Bruno Astensis1047–1123
Commentaria in Matthaeum
Matt 1.2
Choose a text
More by Bruno Astensis
—
10811 Coinma6
1.2.1
Cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto.
1.2.2
Primum autem quaerendum est cur beata Maria desponsata fuerit? quae ante partum virgo, in partu virgo, post partum virgo, nunquam virum cognitura erat. Multae ex hoc rationes reddi possunt. Si enim virum non habuisset et gravida videreretur, nulla excusatio subvenire posset, ut quasi adultera non lapidaretur. Quis enim ei crederet sine viro concepisse? Quis ei crederet, de Spiritu sancto ejus uterum intumuisse? Erat enim hoc inusitatum, inauditum, et sine exemplo. Melius ergo fuit ut semper virgo, ad tempus non virgo putaretur, quam ut accusata secundum legem lapidaretur. Non enim violatur virginitas falsa opinione. Occiditur autem innocens plerumque falsa accusatione. Poterat enim Dominus et aliter matrem suam, non solum ab injusta damnatione, verum etiam a falsa 7 opinione defendere, si vellet. Cur autem hoc magis voluerit, ipse scit, non ego. Sic ei placuit: placeat ergo et nobis. Indigebat praeterea viri auxilio multis modis virgo Maria; quoniam secundum Dei dispositionem in Bethlehem paritura erat; et eam simul cum filio in Aegyptum fugere oportebat. Sic enim a Domino fuerat dispositum, sic a prophetis antea nunciatum; sic futurum erat, et mutari non poterat. Haec est ergo causa, cur desponsata fuerat. Cum autem esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Quaeris fortasse, qualis mater? quaere prius, qualis filius? Non habet filius in hominibus parem: non habet mater in mulieribus similem. Speciosus ille prae filiis hominum: speciosa illa, quasi aurora consurgens. Fecit ille matrem suam; quod nemo alius fecit: peperit illa filium, et virgo permansit; quod nulla alia fecit. Fuit ille antequam natus: non fuit ista antequam filius. Quid enim horum mirabilius tibi esse videtur? Utrumque mirabile est; quia neutrum nec prius, nec postea factum est. Antequam convenirent, inquit, inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Quid est, antequam convenirent? Antequam simul in in una domo habitarent: nondum enim convenerant, nondum simul habitabant; ille in sua, et illa adhuc in sua domo manebat. Et tamen inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Quaererem ego a quo inventa fuisset, si talem invenire difficile esset? Multa enim signa sunt, quibus gravidae mulieres cognoscuntur. Videbatur igitur gravida ab his qui ei familiares erant: nemo tamen eam in aliquo suspectam habebat, quoniam desponsatam esse sciebant. Intellexit hoc tandem et Joseph, et sponsam suam gravidam esse cognovit. Mirabitur ergo, et circa sponsam suam zelotypia movebatur. Quid faceret? prodere eam timebat, ne occideretur. Dimittere eam cogitabat, quod et sibi facile, nec illi periculosum esse sentiebat. Daret enim ei libellum repudii: sic enim praecipit lex. Hoc est autem quod sequitur: Joseph autem vir ejus, cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Quia enim justus et sanctus erat, potius eam occulte dimittere, quam accusare volebat. Nolebat enim eam traducere in domum suam, quia videbat gravidam esse non de suo. Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: Joseph fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam. Cum, inquit, ita cogitaret, cum his angustiis aestuaret, cum quid faceret, dubitaret, ecce angelus Domini, ecce nuntius coelestis; ecce Gabriel consiliator Virginis, ejusque conscius castitatis, cui haec secreta commissa erant, cui haec mysteria revelata fuerant, apparuit Joseph in somnis. Et bene quidem in somnis. Si enim Joseph non dormisset, si extra se non fuisset, si mentis oculos apertos habuisset; si solem, qui jam in Maria oriebatur, Spiritu sancto revelante, cognovisset; procul dubio nihil tale cogitare potuisset. Audiamus autem quod angelus dixerit: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam. Noli, inquit, timere, noli dubitare, tolle hanc zelotypiam, pelle suspicionem; non est ut cogitas; nondum cognoscis hanc virginem; nondum bene vidisti Mariam conjugem tuam. Ipsa enim est templum Dei; ipsa est porta coeli; ipsa est domina tua, quam putas esse sponsam tuam: accipe ergo eam jam nunc quasi dominam; accipe eam non tibi traditam, sed commendatam; sis ei obediens ut servus, non imperans ut maritus. Quare hoc? vis audire quare? Quia quod in ea natum est, de Spiritu sancto est. Sufficiat hoc audire, sufficiat et credere: non quaeramus, qualiter de Virgine incarnatus, et qualiter de Spiritu sancto natus est Christus. Credidit enim Virgo, et concepit: hoc enim testatur Elisabeth:« Beata, inquit, quae credidisti, perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino.» Credidit Virgo, et operante Spiritu sancto, Verbum caro factum est. Pariet autem filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Quare autem tali nomine vocetur, protinus subinfertur, cum ait: Ipse enim salvum 8 faciet populum suum a peccatis eorum. Manifestum est ergo, quod Jesus Salvator, interpretatur. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ecce Virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum nobiscum Deus. Hoc enim Judaei falsa calumniantes in codicibus suis, non virginem sed juvenculam inveniri dicunt. Quibus nos e contra respondemus: Si non virginem sed juvenculam intelligere volunt, nunquid hoc signum, vel mirandum aliquid esse putant, si quando juvencula pariat? Signum enim esset, si anus peperisset. Unde etiam partus Sarae et Elisabeth pro miraculo habetur: Si vero juvencula pariat, nullum signum esse putatur; hoc enim usitatissimum est. Hoc autem quare dixerit, attende. Isaias enim in eo loco, ubi ista scribit, sic ad Achaz loquitur dicens:« Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra. Et dixit Achaz, non petam et non tentabo Dominum;» dixitque Isaias:« Audite ergo, domus Jacob. Nunquid parum vobis est, molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? Propter hoc ipse Dominus dabit vobis signum.» Sed quod signum?« Ecce virgo concipiet et pariet filium.» Si ergo juvenculam parere, signum non est; ut virgo intelligatur, necesse est. Corrigite ergo libros vestros, Judaei, quos invidiose falsatos fuisse non dubitamus. Vocatum autem nomen ejus Emmanuel, id est nobiscum Deus: quoniam etsi secundum divinitatem ubique est, corporaliter tamen in Judaea ad tempus conversatus est. Unde per Jeremiam dicitur:« Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius adversus eum, qui adinvenit omnem viam scientiae, et dedit illam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.»
1.2.3
Exsurgens autem Joseph a somno fecit, sicut praecepit ei angelus Domini; et accepit conjugem suam, et non cognoscebat eam, donec peperit filium suum primogenitum, et vocavit nomen ejus Jesum. Oportet autem nos etiam hic Judaeis et haereticis respondere, qui beatam Virginem Mariam alios filios de Joseph habuisse contendunt; quoniam hic dicitur: non cognoscebat eam, donec peperit filium suum primogenitum. Si enim aliquis dicat: Scio quia non habebo filios, donec uxorem accipiam; nunquid ideo consequens est, ut accepta uxore filios habeat? Multi enim habent uxores qui filios non habent. Nullam ergo consequentiae necessitatem facit hoc in loco donec adverbium. Tota enim intentio evangelistae haec erat, ut ista dicendo, filium Joseph, Christum non esse monstraret. Putabatur enim Christus filius Joseph, sicut alius evangelista testatur, dicens:« Et erat Jesus incipiens quasi annorum XXX, ut putabatur, filius Joseph.» Hanc ergo falsam opinionem evangelista Matthaeus delere intendebat dicens. Et non cognoscebat eam, donec peperit filium suum primogenitum. Sed non advertebat has haereticorum sagittas, quas ipsi contra haec jaculantur, propter unam particulam obscure positam, quam excaecati perverse intelligunt. Hoc autem et aliter probare nituntur, dicentes: eum primogenitum dici non posse, nisi alii ejus fratres post eum sequerentur, quorum relatione primogenitus diceretur. Quod si ita esset, nulla primogenita Domino offerri potuissent. Praecipit enim Moyses ut omnis primogenitus filius post unum mensem Domino offeratur. Et quidem ille qui post unum mensem offertur, nondum alios fratres habet, quorum relatione primogenitus dicatur. Quare ergo quasi primogenitus offertur qui nullum fratrem habet, et utrum aliquando habiturus sit, penitus ignoratur. Manifestum est igitur, primogenitum non fratrum sequentinm relatione dici, sed quia de matris utero primus processit, sive alii postea sequantur, sive non sequantur. Sed fortasse non tantum primogenitum, sed et primum calumniaris. Audi ergo quid per 9 Moysen Dominus dicat:« Quidquid primum erumpit e vulva omnis carnis, meum erit.» Si ergo primum hoc in loco relativum est, et per se dici non potest; quomodo statim post unum mensem offerebatur, quod utrum primum esset, adhuc nesciebatur? Quid enim, si mater confestim post primum partum moreretur? Quid, si de ea, quod fieri saepe videmus, filius ulterius non nasceretur? Consequens enim esset, ut illi, qui quasi primi vel primogeniti Domino oblati fuerant, quos etiam quibus nominibus vocentur, non habemus, neque primi neque primogeniti dicerentur. His igitur aperte monstratur, quod etiam unigenitus, primogenitus dici potest.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).