Augustine
Epistulae
Epis 32.5
Choose a text
More by Augustine of Hippo
—
Opp Lat2
32.1
Pridie, quam has daremus, reuersis ex Africa fratribus nostris, quorum expectatione nos pendere uidisti, optatissime sanctorum et carissimorum uirorum inde epistulas receperamus, id est Aurelii, Alypii, Augustini, Profuturi, Seueri, iam omnium pariter episcoporum. ergo tot sanctorum talium recentissimis sermonibus gratulantes properauimus ad te nostram referre laetitiam, ut tibi quoque expectatum in peregrinatione sollicita gaudium festiuissimis conferremus indiciis. si forte eadem de uenerabilibus et amantissimis uiris per aliarum aduentus nauium comperisti, per nos etiam repetita accipe et quasi renouata hilaritate rursus exulta. quod si primus hic a nobis tibi nuntius ueniet, gratulare tantam nobis in tua patria caritatem Christo donante partam, ut, quicquid illic diuina prouidentia gerat mirabilis semper, ut scriptum est, in sanctis suis, uel primi uel cum primis sciamus.
32.2
Non autem tantum hoc scribimus gratulandum, quod episcopatum Augustinus acceperit, sed quod hanc dei curam meruerint Africanae ecclesiae, ut uerba caelestia Augustini ore perciperent, qui ad maiorem dominici muneris gratiam nouo more prouectus ita consecratus est, ut non succederet in cathedra episcopo, sed accederet. nam incolumi Valerio Hipponiensis ecclesiae coepiscopus Augustinus est. et ille beatus senex. cui purissimam mentem nulla umquam liuentis inuidiae macula suffudit, dignos sui cordis pace nunc ab altissimo fructus capit, ut. quem successorem sacerdotii sui simpliciter optabat, hunc mereatur tenere collegam. credine hoc potuit, antequam fieret? sed in hoc quoque omnipotentis opere dici euangelicum illud potest: Hominibus haec ardua; apud deum autem omnia possibilia. exultemus itaque et laetemur in eo, qui facit mirabilia solus et qui facit unanimes habitare in domo, quoniam ipse respexit humilitatem nostram et uisitauit in bono plebem suam, qui erexit cornu in domo Dauid pueri sui et nunc exaltauit cornu ecclesiae suae in electis suis, ut cornua peccatorum, sicut per prophetam spondet, hoc est Donatistarum Manichaeorumque, confringat.
32.3
Utinam haec nunc domini tuba, qua per Augustinum intonat, filii nostri Licentii pulset auditus, sed ut illa audiat aure, qua Christus ingreditur, de qua non rapit dei semen inimicus! tunc uere sibi summus Christi pontifex Augustinus uidebitur, quia tunc se et exauditum sentiet ab excelso, si, quem tibi dignum genuit in litteris, hunc et sibi digne filium pariat in Christo. nam et nunc, uelim credas, flagrantissima de ipso nobis sollicitudine scripsit. credimus in omnipotente Christo, quod adulescentis nostri uotis carnalibus spiritalia Augustini uota praeualeant. uincetur uel inuitus, mihi crede; uincetur piissimi parentis fide, ne mala uictoria uincat, si maluerit in perniciem suam uincere quam pro salute superari. ne uacuum fraternae humanitatis officium uideretur, de buccellato Christianae expeditionis, in cuius procinctu cotidie ad frugalitatis annonam militamus, panes quinque tibi pariter et filio nostro Licentio misimus; non enim potuimus a benedictione secernere, quem cupimus eadem nobis gratia penitus adnectere. paucis tamen et ad ipsum loquamur, ne neget sibi scriptum, quod de se tibi scriptum est. Aeschino enim dicitur, quod audit Micio. sed quid de alienis loquar, cum de proprio cuncta possimus et aliena loqui non soleat esse sani capitis? quo dei gratia sano et saluo sumus, quibus caput Christus est. incolumem te aetate quam plurima et beatum semper cum tota domo tua, ut cupimus, habeamus in Christo, domine frater mento honorandissime et desiderantissime.
32.4
Audi ergo, fili, legem patris tui, id est fidem Augustini et noli repellere consilia matris tuae, quod aeque nomen in te Augustini pietas iure sibi uindicat, qui te tantillum sinu gestauit suo et a paruulis primo lacte sapientiae saecularis inbutum nunc etiam spiritalibus lactare et enutrire domino gestit uberibus, quoniam te adultum aetate corporea in spiritalibus adhuc cunabulis uagientem uidet, adhuc infantem uerbo dei, uixdum in Christo primis passibus et uestigio titubante repentem, si tamen Augustini doctrina tamquam manus matris et ulna nutricis instabilem regat paruulum. quem si audias et sequaris, ut rursum te sermone Salomonis alliciam, fili, coronam accipies gratiarum tuo uertici. et tunc uere eris ille non phantasmate somniatus sed ab ipsa ueritate formatus consul et pontifex uacuas imagines falsi operis implente Christo solidis suae operationis effectibus. uere enim pontifex et uere consul Licentius erit, si Augustini uestigiis propheticis et apostolicis disciplinis ut sacrato beatus Helisaeus Heliae, ut inlustri apostolo Timotheus adulescens adhaereas indiuulso per itinera diuina comitatu, ut et sacerdotium corde perfecto discas mereri et populis ad salutem magistro ore consulere.
32.5
Sat hoc monitis et hortatui; modico enim sermone et labore arbitror, mi Licenti, ad Christum posse incitari iam a pue- 15 ris ad studia ueritatis et sapientiae, quod utrumque uere Christus est et omnis boni summum bonum, uenerabilis Augustini spiritu et ore flammatum. qui si parum apud te pro te ualuit, quid ego tanto interuallo posterior et omnium illius opum pauper efficiam? sed quia et illius facultatis potentia et tui ingenii humanitate confisus pleniora atque maiora in te spero elaborata quam elaboranda, ausus sum hiscere duplici gratia. ut et illi uiro debita caritate compararer in sollicitudine tui et inter eos, qui salutem tuam diligunt, uel contestato numerarer affectu. nam effectus in tui perfectione palmam Augustino potissimum destinatam scio. uereor, fili, ne aures tuas asperitate temerarii sermonis offenderim et per aures animo etiam tuo taedii mei uulnus intulerim. sed in mentem uenit epistulae tuae. qua te musicis familiarem modis intellexi. a quo studio ego aeui quondam tui non abhorrui. itaque mihi ad tuam mentem, si in aliquo exulcerassem, deleniendam remedium litteras tuas recordatus repperi, ut te ad dominum harmoniae omniformis artificem modulamine carminis euocarem. quaeso te, ut aure audias neque causam salutis tuae in uerbis meis spernas, sed piam curam et mentem paternam etiam in despiciendis sermonibus libenter accipias, quibus insitum Christi nomen, quod est super omne nomen, hanc deberi uenerationem facit, ut non possit a credente contemni. Quare age rumpe moras et uincla tenacia saecli nec metuas placidi mite iugum domini. pulchra quidem sed mira uagis praesentia rerum mentibus, at sapiens non stupet ista animus. nunc te sollicitat uariis malesuada figuris heu! ualidos etiam uertere Roma potens. sed tibi, nate, precor, semper pater Augustinus occurset cunctas urbis ad inlecebras. illum tanta inter fragilis discrimina uitae aspiciens et habens pectore tutus eris. hoc tamen et repetens iterumque iterumque mopebo, ut fugias durae lubrica militiae. blandum nomen honos, mala seruitus, exitus aeger, quem nunc uelle iuuat, mox uoluisse piget. scandere celsa iuuat, tremor est descendere celsis; si titubes, summa peius ab arce cades. nunc tibi falsa placent bona, nunc rapit omnibus auris ambitus et uitreo fert caua fama sinu. ast ubi te magno damnosus cinxerit aestu balteus et sterilis fregerit inde labor, serus et in cassum spes accusabis inanes et modo, quae nectis, rumpere uincla uoles. tunc reminisceris frustra patris Augustini contempsisse dolens ueridicos monitus. quare si sapiens et si pius es, puer, audi et cape uerba patrum consiliumque senum. quid retrahis fera colla iugo? mea sarcina lenis, suaue iugum, Christi est uox pia; crede deo et caput adde iugis, da mollibus ora capistris demissosque leui subde humeros oneri. nunc potes hoc, dum liber agis, dum nulla retentant uincula, nulla tori cura nec altus honor. haec bona libertas Christo seruire et in ipso omnibus esse supra. non dominis hominum, non uitiis seruit, non regibus ille superbis, tantum qui Christo se dederit domino. nec tibi nobilitas uideatur libera, quam nunc sublimem attonita conspicis urbe uehi, quam cernis tanta sibi libertate uideri, ut dedignetur flectere colla deo. multis ille miser mortalibus et quoque seruis seruit et ancillas, ut dominentur, emit. norunt eunuchos et magna palatia passi et quisquis Romam sponte miser patitur, quanto sudoris pretio damnoque decoris constet ibi chlamydis, hic honor officii. nec tamen ipse potens, qui celsior omnibus esse emerit, ut nulli seruiat, adsequitur. cum bene se tota dominum iactauerit urbe, seruit daemoniis, si simulacra colit. pro dolor! hos propter remoraris in urbe, Licenti, et regnum Christi spernis, ut his placeas? hos uocitas dominos curua et ceruice salutas, quos ligni seruos conspicis et lapidis? nomine diuino argentum uenerantur et aurum, religio est, quod amat morbus auaritiae. inprecor, hos ut amet, qui non amat Augustinum, non colat et Christum. cui placet hos colere. inde ait ipse deus dominis non posse duobus seruiri, quoniam mens placet una deo. una fides, deus unus et unicus e patre Christus, haud duplex uni seruitus est domino. quanta etenim caelo ac terris distantia. tanta est Caesaris et Christi rebus et imperiis. tollere humo, sed nunc, dum spiritus hos regit artus, mente polum penetra, nil mora carnis obest. corporeis iam nunc morere actibus et bona uitae caelestis liquido praemeditare animo. spiritus es, quamquam tenearis corpore, si nunc mente pia uictor carnis opus perimas. haec tibi, care puer. fido compulsus amore scripsi; si recipis, suscipiere deo. crede Augustinum tibi nunc in me geminatum, sume duos una cum pietate patres. spernimur, abstraheris maiore dolore duobus; audimur, pignus dulce duobus eris. in te laeta patrum sudauit cura duorum et tibi magnus honos laetificasse duos. sed me Augustino cum copulo, non meritorum iacto parem, solo comparo amore tui. nam quid ego adfundam rorans tibi paupere riuo? me praeter gemino flumine prolueris: frater Alypius est Augustinusque magister, sanguinis hic consors, hic sator ingenii. tanto fratre uales et praeceptore, Licenti, et dubitas pennis talibus astra sequi? quicquid agas— nam te nec speret mundus amicum—, non daberis terrae debita Christo anima. tu thalamos licet et celsos mediteris honores nunc, olim domino restituere tuo. credo unum uincent iusti duo peccatorem et tua fraternae uota preces abigent. ergo redi, qua uoce parens, qua sanguine frater, ambo sacerdotes, te remeare iubent. ad tua te retrahunt, nam nunc aliena petessis: haec mage, quae retinent regna tui, tua sunt. haec repete, his inhia, externis ne contere tempus; si tua nolueris, quisquam aliena dabit? non eris ipse tuus missusque per extera longe sensibus heu! proprii pectoris exul ages. sollicitum satis haec nato cecinisse parentem, dum tibi, quae mihimet, uel uolo uel metuo. haec tibi, si recipis, feret olim pagina uitam; si rennuis, eadem haec pagina testis erit. incolumem mihi te, fili carissime, Christus annuat et seruum det sibi perpetuo. uiue, precor, sed uiue deo; nam uiuere mundo mortis opus, uiua est uiuere uita deo.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).