Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Probationes
Auctores variiProb 12.1 · 11343-probat2More by Auctores varii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii"> —
⋯
More
Original / primary: 11343 Probat2
12.1
XII. Fundatio monasterii de Tart sanctimonialium dioecesis Lingonensis, quae intra muros urbis Divionis ex anno Christi 1623 sunt deductae. (Ex autographo archivi Tartensis.)
12.1
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Benignus et omnipotens Deus, sanctae Ecclesiae caput et rector, ex quorumdam fidelium suorum abundantiis pauperum inopiam misericorditer supplet, ut in aeterna retributione, pauperum copia divitum penuriam mercede repleat. Sed modernae donationes ad delendam mortis similatricem oblivionem utiliter litterarum monimentis adnotantur, ut in hoc quoque misericordia et veritas quodammodo salubriter sibi obviare videantur. Idcirco praesentibus et futuris notificamus quod tempore Guilenci Lingonensis episcopi, Hugone in Burgundia ducatum regente, sanctimoniales in loco qui dicitur Tart congregatae sunt; et concessione ac confirmatione Lingonensis capituli, abbatissa, nomine Elizabeth eis praelata est, sub qua quaedam Maria prioratum aliarum gessit. Rogatu ergo et etiam emptione ipsius ducis et Mathildis uxoris ejus, Arnulfus Cornutus quidam miles, cum uxore sua nomine 444 Emilina, quae ibi postea tumulata est, ipsum locum ipsis sanctimonialibus, per manum domni Stephani abbatis Cisterciensis dedit, secundum determinationem prius factam domno Christophoro, sive domno Goceranno Lingonensi quondam episcopo, in silvis et aquis, gurgitibus, terris cultis et incultis. Testes hujus rei, Simon de Virgeio, Huo filius ducis, Hymbertus de Favernio, et Stephanus filius ejus, Haymo Cayno et Villermus filius ejus, Hymbertus de Fossaio, Scotus, et Milo de Plova, Wido de Verno, Hugo de Rupe et Wido filius ejus, et Aymo Rufus de Divione. Facta sunt haec anno Dominicae Incarnationis 1132, indictione XI, concurrente V, epacta I. Hoc donum fecerunt et concesserunt qui locum ipsum ab Arnulfo in feodo tenebant, Lecelinus de Longocampo, et Aldo de Pruneriis, et Poncius et Hugo fratres ejus, nec non Petrus de Plova et uxor ejus Mabilia, et omnes filii eorum. Laudavit quoque hoc ipsum et concessit Paganus de Plova, et post mortem ejus Droa uxor ejus, et Odo eorum filius. Ministeriales etiam ipsius loci hoc laudaverunt, Hugo, Lambertus, Aymbertus, Dominicus, decani et fratres cum sororibus suis et filiis, Durannus quoque major et Unaldus frater ejus, uxoresque eorum et filii, necnon Raynaldus major, et uxor ejus et filii hoc laudaverunt, et Letaldus et frater ejus, Brutinus et frater ejus, Wido Pervers Arnulfus Gorgia et alii clientes. Ipse denique Arnulfus ad augmentum eleemosynae, rogante Emelina uxore sua de cujus parte erat, decimas de Robore ipsis sanctimonialibus dedit, et piscatores de Genleio piscationemque aquae Hoc donum factum est in manu Elizabeth abbatissae, et Mariae 445 priorissae, coram Goceranno episcopo, Hugone duce et Odone filio ejus et Roberto de Cristol, et Mauricio de Genle et filio ejus Hugone, et Simone de Virgeio.
12.2
Sciant etiam omnes quod Galterius sacerdos de Tart villa, ipsius loci decimas praedictae Ecclesiae et sanctimonialibus dedit, laudante et jubente Guilenco episcopo, et Arnaldo Divionensi decano, quatenus ibidem pro ipso memoria semper habeatur. Testes hujus doni, Hugo dux, et Mathildis, et Odo et Huo, et Henricus, et Raymundus filii eorum, et Aymo Rufus, et Villermus de Marrineio, et Huo Candart ejus patruus.
12.3
Ego Hugo dux Burgundiae, litteris istis notifico et confirmo donum quod feci Deo et sanctae Mariae, et ejus sanctimonialibus de Tart, quatenus mei memoriam jugiter habeant. Dedi igitur eis, laudante uxore mea et filiis, Odone, Huone, Raymundo, potestatem quae vocatur Marmot, cum appendiciis suis, ad excolendum et ad ea quae eis fuerint necessaria. Hujus rei sunt testes: Gosbertus vicecomes, Bartholomaeus de Fontanis, Gosbertus de Granceio, Aymo Rufus, Willermus de Marrineio, Willermus de Orguil, Odo Caynus, Petrus Gaberous.

Intertext edge

Open linked passage

Note