Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Testimonia
Auctores variiTest 4 · 7744-testim13More by Auctores varii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
More
Original / primary: 7744 Testim13
4.1
II.
4.1
Cassiodorus, qui intelligentiam sacrorum cum notione profanorum, utramque cum summa sanctitate conjunxit, nomine regis Theoderici, cujus cancellarius erat, plures ad Boetium misit epistolas. Una est quadragesima quinta libri primi epistolarum Cassiodori, sicque effertur:
4.2
Boetio viro illustri Patricio Theodericus rex:
4.3
Spernenda non sunt, quae a vicinis regibus praesumptionis gratia postulantur: dum plerumque res parvae plus praevalent praestare, quam magnae possunt obtinere divitiae. Frequenter enim quod arma explere nequeunt, oblectamina suavitatis imponunt. Sit ergo pro republica et cum ludere videmur. Nam ideo voluptuosa quaerimus, ut per ipsa, seria compleamus. Burgundiorum itaque dominus a nobis magnopere postulavit, ut horologium, quod aquis sub modulo fluentibus temperatur, et quod solis immensi comprehensa illuminatione distinguitur, cum magistris rerum, ei transmittere deberemus. Quatenus impetratis delectationibus perfruendo, quod nobis est quotidianum, illis videatur esse miraculum. Merito si quidem respicere cupiunt, quod legatorum suorum relationibus obstupescunt. Hoc te, multa eruditione saginatum, ita nosse didicimus, ut artes, quas exercent vulgariter nescientes, in ipso disciplinarum fonte potaveris. Sic enim Atheniensium scholas longe positus introisti; sic palliatorum choris miscuisti togam, ut Graecorum dogmata doctrinam feceris esse Romanam. Didicisti enim, qua profunditate cum suis partibus speculativa cogitetur: qua ratione activa cum sua divisione discatur; deducens ad Romuleos senatores, quicquid Cecropidae mundo fecerant singulare. Translationibus enim tuis Pythagoras musicus, Ptolomaeus astronomus leguntur Italis. Nicomachus arithmeticus, geometricus Euclides audiuntur Ausoniis. Plato theologus, Aristoteles logicus Quirinali voce disceptant: mechanicum etiam Archimedem Latialem Siculis reddidisti. Et quoscunque disciplinas vel artes fecunda Graecia per singulos viros edidit, te uno auctore patrio sermone Roma suscepit. Quos tanta verborum luculentia reddidisti claros, tanta linguae proprietate conspicuos, ut potuissent et illi opus tuum praeferre, si utrumque didicissent. Tu artem praedictam, ex disciplinis nobilibus natam, per quadrifarias Mathesis januas introisti. Tu illam in naturae penetralibus considentem, auctorum libris invitantibus cordis lumine cognovisti: cui ardua nosse usus miracula, monstrare propositum est, molitur ostendere, quod obstupescant homines evenisse: miroque modo naturis conversis facti detrahit fidem, cum ostentet ex oculis visionem. Facit aquas ex imo surgentes, praecipites cadere, ignem ponder bus currere, organa ex rancis vocibus insonare; et peregrinis flatibus calamos complet, ut musica possint arte cantare. Videmus per eam defensiones jam nutantium civitatum, subito tali firmitate consurgere, ut machinamentorum auxiliis superior reddatur, qui desperatus viribus invenitur. Madentes fabricae in aqua marina siccantur: dura cum fuerint ingeniosa dispositione solvuntur; metalla mugiunt: Diomedis in aere grues buccinant: aeneus anguis insibilat: aves simulate fritiniunt; et quae propriam vocem nesciunt, ab aere dulcedinem probantur emittere cantilenae. Parva de illa referimus, cui coelum imitari fas est: haec enim fecit secundum solem in Archimedis sphaera decurrere: haec alterum zodiacum circulum humano consilio fabricavit. Haec lunam defectu suo reparabilem artis illuminatione monstravit: parvamque machinam, gravidam mundo, coelum gestabile, compendium rerum, speculum naturae, ad speciem aetheris incomprehensibili mobilitate volutavit. Sic astra, quorum licet cursum sciamus, fallentibus tamen oculis, prodire non cernemus. Stans quidam in illis transitus est: et quae velociter currere vera ratione cognoscis, se movere non respicis. Quale est, hoc homini etiam facere, quod vel intellexisse potest esse mirabile? Quare cum vos ornet talium rerum praedicanda notitia, horologia nobis, publicis expensis, sine vestro dispendio, destinate. Primum sit, ubi stylus diei index per umbram exiguam horas consuevit ostendere. Radius itaque immobilis et parvus, peragens quod tam miranda magnitudo solis discurrit, et fugam solis aequiparat, quod motum semper ignorat. Inviderent talibus si astra sentirent, et meatum suum fortasse deflecterent, ne tali ludibrio subjacerent. Ubi est illud horarum de lumine venientium, singulare miraculum, si has et umbra demonstrat? Ubi praedicabilis indefecta rotatio, si hoc et metalla peragunt, quae situ perpetuo continentur? O artis inaestimabilis virtus, quae dum se dicit ludere, naturae praevalet secreta vulgare. Secundum sit, ubi praeter solis radios hora dignoscitur, noctes in partes dividens: quod ut nihil deberet astris, rationem coeli ad aquarum potius fluenta convertit: quorum motibus ostendit, quod coelo volvitur: et audaci praesumptione concepta ars elementis confert, quod originis conditio denegavit, universae disciplinae cunctus prudentium labor naturae potentiam, ut tantum possint nosse, perquirit. Mechanisma solum est, quod illam ex contrariis appetit imitari: et si fas est dicere in quibusdam etiam nititur velle superare. Hoc enim fecisse dignoscitur Daedalum volare. Hoc ferreum Cupidinem in Dianae templo sine aliqua alligatione pendere. Hoc hodie facit muta cantare, insensata vivere, immobilia moveri. Mechanicus, si fas est dicere, pene socius est naturae: occulta reserans, manifesta convertens, miraculis ludens; ita pulchre simulans, ut quod compositum non ambigitur, veritas aestimetur. Haec quia studiosius te legisse comperimus, praedicta nobis horologia quantocius transmittere maturabis. Ut te notum in illa parte mundi facias, ubi aliter pervenire non poteras. Agnoscant per te exterae gentes, tales nos habere nobiles, quales leguntur auctores. Quoties non sunt credituri qui viderint? quoties hanc veritatem lusoria somnia putabunt? et quando fuerint a stupore conversi, non audebunt se aequales nobis dicere, apud quos sciunt sapientes talia cogitasse.
4.4
Altera epistola ejusdem Cassiodori est quadragesima libri secundi, quae sic se habet:
4.5
Boetio patricio Theodericus rex.
4.6
Cum rex Francorum, convivii nostri fama pellectus, a nobis citharaedum magnis precibus expetisset, sola ratione complendum esse promissimus, quod te eruditionis musicae peritum esse noveramus. Adjacet enim vobis doctum eligere, qui disciplinam ipsam in arduo collocatam, potuistis attingere. Quid enim illa praestantius, quae coeli machinam sonora dulcedine modulatur, et naturae convenientiam ubique dispersam virtutis suae gratia comprehendit. Et paulo post: Sed quoniam nobis facta est voluptuosa digressio( quia semper gratum est de doctrina colloqui cum peritis) citharaedum, quem a nobis diximus postulatum sapientia vestra eligat praesenti tempore meliorem, facturus aliquid Orphei, cum dulci sono gentilium fera corda domuerit. Et quantae nobis gratiae fuerint actae, tantae vobis ex nostra aequabili compensatione referentur, qui et imperio nostro paretis, et quod vos clarificare possit, efficitis.
4.7
Idem Cassiodorus ad finem libri Dialecticae de codem Boetio ita loquitur: Illud, inquit, competens judicavimus recapitulare breviter, quorum labore in Latium eloquium res istae pervenerint: ut nec auctoribus gloria sua pereat: nobis plenissime rei veritas innotescat. Isagogen transtulit patricius Boetius, commentaque ejus gemina derelinquens. Categorias idem transtulit patricius Boetius, cujus commenta tribus libris ipse quoque formavit: Peri hermenias supra memoratus patricius Boetius transtulit in Latinum, cujus commenta ipse duplicia minutissima disputatione tractavit... Supra memoratus patricius Boetius de syllogismis hypotheticis lucidissime pertractavit, etc.

Intertext edge

Open linked passage

Note