Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Benedictus VIII
Epistolae et decreta
Decr 27.1
Choose a text More by Benedictus VIII
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9769 Epetde27
27.1
XXVII. Bulla Benedicti VIII papae qua Pomposiano monasterio cuncta privilegia et jura confirmat. (Anno 1022.)[MURATORI. Antiq. Ital., V, 1051.]
27.1
BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, WIDONI venerabili abbati monasterii Sanctae Dei genitricis Mariae dominae nostrae, siti in insula quae dicitur Pomposia, successoribusque suis in perpetuum.
27.2
Quoniam semper sunt concedenda, quae rationabilibus congruunt desideriis, oportet ut devotio, etc. Igitur quia postulavit tua sanctitas curvatis genibus nostram piam voluntatem quatenus praefatum monasterium Sanctae Dei Genitricis dominae nostrae, in insula Pomposiana situm, privilegio apostolico roboraretur, ne id videlicet alicui hominum, praeter Deo et regi subjugatum esset; per illam auctoritatem quam Christus Dominus noster beato Petro apostolorum principi et sanctae Ecclesiae rectoribus concessit, constituimus et ordinamus ut nunquam locus ipse aut res ad ipsum pertinentes, praeter Deo et regi, alicui submitti possint: nullusque mortalium, praeter regiae potestatis culmen, in praefato monasterio, aut in cortibus vel in castellis, sive in plebibus, aut in cellis, seu in villis, aquis aquarumque decursibus, ripis, pascuis, silvis, piscationibus, paludibus, omnibusque rebus mobilibus et immobilibus ad ipsum pertinentibus, nec non in servis Dei, aut in famulis utriusque sexus, sive etiam in liberis super terras ejusdem monasterii residentibus, aliquam ordinationem, vel auctoritatem, sive potestatem aut jurisdictionem tenere, vel conversationem monachorum impedire seu molestiam inferre praesumat, aut in aliquibus locis ipsius monasterii districtum habere vel judicare, seu aliquod placitum absque licentia abbatis tenere, vel res monasterii invadere, aut quovis modo alienare, aut fodrum vel paratas, seu aliquas publicas functiones exigere vel requirere audeat. Et tam a potestate archiepiscoporum quam ab omnibus subtrahimus, regali tantummodo vel imperiali submissum ditioni vel defensioni. Nec non et confirmamus vobis piscariam quam Volana cum suis pertinentiis habet. Si quis autem, quod minime optamus, inobediens et contemptor hujus nostri privilegii in toto vel in parte repertus fuerit, vel occasione cujuslibet personae attentare praesumpserit, nisi resipuerit, maledictionem a Patre, et Filio, et Spiritu sancto consequatur, et cum diabolo ejusque sociis atrocissimis poenis et aeterno incendio deputetur, nec resurrectione electorum futura dignus inveniatur, et a communione et sanctae matris Ecclesiae sinu et consortio sanctorum sit alienus.
27.3
Scriptum per manus Stephani primi scriniarii sanctae apostolicae sedis, in mense Julio, et indictione V.
27.4
Bene valete.

Intertext edge

Open linked passage

Note