Augustine
Epistulae
Epis 33.1
Choose a text
More by Augustinus Hipponensis354-430
—
Opp Lat2
33.1
Propter inperitorum hominum uanitates diutius apud te de titulo epistulae meae disputare non debeo. cum enim nos reuocare inuicem ab errore conamur, quamuis ante plenissimam discussionem causae quibusdam uideri possit, quis nostrum erret, incertum, seruimus tamen inuicem nobis, si bono animo nobiscum agimus, ut a peruersitate discordiae liberemur. quod me sincero corde agere et cum tremore Christianae humilitatis, etiam si plerisque hominibus apertum non est, uidet tamen ille, cui nulla corda clauduntur. quid autem in te honorare non dubitem, facile intellegis. non enim errorem schismatis, unde omnes homines, quantum ad me adtinet, cupio sanari, dignum honore aliquo existimo; sed te ante omnia, quod ipsius nobis humanae societatis uinculo adstringeris et quod nonnulla in te praeminent placidioris mentis indicia, quibus nullo modo desperandum est facile te posse ueritatem, cum fuerit demonstrata, complecti, sine ullo aestu dubitationis honorandum puto. dilectionis autem tantum tibi debeo, quantum nobis ipse imperat, qui nos dilexit usque ad crucis opprobrium.
33.2
Sed ne mireris, quod apud beniuolentiam tuam diu tacui, non putabam in hac te esse sententia, quam mihi frater Euodius, cui fidem non habere non possum, gaudens indicauit. nam cum forte contigisset, ut in unam domum conueniretis, et sermo inter uos de spe nostra, hoc est de Christi hereditate ortus esset, ait dixisse benignitatem tuam uelle te bonis uiris sedentibus conferre nobiscum. quod te multum gaudeo nostrae humilitati offerre dignatum neque ullo modo possum tantam occasionem benigni animi tui deserere. ut, quantum uires dominus praebere dignabitur, quaeram tecum atque discutiam, quae causa, quae origo, quae ratio in ecclesia Christi, cui dixit: Pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis, tam lugendae atque plangendae discissionis extiterit.
33.3
Audiui quidem de memorato fratre te fuisse conquestum, quod nescio. quid tibi contumeliose responderit. quod, quaeso te, ne illam contumeliam deputes, quam certum mihi est non de superbo animo processisse— noui enim fratrem meum—, sed si quid in disputando pro fide sua et pro ecclesiae caritate dixit fortasse feruentius, quod tua grauitas nollet audire, non illa contumacia sed fiducia nominanda est. conlatorem enim et disputatorem, non assentatorem et adulatorem se esse cupiebat. nam hoc est oleum peccatoris, quo propheta non uult inpinguari caput; ita enim dicit: Emendabit me iustus in misericordia et arguet me: oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum. mauult enim seuera misericordia iusti emendari. quam leni adulationis unctione laudari. unde etiam illud propheticum est: Qui uos felices dicunt, in errorem uos mittunt. ideoque de homine, quem falsae blanditiae faciunt adrogantem, recte etiam uulgo dicitur:\' Creuit caput\'; inpinguatum est enim oleo peccatoris, hoc est non aspera ueritate corrigentis sed leni falsitate laudantis. neque hoc in eam partem peto accipias, quasi ego te a fratre Euodio tamquam a iusto emendatum intellegi uelim. uereor enim, ne me quoque aliquid contumeliose in te dicere existimes, quod uehementer caueo, quantum possum. sed iustus est ille, qui dixit: Ego sum ueritas. itaque de cuiuslibet hominis ore nobis uerum cum aliqua asperitate sonuerit, non ab illo homine, qui forte peccator est, sed ab ipsa ueritate, hoc est a Christo, qui iustus est, emendamur, ne nostrum caput blandae sed perniciosae adulationis unctio, hoc est oleum peccatoris inpinguet. quamquam etiam si frater Euodius aliquantum pro suae communionis defensione turbatior aliquid elatius animo commotiore dixisset, aetati hominis et necessitati causae te oporteret ignoscere.
33.4
Illud tamen, quod promittere dignatus es, peto memineris, ut sedentibus, quos ipse delegeris, dummodo uerba nostra non inaniter uentilentur, sed stilo excipiantur, ut et tranquillius et ordinatius disseramus et, si quid forte a nobis dictum de memoria lapsum fuerit, recitatione reuocetur, rem tam magnam et ad salutem omnium pertinentem cum concordia requiramus, aut, si placet, nullo medio interposito prius nobiscum siue per epistulas siue per conlocutionem atque lectionem, ubi placuerit, conferamus, ne forte intemperantes nonnulli auditores malint quasi nostrum expectare certamen, quam de sua salute in nostra conlocutione cogitare, ut, quod inter nos fuerit terminatum, postea per nos populus nouerit, aut, si per epistulas agi placet, ipsae plebibus recitentur, ut aliquando non plebes sed plebs una dicatur. prorsus sicut nolueris, sicut iusseris, sicut tibi placuerit, libenter amplector. et de animo beatissimi et uenerabilis mihi patris Valerii nunc absentis tota securitate polliceor hoc eum cum magna laetitia cogniturum; noui enim. quantum diligat pacem et nulla uani fastus inanitate iactetur.
33.5
Rogo te, quid nobis est cum ueteribus dissensionibus, ut huc usque uulnera illa durauerint, quae animositas hominum superborum nostris membris inflixit? quorum uulnerum putrefactione etiam dolorem perdidimus, quo solet medicus inplorari. uides, quanta et quam miserabili foeditate Christianae domus familiaeque turpatae sint. mariti et uxores de suo lecto sibi consentiunt et de Christi altari dissentiunt; per illum sibi iurant, ut inter se pacem habeant, et in illo habere non possunt; filii cum parentibus unam domum habent suam et domum dei non habent unam; succedere in eorum hereditatem cupiunt, cum quibus de Christi hereditate rixantur; serui et domini communem deum diuidunt. qui formam serui accepit, ut omnes seruiendo liberaret; honorant nos uestri, honorant uos nostri; per coronam nostram nos adiurant uestri, per coronam uestram uos adiurant nostri; omnium uerba suscipimus, neminem offendere uolumus; quid nos solus Christus offendit, cuius membra laniamus? et homines quidem causas suas saeculares apud nos finire cupientes, quo modo eis necessarii fuerimus, sic nos sanctos et dei seruos appellant, ut negotia terrae suae peragant: aliquando agamus et negotium salutis nostrae et salutis ipsorum. non de auro, non de argento, non de fundis et pecoribus, pro quibus rebus cotidie submisso capite salutamur, ut dissensiones hominum terminemus, sed de ipso capite nostro tam turpis inter nos et perniciosa dissensio est. quantum libet capita submittant, qui nos salutant, ut eos concordes in terra faciamus, de caelo usque ad crucem submissum est caput nostrum, in quo concordes non sumus.
33.6
Rogo te atque obsecro, si est in te aliqua humanitas, quam multi praedicant, hic appareat bonitas tua, si non propter honores transitorios simulatur, ut contremescant in te uiscera misericordiae et uelis aliquando rem discuti instando nobiscum orationibus et omnia pacifice conferendo, ne miserae plebes, quae nostris honoribus obsequuntur, premant nos obsequiis suis in iudicio dei, sed potius nostra non ficta caritate nobiscum reuocatae ab erroribus et dissensionibus in ueritatis et pacis itinera dirigantur. opto te coram oculis dei beatum esse, domine honorabilis et dilectissime.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).