri. Accepit autem virtutem suam magnam, quando per passionem suam diabolum vicit: regnavit vero, quando genus humanum sibi subjecit: iratae sunt gentes, quia impii homines Ecclesiam Dei persecuti sunt, ut nomen Christi de mundo exstinguerent: adveniet autem ira Dei, cum dies judicii advenerit: adveniet tempus mortuorum judicari, videlicet ut mortui judicentur. Illi scilicet mortui, qui in hac vita positi, animas suas male vivendo interficere non timuerunt. Et reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis, et timentibus nomen tuum, pusillis et magnis. Hoc tunc implebitur, quando in die judicii dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi. Pusillos illos vocat, qui minoris sunt meriti: magnos, qui majorem gratiam obtinent apud Deum. Et exterminandi eos, qui corruperunt terram. Corruptores terrae impios vocat: hoc tunc implebitur, quando dicet: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus. Sed quaerendum nobis est, quam terram corruperunt impii. Semetipsos utique male vivendo corruperunt, quando in luxuriis, caeterisque vitiis corpora sua enutrierunt. Corruperunt et aliorum terram, eorum videlicet, quos et verbis et exemplis ad mala opera agenda pertraxerunt. Nunc ad ea quae praetermiserat, id est, ad mala Antichristi narranda revertitur. Et ut commodius ad ea exprimenda perveniat, ab adventu Christi incipit, atque mala quae Ecclesia a diabolo passa est, commemorans, qualiter idem diabolus eamdem Ecclesiam per Antichristum evertere conetur, annectit.
4.3.15
Et apertum est templum Dei in coelo, et visa est Arca Testamenti ejus in templo ejus. Possumus per templum Dei beatam Mariam intelligere: per arcam vero Testamenti Christum, qui ex ea carnem assumpsit. Templum autem Dei non ideo apertum dicitur, quod uterus beatae virginis Mariae in pariendo Dominum apertus sit, quae fuit virgo ante partum, virgo in partu, virgo post partum: sed ideo apertum dicitur, quia per ipsam visibilis nobis factus est Dominus noster Jesus Christus. Possumus etiam per templum vetus Testamentum intelligere: per arcam sacramenta quae de Christo in veteri Testamento continentur. Veniente quippe Christo in carne, apertum est vetus Testamentum, atque spiritalis intelligentia, quae in eo latebat, fidelibus est revelata: Et facta sunt fulgura, et voces, et terrae motus, et grando magna. Per fulgura miracula quae per Christum facta sunt: per voces vero ejus praedicatio designatur. Terrae motus autem motionem cordium designat; moti sunt namque multi per praedicationem Christi ad poenitentiam de peccatis suis peragendam: moti sunt de infidelitate ad fidelitatem: moti sunt de malo ad bonum. Et quia grando terram solet percutere, possumus per grandinem comminationes ignis aeterni, quae in Evangeliis saepe inveniuntur, intelligere; quibus corda pravorum percutiuntur, ut resipiscant ab iniquitatibus suis.
4.4.1
DE VISIONE QUARTA. CAPUT XII.--
4.4.1
Et signum magnum apparuit in coelo, mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim. Haec mulier Ecclesiam designat; consequens quippe erat, ut post praedicationem Christi, ejus forma describeretur, quam praedicatio Christi genuit. Possumus autem per coelum in hoc loco hunc mundum intelligere: per signum magnum salutem magnam, quam adventus et praedicatio Christi mundo contulit: per solem vero Christus designatur, sicut dicit propheta: Vobis autem timentibus nomen Domini orietur sol justitiae, et sanitas in pennis ejus. Mulier itaque amicta erat sole, quia fideles, ex quibus Ecclesia constat, in baptismate Christum induunt, sicut Apostolus dicit: Omnes qui in Christo baptizati estis, Christum induistis. Per lunam vero, quam sub pedibus habuisse visa est, quae crescit et decrescit; mundum istum possumus intelligere, quem Ecclesia despiciendo calcat, ut liberius ad coelestia tendat. Sed quia luna noctem illuminat, melius mihi videtur, ut per lunam Scripturam sacram intelligamus, sine cujus lumine in nocte hujus saeculi per vias rectitudinis incedere non valemus. De hoc lumine Psalmista dicit: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. Mulier igitur lunam sub pedibus suis habuisse visa est; quia Ecclesia gressus mentis suae in praeceptis divinarum Scripturarum figens, ad coelestia quotidie novit tendere. Quae etiam in capite suo coronam stellarum duodecim habuisse visa est. Caput Ecclesiae Christus est, duodecim vero stellae duodecim sunt apostoli. Possumus nihilominus per caput mentes fidelium intelligere. Mulier ergo in capite coronam stellarum duodecim habuisse visa est; quia mentes fidelium doctrina et actus Apostolorum, cum eos imitari satagunt, exornant.
4.4.2
Et in utero habens, et clamabat in doloribus, et cruciabatur, ut pareret. Quomodo infans in utero coagulatur, humanamque formam accipit atque spiramentum; similiter et Ecclesia infideles quosque, quos in utero gestat, dum eos praedicando tamdiu nutrit, usque dum humanam formam accipiant, id est, usque dum in Christum credant, atque animam spiritalem accipiant, quae in baptismo datur, cum efficiuntur 547 Dei filii. Unde et clamare in doloribus dicitur, et cruciari ut pariat; clamat namque Ecclesia praedicando, clamat etiam pro auditorum suorum salute Deum deprecando. Cruciatur vero ut pariat, cum luget eos, quos in peccatis jacere conspicit, sicut Paulus apostolus infirmantibus discipulis loquitur dicens: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Et in Actibus apostolorum Ephesiis loquitur, dicens: Per triennium quotidie non cessavi, cum lacrymis monens unumquemque vestrum. Et Psalmista de praedicatoribus loquitur, dicens: Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua.
4.4.3
Et visum est aliud signum in coelo: et ecce draco magnus rufus, habens capita septem et cornua decem, et in capitibus suis septem diademata: et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum coeli, et misit eas in terram. Draco iste diabolum significat: rufus autem color talis est, ac si croceo colori sanguineum admisceas. Concordat vero pallidus color, id est, croceus cum sanguineo; quia sanguis dum effunditur, mortem adducit: pallor autem totum corpus morientis cooperit. Recte ergo diabolus habere dicitur colorem mortis; quia illius invidia mors introivit in orbem terrarum: per septem vero capita reprobi, quibus diabolus ad decipiendum genus humanum usus est, designantur. Diademata regiam ejus potestatem designant; ipse est enim rex, sicut dicit Scriptura, super omnes filios superbiae. Nam sicut per septem cornua Agni omnes electi designati sunt, quos in septem partes divisimus; ita et per septem capita draconis reprobi, qui eis in via Dei adversati sunt, designantur. Primum namque caput draconis fuerunt reprobi, qui ante diluvium fuerunt, quos Scriptura filios hominum vocat; quia eis qui filii Dei vocabantur, in laqueum fuerunt. Secundum caput diaboli fuerunt ii, qui post diluvium usque ad Legem fuerunt; inventores scilicet idolorum, diversorumque errorum, per quos genus humanum deceptum est. Tertium caput diaboli fuerunt ii, qui postquam Lex data est populo Dei, idola colere suadebant. Quartum caput diaboli fuerunt falsi prophetae, regesque impii, a quibus populus Dei in tantum deceptus est, ut pro suis iniquitatibus in captivitatem duceretur. Quintum caput fuerunt impii Judaei, qui et Dominum occiderunt, et apostolos ejus persecuti sunt. Sextum caput fuerunt persecutores Ecclesiae. Septimum vero caput diaboli erit Antichristus. Quid significent autem decem cornua, in sequentibus dicemus, in eo loco ubi mulier meretrix super bestiam coccineam sedisse visa est. Per caudam vero, quae finis est corporis, Antichristus designatur. Tertiam igitur partem stellarum coeli cauda draconis traxisse visa est; quia Antichristus multos ex iis, qui ab hominibus electi putabantur, et qui in Ecclesia velut stellae in coelo, scientia et intellectu refulgent, decipiet, atque in perditionis foveam demerget. Et draco stetit ante mulierem, quae paritura erat; ut cum peperisset, filium ejus devoraret. Possumus per mulierem in hoc loco et beatam Mariam intelligere, eo quod ipsa mater sit Ecclesiae; quia eum peperit, qui caput est Ecclesiae: et filia sit Ecclesiae, quia maximum membrum est Ecclesiae. Draco igitur stetit ante mulierem, ut cum peperisset, filium ejus devoraret: quia in exordio nativitatis Christi eum per Herodem ministrum suum interficere voluit. Stat etiam ante mulierem, id est, Ecclesiam, ut eos quos per baptismum Deo generat, male suadendo perdat.
4.4.4
Et peperit filium masculum. In quantum hoc ad Dominum nostrum Jesum Christum pertinet, quid necesse fuit dicere filium masculum mulierem peperisse, cum omnes sciamus masculum esse Dominum nostrum Jesum Christum? In quantum vero ad Ecclesiam, cur dicit masculum eam peperisse, cum ex utroque sexu filios et filias quotidie Deo generet? Femineus quippe sexus fragilis est: femina igitur quae fortitudine animi assumpta diabolum vincit, atque per bona opera Deo placere studet, non incongrue vir vocatur; quia quamvis corpore sit femina, virtute tamen animi viris bonis coaequatur. Mulier itaque masculum peperit; quia ejus membra quem beata Maria virgo peperit, quotidie Ecclesia parit. Unus ergo masculus est, quem virgo Maria peperit, et Ecclesia quotidie parit; quia Christus cum omnibus membris suis unus Christus est. Qui recturus erit omnes gentes in virga ferrea. Hoc superius dictum est. Et raptus est filius ejus ad Deum, et ad thronum ejus. Hoc tunc impletum est, quando quadragesima die postquam resurrexit, ascendit in coelum. Rapiuntur quotidie filii Ecclesiae, id est, membra Christi ad Deum et ad thronum ejus, cum post mortem ad coelestia perducuntur.
4.4.5
Et mulier fugit in solitudinem, ubi habet locum paratum a Deo, ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta. Solitudinem Christum vocat; solitudo quippe dicitur, eo quod sola sit, deserta ab habitatoribus: similiter et Christus desertus est a suis, sicut Evangelista loquitur, dicens: In propria venit, et sui eum non receperunt. Et per prophetam loquitur Dominus, dicens: Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum. Mulier igitur fugit in solitudinem; quia apostoli et caeteri discipuli, ex quibus tunc constabat Ecclesia, relicto diabolo, relictisque omnibus quae possidebant, Christum secuti sunt. Per dies vero mille ducentos sexaginta tempus quo Christus praedicavit, designatur. Pascitur ergo mulier diebus mille ducentis sexaginta; quia apostoli et caeteri discipuli, ex quibus, sicut superius diximus, Ecclesia tunc constabat, per tres annos et dimidium dapibus Evangelii a Domino pasti sunt.
4.4.6
Et factum est praelium magnum in coelo, Michael et angeli ejus praeliabantur cum dracone. Quia superius nativitatem et praedicationem Christi breviter comprehendit, consequens est ut qualiter per passionem suam diabolum vicit, subjungat. Michael qui interpretatur, quis ut Deus, Christum significat. Praelium in coelo factum est, id est, propter coelum, pro salute videlicet omnium electorum praeliatus est Michael cum dracone; quia Christus praedicando, patiendo et moriendo, pro salute generis humani praeliatus est. Praeliati sunt angeli Michaelis, id est, apostoli Christi cum dracone, praedicando videlicet, miracula faciendo, et ad ultimum pro Christi nomine moriendo. Et draco pugnabat, et angeli ejus. Pugnavit draco et angeli ejus contra Michaelem, quando diabolus et caetera multitudo daemonum Judaeos 548 contra Christum excitaverunt, ut eum interficerent. Pugnavit et contra angelos Michaelis, quando apostolos Christi et per Judaeos et per paganos tamdiu persecutus fuit, usque dum eos interficeret.
4.4.7
Et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in coelo. Non valuit diabolus, neque ministri ejus vincere Christum, nec apostolos ejus; quia unde putaverunt vincere, victi sunt. Putaverunt namque Christum se per mortem vicisse, sed ex morte ejus nomen illius claruit in mundo. Non valuerunt ergo, neque locus inventus est eorum amplius in coelo; quia per praedicationem apostolorum, caeterorumque sanctorum a cordibus electorum, qui per coelum designantur, expulsi sunt.
4.4.8
Et projectus est ille draco magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus et Satanas, qui seducit universum orbem: et projectus est in terram, et angeli ejus cum eo missi sunt. Recte diabolus serpens vocatur, sive quod per serpentem primum hominem deceperit, sive quod veneno suae malitiae genus humanum perdiderit. Diabolus vero interpretatur deorsum ruens; ruit quippe primo per superbiam de coelo: ruit postea, cum ab electorum cordibus per Christum dejectus est, sicut praesens scriptura demonstrat. Satanas autem interpretatur contrarius; contrarius est enim Deo, omnibusque bonis hominibus. Vae illis quibus diabolus amicus est! nam quanto amplius est cuilibet amicus, tanto ampliora ei tormenta ingerit; infelix est enim amicitia diaboli. Quod autem dicit: Qui seducit universum orbem, praesens tempus pro praeterito posuit. Seduxerat autem genus humanum, quod per orbem designatur: sed ex magna parte illud per Christum amiserat. Projectus est ergo diabolus et angeli ejus in terram; quia ab electis expulsus, solos reprobos, qui per terram designantur, possedit.
4.4.9
Et audivi vocem magnam de coelo dicentem: Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus. Vox magna de coelo vox est angelorum pro salute generis humani gaudentium, Deumque laudantium, sicut dicit Dominus in Evangelio: Gaudium majus est in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonagintanovem justis, qui non indigent poenitentia. Possumus per unum peccatorem populum gentilem, per nonagintanovem justos Judaeos intelligere: qui ad centenarium numerum non perveniunt, quia neminem ad perfectum adduxit Lex; multo enim majus gaudium factum est in coelo de conversione gentium, quam de Judaeorum observationibus. In dejectione igitur diaboli facta est salus credentium: acceperunt etiam virtutem vincendi diabolum, a quo antea victi tenebantur. Factum est nihilominus regnum Dei nostri; quia in quibus diabolus regnabat, coepit regnare Pater, et Filius, et Spiritus sanctus: facta est et potestas Christi ejus, cum eos quos diabolus possidebat, coepit Christus possidere. Quia projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte. Accusantur noxii homines apud judices, cum eorum scelera eis manifestantur: in conspectu vero Dei, qui non solum facta, sed et cogitata considerat, quomodo diabolus aliquem accusare potest? Sed accusamur in conspectu Dei, cum peccamus: accusat et diabolus, cum in peccatis male suadendo dejicit.
4.4.10
Et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni, et propter verbum testimonii sui. Propter sanguinem Agni vicerunt; quia redemptio sanguinis Christi hoc contulit sanctis, ut diabolum possent vincere. Vicerunt etiam propter verbum testimonii sui, fidem servando quam professi sunt, eamque operibus implendo. Sed valde obscurum est, quod sequitur: Et non dilexerunt animas suas usque ad mortem. Quomodo enim sancti animas suas non diligunt, pro quarum salute ardua quaeque ac difficilia patiuntur? Quomodo animas suas non diligunt, pro quibus semetipsos vigiliis, jejuniis, abstinentia macerant, atque caeteris virtutibus exercent? Quod si per animam vitam praesentem intelligere voluerimus; quis sanctus vitam suam non diligit, in qua positus, illam coelestem gloriam sibi acquirit, quam nec oculus vidit nec auris audivit, nec ulla mens potest comprehendere? Aut quis ad illam sine ista umquam pervenit? Lucrum enim magnum confert sanctis vita praesens, sicut e contrario reprobis magnum detrimentum. Secundum tamen quemdam modum recte dicuntur sancti vitam suam odio habere; eo quod propter amorem vitae aeternae in fastidium eis vita praesens vertatur, sicut Psalmista deplorans dicebat: Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est. Dominus quoque dicit in Evangelio: Qui amat animam suam, perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Cum enim in hoc mundo dicit, demonstrat quomodo hoc intelligere debeamus. Qui amat igitur animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam, id est, secundum saeculum perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo, id est, secundum saeculum, in vitam aeternam custodit eam. Amatores mundi animas suas amant secundum saeculum; quia ab hac vita praesenti numquam vellent recedere, ut semper luxuriose possent vivere. Ille dives animam suam secundum saeculum diligebat, qui dicebat: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos, epulare, jucundare, et satiare. Sancti vero qui nolunt conformari huic saeculo, sicut dicit Apostolus, sed reformari in novitate sensus spiritalis: qui non diligunt mundum, neque ea quae in mundo sunt: qui nolunt esse amici saeculi hujus, ne inimici Dei constituantur; odio habent animas suas in hoc mundo, id est, non diligunt eas secundum saeculum, sed secundum Deum, pro cujus amore transitoria cuncta contemnunt, ut eas in vitam aeternam custodiant. Non dilexerunt igitur sancti animas suas usque ad mortem, qui eas in praesenti vita servare noluerunt, ut Christum negarent: sed pro Christi nomine mori potius elegerunt, ut eas in vitam aeternam invenirent.
4.4.11
Propterea laetamini coeli, et qui habitatis in eis. Possumus per coelos, et habitatores coelorum diversas Ecclesias intelligere, quae una est. Praecipitur igitur filiis Ecclesiae ut laetentur, eo quod a tam immani hoste liberari meruerint per Domini gratiam. Vae terrae et mari! quia descendit diabolus ad vos, habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet. Possumus per terram Judaeos, per mare vero paganos 549 caeterosque reprobos intelligere. Vae igitur Judaeis, atque gentibus incredulis! quia propter iram quam habet diabolus, eo quod maximam multitudinem amiserit, tam atrociter reprobis dominatur, et in tantis flagitiis dejicit: ut nullo modo digni sint, quatenus ad vitae vias revertantur, et sanentur. Dicit etiam diabolum scire quod modicum tempus habeat; quia quanto appropinquare cernit diem judicii, tanto amplius callidior efficitur ad decipiendos homines.
4.4.12
Et postquam vidit draco quod projectus est in terram, persecutus est mulierem, quae peperit masculum. Videns diabolus se maximam multitudinem electorum amisisse, et intra angustias cordium reproborum esse conclusum, persecutus est mulierem, id est, Ecclesiam; concitavit enim imperatores Romanorum, omnemque multitudinem impiorum ad persequendum populum Dei.
4.4.13
Et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae, ut volaret in desertum in locum suum; ubi alitur per tempus, et tempora, et dimidium temporis a facie serpentis. Per aquilam Christum possumus intelligere: duae vero alae duo sunt Testamenta. Duae igitur alae datae sunt mulieri, quia duo Testamenta Ecclesia accepit; ut eorum doctrina et diabolum evadat, et ad coelestem patriam quotidie conscendat. Hanc namque patriam desertum vocat, quemadmodum et Dominus dicit in Evangelio, cum se nonagintanovem oves in deserto dixit dimisisse, et unam abiisse quaerere, quae erraverat( Luc. XV, 4 et seq.). Hanc patriam locum Ecclesiae vocat, sicut ipse in judicio dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi. Per tempus vero et tempora, et dimidium temporis, tempus a passione Christi usque ad finem mundi designatur. In hoc ergo spatio temporum animae sanctorum, id est, Ecclesia, dapibus gloriae coelestis patriae in coelesti beatitudine pascuntur.
4.4.14
Et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine. Flumen aquae desideria sunt carnalia; videns quippe diabolus Ecclesiam non posse dejici persecutionibus, sed potius crescere et roborari, multitudinem desideriorum carnalium ei immittere voluit, quibus decepta, ad mala opera agenda retraheretur.
4.4.15
Et adjuvit terra mulierem, et aperuit os suum et suscepit flumen, quod misit serpens ex ore suo. Possumus per terram reprobos intelligere, qui susceptores fuerunt desideriorum carnalium, quibus diabolus fideles irretire voluit et ad se pertrahere. Possumus etiam per eamdem terram Christum intelligere; et quia in sermonibus Domini magna potestas est: Dixit enim, et facta sunt, mandavit et creata sunt; haud absurde per os terrae potestas ejus intelligi potest. Adjuvit ergo terra mulierem, id est Christus Ecclesiam, et aperuit os suum, et suscepit flumen, quod misit serpens ex ore suo: id est sinum misericordiae suae aperuit, flumenque vitiorum potestas ejus funditus exstinxit.
4.4.16
Et iratus est draco in mulierem, et abiit praelium facere cum reliquis de semine ejus, qui custodiunt mandata Dei, et habent testimonium Jesu. Reliqui de semine Ecclesiae electi sunt, qui in fine mundi nascituri sunt. Quemadmodum autem hoc praelium diabolus peragat, in sequentibus manifestatur.
4.4.17
Et stetit super arenam maris. Per arenam maris multitudo reproborum, qui eo tempore futuri sunt, designatur.
4.5.1
DE VISIONE QUARTA. CAPUT XIII.--
4.5.1
Et vidi de mari bestiam ascendentem, habentem capita septem et cornua decem et super cornua ejus decem diademata. Haec bestia Antichristum significat: qui vero designantur per arenam, ipsi et per mare, multitudo scilicet reproborum. De mari igitur bestia conscendere visa est; quia de societate reproborum Antichristus exsurget, quae bestia capita septem et cornua decem habere describitur. Similiter et draco superius septem capita habuisse dictus est, et in capitibus septem diademata: per quae omnes reprobos, quibus diabolus ad decipiendum genus humanum usus est, diximus fuisse designatos. Haec autem bestia non in capitibus, sed in decem cornibus decem diademata habuisse describitur; ideoque per decem cornua gentes quas sibi Antichristus subjugaturus est, designantur: septem vero capita septem vitia principalia designant. Et ut sequentia melius intelligamus, placuit mihi in enumeratione vitiorum Prudentium sequi, qui de conflictu vitiorum atque virtutum egregie versibus disseruit. Primum namque vitium posuit culturam idolorum, secundum libidinem, tertium iram, quartum superbiam, quintum luxuriam. Quamvis enim libido ita inserta sit luxuriae, sicut aliquod membrum corpori: pro qua re a Patribus pro libidine saepe luxuria ponebatur; tamen inter libidinem et luxuriam distantia est. Sextum posuit avaritiam, septimum blasphemiam, sive discordiam. Et quia eos qui iis vitiis subditi erunt, facile Antichristus decipiet, sibique sociabit, recte per septem capita septem vitia designantur.
4.5.2
De iis septem vitiis Dominus in Evangelio loquitur dicens: Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non inveniens dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et cum venerit, invenit scopis mundatam et ornatam. Et tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi. Immundus spiritus exivit ab homine, quando diabolus exivit a Judaeis, cum Legem acceperunt. Ambulavit per loca arida, id est, per gentium nationes, quae aridae erant; quia viriditatem fidei non habebant. Non invenit ibi requiem, quia veniente Christo in carne, gentes quas diu tenuerat, amisit. Rediit in domum suam, unde exivit; quia ad Judaeos possidendos reversus est, eo quod in Christum credere noluerint. Invenit domum Judaeorum vacantem, quia Christum hospitem non habebant. Quaerendum vero nobis est, cur eas mentes quae Deum habitatorem non habebant, mundatas et ornatas dixerit. 550 Sed mundatae erant diabolo, non Deo, quod enim mundum est in conspectu Dei, immundum videtur diabolo: et quod immundum est Deo, mundum est diabolo. Nam sicut scarabaeo mundius videtur stercus cujuslibet animantis, quam quilibet cibus mundus atque delectabilis; ita et diabolus plus diligit ea corda, quae omnibus vitiis sunt repleta, quam ea quae cunctis virtutibus pollent. Scopae autem sunt, quae domum a quisquiliis emundant. Habet igitur Deus scopas suas, habet et diabolus: scopae Dei sunt, quae domum ejus emundant, ut in ea ipse habitare possit, videlicet confessio peccatorum, poenitentia, lacrymae, et eleemosynae: scopae diaboli sunt, quae secundum eum domum ipsius everrunt, scilicet amor saeculi, levitas mentis, contemptus mandatorum Dei, et multa alia. Septem vero spiritus, quos diabolus secum assumpsit, septem sunt vitia principalia: cum iis ergo septem satellitibus diabolus Judaeos usque modo possidet. Sed quaeri potest, cur haec septem vitia principalia diabolo esse deteriora dicantur. Verum nobis deteriora sunt vitia, quam daemones: quia illi foris nos impugnant, vitia autem intrinsecus nos assidue debellant. Nam sicut levius tolerantur hostes, qui extrinsecus urbem oppugnant, eo quod muros habeant objectos, quam ii qui intrinsecus positi jam civitatem depopulantur: ita facilius tolerantur daemones, qui exterius, quam vitia quae intus nos indesinenter devastant. Et super capita ejus nomina blasphemiae. Blasphemia Antichristi plura nomina habebit: quia multis modis Christum blasphemabit.
4.5.3
Et bestia quam vidi, similis erat pardo, et pedes ejus sicut pedes ursi, et os ejus sicut os leonis erat. Per pardum, qui fertur diversos colores habere, hypocrisis Antichristi designatur: qui cum futurus sit homo nequissimus variis virtutibus se decolorabit, ut facilius stultos quosque decipiat. Per ursum vero, qui callidissimum est animal, ejus astutia ad decipiendos homines demonstrari potest. Per leonem nihilominus ejus crudelitas ad dilacerandum populum Dei designatur. Et dedit illi draco virtutem suam, et potestatem magnam. Virtutem suam diabolus, quae tota mala est, Antichristo dabit; quia in illo habitabit, et per eum quidquid nequitia diaboli excogitare potest, operabitur. Sed cum Scriptura dicat: Non est potestas nisi a Deo, quomodo diabolus potestatem magnam Antichristo dabit? Deus dabit Antichristo potestatem, sed ipsam potestatem in tantum permutabit in malum, ut tota diabolica esse credatur, et sit.
4.5.4
Et vidi unum de capitibus ejus quasi occisum in mortem, et plaga mortis ejus curata est. Diximus superius per septem capita Antichristi septem vitia principalia esse designata. Per caput ergo quod non occisum, sed quasi occisum visum est, blasphemia designatur. Quaerendum itaque nobis est, quomodo blasphemia quasi occisa esse dicatur. Primis namque temporibus Evangelii fuerunt multi haeretici, qui fidem Ecclesiae suis erroribus labefactare conati sunt: sed omnipotens Deus defensores Ecclesiae orthodoxos Patres ex filiis ipsius Ecclesiae elegit, quos flumine sapientiae suae replens, per eorum doctrinam omnes haereses ab Ecclesia sua exstirpavit; ut fuerunt Ambrosius, Hilarius, Hieronymus, Augustinus, Gregorius, et multi alii qui etiam maximam copiam librorum ediderunt, quibus omnes haereses, quae fuerunt, et quae esse poterant, destructae sunt. Blasphemia ergo quasi occisa est modo: quia quamvis sint multi qui multas blasphemias mente concipiant, malum quod mente conceperint, non audent proferre, ne per istorum doctrinam turpiter convincantur. Hoc igitur caput, id est, blasphemia, temporibus Antichristi mortuum esse videbitur; sed a diabolo in Antichristo resuscitabitur, quem ad blasphemandum Christum in tantum accendet, ut omnes blasphematores in suis blasphemiis antecedat. Et admirata est universa terra post bestiam. Per terram peccatores homines designantur.
4.5.5
Et adoraverunt draconem, quia dedit potestatem bestiae: et adoraverunt bestiam, dicentes: Quis similis bestiae, et quis poterit pugnare cum ea? Quomodo draconem, id est, diabolum, adorabunt, quem non videbunt? Sed adorabunt Antichristum illi, qui per terram designantur, et in Antichristo diabolum, dicentes nullum esse Antichristo similem, nec esse qui ejus fortitudini possit coaequari.
4.5.6
Et datum est illi os loquens magna et blasphemias. Datum est, id est, permissum est a Deo; ut loquatur magna de semetipso, dicens se esse Filium Dei, et ut loquatur blasphemias de Deo. Et data est illi potestas facere menses quadraginta duos. Difficile videtur, ut in tam parvissimo tempore, id est, in tribus annis et dimidio, omnes gentes sibi subjicere, et ad suam culturam genus humanum praeter paucos electos possit adducere; erunt enim multi electi, sed in comparatione infidelium valde paucissimi. Verum potest fieri, ut primo omnes gentes suae ditioni subjiciat: postea vero in superbiam elatus, se pro Deo coli instituat. Nam sicut mihi videtur in tribus annis et dimidio persecutionis tempus tantummodo comprehenditur, in quo et per se, et per discipulos suos, et per ostensionem signorum mirabilium tota virtute laborabit, ut culturam deitatis omnes homines sibi impendant. Eos autem qui contradicere voluerint, diversis et inauditis tormentis affliget; ut coacti faciant, quod voluntarie facere detrectabunt.
4.5.7
Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum blasphemare nomen ejus, et tabernaculum ejus, et eos qui in coelo habitant. Aperiet namque os suum ad blasphemandum Deum Patrem videlicet, et Filium, et Spiritum sanctum: blasphemabit et nomen Dei dicens Christum non esse Deum; blasphemabit etiam tabernaculum Dei, id est, Ecclesiam Dei, dicens nihil prodesse fidelibus religionem Christianam, sed interitum magis afferre quam salutem: blasphemabit et eos qui in coelo habitant, id est, martyres, et caeteros sanctos, dicens nihil 551 prodesse eos posse cuiquam, falsumque esse quidquid de eis a fidelibus asseritur.
4.5.8
Et datum est illi bellum facere cum sanctis, et vincere illos. Faciet bellum cum sanctis quosdam blandiendo, quosdam terrendo, et ad ultimum eis pessima tormenta inferendo; ut eos in errores suos inducat: sed fieri non potest, ut in errorem inducantur electi. Vincet autem illos non superando, sed interficiendo.
4.5.9
Et data est ei potestas in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem: et adoraverunt eum omnes, qui habitant terram. Hoc secundum litteram implebitur. Multi dicent, cur talia Deus fieri sinat, ut Antichristus genus humanum tam pessime decipiat? Verum duabus causis exsistentibus talia permittet; nam sicut ipse dicit in Evangelio: In illis diebus refrigescet charitas multorum, et abundabit iniquitas; in tantum quippe malitia hominum excrescet, et ita Deum pro suis sceleribus ad iracundiam provocabunt; ut digni sint quatenus tam pessimo homini subjiciantur, atque ab eo decipiantur, testante Scriptura: Qui regnare facit hominem hypocritam propter perversitatem populi. Tradet enim illos Deus, sicut dicit Apostolus, in reprobum sensum; ut faciant quae non conveniunt; et quibus nihil pensi erit, tantum ut quidquid mali cogitaverint, expleant; justissima Dei permissione fiet, ut ab Antichristo decepti deterius pereant. Permittet etiam hoc Deus fieri propter probationem electorum suorum, ut sicut aurum probatur per ignem; ita et illi in persecutionibus Antichristi probentur et examinentur, sicut in Daniele de illis scriptum est. Eligentur, et dealbabuntur, et quasi aurum probabuntur plurimi. Sequitur: Quorum non sunt scripta nomina in libro vitae Agni, qui occisus est ab origine mundi. Liber vitae praedestinatio est Dei omnipotentis: reprobi non sunt scripti in libro vitae; quia non sunt praedestinati ad vitam aeternam. Sed quaerendum nobis est, quomodo Agnus, id est, Christus, ab origine mundi occisus esse dicatur.
4.5.10
Nam illud quod sequitur: Si quis habet aures, audiat; ubicumque in divinis Scripturis ponitur, obscurum esse quod praecessit, demonstrat: aures quippe cordis atque intelligentiae requirit. Agnus igitur ab origine mundi occisus est; quia ejus mors ab exordio generis humani in sanctis patribus praefigurata est. In primo namque homine praefigurata est, quando eo dormiente, Eva de costa ejus facta est: similiter et in Abel praefigurata est, qui a fratre Cain peremptus est: praefigurata est et per Isaac, quem pater in holocaustum obtulit Domino: similiter et per Joseph, quem fratres vendiderunt: praefigurata est etiam mors ejus in diversis sacrificiorum ritibus. Quoties ergo mors Christi a sanctis patribus aut praefigurata aut praedicta est, quasi toties Agnus occisus est. Quamvis hoc simpliciter possit intelligi, ut non dicat Agnum occisum ab origine mundi, sed nomina sanctorum scripta ab origine mundi in libro Agni, qui pro eorum salute occisus est.
4.5.11
Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadit: qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Antichristus qui populum christianum a Creatore suo captivabit, ipse a praesenti vita captivabitur, et in infernum detrudetur: et quia gladio malitiae suae multorum animas perempturus est, gladioque corporali justorum corpora occisurus, ipse gladio mortis perpetuae damnabitur. Hic est patientia et fides sanctorum, id est, patientia et fides sanctorum in persecutionibus Antichristi comprobabitur.
4.5.12
Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, habentem cornua duo similia Agni, et loquebatur sicut draco. Haec bestia aut unum ex discipulis Antichristi designat deteriorem caeteris, aut multos, qui eum praedicaturi sunt. Quae de terra ascendisse visa est; quia de societate reproborum exsurget: duoque cornua similia Agni habuisse visa est. Superius diximus per septem cornua Agni omnes electos esse designatos, quos in septem partes divisimus: per quintum autem cornu diximus Judaeos, qui in Christum crediderunt, fuisse designatos: per sextum vero gentes, quae in Christum similiter crediderunt. Bestia itaque cornua duo similia Agni habebit; quia Judaeos et gentes decipiendo possidebit. Quia quamvis multi credant ex Judaeis per praedicationem Eliae in Christum; maxima tamen pars eorum Antichristum secutura est, sicut dicit Dominus in Evangelio: Ego veni in nomine Patris mei, et non recepistis me: alius veniet in nomine suo, et illum suscipietis. Loquebatur ergo haec bestia ut draco, quia ejus verba diabolica erant; nam diabolus qui loquetur per Antichristum, ipse loquetur et per discipulos ejus.
4.5.13
Et omnem potestatem prioris bestiae faciebat in conspectu ejus. Quod dicit: in conspectu ejus, significat in nomine ejus; non enim praesens poterit esse Antichristus in omnibus locis, ubi fuerit praedicatus a suis. Faciet namque miracula Antichristus arte diabolica, facient et discipuli ejus: sed eorum miracula falsa erunt, et non vera, sicut dicit Apostolus: Cujus adventus erit secundum operationem Satanae, in omnibus virtutibus et signis et prodigiis mendacibus. Non enim credibile est, ut eos quos Deus excaecaverat, aut debilitaverat, sanitati possint restituere: sed eos tantummodo, quos ipsi laeserint, laedentes in occulto, sanantes in aperto. Sed et ipse Antichristus in tanta claritate se hominibus demonstrabit, ut ab insipientibus credatur Deus, sicut dicit Apostolus: Ita ut in templo sedeat, ostendens se tamquam sit Deus.
4.5.14
Et fecit terram, et inhabitantes in ea, adorare bestiam primam, cujus curata est plaga mortis. Et fecit signa magna, ita ut etiam ignem faceret de coelo descendere in terram in conspectu hominum. Legimus in libro Job diabolum ex permissione Dei ignem fecisse de coelo descendere, et oves Job puerosque consumpsisse. Quod ergo illic per semetipsum fecit, hoc per Antichristum et sequaces ejus extremo tempore faciet.
4.5.15
Et seduxit habitantes terram propter signa, quae data sunt illi facere in conspectu bestiae. Nihil est quod sic seducat simplices quosque, quemadmodum signorum demonstratio. Ideoque ministri Antichristi propter signorum operationem facile stultorum multitudinem decipient. Dicens 552 habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiae, quae habet plagam gladii, et vixit; videlicet, ut in imaginibus Antichristus adoretur. Quod autem bestiam plagam gladii habuisse dixit, et vixisse, potest fieri ut arte diabolica fingat se Antichristus mori et resurgere, ut hoc facto facilius homines decipiat: quod Simon magus fecisse dicitur.
4.5.16
Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae, et ut loquatur imago bestiae. Sed et hoc quosdam magos fecisse audivimus; faciebant quippe per necromanticam artem, ut statuae viderentur moveri, et loqui. Possumus hoc aliter intelligere. Imago speciem habet hominis, sed non est homo: similiter et Antichristus propter operationem virtutum atque signorum putabitur esse Deus, sed hoc falsissimum erit; non enim potest fieri ut homo impiissimus aliquid deitatis in se habeat. Imaginem ergo Antichristi facient, qui eum Deum existimabunt; ministri vero Antichristi spiritum imagini bestiae dabunt, cum eos qui crediderint in Antichristum, Christum blasphemare compellent. Et faciet ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae, occidantur. Fideles qui Antichristum adorare noluerint, diversis poenis macerati interficientur; erit namque talis tribulatio, sicut dixit Dominus in Evangelio, qualis non fuit ab initio, neque fiet, ita ut in errorem inducantur electi, si fieri potest.
4.5.17
Et faciet omnes pusillos et magnos, et divites et pauperes, et liberos et servos habere characterem in dextera manu, aut in frontibus suis. Potest fieri ut sicut nos habemus characterem Christi, id est, crucem, qua signamur; ita habeat Antichristus proprium characterem, quo signentur ii, qui in eum crediderint. Possumus et hoc aliter intelligere. Discipuli Antichristi laudatores erunt vitiorum, docebunt enim ideo creatum vinum caeterasque divitias, ut homines iis abundanter, et sufficienter uterentur: ideoque fecisse Deum genitalia membra, ut homines feminis miscerentur, et nefas esse ut aliquis a concubitu abstineat: omnia desideria carnalia esse perficienda. Cum autem istam nefandam doctrinam virtutibus affirmaverint, terrenos homines qui proni erunt ad malum magis quam ad bonum, facile decipient. Saepe vero per manus opera intelliguntur: characterem ergo Antichristi in dextera manu habebunt; quia opera maligna doctrinae Antichristi congruentia exercebunt: habebunt et in fronte, per quam mens saepe discernitur; quia ex pravis operibus, quam pessimas mentes gerant, dignoscetur.
4.5.18
Et ne quis possit vendere, aut emere, nisi qui habuerit characterem nominis bestiae, aut numerum nominis ejus. Scimus humanam vitam non posse subsistere, nisi aut vendant aliquando homines, aut emant; eo itaque Antichristi persecutio erga fideles crudelius grassabitur, quo eis hoc interdictum fuerit, sine quo vivere non poterunt. Facient autem hoc ministri Antichristi, ut in tempore necessitatis eos, qui christianitatis fidem occulte servare voluerint, deprehendant.
4.5.19
Hic sapientia est. Qui habet intellectum, computet numerum bestiae; numerus enim hominis est, et numerus ejus est sexcenti sexaginta sex. De hoc numero multi multa dixerunt, pluraque nomina repererunt, in quorum litteris hic numerus invenitur. Tamen si aliquod ex iis nominibus Antichristus possideat, praevidere non potuerunt: sed de re tam incerta nihil audeo definire. Quis enim scit, si nomen quod ei a parentibus imponetur, hunc numerum contineat.
4.6.1
DE VISIONE QUARTA. CAPUT XIV.--
4.6.1
Et vidi, et ecce Agnus stabat supra montem Sion. Si diligenter textum lectionis sequentis inspiciamus, haec quae de centum quadraginta quatuor millibus dicuntur, ad electos potius, quorum animae in coelesti beatitudine cum Domino exsultant, quam ad eos qui in hac vita laborant, videbimus pertinere. Agnus itaque Christum demonstrat: Sion autem speculatio interpretatur: per montem vero Sion coelestem patriam intelligere debemus. In monte igitur Sion Agnus visus est, quia in coelesti beatitudine cum sanctis suis Christus consistit. Et cum illo centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis. In tertia visione quae hanc praecedit, centum quadraginta quatuor millia ex duodecim tribubus electa, et signo fidei signata fuisse dicuntur. Illa ergo centum quadraginta quatuor millia, sicut expositio nominum duodecim tribuum demonstrat, ad electos qui in hac vita laborant, pertinent: ista vero centum quadraginta quatuor millia electos, qui in coelesti gloria cum Domino laetantur, significant, sicut textus praesentis lectionis manifeste indicat. Sed cur nomen Patris et Filii tantummodo in frontibus suis eos scriptum habere dicit, et de Spiritu sancto reticuit? Quia videlicet ubicumque Patrem et Filium legimus, intelligere debemus Spiritum sanctum. Possumus autem per frontes corda sanctorum intelligere: nomen itaque Patris et Filii et Spiritus sancti in frontibus suis habent scriptum; quia a mentibus eorum amor Dei numquam avelli poterit, sicut avulsus est a cordibus quorumdam angelorum, qui propter superbiam de coelo ceciderunt.
4.6.2
Et audivi vocem de coelo, tamquam vocem aquarum multarum, et tamquam vocem tonitrui magni. Saepe per Joannem praesentis vitae fideles demonstrantur: per aquas vero populi designantur. Et quia de omnibus gentibus quotidie colliguntur electi, et in coelesti beatitudine collocantur, sancti Dei in terra constituti, qui per Joannem designantur, vocem aquarum multarum assidue audiunt; quia doctrinam sanctorum in coelis consistentium et cordis auribus sentiunt, et virtute qua possunt, eorum actus imitantur. Unde et eadem vox tamquam tonitruum esse dicitur, quod corda audientium terrere solet; terrentur enim, cum ad eorum perfectionem se ascendere non posse considerant. Et vox quam audivi, sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis. Vox citharoedorum valde est dulcis audientibus: et quid dulcius fidelibus, quam memoria sanctorum in coelis commorantium; dum quanta sit eorum gloria mente pertractant, atque ut ad hanc quandoque perveniant, suppliciter exorant?
4.6.3
Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor animalia, et seniores: et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra. Hic magna 553 obscuritas est; dicit quippe centum quadraginta quatuor millia non fuisse coinquinatos cum mulieribus, virginesque esse; et ideo canticum novum cantare, quod nemo potest dicere, nisi illi soli: scimus autem quosdam ex apostolis atque martyribus uxores habuisse. Numquid ii qui virginitatem corporis servare studuerunt, laudes Deo decantant, et isti in laudibus Dei muti exsistunt? Maxime cum sciamus ex utroque sexu parvi meriti homines virginitatem corporis usque ad mortem servasse, sicut sunt infantes et pueri, quos aetas virginitatem amittere non permittit. Vidimus etiam quosdam aliquibus peccatis obnoxios, virginitatem corporis usque ad mortem servasse, quos credimus per ignem purgatorium esse purgandos, ut in justorum numero quandoque ascribi mereantur. Numquid istos tales apostolis et martyribus, quos uxores habuisse Scriptura non tacet, praeferre audebimus; ut illud canticum suavissimum Deo offerant, a quo Petrus ejusque similes alieni exsistant? Nam sicut est dulcis sanctis visio Dei, sic et laus Dei: et quemadmodum saturari nequeunt visione Dei, ita nec satiari laudibus Dei. Et quanto proximiores sunt secundum meritorum qualitates Domino Deo, tanto et ferventiores in laudibus Dei. Quis vero digne considerare potest quam magna pars gloriae sanctis detrahitur, si a laudibus Dei expertes habeantur? Nec ideo hoc dicimus, ut virginitati derogemus, quae magna est virtus, sociaque angelorum; si tamen eam vitio non foedaverint. Quis enim perpendere potest quam magnum bonum est integritatem corporis et animae possidere? Igitur quia haec quae superius de virginibus dicta sunt, de iis solummodo qui virginitatem corporis servaverunt, intelligere non possumus; necesse est ut indagemus, qui sint virgines, et qui illi qui canticum virginum dicere non poterunt. Nam si superficiem lectionis diligenter attendimus, inveniemus non de solis virginibus, sed de omnibus sanctis animabus haec esse dicta.
4.6.4
Diximus superius per centum quadraginta quatuor millia sanctorum animas esse designatas, quae in coelesti beatitudine Deum assidue laudare non desinunt: per sedem vero, et quatuor animalia, et seniores ante quos canticum novum cantare dicuntur, fideles in hac vita positi, ex quibus Ecclesia constat, designantur, sicut in secunda Visione diximus. Ante sedem ergo, et quatuor animalia, et seniores centum quadraginta quatuor millia canticum novum cantasse dicuntur; novum namque Testamentum canticum novum dicitur, sicut dicit propheta: Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terrae. Novum autem Testamentum dicitur, eo quod praecedat aliud, quod vetus vocatur: sive pro eo quod novos populos faciat, cum ex filiis diaboli facit filios Dei. Habent et fideles in hac vita positi cantica sua, sed in iis canticis saepe confessio fit peccatorum, saepe pro peccatis deprecatio, saepe commemoratio tormentorum aeternorum: ideoque in fletus saepe cantantes excitant, saepe in laudibus Dei orare solent, saepe ad spem coelestis patriae mentes fidelium elevant: in illo vero cantico spirituum coelestium nihil triste, nihil quod mentem perturbet, resonat; et quanto amplius depromitur, tanto amplius gaudium et laetitiam mentibus cantantium infundit. Sicut igitur novum Testamentum dicitur, quia praecessit vetus: ita et illud canticum spirituum coelestium novum canticum dicitur; quia praecessit aliud quod vetus est illis, qui ad coelestem beatitudinem quotidie transeunt, et novum est ad quod perveniunt. Et hoc canticum ante sedem Dei, id est, in conspectu sedis, cantasse dicuntur; quod enim in conspectu nostro est, indesinenter aspicimus. In conspectu ergo fidelium, qui per sedem et quatuor animalia et seniores designantur, animae fidelium canticum novum cantasse dicuntur; quia sancti viri in hac terra positi, gloriam sanctorum in coelis commorantium oculis mentis assidue conspiciunt, atque ut ad eorum societatem quandoque perveniant, tota virtute laborant.
4.6.5
Et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra: id est, nemo illorum qui per sedem et quatuor animalia et seniores designantur. Vident namque modo fideles viri in terra positi quasi per speculum et in aenigmate gloriam sanctorum in coelis consistentium, illudque canticum quia ardenter desiderant, quasi audiunt, sed dicere non possunt; quia, oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Qui de terra empti esse dicuntur; empti sunt quippe in terra positi pretioso sanguine Christi. Sed melius est ut per emptionem assumptionem intelligamus; assumpti sunt enim de terra, et in coelesti beatitudine collocati.
4.6.6
Ii sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati; virgines enim sunt. Hic rursum oritur quaestio; nam si in illa beatitudine diversi ordines sunt, ut sunt apostoli, martyres, confessores, et virgines; quomodo omnes sanctorum animae virgines esse dicuntur, et in tantum virgines, ut cum mulieribus coinquinatae non fuisse dicantur? Et si verum est, quod Dominus dicit( immo verum est, quia non potest fieri ut Deus mentiatur: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam maechatus est eam in corde suo), quomodo omnes sanctorum animae in toto spatio vitae praesentis ab inquinatione mulierum mundae esse potuerunt? Quaerendum ergo nobis est quomodo hoc intelligendum sit; multi quippe fuerunt ante baptismum adulteri et fornicatores, sed in Christum credentes, atque de peccatis suis poenitentiam agentes, fontemque baptismatis expetentes, quidquid in eis sordidum fuit, per Spiritus sancti gratiam aquis baptismatis deletum est: qui in bono quod in eodem baptismate promiserunt, usque in finem vitae perseverantes, veniente Domino, ut eos per mortem ab hac terrena habitatione subtraheret, eorum animae virgines, id est, integrae, et ab omni corruptione vitiorum mundae inventae sunt. Istorum ergo animae jure virgines vocantur; quia eorum omnis corruptio aquis baptismatis, bonisque operibus deleta est. Fuerunt etiam multi, qui post baptismum multa scelera commiserunt, sed cum per poenitentiam et lacrymas atque per misericordiam, caeterisque bonis operibus malum quod gesserunt, delere studuerint, et in bono proposito perseveraverint, Domino veniente, eorum animae virgines repertae sunt; quia quidquid in eis fuit reprobum, charitatis remediis est purgatum. Fuerunt et conjugati, qui Deum tota 554 virtute dilexerunt, atque in virtutibus vitam ducere studuerunt. Istorum igitur animae recte virgines vocantur; quia si quas sordes ex conjunctione feminarum traxerunt, bonis operibus deletum est. Similiter de caeteris ordinibus intelligendum est.
4.6.7
Possumus etiam per mulieres corpora sanctorum intelligere, per viros autem animas; quia sicut vir et mulier una caro vocantur, ita corpus et anima unus homo: et quemadmodum femina inferior est viro, ideoque necesse est ut a viro regatur, ejusque dominationem perferat; ita corpus multo inferius est quam anima, et ideo necesse est ut a spiritu regatur atque dometur, ejusque desideria frangantur. Quod quia sancti facere studuerunt, non sunt coinquinati cum mulieribus; quia ex conjunctione corporum nullas sordes traxerunt, ex quibus Deum nimis offenderent. Ii sequuntur Agnum quocumque abierit. Quo vadit, qui omnia implet, et totus ubique est? Sed quemadmodum vadat, Apostolus docet dicens: Cui vult miseretur et quem vult, indurat. Vadit itaque Deus miserendo quibusdam, et a quibusdam misericordiam suam auferendo. Sequuntur vero sancti, quia quibus ille misericordiam suam largitur, largiuntur et illi; et a quibus abscidit, abscidunt et illi. Hoc de electis in terra positis intelligere non possumus; saepe enim miserentur quibus Deus non miseretur, sicut Samuel qui lugebat Saul, quem Deus projecerat a facie sua: quosdam etiam sancti damnare volunt, quibus Deus miseretur, sicut Jonas, qui cupiebat ut Ninivitae delerentur, quos Deus salvare decreverat. Ii empti sunt ex omnibus primitiae Deo et Agno. In Lege praeceptum est ut primitiae frugum offerrentur Deo: per primitias frugum, electi designantur; nam sicut ex multitudine fructuum parvae primitiae Deo offerebantur, ita et ex multitudine populorum parvus numerus electorum eligitur, qui ab angelis Deo in templo gloriae coelestis offertur, sicut Dominus dicit in Evangelio: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Sancti ergo primitiarum more ex hominibus sunt assumpti, et in coelesti beatitudine collocati.
4.6.8
Et in ore eorum non est inventum mendacium. Valde difficile esse videtur, quod dicitur; sunt quippe quaedam mendacia valde gravia, sunt alia quae inter levia peccata deputanda sunt, a quibus nostris temporibus nescio si aliquis omni tempore vitae suae abstinere possit, nisi fuerit infans, qui loqui ignorat. Non itaque de omnibus mendaciis hoc dictum esse mihi videtur: sed est mendacium valde gravissimum, cum mentimur ea, quae in baptismate promisimus. Hoc ergo mendacium in ore sanctorum non est inventum; quia hoc quod in baptismate promiserunt, usque in finem vitae servare studuerunt. Et si fuerunt aliqui qui post baptismum multa peccata commiserunt, tamen in ore eorum non est inventum mendacium; quia per poenitentiam, charitatisque opera malum quod gesserunt, ante mortem delere studuerunt: Sine macula enim sunt. Et hic satis aperte demonstrat, ea quae in hac lectione continentur, non ad fideles qui in hac vita laborant, sed ad eos qui in coelestibus sedibus requiescunt, pertinere. Quis enim in hac vita positus, sine macula esse potest? cum idem Joannes dicat: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Animae vero sanctorum sine macula sunt; quia si quas sordes ex mundana habitatione contraxerunt, aut per poenitentiam et lacrymas, charitatisque opera, aut per flagella, aut certe post mortem igne purgatorio deletae sunt.
4.6.9
Dixi quod sensi. Quod si quis textum hujus lectionis ad praesentem Ecclesiam transferre voluerit, et per centum quadraginta quatuor millia, aut praedicatores, aut caeteros justos in hac adhuc vita degentes; per novum vero canticum quod nemo nisi ipsi soli dicere poterant, Evangelium designatum esse censuerit; perpendat sanctum Evangelium non solum ab electis, verum et a reprobis saepe praedicari, de quibus Dominum in Evangelio dixisse credimus: Multi dicent mihi in illa die, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia multa ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis: Amen dico vobis, nescio vos. Discedite a me, omnes operarii iniquitatis. De talibus etiam Paulus apostolus loquitur, dicens: Sunt qui per contentionem Christum annuntiant, non sincere, existimantes se pressuram suscitare vinculis meis. Si quis autem seriem lectionis hujus ad praesentis temporis virgines pertinere sanxerit, ad eos videlicet quos amor Dei ad integritatis custodiam, adjunctis caeteris bonis operibus, quotidie impellit, sanum mihi in hoc videtur possidere sensum: sed animadvertere debet non posse huic sensui convenire, ut per canticum novum in hoc loco Evangelium intelligat; sed potius gaudium spiritale, quod eis ex custodia virginitatis accrescit. Nullus igitur canticum novum dicere potest, nisi illi soli; quia gaudium virginitatis nullus habere praevalet, nisi soli qui hanc caeteris bonis operibus exornatam quotidie Deo offerre consuescunt. Similiter et qui hanc sententiam eis aptare voluerit, qui cum virginitatis palma ad coelestia regna jam conscendere meruerunt, a recto intellectu non discrepat: sed sciat non convenire huic sensui, ut per novum canticum, aliquod canticum quod voce, lingua, labiis componi potest, intelligat: sed potius virginitatis praemium, quod a Domino aeternaliter percipere merentur. Hocque canticum nullus, nisi illi soli, dicere potest; quia virginitatis praemium nullus percipit, nisi qui hanc in saeculo positi, intemerata mente pro Christi amore servare studuerint. De talibus propheta Esaias loquitur, dicens: Haec dicit Dominus eunuchis: Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae volui, et tenuerint foedus meum, dabo eis in domo mea, et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus, nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.
4.6.10
Et vidi alterum angelum volantem per medium coelum, habentem Evangelium aeternum; ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum, dicentem voce magna. Iterum universa breviter comprehendit; nam sicut superius cum mala Antichristi narrare vellet, ab adventu Christi inchoavit, persecutionesque quas Ecclesia a diabolo passa est, prius narrans ad Antichristum pervenit: ita et hic diem judicii describere cupiens, ab adventu Christi inchoat, atque sub specie trium angelorum cuncta 555 breviter replicans, ad diem judicii pervenit. Iste quippe angelus Christum et apostolos ejus, caeterosque Christi praedicatores significat. Qui Evangelium aeternum habuisse dicitur; quia doctrina Evangelii a Christo, apostolis, caeterisque praedicatoribus data est, quam gentibus praedicarent. Quod Evangelium aeternum esse dicitur, quia aeternitatem praestat omnibus facientibus illud. Quod etiam super terram sedentibus praedicatum esse dicitur; gentes namque quibus Evangelium praedicatum est, nihil aliud quam terram quaerebant, totamque requiem suam in terra posuerant. Quid autem iste angelus praedicet, audiamus.
4.6.11
Timete Dominum, et date illi honorem; quia venit hora judicii ejus: et adorate eum, qui fecit coelum et terram, mare et fontes aquarum. Convenienter timorem Domini primo posuit, et postea honorem; timor etenim Domini ad poenitentiam impellit hominem: poenitentia vero ad bona opera agenda eum provocat. Honorem itaque Deo deferimus, cum bona opera agimus, sicut ipse Dominus dicit: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. Hora vero judicii ex tunc incoepit, ex quo Evangelium praedicari coepit. Illi igitur acriter in die judicii judicabuntur, qui verbum Evangelii audientes, illudque spernentes, fidem Christi suscipere noluerunt. Similiter et illi qui susceperunt quidem fidem Christi, sed eam operibus implere noluerunt; cui enim plus committitur, plus ab eo exigetur. De illis autem qui verbum Dei non audierunt, Dominus dicit in Evangelio: Qui non credit, jam judicatus est.
4.6.12
Et adorate eum, qui fecit coelum et terram, et mare et fontes aquarum, id est, relinquite idola surda, muta, et caeca, et adorate eum qui cuncta fecit ex nihilo. Et alius angelus prosecutus est, dicens. Alius angelus doctores Ecclesiae, qui finitis persecutionibus, Ecclesiam Dei gubernaverunt, designat. Cecidit, cecidit Babylon magna. Per Babylonem, sicut superius diximus, civitas diaboli designatur, quae ex omnibus impiis constat. Ceciderat autem, quia omnis cultura daemonum per fidem Christi deleta fuerat. Et bis cecidisse dicitur; quia ex parte persecutorum, et ex parte culturae diabolicae ceciderat. Quae a vino irae suae potavit omnes gentes. Vinum irae errores sunt gentilium, quibus Deum ad iracundiam provocaverunt: sed cum Babylon nihil sit aliud quam omnes gentes, id est, omnes reprobi, quomodo omnes gentes a vino irae suae potavit? Verum cum unus alterum docuit, et ille tertium, et tertius quartum, et ita in omnes homines error diabolicus transiit, utique Babylon omnes gentes vino irae Dei potavit.
4.6.13
Et angelus tertius secutus est illos, dicens voce magna: Si quis adoraverit bestiam et imaginem ejus, et acceperit characterem ejus in fronte sua, aut in manu sua; et hic bibet de vino irae Dei, quod mixtum est mero in calice ipsius. Angelus tertius praedicatores sunt, qui temporibus Antichristi futuri sunt; praedicabunt enim ut nullus Antichristum adoret, neque ad ejus pessimam doctrinam aures cordis accommodet, neque opera ejus imitetur: quod si quis fecerit, perpetua poena eum esse damnandum testabuntur. Per vinum irae Dei damnatio ultima, quae in die judicii impiis irrogabitur, designatur: merum autem purum dicimus. Per merum igitur justitia Dei designatur, per calicem vero judicium Dei accipere possumus. Vinum itaque mixtum est mero in calice Dei; quia damnatio ultima, qua impii damnabuntur, mixta erit cum justitia in calice Dei, id est, in judicio Dei; quia justissimo Dei judicio perficietur. Bibent igitur impii vinum irae Dei, cum illis dicetur: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo, et angelis ejus.
4.6.14
. Et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum, et in conspectu Agni: et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendet. Ignis exurit, sulphur autem fetorem pessimum de se emittit. Igne autem corporaliter cruciabuntur, qui ignem vitiorum in se exstinguere noluerunt: fetore sulphuris torquebuntur, quibus dulcis fuit fetor luxuriae. In conspectu angelorum sanctorum cruciabuntur, et in conspectu Agni, videlicet ut in eorum conspectu crucientur, in quorum conspectu non timuerunt multa mala perpetrare. Nec habebunt requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam et imaginem ejus, et si qui acceperint characterem nominis ejus. Cur neque in die, neque in nocte reprobos habere dicit requiem, cum electi aeternum diem possessuri sint; reprobi vero perpetuam noctem? Sed more humano locutus est.
4.6.15
Haec est patientia sanctorum, qui custodiunt mandata Dei, et fidem Jesu: id est, talis est patientia sanctorum, et talem fructum affert, qualis in sequentibus demonstratur. Et audivi vocem de coelo dicentem mihi: Scribe, beati mortui qui in Domino moriuntur. Talis est igitur patientia sanctorum, qui custodiunt mandata Dei, et fidem Jesu, ut sint beati in perpetuum. Sed quid est quod dicit: Beati mortui, qui in Domino moriuntur? Quis enim mortuus mori potest? Nullus procul dnbio mortuus mori potest, nisi prius animam recipiat, ut iterum mori possit. Sed illi sunt beati, et illi in Domino moriuntur, qui prius moriuntur saeculo, postea carne: qui prius veterem hominem, id est, omnes nequitias et spiritales et carnales in se exstinguunt, ut possint dicere cum Apostolo: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Illi namque in Domino moriuntur, de quibus Dominus dicit in Evangelio: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
4.6.16
Amodo jam dicit spiritus, ut requiescant a laboribus suis. Amodo, id est, a tempore mortis suae requiescent sancti a laboribus suis. Opera enim illorum sequuntur illos. Quomodo sequuntur? Nonne Cornelium opera sua praecesserant, cui ab angelo dictum est; Orationes tuae et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei? Sed sequi pro comitari posuit; nam et exercitus qui regem comitatur, eum sequi dicitur; cum alii praecedant, alii sequantur, alii ad dexteram, sive sinistram incedant. Opera igitur sanctorum sequuntur illos; quia merces operum illorum comitatur illos in perpetuum. Possumus et hoc de illis spiritaliter intelligere, qui temporibus Antichristi pro nomine Domini nostri Jesu Christi interficiendi sunt; beati quippe erunt illi, et in Domino morientur, qui pro fide Domini nostri 556 Jesu Christi morientur. Nunc quia poenam illorum, qui in Antichristum credituri sunt, narravit, beatitudinemque illorum, qui in fide Christi perseveraverint usque in finem, breviter comprehendit; consequens est ut diem judicii describat, in quo haec cuncta complebuntur.
4.6.17
Et vidi, et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam. Et alter angelus exiit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem, dicens: Mitte falcem tuam, et mete; quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terrae. Et misit qui sedebat super nubem, falcem suam in terram, et messuit terram. Et alius angelus exivit de templo, quod est in coelo, habens et ipse falcem acutam. Et alius angelus exivit de altari, qui habebat potestatem supra ignem, et clamavit voce magna ad eum qui habebat falcem acutam, dicens: Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineae terrae, quoniam maturae sunt uvae ejus. Et misit angelus falcem suam acutam in terram, et vindemiavit vineam terrae et misit in lacum irae Dei magnum. Totam pene sententiam posui, ut undique circumspecta ejus anfractus apertius videantur. Uterque namque iste angelus Christum significat: similiter et duae falces unam significationem habent; designant enim illum ignem, quo universus mundus delendus est; quia sicut primo tempore mundus per aquam deletus est, ita et in fine temporum per ignem delebitur. Sed quaerendum nobis est, cur unus Christus per duos angelos, et una exterminatio per duas falces figuretur. Primus quippe angelus super nubem candidam sedisse, et coronam auream habuisse visus est: secundus vero neque coronam auream habuisse, neque super nubem candidam sedisse dicitur. Et primus messem terrae, secundus vero botros vineae terrae praecidisse dictus est: sed primus quo loco messem terrae posuerit, non dicitur: secundus autem botros vineae terrae in lacum irae Dei magnum misisse dictus est. Videtur itaque mihi per messem terrae electos: per botros autem, ex quibus vinum oritur, quod mentes hominum alienat, reprobos esse designatos. Ista est messis, de qua Dominus dicit in Evangelio: In tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et ligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum vero recondite in horreis meis. Qui enim illic per triticum, ipsi in hoc loco per messem designantur. Et qui illic per zizania, ipsi in hoc loco per botros vineae terrae figurantur: et quia Christus aliter apparebit justis, et aliter injustis, non inconvenienter per duos angelos figuratur. Justi namque in eadem claritate eum videbunt, quomodo ab angelis et sanctis spiritibus in coelesti beatitudine cernitur; impii autem in ea specie eum videbunt, qua ab hominibus in terra positus videbatur; Tolletur quippe impius, ne videat gloriam Dei( Esai XXVI). Blandus itaque justis, terribilis apparebit injustis; unde et primus super nubem candidam sedisse, et coronam auream habuisse in capite describitur. Per nubem namque candidam corpus ejus immaculatum designatur: per coronam vero auream multitudo angelorum atque sanctorum, qui eum ad judicium venientem comitabuntur, exprimitur. Similiter et una exterminatio per duas falces designatur; quia aliter exterminabuntur justi, aliter injusti: justorum exterminatio redemptio potius dicenda est, sicut Dominus dicit: Respicite, et levate capita vestra; quoniam appropinquat redemptio vestra. Redemptio jure vocatur, eo quod a malis temporalibus liberet, et ad gaudia aeterna perducat. Impiorum autem exterminatio et hic gravis erit, et post mortem gravior; damnatio enim luctusque perpetuus in eis permanebit. Justi de spe retributionis aeternae mortem laetam excipient: impii vero de damnatione perpetua timidi, tristissima morte plectentur.
4.6.18
Alter angelus qui exivit de templo, et clamavit voce magna ad eum qui sedebat super nubem, dicens: Mitte falcem tuam, et mete; electos qui in hac terra laborant designat, per templum autem unde exiisse visus est, Ecclesia designatur. Clamavit ergo ad eum qui sedebat super nubem, ut mitteret falcem suam in terram, et meteret; quia sancti viri videntes mundum in maligno positum, ejusque miserias horrentes, deprecantur quotidie ut regnum Dei veniat, in quo ab omnibus angustiis liberati, corpora propria recipient, et in aeternum cum Domino exsultabunt. Ariditas vero messis maturitatem ejus indicat; nam sicut messis crescit usque ad maturitatem, quando arida efficitur: ita et numerus electorum usque ad finem mundi crescet, eorumque maturitas tunc perficietur, cum eorum fuerit numerus completus. Similiter et quartus angelus qui exiit de altari, qui habebat potestatem super ignem, eamdem significationem habet, quam et secundus, qui de templo exiisse visus est; significat namque electos in hac vita laborantes. Altare autem Ecclesiam significat, sicut et templum: per ignem vero charitatem possumus intelligere, quam in cordibus sanctorum spiritalibus fomentis Spiritus sanctus enutrit. Super hunc ignem sancti habere potestatem ideo dicuntur, quia et ipsi possident charitatem, et possidentur ab ea. Iste ergo angelus clamavit ad tertium angelum secundam falcem gerentem, quem Christum significasse diximus, ut vindemiaret botros vineae terrae, per quos impii designantur; quia viri sancti videntes quotidie genus humanum a daemonibus decipi, videntes etiam impios florere, mundumque semper ad deteriora delabi, orant ut dies judicii veniat, in quo et nequitia daemonum cum ipsis auctoribus pereat, et omnis praevaricatio cum ipsis praevaricatoribus accipiat finem, et adducatur justitia sempiterna, quae nullo fine terminabitur. Vinea quippe mundum significat, quae omnem impiorum multitudinem genuit et nutrivit: lacus vero, quem infernum vocamus, ideo lacus irae Dei dicitur, quia vindicta irae Dei in eo consummabitur.
4.6.19
Et calcatus est lacus extra civitatem. Per calcationem demersionem impiorum in infernum possumus intelligere: per civitatem autem coelestis Hierusalem designatur: quae ex omnibus electis constat. Extra hanc ergo civitatem lacus calcabitur; quia a consortio justorum impii separabuntur, et in infernum detrudentur, sicut Dominus dicit in Evangelio: Exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent illos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.
4.6.20
557 Et exiit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta. Per sanguinem poena impiorum designatur: per spatium vero mille sexcentorum stadiorum, quod sanguis de lacu exiens occupavit, falsi christiani designantur: qui numerus quamvis a quaternario numero derivetur, circumquaque tamen eumdem numerum servans spargitur, finesque ejus minime transiliit. Similiter et falsi christiani fidem Christi, quae in quatuor libris Evangelii consistit, in baptismate suscipiunt: sed arctam et angustam viam, quae intra angustias quaternarii numeri concluditur, relinquentes, quae ducit ad vitam; per latam et spatiosam hujus saeculi viam, quae ducit ad mortem, incedunt. Verumtamen a quaternario numero non recedunt, quia quamvis opera christianitatis non habeant, nomen tamen christianitatis non amittunt. Sanguis ergo de lacu exivit, et mille sexcenta stadia occupavit; quia ea poena quae daemones et omnes incredulos absorbebit, etiam falsos christianos, qui fidem visi sunt habuisse, sed opera fidei non habuerunt, illaqueabit: Per equos vero falsi pastores Ecclesiae designantur, qui officium regiminis non pro amore Dei, sed pro amore saeculi suscipiunt: per frenos quibus equi reguntur, eorum falsa doctrina designatur. Habent quidem falsi pastores doctrinam in ore, ne ab officio funditus alieni videantur: sed pharisaeorum exemplum sequentes, dicunt et non faciunt. Et quia aliud non possunt docere, nisi quod Evangelium loquitur, et in praedicatione sua annuntiant peccatoribus quas poenas patientur, nisi corrigantur; usque ad equorum frenos sanguis pervenit, quia poenas quas peccatoribus minati sunt, nisi corrigerentur, ipsi quia vitia sua deserere noluerunt, experientur.
4.7.1
DE VISIONE QUARTA. CAPUT XV.--
4.7.1
Et vidi aliud signum in coelo magnum et mirabile, angelos septem habentes septem plagas novissimas; quoniam in illis consummata est ira Dei. Sicut superius antequam ad narrationem septem angelorum tubis canentium veniret, eorum mentionem facere studuit; ita et hic antequam ad septem angelorum phialas habentium narrationem veniat, eorum mentionem facit, ut indicet magna mysteria in eorum visione contineri. Sed de iis in sequentibus quod Dominus dederit, dicemus.
4.7.2
Et vidi tamquam mare vitreum mixtum igni, et eos qui vicerunt bestiam, et imaginem ejus, et numerum nominis ejus, stantes super mare vitreum, habentes citharas Dei, et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni dicentes. Quid significet mare vitreum, superius in visione secunda diximus: sed illic tamquam crystallum esse dicitur, hic autem mixtum igne: et quia crystallus eximiae claritatis est, ignemque de se cum calorem solis acceperit, solet emittere, eamdem significationem habet illic crystallus, quam hic ignis; significant namque spiritalem intelligentiam, quae in divinis Scripturis invenitur. Mare igitur vitreum mixtum est igni; quia divina Scriptura mixta est spiritalibus intellectibus. Super mare itaque vitreum ii, qui bestiam vicerunt, stare visi sunt; quia sancti Dei qui contra Antichristum pugnaturi sunt, in praeceptis divinarum Scripturarum gressus figent, nullaque impulsione ventorum a sua fide moveri poterunt. Per citharas vero quas habebant, mortificatio carnis designatur: canticum autem Moysi, vetus Testamentum: canticum Agni novum demonstrat. Canticum ergo Moysi et canticum Agni cantabant; quia et vetus et novum Testamentum sancti praedicabunt. Quod canticum quale sit, audiamus.
4.7.3
Magna et mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens: justae et verae viae tuae, Rex saeculorum. Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum? Quia tu solus pius es; quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta sunt. Concordat hoc canticum cum veteri et novo Testamento; nam septem benedictiones ibi inveniuntur, quae septem partibus, de quibus superius diximus, coaptari possunt. Prima quippe benedictio est: Magna et mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens; quae primo tempori convenire potest, in quo factum est coelum et terra, omnesque creaturae, quae valde sunt mirabilia. Secunda est: Justae et verae viae tuae, Rex saeculorum; quae congruit parti secundae, in qua omnes creaturae quae habebant spiritum vitae, justissimo Dei judicio aquis diluvii deletae sunt. Tertia est: Quis non timebit te, Domine? quae tertiae parti, iis videlicet quibus Lex data est, congruit, qui timore potius quam amore Legis mandata exercebant. Quarta est: Et magnificabit nomen tuum; quam prophetis convenire manifestum est, qui nomen Dei et praedicationibus et scriptis magnificaverunt. Quinta est: Quia tu solus pius es; in quinta parte adventum Christi posuimus, in qua Dominus noster, qui solus pius est, et homo fieri pro salute generis humani, et pati et mori dignatus est. Sexta est: Quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo; manifestum est post ascensionem Domini omnes gentes ad fidem venisse Christi, quas in sexto loco posuimus. Septima est: Quoniam judicia tua manifesta sunt; quam ad diem judicii pertinere manifestum est, in quo judicia Dei justa et vera esse manifestabuntur. A cujus judicii damnatione nos misericordia et pietas Domini et redemptoris nostri Jesu Christi liberare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum, amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note