Testimonia
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
Original / primary: 7744 Testim13
5.1
III.
5.1
Procopius, Caesariensis ex Palaestina, rhetor et sophista inter varias suas historias scripsit de Bello Gothorum libros tres, in quorum primo quod Graece dixit de Boetio, sic Latine redditur:
5.2
Symmachus et ejus gener Boetius patricii, alto majorum sanguine, principes vero senatus Romani, et consules fuere, philosophiae et aequitati supra caeteros mortales studuerant, multisque egenis tum Romanorum, tum externorum opibus suis subvenere. Hi ad ingentem gloriam evecti, deterrimos quosque in sui invidiam concitarunt: quibus delatoribus Theodericus rex persuasus, viros clarissimos perinde ac res novas molientes occidit, eorumque bona omnia publicavit. Sed paucis post diebus coenanti illi cum ingentis piscis caput ministri apposuissent, illud Theoderico visum est caput esse Symmachi nuper occisi, dentibus quidem in inferius labrum impactis, oculis vero torve et furibunde intuentibus minari sibi plurimum videbatur. Unde prodigii novitate perterritus, membrisque praeter modum tremebundus et horrens, in lectum citato gradu se recepit identidemque sibi togarum vim magnam ingeri jubendo paulum quievit. Elpedio deinde medico omnibus, quemadmodum accidissent, explicatis, in Symmachum Boetiumque patratum a se scelus deflebat: quo denique deplorato ex accepta calamitate dolore ingenti affectus, haud longe post moritur: cum primum hoc et ultimum injuriae exemplum in sibi subjectos idcirco exercuisset, quia non, uti consueverat, diligenter pervestigata causa, in tantos viros animadverterat.
5.3
Idem auctor libro tertio praedictae historiae de uxore Boetii superstite locutus haec ait. Unde vel Rusticianae Boetii quondam uxori et Symmachi filiae, id reliquum fuit ad vitam et ad miseriarum cumulum ut servili et rustico habitu induta, quae egentibus facultates suas erogaverat, panem caeteraque ad victum necessaria ab hostibus mendicaret: domos enim circumeundo foresque oppulsando, cibum dari sibi suppliciter precabatur nil prorsus huic ignominiae ea re afferente. Et certe Gothi in Rusticianae mortem conspiraverant, illi objicientes quod exercitus Romani ducibus pecunias largiens, Theoderici statuas disturbasset, caedem Symmachi patris Boetiique mariti ulta. Totilas tamen nulla hanc affici injuria permisit, sed eam aliasque omnes ab contumelia immunes conservavit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).