Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Augustinus Hipponensis354-430
Sermones de Sanctis
Sanc 65.1
Choose a text More by Augustine of Hippo
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7333 Sedesa
65.1
[CAPUT VI.
65.1
Ecclesiae novae dedicatio. Ergo dum novam constructionem sanctae hujus ecclesiae libenter attendimus, quam divino nomini hodie dedicamus, invenimus a nobis deberi et Deo nostro maximam laudem, et Sanctitati vestrae congruum de divinae domus aedificatione sermonem. Tunc autem sermo noster congruus erit, si in se aliquid aedificationis habeat, quod utilitati animarum vestrarum Deo vos interius aedificante proficiat. Quod hic factum corporaliter videmus in parietibus, spiritualiter fiat in mentibus; et quod hic perfectum cernimus in lapidibus et lignis, hoc aedificante gratia Dei perficiatur in corporibus vestris. Principaliter ergo gratias agamus Domino Deo nostro, a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum; et ejus bonitatem tota cordis alacritate laudemus, quoniam ad construendam istam domum orationis fidelium suorum visitavit animum, excitavit affectum, surrogavit auxilium; inspiravit necdum volentibus ut vellent, adjuvit bonae voluntatis conatus ut facerent; ac per hoc Deus, qui operatur in suis et velle et perficere pro bona voluntate, haec omnia ipse coepit, ipse perfecit. Et quia opera bona in conspectu suo nunquam esse permittit inania, fidelibus suis, quibus operantibus praebuit virtutis suae favorem, tribuet condignam pro tanta operatione mercedem. Adhuc amplius agendae sunt gratiae Deo nostro. Hanc enim Ecclesiam, quam fecit nomini suo construi, fecit etiam sanctorum martyrum reliquiis amplius honorari.]

Intertext edge

Open linked passage

Note