Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Diplomata
Auctores variiDipl 5 · 9860-diplom11More by Auctores varii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii"> —
⋯
More
Original / primary: 9860 Diplom11
1.1
I De Viviano Willelmi pro cujusdam servi sui interfectione servituti addicto.
1.1
Notum esse volumus tam praesentibus quam futuris, ego Arnulfus abbas, et omnis Sancti Petri Carnotensis coenobii mihi a Deo commissa congregatio, quod Vivianum nostrum collibertum, cum uxore sua, omnemque pecuniam ejus subjungamus servituti Willelmi militis, pro interfectione furtiva cujusdam sui servi, quem ipse et uxor sua latenter interfecerunt, et eo tenore eos dimittimus ne occidantur pro hoc scelere. Filios vero quos nunc habent, ad nostros retinemus usus; quos autem genuerint posthac, ejus servituti, pro hoc nefario pertitulato, dimittimus.
1.2
Signum Arnulfi abbatis+.
2.1
II. De alodo Calidi Montis. (Circa an. 1020.)
2.1
In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
2.2
Catholicae vereque matris Ecclesiae populis in Christicolis laus semper viget vigeatque perenne. Hoc autem dignissimum justum quoque exstat, quoniam est mater nostra, Christi vero Domini nostri sponsa, quam acquisivit suo cruore pretioso; in ea enim renascimur per baptismatis lavacrum, ac in ea resurgimus a morte animae per poenitentiae luctum, et post vitae terminum nostra tumulantur cadavera in ejus atrium. Hanc Christus supra fidem quam confessus est fidelissimus Petrus fundavit, dum Domino dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Sunt vero beati qui catholice vivendo habitant ibi, ut David cecinit: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te. His aliisque quampluribus sanctorum dictis ac sacrae Scripturae mysteriis edocta et admonita, ego Hildegardis, vicecomitissa Castridunis, do Sanctissimo Petro Carnotensis coenobii alodium meum de Bellomonte, cum terris cultis et incultis, et silvis, piscatoriisque ibidem pertinentibus, assentiente et annuente filio meo Hugone, archiepiscopo Turonum, videlicet eo tempore quo post exitum meum sepeliar in claustrum monachorum, ut semper transeuntes super meum tumulum orent pro me jugiter. Hoc viderunt et annuerunt Castridunenses proceres, qui sunt scripti subter. Si quis vero ex progenie mea aut alius invasor, stimulis vel sagittis exagitatus diabolicis, vim fecerit monachis, et eleemosynam quam Sancto Petro dedi quocunque modo abstulerit, damnatione damnatus perpetua pereat cum Dathan, et Abiron, et Anna et Caipha; auctoritateque filii mei archipraesulis Hugonis anathematizatus permaneat.
2.3
Hugo, archipraesul; Gautfridi, nepotis ejus; Huberti; Godeschalci, filii ejus; Huberti, thesaurarii Cenomanensis; Radulphi, legis docti; Fulcaldi; Gathonis; Odonis Brunelli; Huberti Brunelli; Helgaudi, filii archiepiscopi; Helgaudi nigri; Gradulfi; Firmati canonici; Frederici; Hugonis vicarii; Bernardi de Buslo; Junanigni, jussu archiepiscopi, has litteras fecit.
3.1
III. De ecclesia de Rescolio datae Sancto Petro a comite Richardo. (Ante an. 1024.)
3.1
Universorum conditor Deus mirabilis est in suis operibus, dum ex aliis alia, ex minoribus scilicet portat majora. Cujus rei sinceram considerationem intus faciendo, et in hoc ipsi grates debemus non minimas, et in illo, corde, voce, opere, quam maximas, quod non solum, ut praelibavimus, ex temporalibus fovet perpetua, verum etiam ea rationabiliter dispensando misericorditer provehit ad aeterna. Ad hujus itaque perfecti et tam optabilis gaudii fidem formandam, inter caetera quae mortalibus spem sanctae aeternitatis ingerunt, ipsa ait Veritas per semetipsam: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Quod dono sentiens ejus, ejusdem nutu, Nortmannorum comes ego Richardus, inter caetera quae, eo inspirante, ei ex suo reddidi, quamdam ecclesiam in ipsius nomine monachis Sancti Petri Carnotensis coenobii dedi, quae in Ebroicensi comitatu est sita, in villa quae est ex nomine Rescolium dicta; hoc autem hujus rei gratia credidi istis apicibus, ut dapsilibus in exemplum, et testimonium sit rapacibus. Quod si quis contradictionem dationi fecerit suprascriptae, quandiu in hac permanserit intentione, humana et divina multetur maledictione.
3.2
S. Richardi comitis. S. Rodberti archipraesulis. S. Richardi comitis frater archipraesul Rothomagensis. S. Gunnoridis comitissae. S. Richardi, filii comitis. S. Rodberti, filii comitis. S. Unfridi.
3.3
Supradictus viculus, a rebus colligendis, Rescolius olim quidem dicebatur; ibi enim res fisci colligebantur vel congregabantur. In quo, non longe ab Ava flumine, propter quemdam fontem, quaedam ecclesiola lignea sita erat in honore sancti Remigii. Defluente vero tempore, et viculus cum ecclesia bellis assiduis ad nihilum pene deducitur, et tunc, annuente comite Richardo, parochia ipsa unita est Sancti Georgii parochiae, cujus ecclesia non longe aberat, et altare Sancti Remigii in ala istius ecclesiae a monachis translatum est, ubi permansit donec moderno tempore a monacho nomine Huberto caemento et lapide est aedificata[ al., donec a modernis monachis major caemento et lapide est aedificata].
4.1
IV. De ecclesia Wadoniscurtis data Sancto Petro a Rajenario. (Ante an. 1024.)
4.1
In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego Richardus, Nortmannorum dux, notum volo esse tam praesentibus quam futuris, quia adiit praesentiam meam fidelis meus, nomine Rajenarius, cum consensu suae conjugis, Wandelburgis vocabulo, humiliter petens ut, pro remedio animae meae, ecclesiam in comitatu Ebroico, cui nomen est Wadoniscurtis, seu pro filii sui anima, cujus vocabulum fuit Rodbertus, vel pro abolendis suis peccatis, monachis Sancti Petri coenobii Carnotensis concederem. Qui, justam petitionem tanti viri considerans assensum praebui, insuper sanciens ut, ab hodie in subsequenti generatione, nullus suorum, vel quorumlibet aliorum, jus dominationis seu violentiam cujuslibet irruptionis,[ contra] hujus firmitudinis nostrae compactionem, temeraria procacitate, irrogare conetur. Ut autem haec cartula in Dei nomine firmiori innitatur vigore, manu propria subscripsi, fidelibus quoque meis ad corroborandum tradidi.
4.2
S. Richardi comitis. S. Rodberti archiepiscopi. S. Herberti episcopi. S. Theoderici abbatis. S. Rodberti clerici. S. Rajenarii, qui hanc donationem fecit. S. Hunfredi de Wetulabus.
4.3
Utrum illius temporis monachi possederint vel habuerint praefatam ecclesiam penitus ignoro; nam neque eam habuisse ab antiquis monachis audivi, neque a modernis mentionem aliquam fieri nunquam( sic, cum duplici negatione) audivi.
5
V. De alodo Selusellarum dato a Gausfrido et Joscelino filio. (Ante an. 1024.)
5
Quoniam permanet scriptum atque sancitum in decretis veterum, si quis nobilium laicorum aliquam ecclesiam, vel aliquod monasterium de propriis haereditatibus honoraverit, vel donationem fecerit, nullatenus nec a filio, nec ab aliquo successore repetere, idcirco ego Joscelinus, Gausfridi filius, notum esse cupio omnibus tam praesentibus quam futuris, qualiter et qua ratione pro his quae a patre meo dimissa sunt atque tradita Sancto Petro Carnotensis coenobii, post mortem ipsius, adierim domnum abbatem Majenardum et omnem ipsius loci congregationem. Pater siquidem meus Gausfridus, ob remedium suorum peccaminum, alodum, nomine Exclusellas, in comitatu Dorcasino, Sancto Petro delegavit, super fluvium Andurae, me puero et matre vivente. Ego autem ipsum alodum expetii, non ideo ut velim retrahere ab ipso venerabili loco cui est traditus, nec ut aliqua fraude possideam; sed eo tenore et tali conventione ut, quandiu vixero, XII solidos in censum persolvam, statuto termino, debitumque servitium persolvam; nec unquam mihi liceat nec vendere, nec tradere alicui, nec filio, nec alicui meorum propinquorum; sed semper, dum flatum emisero, in mea manu meoque dominio habeatur. Post finem vero meae vitae, ut major memoria sit patris, et partem valeam habere in ipsius benefacto, non modo illud quod pater donavit, quod nunc teneo, dono domni abbatis Majenardi et aliorum seniorum, sed omnia cum his quae in ipso sunt, scilicet molendinis, terris cultis et incultis, pratis, silvis, ad eumdem locum a quo accepi, deveniant in usus servorum Christi. Ut autem absque calumnia ulla vel contradictione hoc fiat, litteris mandare studui; ob hoc maxime ne aliquis, mihi fuerit( sic), sibi vindicet. Seniori quoque meo Odoni, comiti inclyto, proceribusque suis trado corroborandum, ut sequens in aevum firmum et inconvulsum permaneat quod insertum est. S. Odonis comitis, S. Bertae, matris suae. S. Agnetis, filiae ipsius. S. Walterii comitis. S. Gausfredi militis. S. Hervei vicecomitis. S. Rodulfi. S. Gausberti, S. Alberti. S. Wasulini. S. Sulii. S. Joscelini, qui hanc chartulam firmari instituit. S. Gausfridi, militis sui.
6.1
VI. De Guerpo Ursivillaris ecclesiae. (Circa an. 1024.)
6.1
Sub aeterno regimine summoque sacerdotio Christi, meo tempore, ego Odolricus, Aurelianorum episcopus, notum fieri volo contemporalibus atque successoribus meis modum et finem causae quae in hac chartula scripta est. Monachi Sancti Petri Carnotensis coenobii possidebant, ex longo tempore, quamdam ecclesiam in pago Dunensi in loco qui dicitur Ursivillaris. Quidam vero casatus noster. nomine Hilduinus, cum suis propinquis intendebat eis calumniam de ipsa ecclesia, dicens eam ad casamentum nostrum et ad suum beneficium pertinere. Addebat etiam temporibus antecessorum meorum se satis agitasse calumniam istam, sed justitiam minime consequi potuisse. Convenimus ergo domnum Fulbertum, episcopum Carnotensem, et Arnulfum, Sancti Petri abbatem, ut de ista causa darent nobis audientiae locum; quod et fecerunt semel in eadem villa quae dicitur Ursivillaris, et iterum in villa quae dicitur Castanetas. Discussa itaque ex utraque parte controversia, invenimus partem monachorum ita scriptura et testibus et longa vestitura suffultam, ut nulla Christianorum lege posset supradicta ecclesia ab eorum possessione auferri. Unde, contra jus atque nefas contendere nolentes, ego videlicet Odolricus episcopus, et frater meus Isembardus, et praedictus Hilduinus cum filiis et caeteris propinquis suis, ex toto gurpivimus incoeptam calumniam monachis Sancti Petri, annuentes ut solide et quiete possideant ecclesiam suam Ursivillaris in perpetuum, sicut justum esse comperimus. Interdixi etiam episcopali auctoritate mihi a Deo tradita ne quis successorum nostrorum oraedictos monachos Sancti Petri per hujusmodi sacrilegam calumniam ulterius inquietet. Quod si pertinaciter odiosae calumniae inhaerere maluerit, illo quo Deus iratus incorrigibiles damnat anathemate feriatur. Fiat fiat. Nos vero, qui calumniam supradictam gurpivimus, nomina nostra nostrorumque fidelium qui praesentes aderant, in praesenti chartula, memoriae causa, fecimus adnotari.
6.2
S. Odolrici, Aurelianensis episcopi. S. Fulberti Carnotensis episcopi. S. Alberti abbatis. S. Isenbardi laici. S. Erfredi clerici. S. Salonis clerici. S. Bovonis, decani Sancti Martini Turonensis. S. Tescelini clerici. S. Tedoini clerici. S. Alberici. S. Hilduini laici, S. Hilduini fili ejus. S. Odolrici filii ejus. S. Pontelini nepotis ejus. S. Godefridi laici. S. Adroldi vicecomitis. S. Friderici fr. laici. S. Hugonis Radordi. S. Gualoi laici.

Intertext edge

Open linked passage

Note