Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Bruno Astensis1047–1123
Commentaria in Matthaeum
Matt 1.3
Choose a text More by Bruno Astensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10811 Coinma6
1.1
PARS PRIMA.
1.1
[ CAP. I.] Liber generationis Jesu Christi filii David filii Abraham. Quare beatus Matthaeus evangelista a Christi generatione initium sumat, hanc maximam et principalem causam esse putamus, ut Salvatorem nostrum de progenie David, et de tribu Juda secundum carnem, descendisse ostendat. Incipiens itaque ab Abraham, et per Judae lineam veniens ad David, totam sibi succedentium genealogiam ex ordine texit, usquedum veniat ad Joseph virum Mariae, de qua natus est Jesus qui vocatur Christus. Nam et Abrahae et David Christus Dominus noster promissus fuerat; et quod de tribu Juda originem duceret, fuerat prophetatum. Dixerat enim Dominus Abrahae:« In semine tuo haereditabo omnes gentes.» Hoc autem Apostolus exponens, ait:« Non dixit in seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno, et semini tuo, qui est Christus.» Judae quoque filio suo Jacob patriarcha benedicens, ait:« Juda, te laudabunt fratres tui: manus tua in cervicibus inimicorum tuorum; adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda; ad praedam, fili mi, ascendisti; requiescens acubuisti ut leo, et quasi leaena, quis suscitabit eum? non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium.» In hoc quoque Evangelio sicut in sequentibus legitur, cum Herodes principes sacerdotum, et Scribas populi interrogaret, ubi Christus nasceretur, responsum illi est ab illis:« In Bethleem Juda; sic enim scriptum est per Prophetam: Et tu Bethlehem terra Juda nequaquam minima es in principibus Juda: ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel.» Vides ergo, quia Salvator noster Abrahae fuerat promissus, et secundum prophetarum dicta de tribu Juda nasciturus exspectabatur. Videamus etiam quid regi David de eodem dictum fuerat. Dicat hoc ipse David:« Juravit, inquit, Dominus David veritatem et non frustrabitur eam, de fructu ventris tui ponam super sedem meam.» Itemque:« Semel juravi in sancto meo, si David mentiar, semen ejus in aeternum manebit.» Ecce enim non solum promittitur, verum etiam juratur, quod de stirpe David secundum carnem Christus oriatur. Unde non immerito factum est, ut pluribus in locis filius David Christus vocetur. Hoc enim et pueri clamabant:« Osanna filio David, benedictus qui venit in nomine Domini.» Hoc et mulier Chananaea dicebat:« Miserere mei, fili David.» Unde ipse quoque Judaeos interrogans, ait:« Quid vobis videtur 6 de Christo? cujus filius est? Dicunt ei, David.» Quis igitur Christum esse aliquem credere posset, nisi prius eum de stirpe David certissime natum esse constaret? Merito igitur evangelista de Christo locuturus, statim in principio suae locutionis eum de semine Abrahae, de tribu Juda, et de progenie David natum esse ostendit. Ostensa autem causa, cur tale exordium evangelista suscepit; Judaeis et haereticis, caeterisque respondeamus, quibus hanc eamdem causam nihil ad rem pertinere videtur, nisi filium Joseph Christum esse credamus. Non enim hoc loco Mariae, sed Joseph generatio texitur. Quid enim ad Christum pertinet, quod Joseph probatur esse filius David, cum non de Joseph, sed de Maria natus sit Christus? Sicut enim secundum divinitatem Salvator noster nullam habuit matrem, ita et secundum humanitatem nullum habuit patrem. Audiant ergo isti hoc quod in lege praecipitur, ut videlicet omnes viri ducant uxores de tribu et cognatione sua, et cunctae feminae maritos de eadem tribu accipiant, ut haereditas permaneat in familiis, nec sibi commisceantur tribus, sed ita maneant, ut a Domino separatae sunt. Probatum est ergo legis testimonio, Virginem Mariam atque Joseph de eadem tribu et cognatione fuisse: neque enim aliter secundum legem conjungi potuissent, nisi de eadem tribu ambo fuissent. Si enim aliquis mihi objiciat, multos de alia quoque, et non tantum de propria tribu duxisse uxores; respondeo, non solum hoc, sed et multa alia plerumque contra legem Judaeos fecisse; Joseph vero contra legem agere non poterat, utpote qui justus erat, et Deum in omnibus offendere timebat. Haec autem lex, etsi fortasse non ad plenum ab aliis custodiebatur; ab illis tamen mulieribus custodiri necessarium erat, quae quoniam fratres non habebant, parentibus suis in haereditatem succedebant. Sicut praecipit Moyses, imo Dominus per Moysem; ut si aliquis sine filiis defunctus fuerit, ad filias ejus transeat illius haereditas. Quae si de alia tribu maritos acciperent, haereditatem quoque in aliam tribum transire oporteret. Tales ergo necesse est, aut de sua tribu accipere, aut omnino viros non accipere; ne si de alia accipiant, possessiones et haereditates commisceantur: quod quidem nullatenus fieri licet. Unde manifestum est, beatissimam Virginem Mariam, quae nobilissima haeres parentibus suis in haereditatem successerat( siquidem nec fratres habuit, nec habuisse legitur), neminem de alia tribu conjugem accipere potuisse. Sed fortasse dicis eam non habuisse haereditatem. Lege ergo in Levitico, cap. XXV, et invenies quod nemo haereditatem suam ex toto vendere poterat, etsi usum ejus vendere potuisset. Veniente namque Jubilaeo, omnis haereditas ad proprium Dominum revertebatur. Quomodo ergo sine haereditate esse poterat, quae ex tam nobilissimis parentibus orta fuerat? His ergo rationibus manifestissime comprobatur, et Joseph, et beatam virginem Mariam de eadem tribu fuisse. Sed ideo per Joseph evangelista generationem texere voluit, quoniam usus est sanctarum Scripturarum, ubique per viros, nusquam per mulieres generationis seriem ordinare. Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David, generationes XIV, et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes XIV, et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes XIV. Hoc autem verum, si una eademque persona bis numeretur, sitque alterius generationis initium quae alterius finis fuerat: aliter autem non procedit. Christi autem generatio sic erat.
1.2.1
Cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto.
1.2.2
Primum autem quaerendum est cur beata Maria desponsata fuerit? quae ante partum virgo, in partu virgo, post partum virgo, nunquam virum cognitura erat. Multae ex hoc rationes reddi possunt. Si enim virum non habuisset et gravida videreretur, nulla excusatio subvenire posset, ut quasi adultera non lapidaretur. Quis enim ei crederet sine viro concepisse? Quis ei crederet, de Spiritu sancto ejus uterum intumuisse? Erat enim hoc inusitatum, inauditum, et sine exemplo. Melius ergo fuit ut semper virgo, ad tempus non virgo putaretur, quam ut accusata secundum legem lapidaretur. Non enim violatur virginitas falsa opinione. Occiditur autem innocens plerumque falsa accusatione. Poterat enim Dominus et aliter matrem suam, non solum ab injusta damnatione, verum etiam a falsa 7 opinione defendere, si vellet. Cur autem hoc magis voluerit, ipse scit, non ego. Sic ei placuit: placeat ergo et nobis. Indigebat praeterea viri auxilio multis modis virgo Maria; quoniam secundum Dei dispositionem in Bethlehem paritura erat; et eam simul cum filio in Aegyptum fugere oportebat. Sic enim a Domino fuerat dispositum, sic a prophetis antea nunciatum; sic futurum erat, et mutari non poterat. Haec est ergo causa, cur desponsata fuerat. Cum autem esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Quaeris fortasse, qualis mater? quaere prius, qualis filius? Non habet filius in hominibus parem: non habet mater in mulieribus similem. Speciosus ille prae filiis hominum: speciosa illa, quasi aurora consurgens. Fecit ille matrem suam; quod nemo alius fecit: peperit illa filium, et virgo permansit; quod nulla alia fecit. Fuit ille antequam natus: non fuit ista antequam filius. Quid enim horum mirabilius tibi esse videtur? Utrumque mirabile est; quia neutrum nec prius, nec postea factum est. Antequam convenirent, inquit, inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Quid est, antequam convenirent? Antequam simul in in una domo habitarent: nondum enim convenerant, nondum simul habitabant; ille in sua, et illa adhuc in sua domo manebat. Et tamen inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Quaererem ego a quo inventa fuisset, si talem invenire difficile esset? Multa enim signa sunt, quibus gravidae mulieres cognoscuntur. Videbatur igitur gravida ab his qui ei familiares erant: nemo tamen eam in aliquo suspectam habebat, quoniam desponsatam esse sciebant. Intellexit hoc tandem et Joseph, et sponsam suam gravidam esse cognovit. Mirabitur ergo, et circa sponsam suam zelotypia movebatur. Quid faceret? prodere eam timebat, ne occideretur. Dimittere eam cogitabat, quod et sibi facile, nec illi periculosum esse sentiebat. Daret enim ei libellum repudii: sic enim praecipit lex. Hoc est autem quod sequitur: Joseph autem vir ejus, cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Quia enim justus et sanctus erat, potius eam occulte dimittere, quam accusare volebat. Nolebat enim eam traducere in domum suam, quia videbat gravidam esse non de suo. Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: Joseph fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam. Cum, inquit, ita cogitaret, cum his angustiis aestuaret, cum quid faceret, dubitaret, ecce angelus Domini, ecce nuntius coelestis; ecce Gabriel consiliator Virginis, ejusque conscius castitatis, cui haec secreta commissa erant, cui haec mysteria revelata fuerant, apparuit Joseph in somnis. Et bene quidem in somnis. Si enim Joseph non dormisset, si extra se non fuisset, si mentis oculos apertos habuisset; si solem, qui jam in Maria oriebatur, Spiritu sancto revelante, cognovisset; procul dubio nihil tale cogitare potuisset. Audiamus autem quod angelus dixerit: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam. Noli, inquit, timere, noli dubitare, tolle hanc zelotypiam, pelle suspicionem; non est ut cogitas; nondum cognoscis hanc virginem; nondum bene vidisti Mariam conjugem tuam. Ipsa enim est templum Dei; ipsa est porta coeli; ipsa est domina tua, quam putas esse sponsam tuam: accipe ergo eam jam nunc quasi dominam; accipe eam non tibi traditam, sed commendatam; sis ei obediens ut servus, non imperans ut maritus. Quare hoc? vis audire quare? Quia quod in ea natum est, de Spiritu sancto est. Sufficiat hoc audire, sufficiat et credere: non quaeramus, qualiter de Virgine incarnatus, et qualiter de Spiritu sancto natus est Christus. Credidit enim Virgo, et concepit: hoc enim testatur Elisabeth:« Beata, inquit, quae credidisti, perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino.» Credidit Virgo, et operante Spiritu sancto, Verbum caro factum est. Pariet autem filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Quare autem tali nomine vocetur, protinus subinfertur, cum ait: Ipse enim salvum 8 faciet populum suum a peccatis eorum. Manifestum est ergo, quod Jesus Salvator, interpretatur. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ecce Virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum nobiscum Deus. Hoc enim Judaei falsa calumniantes in codicibus suis, non virginem sed juvenculam inveniri dicunt. Quibus nos e contra respondemus: Si non virginem sed juvenculam intelligere volunt, nunquid hoc signum, vel mirandum aliquid esse putant, si quando juvencula pariat? Signum enim esset, si anus peperisset. Unde etiam partus Sarae et Elisabeth pro miraculo habetur: Si vero juvencula pariat, nullum signum esse putatur; hoc enim usitatissimum est. Hoc autem quare dixerit, attende. Isaias enim in eo loco, ubi ista scribit, sic ad Achaz loquitur dicens:« Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra. Et dixit Achaz, non petam et non tentabo Dominum;» dixitque Isaias:« Audite ergo, domus Jacob. Nunquid parum vobis est, molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? Propter hoc ipse Dominus dabit vobis signum.» Sed quod signum?« Ecce virgo concipiet et pariet filium.» Si ergo juvenculam parere, signum non est; ut virgo intelligatur, necesse est. Corrigite ergo libros vestros, Judaei, quos invidiose falsatos fuisse non dubitamus. Vocatum autem nomen ejus Emmanuel, id est nobiscum Deus: quoniam etsi secundum divinitatem ubique est, corporaliter tamen in Judaea ad tempus conversatus est. Unde per Jeremiam dicitur:« Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius adversus eum, qui adinvenit omnem viam scientiae, et dedit illam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.»
1.2.3
Exsurgens autem Joseph a somno fecit, sicut praecepit ei angelus Domini; et accepit conjugem suam, et non cognoscebat eam, donec peperit filium suum primogenitum, et vocavit nomen ejus Jesum. Oportet autem nos etiam hic Judaeis et haereticis respondere, qui beatam Virginem Mariam alios filios de Joseph habuisse contendunt; quoniam hic dicitur: non cognoscebat eam, donec peperit filium suum primogenitum. Si enim aliquis dicat: Scio quia non habebo filios, donec uxorem accipiam; nunquid ideo consequens est, ut accepta uxore filios habeat? Multi enim habent uxores qui filios non habent. Nullam ergo consequentiae necessitatem facit hoc in loco donec adverbium. Tota enim intentio evangelistae haec erat, ut ista dicendo, filium Joseph, Christum non esse monstraret. Putabatur enim Christus filius Joseph, sicut alius evangelista testatur, dicens:« Et erat Jesus incipiens quasi annorum XXX, ut putabatur, filius Joseph.» Hanc ergo falsam opinionem evangelista Matthaeus delere intendebat dicens. Et non cognoscebat eam, donec peperit filium suum primogenitum. Sed non advertebat has haereticorum sagittas, quas ipsi contra haec jaculantur, propter unam particulam obscure positam, quam excaecati perverse intelligunt. Hoc autem et aliter probare nituntur, dicentes: eum primogenitum dici non posse, nisi alii ejus fratres post eum sequerentur, quorum relatione primogenitus diceretur. Quod si ita esset, nulla primogenita Domino offerri potuissent. Praecipit enim Moyses ut omnis primogenitus filius post unum mensem Domino offeratur. Et quidem ille qui post unum mensem offertur, nondum alios fratres habet, quorum relatione primogenitus dicatur. Quare ergo quasi primogenitus offertur qui nullum fratrem habet, et utrum aliquando habiturus sit, penitus ignoratur. Manifestum est igitur, primogenitum non fratrum sequentinm relatione dici, sed quia de matris utero primus processit, sive alii postea sequantur, sive non sequantur. Sed fortasse non tantum primogenitum, sed et primum calumniaris. Audi ergo quid per 9 Moysen Dominus dicat:« Quidquid primum erumpit e vulva omnis carnis, meum erit.» Si ergo primum hoc in loco relativum est, et per se dici non potest; quomodo statim post unum mensem offerebatur, quod utrum primum esset, adhuc nesciebatur? Quid enim, si mater confestim post primum partum moreretur? Quid, si de ea, quod fieri saepe videmus, filius ulterius non nasceretur? Consequens enim esset, ut illi, qui quasi primi vel primogeniti Domino oblati fuerant, quos etiam quibus nominibus vocentur, non habemus, neque primi neque primogeniti dicerentur. His igitur aperte monstratur, quod etiam unigenitus, primogenitus dici potest.
1.3
[ CAP. II.] Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce Magi ab Oriente venerunt. Non vacat a mysterio, quod beata Virgo Maria, relicta patria civitate et domo, filium suum in Bethlehem parere venit. Bethlehem enim domus panis interpretatur. Jesus autem de se ipso loquitur, dicens:« Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi.» Dignum ergo fuit ut panis vivus in domo panis nasceretur, cujus Christi nativitas fuerat causa, ut sic vocaretur. Neque enim ideo Christus in ea natus est, quia sic vocabatur, sed ideo ipsa sic vocata est, quia Christus in ea oriebatur. Simus ergo et nos Bethlehem, simus domus panis: qui enim domus panis non fuerit, fame interibit. Hoc enim ipse Dominus ait:« Nisi manducaveritis carnem filii hominis, non habebitis vitam in vobis.» Suscipiamus itaque Christum in domo nostra, suscipiamus eum in mente et in pectore nostro. Oriatur in nobis: ipse enim est via, veritas, et vita: ipse est sapientia et justitia. Ipse igitur oriatur in nobis, quoniam ista nascuntur et aedificantur in nobis. Sequitur: Ecce Magi ab Oriente venerunt. Quare ab Oriente? Quia jam interius illuminati fuerant, et jam sol justitiae eorum mentes illustraverat. Sed ubi venerunt? Hierosolymam. Et quid dicebant? Ubi est qui natus est rex Judaeorum? Unde hoc scitis? Quis hoc vobis indicavit? Aiunt illi: Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum. Isti enim sunt primitiae gentium: isti prius ex gentibus in Christum crediderunt: his non terra, sed coeli Christi nativitatem praedicaverunt. Et in his quidem completum est illud quod dicitur:« Coeli enarrant gloriam Dei;» credunt autem isti coelo non loquenti, sed novam stellam ostendenti. Judaei vero credere nolunt Christo praedicanti, prophetias exponenti, mortuos suscitanti, caecos illuminanti, et alia miracula facienti. Sed nunquid ista stella videbatur ab omnibus? Si enim ab omnibus videretur, nequaquam se eam in Oriente vidisse dicerent, quae non solum in Oriente appareat. Factum est autem, ut visa stella, quidquid per eam significabatur, mox intelligerent, non tamen astrologica artis demonstratione, sed sancti Spiritus illustratione. Christum igitur in stella quaerebant, quem divina inspiratione per stellam significari intelligebant. Hoc enim et Baalam significaverat dicens:« Orietur stella ex Jacob,» et exsurget homo de Israel. Est igitur Christus et homo et stella; stella in significatione, homo in veritate; stella gentibus, homo Judaeis. Gentes eum in stella sequuntur, et illuminantur: Judaei hominem tantum eum esse putant et excaecantur. Unde ipse quoque ait:« In judicium ego veni in hunc mundum, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant.»-- Audiens autem Herodes rex turbatus est, et omnis Hierosolyma cum illo. Magna quidem erant quae dicebantur; sed quia laetitiam sonabant, et totius regni gloriam innuebant, non utique perturbari, sed laetari et Herodes, et omnis Hierosolyma debuisset. Sic enim infirmi oculi viso lumine perturbari solent. Bene autem isti tales in prophetarum libris per illas aves significantur, quas dies excaecat, et nox illuminat. Sed quis non laetetur, quod puer noster adhuc in cunabulis vagit, et rex terrae cum toto regno suo timore dissolvitur? Ne timeas miser: non enim ad hoc venit, ut regnum tibi auferat, sed ut omnibus de regno expulsis regnum restituat. Sequitur: Et congregans omnes principes sacerdotum, 10 et Scribas populi, sciscitabatur ab eis, ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt ei: In Bethlehem Judae; sic enim scriptum est per Prophetam: Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima est in principibus Juda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel. Turbatus enim Herodes quiescere non potest; angitur, et ne ex improviso capiatur, principes sacerdotum, et scribas populi vocat; ubi Christus nascatur, inquirit. Dicitur ei: in Bethlehem Judae. Timor additur timori; et qui Magorum verbis perturbatus fuerat, iterum scribarum et sacerdotum responsione terretur. Quomodo enim terreri non poterat qui tantum terrena sapiens, regnum amittere timebat, dum suo tempore Christum natum esse audiebat, quem prophetarum testimonio venturum esse credebat? Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis. Hoc autem ideo faciebat, ut si Christum invenire non posset, saltem nativitatis ejus tempore cognito, qui solus occidi non poterat, simul cum caeteris ejusdem aetatis pueris necaretur. Non enim intelligis, Herodes, non intelligis quod tibi per Moysen a Domino dicitur:« Non coques haedum in lacte matris suae,» id est non occides Christum infantem, et ad Virginis matris ubera pendentem. Et mittens eos in Bethlehem, dixit; ite et interrogate diligenter de puero, et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum. Nihil proficis, nihil hac tua calliditate agis. Non est consilium, nec sapientia, nec fortitudo contra Dominum. Qui cum audissent regem, abierunt: et ecce stella, quam viderant in Oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret super ubi erat puer. Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. Recedunt Magi ab Herode et vident stellam, quia et illi qui a diabolo separantur, vident justitiae lumen. Sed quare eos antecedit stella, nisi ut viam eis ostendat, et ad puerum ducat? Sequuntur igitur eam: veniunt Bethlehem: stat supra domum illam in qua erat Virgo Maria: stat supra stellam; Maria enim stella maris interpretatur. Stella itaque filius, stella et mater: stella oritur de stella; sed major quae oritur quam illa de qua oritur. Unde et merito supra stare videtur. Non dixit supra puerum. Sed quid dfxit? Supra, ubi erat puer. Ubi enim erat puer, nisi in sinu Matris? Stabat ergo stella, et clamabat; habet enim linguam suam. Ne enim longe petamus exempla, sic illa stella loquebatur Magis, sicut istae litterae loquuntur nobis: Significando igitur loquebatur, sed quid significabat? quid dicebat? Vis audire quid? Hic est puer: haec est Mater pueri: hic eum quaerite, hic invenietis: hic in parvo corpusculo latet, qui ubique est et omnia replet. Hoc est enim quod dicit. Videntes autem stellam, gavisi sunt gaudio magno valde. Quid est enim videntes stellam, nisi videntes et intelligentes quid eis significabatur et dicebatur per stellam? non enim magnum gaudium est videre stellas. Nam et solem et lunam saepe videmus, et non multum videndo gaudemus. Gaudebant igitur non propter stellam, sed propter stellae significatum. Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum. Et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham. Quanta tunc exsultatio tibi fuerit, o Virgo beatissima, quis cogitare valeat? quoniam eum, quem nuper genueras, jam quasi dominum adorari videbas. Suscipe prima munera filii tui; suscipe tributa quae ei solvuntur; et quae aliis tributa solvere veneras, tu prius ab aliis tributa suscipias. Ad hoc enim, ut Lucas ait( I, 5), venerat Joseph in Bethlehem, ut ipse quoque sicut caeteri, profiteretur et obligaret se tributa persolvere, eo quod esset de domo et familia David. Unde manifestum est quod secundum familias tributa solvebantur, omnesque ejusdem familiae propter hoc munus conveniebant: siquidem Joseph et Maria, quia erant de familia David, in Bethlehem venire necessarium fuit, ubi illa familia habitabat. Sed quare tria munera obtulerunt, nisi ut Trinitatis mysterium revelarent? Primum enim munus offerimus credendo in Patrem, secundum in Filium, tertium in Spiritum sanctum. Haec tria munera nobis sufficiunt. Qui haec non offert, a Christo non recipitur. Haec est igitur causa quare tria munera Domino obtulerunt; si enim vel plus, vel minus offerrent, fidem catholicam non tenerent. Quid autem per aurum significari putamus, nisi illam, quae caeteris major est, et latius fulget, regiam potestatem? Aurum igitur Christo offerimus, quia omnium regem eum esse 11 credimus. Offerimus autem et thus, quia Deum esse confitemur. Thus enim in sacrificiis etiam gentiles diis suis offerre consueverant. Myrrham quoque offerimus, quia sic illum Deum esse credimus, ut hominem, et mortalem esse non dubitemus; myrrha enim, ne corrumperentur, olim mortuorum corpora condiebantur. Quia ergo Christo obtulimus sua, offeramus ei et nostra. Quod enim Regem, et Deum, et hominem eum esse credimus, suum est: nostra vero sunt quae nobis ab eo donata sunt. Habet enim Ecclesia aurum in sapientia; thus vero in sancta et bene Deo redolente conversatione; myrrham autem in amaritudine poenitentiae et carnis mortificatione. Aurum igitur offerunt doctores; thus martyres et confessores; myrrham jam poenitentes peccatores. In aliis itaque aurum fulget, in aliis thus suaviter redolet, in aliis myrrha sapienter amarescit. Quid alliud Deo offerre possumus? Omnis nostra oblatio in his tribus muneribus continetur. Talia igitur munera obtulerunt Magi, in quibus et fidei veritatem et totam Ecclesiae disciplinam significabant. Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. Revertamur igitur et nos per aliam viam in regionem nostram, quia per illam, qua exivimus, redire non possumus Hoc enim et filiis Israel de Aegypto exeuntibus praecipitur, ut per eamdem viam non revertantur. Regio namque nostra paradisus est, regio nostra est terra viventium: ibi enim habitaverunt parentes nostri: inde exierunt. Sed qua via? Utique per superbiam, per inobedientiam, per vanam gloriam, per gulae intemperantiam: per hanc autem viam in patriam redire non possumus. Alia ergo quaerenda est, qua in patriam revertamur. Haec autem via Christus est; ipse enim ait:« Ego sum via, veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me.» Invenimus viam, curramus per eam, si recto itinere in patriam redire velimus. Per hanc enim ille currit, qui ejus praecepta custodit. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et proximum tuum sicut teipsum; hoc ipse praecipit; hoc tibi sufficit custodire; ne quaeras amplius; haec via in patriam te reducit.
1.4
Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Aegyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi: futurum est enim, ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum. Quomodo enim completis diebus purificationis Jerusalem Christus in templo offerri potuit, si statim ut Magi recesserunt in Aegyptum fugiens abiit? An fortasse tandiu Magi in Bethlehem morati sunt, donec simul cum puero et matre ejus Joseph de Jerusalem post purificationem reverteretur? Sed melius mihi videtur esse ut sic dicatur: Qui cum recessissent, aliquanto post tempore evoluto, et omnibus, quae secundum legem debebantur, expletis, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Aegyptum. Adhuc enim omnia quieta erant: adhuc Herodes Magos exspectans, nondum sui cordis malitiam revelabat. Unde et secure vadunt in Jerusalem, ut Legis mandata perficiant. Inde vero in Aegyptum fugere jubentur, ubi Abraham, et Jacob, et filii Israel peregrinati sunt. Hoc enim propheta praedixerat dicens:« Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum,» et corruent omnia simulacra ejus. Nubes enim levis, et nullius corruptionis pondere gravis est Virgo Maria, quae in Aegyptum Christum portavit, ut lux in tenebris luceret, et populus, qui sedebat in tenebris lucem videret. Qui consurgens accepit puerum, et matrem ejus nocte, et recessit in Aegyptum, et erat ibi usque ad obitum Herodis. Ecce fugit Christus, et in nocte fugit, ut fuga, quae per se difficilis est, noctis obscuritate difficilior fiat. Si ergo Christus fugit Herodem, quanto magis nos diabolum, et membra ejus fugere oportet? Nulla itineris difficultate terreamur, quia melius est duro labore fatigari, quam ab hostibus necari: arcta enim et angusta via est, quae ducit ad vitam. Verumtamen nec semper est fugiendum, nec semper est resistendum: sed pro temporis et negotii qualitate, et hoc, et illud fieri oportet. Nam et sancti aliquando fugiebant, aliquando hostibus sponte occurrebant. Ipse quoque Salvator noster, qui nos de civitate in civitatem fugere praecepit, cum et ipse, si vellet, fugere potuisset, sponte sua tempore passionis hostibus occurrit. Non igitur timore mortis, si justam et utilem 12 fore putamus, sed timore peccandi et visibiles et invisibiles hostes fugere debemus. Quare autem Christus in Aegyptum fugerit, evangelista subinferens ait: Ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Aegypto vocavi filium meum: si enim in Aegyptum non isset, ex Aegypto vocari non potuisset. Sic igitur impleta est prophetia, et utilitas prophetiae. Tunc Herodes videns, quod illusus esset a Magis, iratus est valde: et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus a bimatu et infra, secundum tempus quod exquiesierat a Magis. Quoniam enim Herodes prophetarum oraculo in Bethlehem nasciturum Christum audierat. Ideo omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus occidit, ut quia unum invenire non poterat, unum simul cum caeteris interficeret. Sed quare a bimatu et infra? Quia secundum Magorum responsionem, Christum hujus aetatis esse sciebat. Praeoccupatus enim aliis negotiis, cum jam pene duo anni transissent, et Magi ad eum non reverterentur, se illusum esse intelligens, valde iratus, omnes hos pueros occidere jussit. Tunc impletum est, quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem: vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus, Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt. Rama enim interpretatur excelsa. Illa igitur vox auditur in Rama. quae multum exaltata prae sua magnitudine longe, lateque diffunditur. Multus enim ploratus multusque ululatus ibi erat, ubi tot matres, tot parentes, tot homines utriusque sexus, visa tanta crudelitate, etiamsi vellent, voces cohibere non poterant. Quare autem Rachel filios suos plorare dicitur, cum utique non filii Rachel, quantum ad litteram, sed filii Liae sororis ejus omnes isti fuerunt? Judas enim non Rachel, sed Liae filius fuit, in cujus tribu haec caedes tam immensa facta est. Sed quia Rachel interpretatur ovis, et significat sanctam Ecclesiam, quae ovinam simplicitatem imitatur, non immerito filii Rachel esse dicuntur, qui quasi agni innocentes et sine voce, jugulantur. Denique cujus filii sunt agni? nonne ovis? Sunt igitur filii Rachel. Si quidem illa est ovis, et isti agni. Plorat autem Rachel, id est, sancta Ecclesia usque hodie filios suos, quia quamvis ad requiem eos ire intelligat; dolet tamen, quia corporaliter ab ea separantur. Sic autem dolebant et illi, quibus Dominus ait:« Et vos nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum.» Et quamvis multo melius quam fuerant sint( si quidem jam nunc cum Deo sunt), ad tempus tamen consolationem non recipit, quoniam in hac vita non sunt.
1.5.1
Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Aegypto dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israel;
1.5.2
defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri. Qui consurgens accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israel. Plana sunt haec: si exponantur, difficiliora reddi possunt. Quod enim in patriam suam revertitur Jesus, nos quoque in patriam nostram festinare admonet. Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judaea pro Herode patre suo, timuit ille ire. Judaeam enim Jerusalem dicit, et ea quae a tribu Juda in circuitu possidebantur. Divisum igitur erat regnum, et jam a pluribus regebatur. Et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae; et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam: Quoniam Nazaraeus vocabitur. Nazarenus enim dictus est Christus a Nazareth: Nazaraeus vero, 13 quia Deo ab infantia consecratus est. Verumtamen cum et Nazaraeus interpretetur mundus, et Nazareth munditiae, non incongrue et Nazaraeus et Nazarenus a Nazareth dici possunt. A quo enim, nisi a munditiis, derivatur mundus? Bene autem Nazaraeus dicitur Christus, quia non solum ipse est mundus, verum etiam sine ipso nihil est mundum.
1.6
[ Cap. III.] In diebus autem illis venit Joannes Baptista praedicans in deserto Judaeae, dicens: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum. In diebus, inquit, illis, quibus in Nazareth Jesus habitabat; non autem in illis, quibus de Aegypto reversus fuerat, coepit praedicare Joannes Baptista: Dicit enim Lucas evangelista quod quinto decimo anno Tiberii Caesaris Joannes praedicare coepit. Sed ubi praedicabat? In deserto Judaeae; et quid dicebat? Poenitentiam agite. Quare hoc? quia appropinquavit regnum coelorum. Videmus igitur quia desertum Judaea vocatur: hoc enim ipse Dominus significans ait:« Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.» Desertum enim non est hominum habitatio, sed est ferarum et animalium ratione carentium. Si enim rationem Judaei habuissent, Dominum suum non occidissent. At vero nisi ferae essent; leones, dracones, canes, et unicornes non dicerentur. In deserto igitur Joannes praedicabat, quia feras, et belluas ad fidem vocabat. Dicebat autem; poenitentiam agite, ut a peccatis soluti a terreno regno, in regnum coelorum transferamini. Appropinquavit enim regnum coelorum, quia vobiscum, et inter vos habitat Rex angelorum. Agite igitur poenitentiam; mundamini a peccatis, ut hujus tanti Regis, et regnum et populus esse possitis. Sed quis est iste Joannes qui tam bene praedicat? Hic enim est ille de quo dictum est per Isaiam prophetam dicentem:« Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini; rectas facite semitas ejus.» Vox enim vocatur Joannes, quia Verbum vocatur Christus. Sicut enim Joannes praecedit Christum, ita vox praecedit verbum: statim enim ut ex ore loquentis sonus qualiscunque procedit, vox est: verbum autem nondum est; quia omne verbum significat aliquid. Praecedit igitur vox, sequitur verbum; merito ergo praecursor Domini Joannes vocatur, quoniam et nascendo, et praedicando, et moriendo, et ipsa sui nominis appellatione, Christum praecedit. Denique Verbum Dei, quod in pectore meo est, nisi vocis indumento, neque intelligi, neque ad te transire potest. Sic igitur Verbum Dei nec indiget indumento vocis ut intelligatur, quomodo prius indigebat indumento carnis ut videretur. Unde et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Quid est autem viam Domini parare, et semitas ejus rectas facere, nisi virtutes et bona opera diligere, tenere, sequi, et totis viribus amplecti? Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem ejus erat locusta, et mel silvestre. In hoc enim beatus Joannes apertissime demonstrat quam pro nihilo mundum istum omnesque ejus blanditias duceret, qui tam vilissimo indumento ciboque utebatur: sola enim vitae hujus necessaria quaerebat, qui sic vivere disposuerat. Hujus enim exemplum illi sequuntur qui dicunt: Habentes victum et vestitum, his contenti simus. Praeterea quia poenitentiam praedicabat; qualiter poenitentes vivere debeant, eis in seipso regulam dabat. Locusta autem mundum animal est, et lege non prohibetur; etsi ejusmodi cibus modo in usu non habeatur. Tunc exibat ad eum Hierosolyma, et omnis Judaea; et omnis regio circa Jordanem, et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua. Videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum, dixit eis; progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira? Viperarum enim haec natura dicitur esse, ut quando femina concipit, masculum interficiat, quando vero parit, ipsa nihilominus a filiis occidatur; neque enim exspectant, ut assueto naturae ordine oriantur, sed rupto matris utero violenter foras erumpunt. Vipera igitur Synagoga est, quae virum suum Salvatorem nostrum, nam et ipse serpens vocatur, postquam ad eam venit, postquam eam suo semine impraegnavit, totamque evangelicae praedicationis sementem in eam effudit, illa sicut vipera, sicut venenosa et impia contra eum assurgens, eum 14 interfecit. Hujus autem filii isti sunt, qui matris nequitiam fugientes, ad poenitentiam veniunt, et de ipsius impio ventre exire nituntur. Hujus filii et Apostoli fuerunt, qui exstincta matre, ex ejus utero progredientes, ubique terrarum Evangelium praedicaverunt. Ex hoc autem utero et Apostolus laetabundus egrediens ait:« Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit per gratiam suam,» et caetera. Et isti quidem Synagogam occiderunt, quia perpetuae morti eam damnaverunt. Sic igitur ex impia matre boni filii oriuntur; quibus nunc dicitur: progenies viperarum; sed jam nunc dissimiles a natura viperarum, quis demonstravit vobis fugere a futura ira? Facite ergo fructum dignum poenitentiae: illa enim poenitentia sine fructu est, quae in nullo bono opere se manifestat, qualis est. Sicut enim bonae arbores commendantur fructu, ita et digne poenitentes bonis operibus commendantur. Quis enim eum poenitere dicat, qui adhuc id ipsum agit, unde se poenitere dissimulat? Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham, talis enim cogitatio falsam securitatem et inutilem parit. Non enim sufficit vobis quod Abrahae filii estis, nisi Abrahae opera faciatis, et ejus fidem teneatis. Dico enim vobis, quoniam potens est Dominus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Unde manifestum est quod filii Abrahae non secundum carnem, sed secundum fidem dicuntur. Si enim secundum carnem dicerentur, qui ex ejus carne non essent, ejus filii dici non possent. Suscitantur autem de lapidibus filii Abrahae, quia gentiles prius lapidei, duri, et infructuosi Abrahae filii facti sunt, ejus fidem, et opera imitantes. Jam enim securis ad radicem arboris posita est: securis Christus arbor synagoga: prope est igitur ut succidatur, cui ad radicem jam securis posita est. Exspectat tamen adhuc, ut videat si fecerit fructum bonum. Hoc enim ficus illa significavit, cui Dominus maledixit, quoniam fructum non habebat, et aruit. Qui igitur toti arbori non pepercit, quomodo uni ex ramis parcet? Ne dicas itaque intra te; filius sum Abrahae: sed fac illius opera, ne ab ejus radice simul cum caeteris succidaris. Omnis enim arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Quid enim arbor, quid fructus, et quid ignis iste significet, manifestum est. De hoc enim igne dicitur:« Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur.»-- Ego quidem vos baptizo in aqua in poenitentiam. Qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calciamenta portare, ipse vos baptizabit in Spiritu sancto, et igni. Aqua enim tantum baptizabat beatus Joannes, quia ejus baptismus carnem a sordibus lavare poterat; animam vero a peccatis mundare non poterat. Erat enim hic umbra, et figura melioris baptismi. Baptizabat autem in poenitentiam, id est, ad hoc ut agerent poenitentiam, ut sicut ipse aqua eos lavabat exterius, ita ipsi se poenitentia lavarent interius, ut mox Christo veniente, ad ejus baptismum suscipiendum essent parati. Quae sunt autem calciamenta Christi, quae se vir sanctus portare indignum esse dicit? Christi enim calciamenta portare est ejus Incarnationis mysteria praedicare: Quodammodo enim se divinitas calciamentis induit, quoniam nostrae carnis morticinum Dei Filius suscepit. Cum enim caetera indumenta ex alia et alia materia habeamus, calciamenta tamen non nisi carnea, et de carne suscepta habemus. Baptizabat autem Christus in Spiritu sancto, et igni, id est, in virtute Spiritus sancti, qua peccata simul tolluntur et uruntur. Una enim eademque virtus est et Patris, et Filii, et Spiritus sancti; sed quia Spiritus sanctus ab utroque procedit, bene in Spiritu sancto Dominus Jesus baptizare dicitur; quia in hac una persona virtus totius Trinitatis breviter ostenditur. Ipse enim qui ait,« nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto;» idem ipse dixit,« baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.» Si igitur beatus Joannes dixisset, ipse vos baptizabit in se ipso, quando dixit: Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto; obscurum quidem esset, ad ipsum tamen significaret. Similiter autem si dixisset: ipse vos baptizabit in Patre: et hoc iterum esset obscurum, quamvis omnium trium sit una operatio. Bene itaque dixit, ipse vos baptizabit in Spiritu sancto, id est, in ea virtute quae communis est Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Sequitur: Cujus ventilabrum in manu sua et permundabit aream 15 suam; et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. Quis enim per ventilabrum, quo grana a paleis dividuntur, nisi ejus discretionis libram, et examen? quid vero per aream, nisi Ecclesiam? quid per triticam, nisi bonos? quid per paleas, nisi malos? quid per horreum, nisi patriam coelestem? Postquam igitur Salvator noster suae discretionis examine bonos a malis, et agnos ab haedis separabit, tota sancta Ecclesia iniquorum consortio libera, et emundata, tunc bonos ad regnum invitabit dicens: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi. Paleis autem, id est, iniquis quid dicet? Ite maledicti in ignem aeternum. Tunc venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. Quod enim ait tunc, intelligendum est, quando Joannes talia praedicabat, et baptizabat, non autem quando praedicare coeperat: jam enim tricesimum annum uterque intraverat, quando ad baptismum Dominus venerat. Baptizatur autem Jesus non sibi, sed nobis. Lavat aquas, et sanctificat suo tactu, non ipse lavatur ab aquis. Ibi vetus circumcisio periit: ibi novae fidei innovatio coepit. Ibi primum Joannes baptizare didicit, ubi totius Trinitatis mysteria cognovit, audivit, et vidit. Territus tunc Joannes, et ad Dominum accedere contremiscens, prohibebat cum dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? Respondens autem Jesus dixit: Sine modo; sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tu, inquit, major es, tu Dominus es; ego minor et servus; me oportet minui, te autem crescere. Quid est ergo quod tu venis ad me? ego potius debui ire ad te. Tu mundus es, et omnia mundas: non tu a me, sed ego a te et mundari, et baptizari debeo. At ille: Sine modo; mysterium est quod ago, dum ego baptizor, tu quoque in me baptizaris, quia membrum es illius, qui baptizatur. Sic enim decet nos implere omnem justitiam, veteribus finem, et terminum ponentes, novis autem exemplum et regulam dantes. Tunc dimisit eum. Quid est, dimisit eum? non ulterius restitit, non ulterius contradixit, quin immo acquievit, et eum secundum suam voluntatem facere permisit. Baptizatus autem Jesus confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei coeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se: et ecce vox de coelis dicens; hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Quid est enim quod baptizato Domino coeli aperiuntur? Magnum est hoc mysterium, magnamque his, qui baptizantur, laetitiam praefigurat. Clausum erat prius, nemo illuc ante baptismum ingrediebatur: nunc autem apertum est: sed baptizatis est apertum. Sic enim ipse Dominus ait:« Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum.» Vidit autem Spiritum Dei descendentem sicut columbam, non quod Spiritus sanctus in columba incarnatus sit; solus enim Filius est incarnatus; sed quod in columba Spiritus Dei se ostendere voluit. Nam et in nobis est Spiritus sanctus: hoc enim Apostolus dicit:« Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus sanctus habitat in vobis;» non tamen Spiritus sanctus incarnatur in nobis. Vox autem illa, quae de coelis audita est, cujus nisi Patris fuit? Quis enim alius dicere potuit; hic est filius meus dilectus? Verumtamen qualiter ab invisibili et incorporeo vox corporea, sensibilisque procedat, solvat qui potest. Complacet autem sibi Deus Pater in Filio suo dilecto, quod talem ante tempora ineffabiliter, et sine initio filium genuit. Sic enim, si dicere dignum est, et nos nobis placemus in operibus nostris, quando aliquid agimus, quod laude dignum esse videatur. Apertissime autem hoc in loco Trinitas ostenditur, iniquo personaliter tota sentitur; siquidem Filius in homine, Spiritus sanctus in columba, et Pater in suae vocis testimonio declaratur.
1.7
[ CAP. IV.] Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu ut tentaretur a diabolo. Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit. Praecipui Ecclesiae sancti doctores Dominum Jesum in desertum a suo spiritu ductum esse exponunt: quem si ab alio quoque spiritu ductum fuisse exposuissent, non esset inconveniens, cum Lucas Evangelista eum in Jerusalem, et in 16 montem excelsum valde a diabolo non assumptum, sed ductum apertissime dicat. Quod si ibi, et ibi ab alio spiritu ductum esse non est inconveniens; quare in desertum quoque ab alio spiritu eum ductum fuisse inconveniens videatur? Sed sive a suo, sive ab alio ductus fuerit, considerandum est, quare se a diabolo tentari permiserit. Nihil enim sine utilitato et ratione facit Salvator noster: et ibi maxime rationem quaerere debemus, ubi ipse aliquid agit( si tamen tale aliquid agit), quod suae majestatis videatur esse indignum: quis enim audire non horreat, quod virtus a diabolo vel ducatur, vel tentetur? Verumtamen vel sua sponte ducitur, imo se jubente ducitur( ejus enim velle jubere est), non est hoc tantum horrendum, quantum quid significet mirandum et quaerendum. Quis enim nesciat Pilatum et Judaeos qui eum occiderunt, non solum membra diaboli, sed ejus quoque servos fuisse? Et quidem major nobis injuria videtur esse ea, quam a servis alicujus hominis patimur, quam si ab ipso eorum domino eam pateremur. Unde non magis horrendum est quod Salvator noster a diabolo ducitur, et tentatur, quam quod a Judaeis occiditur et flagellatur. Sicut enim Christus occiditur non sibi, sed nobis; ita etiam tentatur non sibi, sed nobis. Nobis enim mortuus est, quia nobis ejus mors necessaria erat: nisi enim ipse moreretur, nos non viveremus: mortuus igitur est, ut nos vivamus. Similiter autem nobis tentatus est; quia ejus tentatio duplex nobis beneficium probat. Alterum quidem ut sciamus quomodo tentatoribus nostris, et his qui nobis injuriam faciunt, respondere debeamus. Alterum vero ut in nulla nostra virtute, vel sapientia confidamus; quoniam inimicus noster diabolus, qui ipsum Dominum nostrum tentare praesumpsit, tanquam leo rugiens semper circuit quaerens quem devoret. Reddita igitur causa tentationis, videamus et mysterium significationis. Cum enim multis modis diabolus homines tentet, maxime tamen his tribus eos tentando aggreditur: id est aut ciborum appetitu, aut vana gloria, aut honoris et divitiarum sublimitate. Nititur autem eos quos tentat, ad excelsa ducere, et in altum elevare, ut sicut ipse elevatus cecidit, sic et alios exaltando ruere faciat. Ipse enim est qui ait:« In coelum ascendam, super astra Dei exaltabo solium meum; sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, et similis ero Altissimo.» Alios itaque in desertum ducit: alios supra templi pinnaculum ponit: alios vero in montem excelsum exaltat. Et in desertum quidem ducit: quando ab amore coelestis patriae, et a divina contemplatione mentes hominum avertit, et terrena quaeque, et transitoria cogitare facit: desertum enim est quidquid a Deo longe est. Sed quod cogitare non magnum peccatum est, nisi cogitationi delectatio succedat, opponit menti diversas ciborum delicias, ut sicut primum hominem decepit per gulae intemperantiam, sic caeteros quoque decipiat. In pane enim omnia ciborum genera significantur, secundum illud: Intravit Jesus in domum cujusdam principis Pharisaeorum Sabbato manducare panem. Quando igitur haec tibi in mentem venerint, et oblitus eorum quae animae sunt, sola ea quibus caro delectatur, inpinguatur et superbit, cogitare coeperis, recordare, quia in deserto es, tentat te inimicus, et panes suos tibi apponit. Responde itaque, sicut Dominus tuus respondit, quando ipse quoque ab eo tentabatur: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Pane enim nutritur corpus, verbo Dei reficitur anima. Utrumque ergo bonum est: alterum tamen nimium appetere, multumque delectabilem quaerere, et in suscipiendo temperantiam non habere, malum est. Ex hoc enim luxuria omnisque carnis petulantia nascitur. Propter hoc et dives ille qui epulabatur quotidie splendide, quia susceperat bona in vita sua, omnia mala nunc patitur post mortem suam. Videamus modo de illis quos supra pinnaculum templi diabolus statuit, in quibus mihi clericorum ordo maxime significari videtur. Illi enim a diabolo supra pinnaculum templi elevantur, qui dum se idoneos esse putant, qui Ecclesiam Dei regere possint, et pretio, et precibus, et quibuscunque modis possunt, Ecclesiae praelati et episcopi fieri nituntur. Neque enim se aliter Christus illuc a diabolo duci pateretur, nisi quia tales Christianos suo nomine praesignitos in hoc facto significare volebat. Et bene quidem tunc omnium personas, bonorum scilicet et malorum in se significando suscepit, quando se a diabolo tentari permisit. Quod autem ait, Si Filius Dei es, mitte te deorsum, quid aliud nisi hoc dicere videtur: Jam inter filios Dei computatus es, jam episcopus ordinatus es, jam ab his qui te 17 non cognoscunt videris esse quod non es. Fac igitur aliquid unde lauderis, unde gloriosus habearis, et unde magnus ab hominibus videaris. Mitte te deorsum. Semper enim hi tales se deorsum mittunt, quia solas divitias, gloriam et dignitates quaerentes quotidie deteriores fiunt; et hos tamen benignissimus Dominus docere non dedignatur, quomodo suo tentatori respondere debeant; si tamen non diabolum tentantem, sed se salutaria consilia dantem audire velint. Ait enim: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. Hoc enim Dominus respondit, quando diabolus eum duxit supra pinnaculum templi, et quando ei dixit; si Filius Dei es, mitte te deorsum. Similiter igitur et tu quia intelligis te supra Ecclesiam Dei male ordinatum; et non a Deo, sed a diabolo ibi positum, caeterisque praelatum: qui tibi etiam quotidie dicit mitte te deorsum, et te quotidie praecipitare, et perdere nititur; recordare hujus testimonii, quod non diabolo, sed tibi et omnibus hominibus a Domino dicitur. Responde igitur: Non tibi credam, non me deorsum mittam; sed obediam Scripturae mihi dicenti: non tentabis Dominum Deum tuum. Quomodo enim Dominum non tentat qui Ecclesiam, quam furtim et per latrocinium invasit, contra canonum instituta, et Dei voluntatem tenet, et possidet? Multum enim Deum tentat qui in eo peccato perseverat, quo se perire non dubitat. His autem ita dispositis, nunc de illis quoque videamus, qui supra montem excelsum valde a diabolo ducuntur, quibus etiam omnia regna mundi, et eorum gloriam ostendit, et ostensa promittit, si eum procidentes adorent. Quos enim alios per istos intelligamus, nisi imperatores, reges, duces, principes, caeterosque saeculi hujus potentes, quos in montem excelsum, id est in ipsarum dignitatum sublimitatem per homicidia, perjuria, furta, rapinas, proditiones, fraudes, et caetera hujusmodi diabolus ducit et exaltat? Et isti quidem eum adorant, eum colunt et venerantur; eum quasi Deum sequuntur, et post eum in tenebras demerguntur: neque enim audiunt hoc quod dicit Dominus Jesus. Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies. Quia igitur dictum est de his qui in desertum ducuntur, et de his qui supra pinnaculum templi constituuntur, et de illis qui supra montem excelsum valde exaltantur. Nunc ad principium redeamus, et quare Salvator noster quadraginta diebus, et quadraginta noctibus jejunaverit exponamus. Quaeri enim potest quare neque plus, neque minus jejunaverit; et quare sibi hoc dierum numero jejunare placuerit. Tantum enim Moysen, tantum et Eliam jejunasse legimus. Quadragenarius enim numerus ex quatuor constat, et decem: quatuor enim decem, vel decies quatuor quadraginta fiunt. Per quatuor autem novum Testamentum significatur, quoniam in quatuor evangeliis consistit. Per decem vero significatur vetus, qui in decem mandatis legis continetur. Quadraginta ergo diebus jejunare est utriusque testamenti praecepta servare. Quadraginta enim diebus jejunat, qui ab illis omnibus se immunem et jejunium custodit, quae utrumque Testamentum facere interdicit: ut sicut caro exterius jejunat a cibis, ita et mens interius jejunet a vitiis. Dicit enim Scriptura: Non occides, non moechaberis, non furtum facies, non falsum testimonium dices, non concupisces rem proximi tui, et similia. Hi sunt illi cibi a quibus utrumque testamentum praecipit abstinere. Qui ergo carnem jejuniis macerat, nisi ab istis cibis se interius jejunium custodiat, non bene jejunat. Jejunemus igitur carne, jejunemus et mente. Noti nobis sunt illi cibi, a quibus abstinere debeamus. Jejunavit itaque Dominus Jesus quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, quatenus in ciborum jejunio significaret nobis jejunium corporis, et in dierum numero demonstraret jejunium cordis.
1.8
Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilaeam: et relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephtalim: ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam: Terra Zabulon et Nephthalim via maris trans Jordanem Galilaeae gentium, populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam; et sedentibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. Manifestum est igitur, quia non alicujus rei timore sesessit Dominus in Galilaeam, relicta civitate sua Nazareth, sed ut prophetia compleretur, quae in fines Zabulon, et Nephtalim eum venturum esse praedixerat. Sic enim ait Isaias.« Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthalim.» Sed quare primo tempore? quia statim in suae praedicationis 18 initio, et antiquam apostolos elegisset veniens illuc, Petrum et Andraeam, Jacobum et Joannem de piscatione vocavit, et eis ut post se venirent, imperavit. Sic igitur primo tempore suorum pondere peccatorum terra Zabulon, et terra Nephthalim alleviata est. Quae ideo quidem via maris dicitur, quia portuosa erat, et naufragiis dedita. Unde et Jacob in benedictionibus ait:« Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.» Sed quare in Galilaeam secessisse dicitur? cum Lucas evangelista Nazareth in Galilaea esse ostendat, dicens:« Missus est Gabriel angelus a Deo in Galilaeae civitatem, quae vocatur Nazareth.» In hoc quoque Evangelio superius legitur, quod Joseph admonitus in somnis« venit in partes Galilaeae, et habitavit in civitate Nazareth.» Per quod datur intelligi quod Nazareth non in plena provincia Galilaeae, sed in extremis finibus sita sit. Secessit igitur in Galilaeam, id est, in ipsius provinciae plenitudinem. Gentium autem illarum populus, qui ibi in tenebris sedebat, et lumen veritatis non habebat quia legem spiritualiter non intelligebat, tunc vidit lucem magnam. Vere utique magnam; ipsa est enim, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, quam qui sequitur, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. Et sedentibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis. Illi enim sub umbra mortis sedent, qui vitae arborem ignorant. Mala umbra, quae sic refrigerat, ut occidat; sic obscura, ut penitus lumen tollat. His igitur nisi lux ista illuxisset, vita pariter, et lumine caruissent, quoniam et umbra lumen eis tollebat, et mors vitam eis auferebat. Venit igitur lux, venit Dominus Jesus, qui simul eos et illuminavit, et sanavit. Unde et subditur: Exinde coepit Jesus praedicare, et dicere; poenitentiam agite. appropinquavit enim regnum coelorum. His enim verbis Salvator noster suos auditores et illuminat, et sanat: Christi enim praedicatio et lumen, et vita est. Sed ubi est necessarium accendere lucem, nisi in tenebris? Quibus necessarium est dare medicinam, nisi infirmis? At vero anima quae in peccatis est, et infirma, et sine lumine est. Huic igitur poenitentia datur, cujus medicamine sanatur, et illuminatur. Bene autem a poenitentia praedicare Dominus inchoat, qui mentes hominum infirmas, et errorum nebulis excaecatas, hoc uno, et singulari medicamine sanare, et illuminare venerat. Idipsum enim praedicationis exordium Joannes quoque Baptista suscepit. Nisi enim haec medicina praecesserit, nullum aliud remedium est, quod infirmis mentibus valeat subvenire. Nam etsi parvuli poenitere nesciant, fides tamen et poenitentia eos offerentium, pro eis suscipitur.
1.9
Ambulans autem juxta mare Galilaeae vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus mittentes rete in mare, erant enim piscatores, et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. At illi, relictis retibus, secuti sunt eum. Ecce primos suos discipulos de mari Dominus vocat, quoniam multos alios per eos de hujus mundi fluctuosa amaritudine ad fidem vocare disposuerat. Ut quia de mari a Domino vocantur, ipsi quoque periclitantium animas de mundi hujus naufragio, et de vitiorum insurgentibus procellis liberare discant. Et sicut ipsi secundum carnem fratres erant, ita et caeteros fide, et dilectione fratres esse doceant. Omnes enim fratres sumus, qui ex una matre Ecclesia geniti, et unius patris filii sumus. Unde simul omnes dicimus:« Pater noster, qui es in coelis.» Quia enim communis pater est omnium, communiter invocatur ab omnibus. Vocat autem Dominus piscatores, quoniam tales ei necessarii erant, qui aquis assueti, et piscandi, et baptizandi essent periti: ideoque non artem mutare eis praecipit, sed longe melioris piscationis, et alterius generis piscium eos piscatores fore promittit. Dicit eis, Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. Nisi enim hominem pisces essent, piscatores hominum apostoli fieri non possent. Tales enim pisces digni sunt convivio Dei. Tales pisces in baptismatis flavio natant. Tales pisces hamo fidei, sanctae praedicationis retibus capiuntur. De mari igitur in mare transferuntur, quoniam de mari Galilaeae in 19 hoc mare magnum et spatiosum mittuntur, ubi sunt reptilia quorum non est numerus: animalia pusilla, et magna, per quae omnia genera hominum significantur. Sed quid est dicere, venite post me? Post Christum namque ire, est ejus vestigia sequi, ejus opera imitari, ejusdem patientiam et humilitatem tenere. Neque enim sufficit nobis pedibus tantum ire post Jesum, nisi et mente, et dilectione eum sequamur. Operae pretium autem est, considerare, quanta fuerit horum beatorum fratrum obedientia, qui statim relictis retibus secuti sunt eum. Unde non immerito Simon obediens, Andreas vero respondens vel decorus interpretatur. Et procedens inde, vidit alios duos fratres Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem ejus in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia, et vocavit eos. Illi autem statim, relictis retibus et patre, seculi sunt eum. Non minor autem in his, quam in illis aliis obedientia invenitur; quia ad unius jussionis vocem non solum retia, sed et patrem relinquentes, Christum Dominum secuti sunt. Et isti quidem sicut et illi non solum piscatores, verum etiam fratres erant. O felix militia, quae ex fratribus colligitur, quibus omnibus est cor unum et anima una; de quibus etiam per Prophetam dictum fuerat:« Ecce quam bonum, et quam jucundum habitare fratres in unum.» Quid est autem retia reficere, nisi sanctarum Scripturarum sententias haereticorum violentia conscissas et depravatas sana intelligentia exponere et restaurare? Haec enim quatuor Evangelia, quasi quatuor piscandi retia sunt. Similiter autem et quinque libri Moysi, omnesque prophetarum libri. Denique tot sunt retia, quot et volumina. His enim retibus Christiani capiuntur: his omnes fideles in Ecclesia colliguntur.« Ite, inquit Dominus, in universum mundum; praedicate Evangelium omni creaturae: qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit.» Vides igitur piscatores, quibus dicitur: Ite in universum mundum, vides et retia, id est, Evangelium, de quo dicitur, praedicate Evangelium omni creaturae: vides et flumina, in quibus pisces capiuntur, id est baptismum: vides et ipsos pisces, eos videlicet qui baptizantur, et credunt. Sequitur:
1.10
Circuibat Jesus totam Galilaeam docens in Synagogis eorum et praedicans Evangelium regni Dei, et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo. Hoc est enim quod superius exposuimus; quia primo tempore non solum peccatorum onere, verum etiam aegritudine corporis alleviata est terra Zabulon, et terra Nephthalim. Et abiit opinio ejus in totam Syriam; et obtulerunt ei omnes male habentes, et vexatos variis languoribus, et tormentis comprehensos; et qui daemonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos. Ecce quam subito manifestatur Christus: ecce quam subito ejus virtutis fama et opinio terram replet. Undique autem omnes infirmi et male se habentes ad eum deferuntur, et ipse ut verus medicus omnes interius et exterius curat infirmitates. Hoc enim propheta praedixerat dicens:« Vere languores nostros ipse tulit, et infirmitates nostras ipse portavit.»-- Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judaea, et de trans Jordane.
1.11
[ CAP. V.] Videns autem Jesus turbas ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus, et aperiens os suum, docebat eos dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Quod enim in montem Christus ascendit magnum aliquid se locuturum esse significat. Ideo enim et propheta ait:« Super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion.» Ibi autem discipulos docet, quos majoris intelligentiae esse sciebat. Sed quid dicit? Beati pauperes spiritu. Non dicit simpliciter beati pauperes; quoniam nec omnes pauperes beati, nec omnes divites miseri sunt. Multos enim pauperes latrones, homicidas, adulteros, perjuros et proditores videmus: qui et in hac vita miseri sunt, et post hanc vitam infelices erunt. Divites autem plures fuisse legimus, qui in sancta conversatione Domino placuerunt. Beati igitur pauperes spiritu, sed non omni spiritu; est enim spiritus bonus, est et spiritus malus. Sicut autem beati sunt, qui spiritu malo 20 pauperes sunt, sic etiam illi beati sunt qui spiritu bono divites sunt. Beati itaque pauperes spiritu, et beati divites spiritu. Est enim spiritus superbiae, spiritus fornicationis, spiritus discordiae, et multi alii spiritus sunt, quibus quicunque pauperes sunt, beati sunt. Beati sunt quoque qui spiritu sapientiae, et intellectus, spiritu consilii et fortitudinis, spiritu scientiae et pietatis, et spiritu timoris Domini divites sunt. Sed quare beati? Quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Quid enim sunt mites, nisi patientes et humiles? Perit enim omnis virtus sine patientia. Unde et Dominus ait:« In patientia vestra possidebitis animas vestras.» Qui igitur impatiens est, nec animam suam, nec terram suam possidere potest. Quomodo enim animam suam possidet qui animi sui furorem et iram cohibere non valet? Quomodo autem terram suam possidet, qui neque oculos ab illicito visu, neque aures ab illicito auditu, neque nares ab illicito odoratu, neque os ab illicito gustu, neque manus ab illicito tactu compescere valet? Possumus tamen per hanc terram, terram viventium intelligere: ac per hoc non minus possident mites, quam possident pauperes spiritu, quoniam cum illi coelum, isti vero terram possideant, idem tamen per coelum, et per terram significatur. Quando vero fidelibus suis Christus Dominus noster talia promittit, nonne tibi in monte, et in regia sublimitate sedere videtur? Sequitur: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Quid enim si pro amissione rerum temporalium lugeant? Quid si pro illatis sibi injuriis lugeant? Quosdam enim flere videmus, quoniam illatas sibi injurias vindicare non possunt: quas quidem quando vindicant, nequaquam tunc beati, sed miseri fiunt. Sic igitur dicatur: Beati qui lugent peccata, quae fecerunt; beati qui sua et aliorum peccata plorant. Sic enim Samuel flebat Saulem cunctis diebus vitae suae. Nam et David quia poenituit, et flevit, beatus est; ait enim:« Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte.» Ipse quoque Salvator noster pro morte Lazari lacrymatus est. Videns etiam perituram Jerusalem flevit de miseriis ejus. Flevit et apostolus Petrus, et beatitudinem non amisit. Beati igitur qui sic lugent, quoniam ipsi aeterna laetitia consolabuntur. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam. Illi enim justitiam esuriunt, et sitiunt, qui sic in observanda justitia delectantur, ac si magnis epulis reficiantur. Unde et Psalmista ait:« Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore.» Hoc audiant reges et principes; hoc audiant potentes et judices; hoc et nos audiamus, nos, inquam, episcopi et sacerdotes, hujus capituli semper memores simus, sine quo caetera capitula bene tractare nequimus. Sed nota, quia non solum illi qui faciunt justitiam, sed etiam qui eam esuriunt et sitiunt; id est qui eam facere concupiscunt, etsi non possint facere quod desiderant, tamen beati sunt, quia quantum in ipsis est, faciunt quod desiderant. Et isti quidem saturabuntur, quando omnia illorum desideria complebuntur; sicut enim cibo saturatur corpus, ita suo desiderio saturatur anima. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Statim post justitiam misericordiam posuit. Unde et Psalmista ait:« Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine.» Bona est justitia; bona est et misericordia, Habet illa suum locum; habet et ista suum. Neque vero perit justitia, si in quibusdam causis misericordia temperetur. Est autem misericordia quaedam affectio animi, qua affligimur alienis malis; cui invidia contraria est, per quam homo affligitur alienis bonis. Sive igitur in nos delinquentibus parcimus, sive miseris et indigentibus subvenimus, sive errantes ad viam veritatis reducimus, misericordia est. Qui autem misericordiam non habuerit, misericordiam non inveniet:« eadem enim mensura, qua mensi fuerimus, remetietur nobis.» Sequitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.--« Ex corde enim, ut Dominus ait, exeunt cogitationes malae, furta, homicidia, perjuria, adulteria, falsa testimonia,» et similia; haec sunt quae coinquinant hominem: tale autem cor mundum non est. Si enim mundum esset, totum hominem suo stercore non inquinaret. Illud igitur cor est mundum, ex quo talia non procedunt. Ideo et David rogat Dominum dicens:« Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.» Si enim cor fuerit mundum a pravis cogitationibus, totus homo erit mundus ab iniquitatibus. Ibi enim oriuntur peccata, ibi radices figunt, quae si ibi succisae fuerint, non est ubi crescant. Unde scriptum est:« Beatus qui tenebit, et allidet parvulos suos ad petram.» Unde et sacerdotes comam nutrire interdicuntur. Qualiter autem mundi corde Deum videant, vel quibus oculis eum videant, dubitari potest, facile autem solvi non potest. Apostolus tamen dicit:« Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie 21 ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum.» Et Joannes apostolus:« Scimus, inquit, quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est.» Magnus erit ille oculus, qui claritate sui visus eum qui continet omnia, comprehendere poterit. Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Pacifici enim sunt qui discordes pacificant, qui mundum Deo reconciliant, qui inter caeteros pacem et concordiam seminant. Apostolus enim dicit:« Pacem sequimini cum omnibus sine qua nemo videbit Deum.» Itemque:« Si fieri potest, quod ex vobis est; cum omnibus hominibus pacem habentes.» Et Psalmista:« Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus.» Et bene quidem filii Dei vocantur pacifici, quia« ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum.» Ipse est rex pacificus, qui in se ipso angulari lapide duos parietes conjungens, pacem fecit his qui longe erant, et his qui prope. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Propter justitiam dixit, non propter mundi honores, non propter divitias, non propter superbiam et iniquitatem. Multos enim videmus qui propter haec et similia persequuntur alios, et persequuntur ab aliis. Propter justitiam enim apostoli et martyres persecutionem ab impiis passi sunt. Si enim a praedicatione justitiae cessare voluissent, persecutionem passi non essent. Usque hodie quoque in sancta Ecclesia persecutionem patiuntur quicunque justitiam praedicare et tenere nituntur. Non igitur omnes qui persecutionem patiuntur, beati sunt; siquidem iniqui se invicem persequuntur: sed illi soli propter persecutionem sunt beati, qui eam propter justitiam patiuntur. Videat autem unusquisque haec audiens, si in aliqua istarum beatitudine continetur. Quod si in aliqua se invenerit, sit securus, beatus erit, hoc enim Veritas dixit: Veritas autem mentiri non potest. Beati estis cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversus vos, mentientes propter me: gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis. Beati, inquit, estis, cum vos homines maledixerint; ne timeatis eorum maledictiones, sed potius gaudete et exsultate, quoniam eorum maledictiones, eorum persecutiones, eorum maledicta, et mendacia gaudium vobis praeparant in coelis, et exsultationem, magnamque mercedem et retributionem. Sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos. Non est hoc novum, non est inusitatum; sic Isaiam, sic Jeremiam, sic et alios prophetas persecuti sunt. Illorum igitur exemplum vos doceat, si illorum vos beatitudo delectat.
1.12
Vos estis sal terrae, quod si sal evanuerit, in quo salietur? Vos, inquit, estis sal terrae, vos estis hominum condimentum, vestro exemplo instruit, vestra sapientia doceri, vestra humilitate et patientia componi caeteri debent. Quod si sal evanuerit, si praedicator vires amiserit, si episcopus luxuriae et vanitati se dederit, in quo salietur, in quo populus condietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Tale enim sal quia infatuatum est, foras mittitur, quoniam falsus praedicator, ejusque doctrina quae vana sine sapore et inutilis est, ab Ecclesia pellitur. Conculcatur autem ab hominibus, quia dignus est, qui ab omnibus despectui habeatur. Vos estis lux mundi. Quod enim sol et luna praestant corpori, hoc apostoli et doctores praestant animae. Illi illuminant oculos corporis; isti illuminant oculos mentis. Sunt igitur lux mundi, qui majorem, et meliorem mundi partem illuminant. Non potest civitas abscondi supra montem posita. Sic enim sunt apostoli et episcopi super Ecclesiam, sicuti civitas supra montem. Non possunt abscondi, altius sedent, omnium oculi ad eos respiciunt. Qui si pulchri fuerint, et sui ordinis decorem et honestatem tenuerint, venerantur ab omnibus, mirantur et laudantur ab omnibus. Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Ad hoc enim lucerna accenditur ut luceat: ad hoc episcopus ordinatur, 22 ut caeteros illuminet. Lucerna enim episcopus est, lumen gratia Spiritus sancti, sive evangelicu praedicatio, candelabrum Ecclesia. Qui ergo super Ecclesiae candelabrum positus est, videat, ne gratiam sancti Spiritus, qua illuminatus est, sub modio ponat. Videat ne talentum sibi traditum terrae suffodiat; scriptum est enim.« Sapientia occulta, et thesaurus absconditus, quae utilitas in utrisque?» Inde etiam qui abscondit frumenta, maledicitur in populis. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. Lux, inquit, estis; et sermone, et opere, lucere debetis. Magis enim operando, quam loquendo, proficitis, quia major est splendor operis quam sermonis. Unde non ait, ut audientes vestrum bonum sermonem glorificent Patrem vestrum. Sed quid ait? Ut videntes vestra bona opera glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. Nolite putare quoniam veni solvere legem, aut prophetas; non veni solvere, sed adimplere. Venerat enim Dominus non tantum ad solvendum et exponendum hoc quod lex et prophetae jubebant, verum etiam ad agendum. Venerat praeterea Dominus non ad hoc tantum, ut legem et prophetas solveret, et exponeret, sed ut ea, quae minus haberent adimpleret. Multis enim modis, nisi ipse venisset, lex et prophetae adimpleri non poterant. Praedixerant enim ejus nativitatem, passionem, resurrectionem, ascensionem et virtutes quas in homine operatus est, quae nequaquam adimpleri possent, nisi ipse venisset. Multum igitur minus habebant lex et prophetae, spiritualem videlicet intelligentiam, quae nisi per Christum, adimpleri non poterat. Hoc enim Joannes evangelista testatur. Qui cum multum fleret, eo quod nemo inveniri posset qui librum septem sigillis signatum aperiret, dictum est ei, ne fleret:« Quia ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum et solvere septem signacula ejus. Amen quippe dico vobis, donec transeat coelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant.» Quomodo enim non fiant, quae ipse Deus ventura esse praedixerat? Alioquin mentiretur qui mentiri non potest. Iota autem, et apex, quae in litteris minima sunt quamlibet legis et prophetarum parvissimam sententiam significant. Quod autem ait, quia donec transeat coelum et terra, non praeteribit aliquid horum, donec omnia fiant, manifeste ostendit, quia dicendo donec, nonnisi ad praecedentia spectat. Multa enim de sanctorum beatitudine loquuntur lex et prophetae, quae post et non antea fient, quam transeat coelum et terra. Sic igitur et illud accipiatur, quod superius dixerat de Joseph et Maria, quia« non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum.» Donec enim praecedentia bene determinat, subsequentibus vero nullam infert necessitatem. Si enim subsequentibus necessitatem inferret postquam coelum et terra transibit, nihil eorum fieri posset, quae lex et prophetae postea futura praedixerant. Sequitur: Qui enim solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum. Qui autem fecerit, et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum. Non veni, inquit, legem solvere et ponere, sed ea quae lex praecipit, agere veni et adimplere. Quare hoc? Vis audire quare? Quia qui Scripturas solummodo solvit et exponit, et non facit quod Scripturae praecipiunt, minimus vocabitur in regno coelorum; qui autem eas et facit, et docet, hic magnus vocabitur in regno coelorum. In quo regno coelorum? Dicitur enim non solum patria coelestis, verum et Ecclesia regnum coelorum. Sed quomodo ibi minimus vocabitur, qui neque magnus, neque minimus ibi erit? De Ecclesia igitur hoc intelligatur, quae multis in locis regnum coelorum vocatur. In qua sancti apostoli, martyres et confessores magni valde venerantur, et habentur, qui legis mandata, et fecerunt, et docuerunt. Caeteri vero quoniam minimi sunt, quid attinet dicere, cum neque in memoria apud homines habeantur, neque in coelis inter sanctos connumerentur? Et quidem multos tales in Ecclesia videmus, pluresque fuisse non dubitamus, qui bene quidem praedicare sciunt, bene 23 autem facere nesciunt. Isti igitur non immerito minimi et vocantur, et sunt in regno coelorum; quoniam etsi ab aliis magni videantur, ab aliis tamen despiciuntur, in quibus coelorum Dominus regnat et habitat. Sed videamus quid significet, qui solverit unum de mandatis istis minimis. De quibus istis? nisi de his quae in lege continentur, quam se non solvere, sed facere praedixerat? Quomodo autem aliquid mandatum minimum esse intelligere possumus, quod qui non facit, vocatur minimus, et qui facit, vocatur magnus? Tale enim mandatum non minimum, sed maximum esse videtur. Et ego quidem his verbis significari puto, quod omnia legis mandata non facientibus minima sunt, facientibus autem maxima, quoniam illos minimos, istos vero maximos faciunt. Sunt praeterea minima in minimis et magna in magnis, quoniam et illi habent ea pro minimo, et isti habent ea pro maximo. Sequitur: Dico autem vobis, quia nisi ubundaverit justitia vestra plusquam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. Scribarum enim et Pharisaeorum justitia fuit ut bene praedicarent, et bene populum admonerent, non tamen ea faciebant quae praedicabant, et admonebant. Unde et alibi Dominus ait:« Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. Omnia quae dixerint vobis facite, secundum opera eorum nolite facere. Quare hoc?« Dicunt enim et non faciunt.» Erat igitur eorum justitia dicere et non facere, legem solvere, et non adimplere; haec autem ad coelorum regnum properantibus non sufficiunt.
1.13.1
Audistis quia dictum est antiquis: Non occides; qui autem occiderit, reus erit judicio. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca, reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue, reus erit gehennae ignis. Non inquit, sufficiunt vobis ad justitiam ea quae Scribae et Pharisaei sibi sufficere non bene cogitabant. Majora novis quam antiquis praecepta dantur. Illis dicitur, ne occidant; istis dicitur ne irascantur. Illi ab homicidio; isti ab ira et odio coercentur. Sed quid est quod Dominus ait: Qui autem occiderit, reus erit judicio? Non enim omnis qui occidit, reus mortis in judicio judicatur; neque vero lex omnes damnat qui occidunt, quoniam et ipsa multos occidere jubet. Determinandus est igitur locus iste, sicut et caetera quae breviter dicta, minus aliquid habere videntur. Dicit enim lex: quicunque sponte vel per odium et insidias hominem occiderit, ipse quoque occidatur. Caeteris vero tres civitates constituit, ad quas fugiant ne moriantur. Quod quid significet, non est hujus loci exponere. Videamus quod sequitur. Ego autem dico vobis; quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. In quo judicio? In hoc enim quod in Ecclesia fit, non tenetur ita. In illo vero districto judicio, si omnis qui irascitur damnabitur, aut nulli, aut pauci salvari poterunt. Quis enim tam quiete mitis est, ut aliquando non irascatur? Determinandum est igitur et istud, ut non de omni ira, sed de instanti et perseveranti intelligatur, quae jam alio nomine odium vocatur. Ira enim inveterata odium dicitur. Unde et bene non praeterito, vel futuro, sed instanti tempore utitur, dicens: Omnis qui irascitur. Et hoc quidem manifestum est, quia sic damnatur ille, qui fratrem suum odit, sicut et ille qui occidit: uterque enim homicida vocatur: hoc enim Joannes apostolus dicit:« Omnis qui odit fratrem suum homicida est: et scitis quod omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem.» Sic igitur omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca, reus erit concilio. Raca enim mentis affectum cum indignatione et irrisione significat. Velut cum irridendo, inflatis faucibus aliquem insufflamus. Dicitur tamen quod raca interpretatur vanus. Sed nunquid tam magnum peccatum est dicere raca, id est, aliquem quolibet sono vocis irridere, ut quicunque hoc dixerit, reus in concilio habeatur? Magnum enim peccatum est omnis injuria: dicatur ergo: Si quis dixerit fratri suo raca, et eum irridendo, qui irrisione dignus non est, ad indignationem et iram provocaverit, in concilio episcoporum reus et culpabilis judicabitur. Saepe enim ex parva injuria magnae lites concitantur. Quae omnes in illius caput redundant, qui principalis earum causa exstitit, secundum 24 illud:« Qui effundit aquas caput est jurgiorum.» Unde et in lege paercipitur:« Si egressus ignis invenerit spicas, et comprehenderit acervos frugum, sive stantes segetes in agris, reddet damnum qui ignem succenderit.» Nam et ipse Dominus ait:« Vae illi per quem scandalum venit.» Si enim de verbo otioso rationem reddituri sumus, quanto magis de injuriis, et contumeliis? Qui autem dixerit, fatue; reus erit gehennae ignis. Quid est hoc, o Domine? Quid enim hoc, o magister veritatis? Quid enim si hoc dixerit, et poenitentiam egerit? Scimus enim multos sanctorum non solum fatuos, sed et haereticos alios dicere non timuisse, eosque haeresibus accusatos, victosque damnasse. Nam et apostolus Paulus scribens ad Galatas,« insensatos, et stultos» eos vocavit; quod quidem non minoris injuriae est, quam si fatuos eos dixisset: ait enim:« O insensati Galatae, quis vos fascinavit veritati non obedire?» Et paulo post:« Sic stulti facti estis ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini.» Sic igitur dicamus: Qui superbiae spiritu inflatus non corrigendi gratia, sed invidiose, et malitiose fratrem suum fatuum dixerit, eumque contra se ad indignationem, et odium provocare non timuerit, tandiu gehennae ignis reus erit, donec poenitentia ductus eum quem injuste commoverat, quolibet modo, quantum in se est, sibi reconciliet. Ut autem ipsum Dominum hoc sensisse intelligas, audi quod sequitur. Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum. Ac si dicat: Fratrem tuum fatuum vocasti; iratus est tibi; justam causam habet adversum te; ejus indignatio tuum peccatum est, non te recipio, vade prius reconciliari fratri tuo. Et fortasse ideo has quas praediximus iujurias nominatim Dominus posuit, quia tunc temporis magis in usu habebantur, et aut parvum, aut nullum peccatum esse videbantur. Dedit igitur nobis regulam, novamque legem constituit, ut nullum peccatum negligamus, quoniam etiam illa, quae minima esse putantur, nisi resecata fuerint, animas perdunt, et damnant. Neque vero quasi parva negligenda sunt, pro quibus Deus offensus munera jam ante altare recipere dedignatur. Sequitur: Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. Hoc autem tale est ac si diceret: Audisti quid dixerim? haec verba vitae sunt et salutis: esto igitur eis consentiens, hic est enim adversarius tuus. Quis enim sic adversatur homini ut sermo divinus? Vult enim iste occidere; dicit ille: Non occides. Vult iste moechari; dicit ille: Non moechaberis. Vult iste furari; dicit ille: Non furaberis. Et tandem uno sermone pene omnia comprehendens ait: Quod tibi non vis, alii ne feceris. Esto igitur consentiens huic adversario tuo; hoc autem cito interim dum es in via cum eo; cito enim haec via finitur; pauca sunt miliaria. Tanta enim est haec via, quanta est et vita uniuscujusque. Quamvis autem aliis longior, aliisque brevior sit, nulli tamen valde prolixa est Postquam vero via completa fuerit, et vita finita jam nihil proderit consentire velle. Quid igitur? Accusabit enim te adversarius tuus, tradetque te judici. Cur non dicis, optime Domine, tradetque te mihi? Tu es enim qui constitutus es a Deo judex vivorum, et mortuorum. Sed quid sequitur? Judex tradat te ministro. O quam iniquo ministro ad cruciandum traditur, qui bono consiliario consentire noluit! Postea vero quid fiet? Et in carcerem mittaris; carcer iste infernus est. Qualis minister, talis et carcer. Ille enim est crudelior omnibus, iste formidolosior et horribilior universis; in quo tenebrae nunquam deficiunt, in quo ignis nunquam exstinguitur, in quo vermis nunquam moritur. Amen dico tibi non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. Magnum est hoc debitum, et infinita, et innumerabilis est ista pecunia, ad cujus novissimum quadrantem nunquam venitur; quae semper solvitur et nunquam finitur.
1.13.2
XIII*. Audistis quia dictum est antiquis, non maechaberis. Ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo. His enim verbis non solum corporis, sed et mentis fornicatio tollitur; quoniam non solum membris agere, sed et mente concupiscere, fornicatio vocatur. Et quasi aliquis oculorum culpam post se ad illicita mentem trahentium causaretur, addidit dicens: Quod si oculus tuus scandalizat te, erue eum et projice abs te. Ut quid? Expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. Similiter 25 autem fac, si manus in aliquo scandalizaverit. Hoc enim ad litteram intelligere, sanctorum Patrum concilia, interdicunt; eosque ad sacros ordines non admittunt qui tale aliquod fecisse inveniuntur. Verumtamen oculos tunc eruimus, et a nobis eos projicimus, si eis in corpore nostro vagandi per illicita licentiam tollimus. Unde Psalmista:« Averte, inquit, oculos meos, ne videant vanitatem.» Aliter autem oculum scandalizantem cruere est, quando fratrem vel filium vel aliquem alium amicorum, quem quasi oculum vel manum diligimus, violenter a nobis abjicimus, et abscindimus, si in Christi fide et in animae nostrae salute nos scandalizant: nullum enim adversum haec diligere debemus. Inde enim Heli sacerdos valde reprehenditur quod filiorum scandalum sustinuerit. Tollamus igitur et eruamus a nobis quicunque ad corporis vel animae fornicationem nos invitant, etiamsi, quasi oculi et manus, chari et necessarii nobis fuerint. Expedit enim nobis ut illi soli pereant, quam ut nos quoque simul cum illis pereamus. Sequitur: Dictum est autem: Quicunque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii. Ego autem dico vobis, quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari; et qui dimissam duxerit, adulterat. In his autem manifeste ostenditur, quod nulli uxorem suam dimittere liceat, excepta causa fornicationis. Causa vero fornicationis, uxorem viro dimittere licet, aliam vero ducere non licet. Hoc autem alius evangelista ostendit dicens: Omnis qui dimittit uxorem suam et aliam ducit, moechatur. Quis est enim qui dimittit uxorem suam, nisi ille cujus uxor fornicata est? alii enim dimittere non licet. Moechatur autem similiter et mulier, si dimiserit virum suum, et alii nupserit. Sed dicit aliquis: Ecce qui dimittit, moechatur. Nunquid et illa quae dimittitur, similiter moechatur? Audi evangelistam: Et qui dimissam duxerit, adulterat. Quare enim adulterat qui dimissam ducit? Quia eam ducit, quam ducere non licet: si enim aliam duceret, non adulteraret. Si igitur ille adulterat qui eam ducit, multo magis illa adulterat quae ducitur. Si ergo, nisi causa fornicationis, uxorem dimittere non licet, quid est quod Apostolus ait:« Infidelis si discedit, discedat: Non enim subjectus est servituti frater aut soror in ejusmodi.» Ac si dicat: Si fidelis infidelem dimittere velit, nullo jam vinculo conjugali tenetur, ut non dimittat. Melius tamen est tenere, ut sic fortasse eam convertat. Non igitur necessitate constringitur, ut eam teneat, sed charitate sola, ut convertat. Unde si infidelis discedit, et a fideli teneri non potest, non curet hoc fidelis, discedat. Et hoc quidem divortium sola fornicatio facit. Quae enim fornicatio major et intolerabilior est, quam ut vir Deo adhaereat, et uxor cum idolis fornicetur? Audivit igitur Apostolus, Christo dicente, quod non, nisi causa fornicationis, vir uxorem dimittere possit, et hoc de utraque fornicatione, corporis videlicet et animae intellexit. Quod quidem Dominum quoque intellexisse dubitare non debemus. Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis; reddes autem Domino juramenta tua. Ego autem dico vobis: non jurare omnino, neque per coelum, quia thronus Dei est: neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis: neque per caput tuum jurabis, quia non potest unum capillum album facere aut nigrum. Sit autem sermo vester: est, est: non, non. Quod autem his abundantius est, a malo est. Haec autem Jacobus apostolus in Epistola sua posuit dicens:« Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare neque per coelum, neque per terram, neque aliud quodcunque juramentum. Sit autem sermo vester: est, est: non, non, ut non sub judicium incidatis.» Poterat enim fortasse aliquis intelligere, quia pauca Dominus per quae jurare non licet enumeraverat, eum caetera tacendo consensisse, nisi quia Jacobus apostolus his omnibus super addidit, neque aliquid quodcunque juramentum. Cur autem omne juramentum interdixerit, mox subjungens ait, ut non sub judicium incidatis. Qui enim nunquam jurat, nunquam perjurium incurrit, qui vero perjurium non agit, nunquam de perjurio judicatur. Haec est igitur causa, quare et Dominus, et beatus Jacobus jurare prohibeat. Idem enim spiritus in utroque loquebatur. Idem igitur uterque significavit. Quaerendum est tamen quare per creaturam jurare interdicamur? Quae enim ibi obligatio fit, ut per coelum et terram caeteraque his 26 similia jurare timeamus? Cum enim Deum vel ejus verba in juramento ponimus, eum quodam modo mediatorem facimus ejusque auxilium abdicamus, nisi illi pactum servaverimus, qui nobis sub tali pignore credidit. In aliis vero qua obligatione tenemur? Si enim dicam: juro tibi per caput meum, quid intelligitur? hoc fortasse: sic mihi caput meum sanum sit. Si vero dixero, juro tibi per coelum et terram et per civitatem Jerusalem, intelligi potest: sic coelum det mihi pluviam, sic terra det fructum suum, et sic civitatem istam inhabitem. Et hae quidem non parvae obligationes sunt; maxime autem si allegorice intelligantur, ut per coelum apostolos, per terram Ecclesiam, per civitatem vero Jerusalem coelestem patriam significemus. Hoc enim Dominus ipse significare videtur, cum de coelo quidem dicit, quia sedes Dei est; de terra vero, quia scabellum est pedum ejus; de Jerusalem autem, quia civitas est magni regis. Valde enim timendum est ponere haec in juramento, si ita intelligantur. At vero neque caput suum abjuret aliquis cui sanitatem divinitus ademptam reddere non valet, siquidem quod minus est, unum capillum album aut nigrum facere non potest. Nemo enim id facere valet ut suo tempore nigri, et albi capilli non oriantur. Quomodo igitur dicemus? Quomodo loquemur? Quomodo verba nostra firmabimus? Sit, inquit, sermo vester est est, non non: quod tale est ac si diceret: Illud quod est, dic quia est: illud quod non est, dic quia non est: sic loquere, sic responde. Quod si feceris, non peccabis, neque mentieris. Nihil his addas, sit simplex sermo tuus. Quod enim his abundantius est, a malo est. Quid enim est quod his abundantius est, nisi mendacium? Qui enim dicit id esse quod non est, vel id non esse quod est, tale verbum abundantius est, a malo est, a peccato, et a diabolo est: de ipso enim dicitur quia a principio mendax fuit,« et in veritate non stetit.»
1.14
Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, dentem pro dente. Ego autem dico vobis non resistere malo. Sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram; et ei qui vult tecum in judicio contendere, et tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium. Et quicunque te angariaverit mille passus, vade cum eo alia duo. Qui petit a te, da ei; et volenti mutuari a te, ne avertaris. Haec enim pauca verba omnibus hominibus sufficiunt ad perfectionem, in quibus omnis patientia, et largitatis virtus aperte commendatur. Omnia autem ista illud capitulum spectant eique continuantur quo dicitur: Nisi abundaverit justitia vestra plusquam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. Pharisaei namque et avaritia pleni erant, et patientiam non habebant. Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. Caetera enim, quae superius dicta sunt, non contraria legi, sed quoddam ejus supplementum esse videntur, secundum hoc quod dixerat: Non veni legem solvere, sed adimplere. Quae vero modo dicuntur, contraria sibi videntur esse: opposita enim sibi sunt, odio habebis inimicum tuum, et diligite inimicos vestros. Quomodo ergo intelligemus verba veritatis, ut non sint contraria legi? Quis est iste inimicus, quem odio habere, et diligere praecipit? Inimicus iste, homo est; inimicus quia peccator, amicus quia homo. Duo enim audisti, hominem et peccatorem. Dilige igitur hominem, habe odio peccatorem. Dilige naturam non vitium; odi vitium non naturam. Hoc enim modo et Christus legi, et lex Christo conveniet. Unus enim idemque homo et amicus et inimicus est tibi; unus idemque te persequitur et non persequitur: quod enim Deus in homine fecit amicum tibi est, et non insidiatur tibi: quod vero diabolus in homine fecit inimicum tibi 27 est, tibique insidiatur. In uno igitur eodemque homine et amicum diligimus, et inimicum odio habemus. Quod ergo lex dicit: Diliges proximum tuum, naturam hominis intellige; quae ideo tibi proxima est, quia de eadem massa facti estis. Quod vero sequitur: Et odio habebis inimicum tuum, vitium intellige, quod est causa omnium inimicitiarum. Nullae enim inter homines inimicitiae essent, si hoc solum de eis sublatum fuisset. Sequitur: Benefacite his qui oderunt vos. Hoc enim ipse Dominus et docuit et fecit, sicut Judaeis loquens ait:« Multa bona opera operatus sum vobis, propter quod horum vultis me occidere? Et orate pro persequentibus et calumniantibus vos.» Et hoc quidem ipse complevit, quando pro suis persecutoribus oravit dicens:« Pater, ignosce illis, non enim sciunt quid faciunt. Ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est.» Quod sic intelligitur: ut sicut estis filii Dei per creationem, sic etiam sitis ejus filii per imitationem. Ipse enim non solum amicis, verum etiam inimicis bene facit. Et hoc est quod ait: Qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Sic enim inimicos nutrit ut amicos; et hos et illos sui solis splendore illuminat, et suarum pluviarum mundatione utrorumque possessiones fecundat. Sed parva sunt haec, audi majora. Qui solem suum, Filium suum solem justitiae, lucem, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, nunc oriri, nunc videri, nunc in tenebris lucere, nunc super bonos et malos splendescere facit. Et pluit super justos et injustos. Prius enim per prophetas, deinde per Filium, postea vero per apostolos et doctores fidei et doctrinae pluvias omnipotens Dominus pluit. Magnae sunt istae nubes: his Ecclesia fecundatur, his bonorum operum semina nutriuntur, his qui infusus non fuerit, totus aridus in igne cremabitur. Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne et publicani hoc faciunt? Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Nonne ethnici hoc faciunt? Non enim hoc intelligere debemus, ut eos qui nos diligunt diligere non debeamus: alioquin nec Deum nec proximum diligeremus, quae sunt duo maxima legis mandata. Quid igitur? nisi ut non diligamus eos tantum qui nos diligunt, sed etiam eos qui nos non diligunt, et non propter hoc tantum, quia nos diligunt; hoc est enim vicem reddere, sed quia ejusdem corporis membra sumus, et ejusdem Patris filii sumus. Talis enim amor spiritualis est, et ideo indeficiens: carnalis enim amor cito dilabitur, sicut et ipsa caro; quali videlicet amore publicani atque ethnici se vicissim diligunt: statim enim ut se ab aliis non diligi intelligunt, ipsi quoque alios non diligunt. Nos igitur omnes diligere, omnium salutem quaerere, omnibus charitatis affectum ostendere debemus. Quid enim est aliud salutare, nisi charitatis, et dilectionis affectum ostendere? Sic enim augetur amor et concordia crescit. Estote ergo et vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est. Non enim dicit, ut simus tantum perfecti, quantum Pater noster coelestis perfectus est; hoc enim impossibile est: sed dicit, ut simus perfecti, sicut ipse est. Sic enim puer aliquis homo est, sicut et juvenis, quamvis viribus et scientia non sit perfectus homo, sicut juvenis. Simus igitur perfecti pro modulo nostro; quoniam perfectus Dominus bonos et perfectos vult habere fideles. Quae sit autem ista perfectio, audi quid ipse Dominus dicat:« Si vis, inquit, perfectus, esse vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus.» Haec autem specialiter apostolis dicuntur, eorumque successoribus per eos mandantur.[ CAP. VI.] Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est. Si enim justitiam nostram non debemus facere coram hominibus, quid est quod superius ait: Sic luceat lux vestra coram hominibus ut videntes vestra bona opera, glorificent Patrem vestrum qui in coelis est? Quomodo enim videbunt bona opera nostra quae, coram eis ipsisque videntibus, facere non audemus? Si enim fecerimus, mercedem non habebimus. Videamus igitur quid significet ut videamini ab eis: in hoc enim tota quaestio solvitur. Non enim perdit mercedem, sicut dicere videtur qui justitiam suam facit coram hominibus, sed qui ideo facit, ut videatur ab hominibus. Qui enim ideo facit ut ab hominibus videatur, non justitiae mercedem quaerit, sed hominum laudem et vanam gloriam populique favorem. Ideoque non habet mercedem apud Deum, quoniam vanam mercedem laudis suscipit apud homines. Cum ergo facis eleemosynam noli tuba canere 28 ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Dico ergo: quare receperunt mercedem suam? Nunquid ideo quia pauperes tubae sonitu colligebant, quod fortasse aliter tam facile adunare non poterant? Aut quia in Synagogis et in vicis hoc faciebant, ubi, quia locus spatiosior erat, melius fieri videbatur? Non ideo quidem. Quare ergo? Vis audire quare? Quia ideo hoc faciebant, ut non a Deo mercedem reciperent, sed ut honorificarentur ab hominibus. Tantum igitur eis amor laudis et gloriae contulit, ut eleemosynas darent, et mercedem non haberent. Quomodo ergo eleemosynas facere debemus? Sequitur: Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi. Quid enim per dexteram vel quid per sinistram intelligamus? Si enim manus nostras in his intelligere velimus, nescio quomodo alterius opera altera intelligat: non enim in manibus, sed in mente est intellectus. Denique cur dextera opus suum sinistrae abscondat, quae tam concordans ei est, tamque fideliter in omnibus ei auxiliatur? Aliud igitur per dexteram et sinistram oportet intelligere. Dextera enim nostra, amor Dei est, sinistra vero, amor laudis; haec enim ducit ad agnos, illa ducit ad haedos. Recordare illius Evangelii, in quo agni constituuntur a dextris, haedi vero a sinistris. Si ergo facis eleemosynam, fac amore Dei qui hoc praecepit ut faceres; haec est enim dextera tua. Nesciat hoc sinistra, id est amor laudis. Non quaeras inde favorem vulgi, unde quaeris placere Deo. Utrumque enim simul etsi habere possis, non habebis tamen, si habere desideras. Sic igitur in omni opere nostro nescit sinistra quid faciat dextera, si non amore laudis, sed amore Dei et justitiae illud agimus. Unde et hic dicitur, ut sit eleemosyna tua in abscondito. Sive enim in Synagoga, sive in vicis et plateis eleemosynam facias, in abscondito tamen facis, quicunque hoc faciens non ab hominibus, sed a Deo videri desideras. Econtra vero qui in abscondito facit, et videri cupiens, laudem ex hoc et gloriam quaerit, non in abscondito quidem facit, quoniam absconditum non vult esse quod facit, tantumque ei valet ac si in publico faceret. Deus autem qui videt in abscondito, et cui abscondito nihil est absconditum, qui et corda scrutatur et videt cogitationes, reddet unicuique secundum opera sua. Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Tu autem, cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Omnes enim hae similitudines pene idem significant, atque uno modo absolvi et intelligi possunt. Neque enim peccat aliquis, quia in synagoga orat, quae est domus orationis; in plateis quoque orare non est peccatum. Quare ergo interdicitur? Audi quod sequitur, et intelliges: Ut videantur ab hominibus. Quid enim significet velle videri ab hominibus, jam superius dictum est. Haec est autem causa quare oratio tua non suscipitur; quia vis videri ab hominibus. Ubicunque enim ores, si ideo oras ut videaris ab hominibus, non suscipitur oratio tua. Sed si vis bene orare, intra in cubiculum tuum, redi ad cor, hoc est enim cubiculum in quo oratio continetur: hoc est cubiculum in quo Deus ipse quiescit. Ibi igitur ora, ibi loquere, ubi et quod dicis et cui dicis praesto sunt. Claude ostium, non enim indiget sono oris, non indiget clamore vocis ille quem oras. Ad cor enim respicit, in abscondito videt, non verborum compositionem, sed cordis compunctionem attendit. Unde Psalmista:« Cor contritum et humiliatum Deus non spernit( Psal. L, 19).» Sequitur: Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici faciunt: putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. Nolite ergo assimilari eis, scit 29 enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum. Ethnici enim sive dicantur ab ethna, sive quod magis videtur, dicantur a valle Ennon, a qua dicitur gehenna, hypocritas et peccatores significant: isti autem nescio quo errore decepti in multiloquio et longa oratione se exaudiri cogitabant. Non enim exauditur oratio quia longa est, sed quia pio mentis affectu fit, a corde contrito, et spiritu contribulato. Sed quid est quod Apostolus ait:« Sine intermissione orate,» cum Dominus multum nos loqui in oratione prohibeat? An fortasse sic determinandum est? Sine intermissione orate dum oratis, ut videlicet vel cito ab oratione cessemus, vel interim dum oramus attentissime et tota cordis intentione oremus? Potest tamen et sic intelligi, ut Dominus de clamosa vocis oratione, Apostolus vero de abscondita mentis deprecatione locutus sit. Haec igitur abbrevianda est ut vaga, illa vero continuanda est ut stabilis et firma: haec auditur a populo, illa non auditur nisi a Deo. Haec modulatione movetur, illa lacrymis temperatur. Haec igitur brevis fiat ut audiatur a populo, illa fiat longa ut exaudiatur a Domino. Sive enim manducamus, sive bibimus, sive aliquid aliud agimus, mentem tamen ad Deum habere possumus; loqui vero, vel orare non possumus. Et quia optimus Deus ante etiam quam petatur, scit quid nobis sit opus, non est necesse ut oris orationem longam faciamus: quae multis impedimentis multoties a sui continuatione interrumpitur. Illa igitur extendatur, illa sine intermissione fiat, quae laudem non quaerit, favorem non appetit, de modulatione non laudatur, de absono non reprehenditur; quae ab homine non auditur, et quae a Domino exauditur. Sequitur: Sic ergo vos orabitis:
1.15
Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum. Magnus honor, immensa nobilitas, ut Patrem vocemus, cujus vocari servi digni non sumus. Adoptivi namque filii facti, simul cum unico Dei Filio dicimus: Pater noster. Adoptione autem non qui volunt, sed qui eliguntur digni fiunt. Ipse enim nos« elegit ante mundi constitutionem, ut essemus conformes imagini Filii ejus, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus:» Apostoli verba sunt. Nemo amplius de nobilitate superbiat: omnes fratres sumus; ille no bilior qui melior. Saepe enim servus nobilior est quam dominus, quoniam hic est servus hominis, ille diaboli. Quamvis autem ubique sit Deus, in coelis tamen specialiter esse dicitur, quoniam in sanctis habitat, qui coeli vocantur. Coeli autem vocantur sancti, quia altius elevati, non terram, sed coelum diligunt. Sed quomodo nomen Dei sanctificari potest, quod semper et naturaliter sanctum est? Quid est enim sanctificetur nomen tuum? Prius enim« notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus.» Nondum igitur in gentibus nomen Dei sanctificatum erat. Adhuc enim nomen Jovis, Mercurii, Martis et Saturni sanctum in gentibus habebatur. Nunc igitur nomen Dei in Ecclesia sanctificatum est, et nomen falsorum deorum nefandum, et profanum factum est. Illis praeterea nomen Dei sanctificatum non est, qui illud abjurare non timent. Quid igitur est sanctificetur nomen tuum, nisi sanctum, 30 terribile, valdeque tremendum ab omnibus habeatur: Adveniat regnum tuum. Hoc enim et de regno ecclesiastico, quod a Deo regitur, et gubernatur, et de regno aeterno quod finem non habebit, intelligi potest. Hoc autem quotidie venit, quotidie crescit, quotidie nascuntur qui ei per fidem conjunguntur. Hoc enim regnum a nascentibus augetur, a morientibus non minuitur: venit igitur semper donec ex toto compleatur. Quod ubi completum fuerit, tunc multo melius esse incipiet. Et hoc quidem est quod oramus, videlicet ut compleatur et transferatur. Qui enim sic non orat, non optat esse beatus. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Fiat, inquit, et compleatur sic in terra voluntas tua ab hominibus, sicut in coelis fit, et adimpletur ab angelis. Ibi enim sola pax regnat, ibi nullae lites, nullae discordiae, nulla bella, neque indignatio ulla. Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie. Hic est enim ille panis, qui de coelo descendit: hoc pane nutritur anima. Qui bene supersubstantialis dicitur, quoniam super substantiam et angelorum, et hominum, caro Christi exaltata est. Est etiam iste panis sermo divinus, qui ab alio evangelista quotidianus dicitur, quoniam quotidie ab Ecclesia suscipitur. Nam, etsi quotidie non suscipiatur singulariter ab omnibus, quotidie tamen ab illa suscipitur, quae mater est omnium, et cujus membra sunt omnes. Hunc autem panem dari nobis non rogamus nisi hodie; quia non sumus nisi hodie. Cur enim cras mihi dari rogem, cum utrum ad cras veniam, ignorem? Ipse enim Dominus dicit: Nolite cogitare de crastino: hodie es, hodie quaere: si ad cras veneris, et cras quaere. Postquam enim veneris ad cras, jam cras non erit tibi cras, sed hodie. Non quaeris igitur nisi hodie, quia nunquam habes, nisi hodie. Tria enim tempora sunt, ex quibus unum tantum habemus. Et dimitte nobis debita nostra; sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Hoc enim ipse paulo post subsequenter exponit dicens: Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, et Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra. Si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra. Audisti conditionem: quid tibi videtur? Si dimiseris, dimittetur tibi; si non dimiseris, non dimittetur tibi. Aut ergo dimittas, aut ista non dicas: haec enim dicendo, te ipsum ligas et contra te oras. Tale enim est ac si dicas: Noli mihi, Domine, dimittere peccata mea, quia nec ego aliis dimittere volo. Melius est ergo dimittere, quam contra se talia dicere, tantumque beneficium amittere. Et ne nos inducas in tentationem. Sic enim nos in tentationem Dominus inducit, sicut et Pharaonis 31 cor induravit. Quia enim sine ejus permissione nihil fit, hoc ipse videtur facere quod fieri permittit. Ipse igitur nos in tentationem inducit, quia inimicus noster nos tentandi potestatem non habuisset, nisi hoc ei desuper datum fuisset. Hoc enim ex eo probari potest, quod nisi permissus, beatum Job tentare non potuit. Oramus igitur, non ut penitus non tentemur, sed ne in tentationem inducamur, qua irretiti teneamur et superemur. Qui enim in tentationem inducitur, quasi jam circumclausus, et irretitus, aut difficile, aut nullatenus expeditur. Sed libera nos a malo. Libera, inquit, nos a malo: libera nos a peccato, libera nos a diabolo, qui est auctor mali, ne nos in tentationem inducat, ne nos aggrediens superet, ne tentando vincat, et glutiat.
1.16
Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes. Tristes enim dicuntur hypocritae, quia, ut religiosi appareant, tristitiam quamdam et severitatem in vultu ostendunt, quasi qui multo jejunio sint confecti. Unde et subditur: Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Facies enim suas exterminant, quia ultra suae pulchritudinis terminos atque naturam, incultas et informes horrescere sinunt. Si enim informitas Deo placuisset, tam pulchra facie hominem non formasset. Sed quare hoc faciunt? Ut appareant hominibus jejunantes. Si enim soli Deo jejunium suum commendare voluissent, non in facie, sed in corde illud ostenderent; scriptum est enim: Homo videt in facie, Deus autem corda intuetur. Qui igitur non Deo, sed hominibus placere volunt, illud exterminant quod ab hominibus videtur. Ideoque quia laudem ab hominibus quaerunt, mercedem a Deo non recipiunt. Et hoc est quod ait: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Sed dicis. Quomodo ergo jejunabo? Audi quod sequitur: Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui videt in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Hypocrita, inquit, quando jejunat, faciem exterminat, quoniam exterminatorem et tristitiae principem in corde habet. Tu vero qui totius consolationis laetitiaeque Dominum in cordis habitaculo gestas, hilarem et pulchram faciem ostende. Appareat exterius in facie, quantum laetitiae bonum possideatur mente, et virtute jejunii operante, sicut animae caput, et facies ungitur, et lavatur interius, sic etiam non moeroris, sed gaudii pulchritudo reveletur exterius. Hoc enim jejunium suo ordine celebratum operatur in nobis, ut et mens nostra sancti Spiritus oleo ungatur, et facies animae peccatorum maculis abstergatur. Faciei autem spiritualis sanctaque laetitia hypocrisim tollit, ejusque suspicionem. Qualiscunque enim sit facies, Deus tamen non faciem intuetur, sed corda. Age palam quidquid vis, finge et simula quod vis, ipse tamen in abscondito videt, et, secundum hoc quod ibi videt, reddet tibi. Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur. Thesaurizate autem vobis thesauros in coelo, ubi neque aerugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur. In terra enim thesaurizanti dicitur:« Thesaurizat et ignorat cui congregabit ea.» Itemque:« O stulte, hac nocte anima tua rapietur a te, quae autem parasti cujus erunt?» De illo vero qui in coelis thesaurizat, quid dicitur?« Dispersit, dedit pauperibus: justitia ejus manet in saeculum saeculi, cornu ejus exaltabitur in gloria.» Et Dominus ad divitem:« Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes et da pauperibus, et sequere me, et habebis thesauros in coelo.» Qui autem sic suos thesauros reponit, securus est, eosque amittere non timet. Quicunque igitur es qui cupis animam tuam in coelo habitare et esse, ibi tuos thesauros repone. Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Si in coelo est thesaurus, ibi erit et anima. Si in terra est, in terra erit. In terra utique, de qua beatus 32 Job ad Dominum dicit:« Dimitte me ut plangam paululum dolorem meum, antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine; terram miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis, et nullus ordo, et sempiternus horror inhabitans.» Denique: ubi est thesaurus, ibi est et cor, quia unusquisque illuc pervenire desiderat, ubi suas divitias cognoscit esse reconditas. Beatus igitur qui divitias suas in coelo reposuit, ut semper ibi mentem habeat, semperque illuc omnibus viribus et desiderio tendat.
1.17
Lucerna corporis est oculus. Si fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tenebrosum erit. Si ergo lumen quod in te est tenebrae sint, ipsae tenebrae quantae erunt? Hanc autem similitudinem ad quid attulerit, non clare apparet, nisi fortasse quia discipulis loquebatur, quibus in hujus sermonis exordio dixerat:« Vos estis sal terrae, et vos estis lux mundi:» ut per hoc videlicet intelligant, quales in Ecclesiae corpore esse debeant; et tale est ac si diceret: Sicut oculus est lucerna corporis, ita et vos estis lucerna Ecclesiae; qui si simplex et sine macula fuerit, totum corpus lucidum erit; si vero nequam et sine lumine fuerit, totum corpus tenebrosum erit. Nam neque manus quo extendantur, neque pedes quo ambulent, neque caetera membra cognoscent ad quam partem se dirigere debeant. Si ergo lumen quod in te est, tenebrae sint, et illud in se lumine careat, neque in ipsum illuminare valeat, sine quo caetera membra lumen non habent, considera modo ipsae tenebrae quantae erunt! Tantae utique quanta et membra. Sicut enim unius lumine omnia illuminantur, ita unius tenebris omnia excaecantur. Necesse est igitur ut Ecclesiae oculus, necesse est ut sacerdos et episcopus simplex sit, sine macula sit, sine errore sit; quatenus de ejus vita, de ejus doctrina, de ejus moribus, et sancta conversatione omnia membra illuminentur. Si vero, quod absit! nequam fuerit, si haereticus fuerit, si fornicator et adulter fuerit, totum corpus tenebrosum erit. Non dixit totum corpus nequam erit, sed totum corpus tenebrosum erit; quoniam non omnes ejus nequitiam imitantur, quamvis ejus tenebris omnes involvantur. Omnes enim involvuntur tenebris, quia exstincta est in eis lucerna luminis. Non enim ex tenebris oritur lumen, neque ex mendacio nascitur veritas. Si ergo totius corporis lumen vertatur in tenebras, ipsae tenebrae quantae erunt? Hoc autem et de anima intelligi potest, cujus oculus est intellectus. Qui si verae lucis lumen amiserit, mox tota anima erroris et tenebrarum caligine involvetur. Si vero simplex et mundus fuerit, ipsa quoque clara et lucida erit.

Intertext edge

Open linked passage

Note