Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Bernerus Humolariensis964-982
De translatione corporis S. Hunegundis apud Viromanduos
Viro 1.4
Choose a text More by Bernerus Humolariensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9526 Detrcos2
1.1
OBSERVATIONES PRAEVIAE.
1.1
Sanctae Hunegundis virginis et sanctimonialis Humolariensis Vitam exhibuimus in Saeculo II Benedictino, eamque Bernero abbati auctori tribuimus. Id vero constat ex subjecta translationis historia, quam unius ejusdemque scriptoris fetum esse demonstrant haec verba num. 9:« His praemissis de vita et actibus saepe dictae gloriosae virginis, ratum duximus pauca subscribendo describi miraculorum insignia.» Atqui Bernerus translationem litteris mandavit, idque contestatur Anonymus in subsequenti libello De mutatione corporis S. Hunegundis:« Cujus inventionis, inquit nom. 2, necnon et translationis descriptionem, simulque miraculorum insignia, inibi divinitus declarata, volentibus agnoscere, claro stylo loculentoque sermone studuit elucubrare piae memoriae domnus abbas Bernerus, qui Deo disponente, primus successit locello,» etc. Et sane idem utrobique stylus ac genius, nisi quod in translatione ac miraculis, quae testis auritus aut oculatus scripsit, certior est ejus auctoritas quam in Vita quae trecentis ab Hunegunde annis ab eo scripta est. Antequam plura de eodem Bernero scribamus, nonnulla de Berta Humolariensi antistita primae translationis auctore praelibanda sunt.
1.2.1
Fuit haec post mariti obitum Remis« sub beatissimae Dei Genetricis tutela, suscepto velamine» Domino consecrata. Id in S. Petri parthenone factum scribit recentior Humolariensis monachus, qui anno 1681 S. Hunegundis Vitam Gallico idiomate concinnavit. Inde eductam ferunt ad Humolariensium monacharum regimen, quarum prolapsos mores aegre continuit. Hinc nata pervestigandi corporis sanctae Hunegundis occasio. Augendis monasterii sui rebus Bertam graviter insudasse probat Transmari Noviomensis episcopi diploma, quod hic, utpote sincerum peractae translationis testimonium, referre juvat.« Ego in Dei nomine Transmarus, sanctae Ecclesiae Vermandensis ac Noviomensis indignus episcopus, notum facio sanctae Ecclesiae fidelibus, in nostram venisse praesentiam domnam Bertam, Humolariensis monasterii abbatissam, humiliter deprecantem ut altare sancti Stephani ecclesiae quae est in eadem villa Humolarias, in cujus ecclesia sedet praefata abbatia, loco sanctae Mariae et sanctae Hunegundis daremus ad usus congregationis ibidem Deo militantis. Cujus petitionem insinuando domino Ludovico regi, simulque domno Artoldo archiepiscopo Ecclesiae Remensis, suisque suffraganeis nostris coepiscopis, praefati regis imperio, dominique metropolitani caeterorumque episcoporum consilio, petitioni tam humillimae decrevimus libentissime parere. Dedimus ergo ad praefatum locum sanctae Mariae et sanctae Hunegundis praefatum altare congregationi ejusdem monasterii in perpetuum habendum sine ulla contradictione, ea videlicet ratione ut omni anno duos solidos denariorum persolvat, secundum quod jubet auctoritas, propter honorem cathedrae episcopalis. Et quia corpus sanctae Hunegundis, tam venerabilis virginis, hoc anno, Deo volente, coruscantibus miraculis de terra levatum est, praefatum altare dedimus libenter. Jubemus itaque ut defuncta persona ante episcopum adducatur altera, cui idem episcopus altare praescriptum sine pecunia donet, et curam animarum commendet. Et ut hoc donum inviolabile permaneat et inconvulsum, hanc chartam scribere praecipimus, et signo crucis insignivimus, auctoritateque sanctae Trinitatis Patris, et Filii, et Spiritus sancti excommunicavimus, et a liminibus sanctae Ecclesiae omnes illos qui praefatum altare a loco sanctae Hunegundis vi aut ingenio abstulerint. S. Ludovici regis. S. Gerbergae reginae et S. Lotharii filii ejus. S. Hugonis ducis. S. Heriberti comitis. S. Arnulfi marchisi. S. Adelelmi militis. S. Rainaldi militis. S. Theobaldi militis. S. Helberti militis. S. Eurardi militis. S. Gerberti militis. S. Artoldi Remensis archiepiscopi. S. Rodulfi Laudunensis episcopi. S. Transmari Noviomensis episcopi. S. Abonis Suessionensis episcopi. S. Stephani Morinorum episcopi. S. Geraldi Ambianensis episcopi. S. Ingranni Cameracensis episcopi. S. Gildrici Meldensis episcopi. S. Evagrii Triectensis episcopi. S. Hincmari abbatis sancti Remigii. Actum Lauduno, Clavato anno Dominicae incarnationis 947, quarto Idus Aprilis, indictione V, epacta XXVI, regnante Ludovico rege anno XIII. Odo diaconus scripsit et relegit vice et jussu Erchemboldi cancellarii domini Transmari Noviomensis episcopi.»
1.2.2
Neminem moveat quod Transmarus episcopus asserat hoc anno dati diplomatis, id est anno Christi 947, Hunegundis virginis corpus de terra levatum fuisse, cum ipsa translationis acta annum 946 praeferant. His enim verbis antistes rationem habet non anni Christiani, sed anni revoluti a translatione. In diplomatis hujus subscriptionibus duo notanda occurrunt, nempe illud in publico episcoporum ac procerum conventu Lauduni concessum fuisse: deinde episcoporum subscriptiones hic procerum omnium subscriptionibus postponi praeter solitum morem, forsan quod ipsi post regem continua serie unum tenerent instrumenti latus; ecclesiastici vero eodem ordine aliud occuparent. Ad Bertam revertor.
1.3
Haudquaquam laetos diuturnosve successus habuere piissima Bertae abbatissae studia, quae vergentibus in deteriora monacharum animis sub idem tempus loco cessit, aut forsan exstincta est. Nam anno 968 evocati e Remigiano apud Remos archisterio monachi Humolarias subierunt, ductore Bernero meliorem loco famam reddituri. Id docent Ludovici Transmarini litterae, quibus subinde Joannes XII, pontificatus anno I astipulatus est. Praefectus Humolariensi coenobio Bernerus, mirum est quantum ei decorem ac bona contulerit: quippe nobilissimi sub eo viri monasticen amplecti gestierunt: in his Landebertus Quintiniani oppidi praefectus, cum vicinis militibus ibidem saeculo valedixit. Auctam a Bernero rem familiarem probat Humolariense chartarium, ex quo catalogus abbatum apud Sancta- marthanos perficiendus est. Anno 964 superstes florebat Bernerus, cum alumnos suos ad Insulanum Quintiniani oppidi monasterium dimisit, qui ejectis malesanis clericis, monasticas inibi leges instituerunt. Berneri lucubratio De S. Hunegundis translatione desinit in descriptione miraculorum quae ante annum 965 patrata sunt.
1.4
Alia ejus virginis translatio seu corporis mutatio quarto Idus Junias anni 1051 a Macario Humolariensi, Gerardo Insulano apud Augustam Veromanduorum, Rainero S. Praejecti et Waleranno S. Quintini de Monte prope Peronam abbatibus celebrata est. Rem fusius narrat anonymus ejus temporis scriptor, qui Berneri historiam persecutus est. Post haec, id est anno 878, duodecimo Kalendas Septembris, Petrus eo nomine secundus abbas Humolariensis, conflata exquisitissimi operis theca, S. Hunegundis reliquias in eam inferri curavit per illustrissimum Guillelmum Marafinium, episcopum Noviomensem, cui Joannes abbas S. Quintini Insulanus, Joannes Praejectensis, Joannes Aroasianus, Joannes Vermandensis, aliique cum ex clero, tum ex militibus viri primarii astabant. Tum Petrus abbas Humolariensis unam e sanctae virginis costis Ludovico XI Francorum regi, aliam Guillelmo Noviomensi episcopo, tertiam denique decano et canonicis collegiatae S. Quintini ecclesiae concessit. Confectum hac de re instrumentum anno 1679 in ejusdem S. Hunegundis theca repertum est, cum Humolariensibus suis redditas sanctae virginis reliquias, quae ob bellorum tempestates diu apud Augustam Veromanduorum detentae fuerant, illustrissimus Franciscus Claromontius Noviomensis antistes ejusdem anni VI Kalendas Julias aperta theca detexit, et habita solemni concione atque supplicatione, populo venerandas exhibuit. Jam Translationis historiam videamus.

Intertext edge

Open linked passage

Note