Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Bruno Astensis1047–1123
Commentaria in Matthaeum
Matt 3.30
Choose a text More by Bruno Astensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10811 Coinma6
3.1
63 PARS TERTIA
3.1
Tunc oblatus est ei homo daemonium habens, caecus et mutus: et curavit eum, ita ut loqueretur et videret. Daemonium habet omnis homo qui in aliquo magno peccato perseverat: ideoque Apostolus nos admonet dicens:« Non regnet peccatum in vestro mortali corpore.» Quandiu enim peccatum in homine regnat, et caecus et mutus est homo. Caecus quidem, quia non sequitur lucem.« Ego, inquit, sum lux mundi; qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae.» Mutus vero quia peccatum suum confiteri nescit. Hic autem caecus et mutus si Domino offeratur, si ad poenitentiam convertatur, mox Jesus curabit eum, ita ut ejecto daemonio loquatur et videat. Loquatur utique non vana, et inutilia, ut prius, sed sancta et religiosa, qualia loqui convenit Christianum. Videat autem non vanitates oculis corporis, sed lumen vitae et veritatis oculis cordis. Et stupebant omnes turbae. Unde stupebant? Quia mutus loquebatur. Sic enim mirabantur omnes quando beatus Paulus, qui prius daemonio plenus et caecus et mutus Ecclesiam Dei persequebatur, postea melius excaecatus, ad fidem conversus, aqua baptismi regeneratus, a Domino illuminatus, Synagogam ingressus, os in Christi laudibus aperiens, eum, quem persequebatur, clara voce praedicare coepit:« Stupebant autem omnes qui eum audiebant, et dicebant: Nonne hic est qui expugnabat eos in Jerusalem, qui invocabant nomen istud? Et huc ad hoc venit ut vinctos eos duceret ad principes sacerdotum.» Sic igitur et tunc stupebant omnes turbae, et dicebant: Nunquid hic est filius David? Sciebant enim Judaei Christum de semine David esse venturum, qui eas quas nunc fieri videbant virtutes operaretur: ideoque alii dubitabant, alii vero credebant eum esse Christum. Pharisaei autem audientes dixerunt: Hic non ejicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum. Quis, Pharisaei, vos ista docuit? Nisi enim Beelzebub discipuli essetis, haec talia in ejus praeconio non diceretis. Videtis Jesum mortuos suscitare, caecos illuminare, leprosos mundare, omnes languores, omnesque infirmitates curare, et dicitis, quia in Beelzebub ejicit daemonia? Nunquid enim Beelzebub Deus muscarum haec aliquando facere potuit? Jesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis: Omne regnum divisum contra se, desolabitur, et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit; et si Satanas Satanam ejicit, contra se divisus est; quomodo ergo stabit regnum ejus? Si enim ita esset ut illi dicunt, jam quidem Beelzebub vires, principatum, et regnum penitus amisisset. Si enim contra se daemonia bellum gererent, aut parvas aut nullas contra homines vires haberent. Sed, quod pejus est, vix inveniuntur aliqui homines, qui tantam concordiam habeant in bono, quantam maligni spiritus habent in malo: cum enim sint infiniti et innumerabiles, omnes tamen in eo concordant, quod nihil nisi malum facere desiderant. Si igitur hanc iniquitatis concordiam non habuissent, et ad poenitentiam converti voluissent et potuissent, jam quidem regnum Beelzebub desolatum fuisset: hoc enim in aliis regnis fieri videmus. Non est igitur ut illi dicunt: neque Satanas Satanam ejicit, quin potius omnes in omnibus sibi invicem auxiliantur. Unde etiam per beatum Job a Domino de diabolo dicitur:« Corpus illius quasi scuta fusilia, et compactum squamis se prementibus: una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas: uni alteri adhaerebit, et tenentes se nequaquam separabuntur.» His enim verbis malignos spiritus tantam inter se concordiam habere designat, ut nullatenus ab invicem separari queant. Corpus enim diaboli totus ille malignorum spirituum exercitus intelligitur. Dicuntur autem scuta fusilia maligni spiritus, propter fortitudinem. Dicuntur et squamae se prementes, seque mutuo tenentes, sibique invicem adhaerentes, propter mutuam concordiam et unitatem, quam habent in omni malitia et nocendi cupiditate. Utinam, si fieri posset, haec tanta illorum pax et concordia rumperetur, et regnum illud iniquitatis solveretur. Sequitur: Et si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? Si inquit, de me talia cogitatis, quid dicitis etiam de discipulis meis? Scio enim quia non bene intelligitis de discipulis, qui tam nefanda cogitatis de Magistro. Hoc est enim quod superius dixerat: Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? Dicuntur autem apostoli filii Pharisaeorum, 64 quoniam et ipsi, et caeteri omnes qui credebant resurrectionem, quam Pharisaei praedicabant, quasi patres et magistros, Pharisaeos habebant. Unde etiam illius sectae eos fuisse intelligi potest. Haec enim secta caeteris melior erat, quamvis et ipsa in pluribus bona non erat. Ideoque in Actibus apostolorum Paulus quoque apostolus clamasse legitur:« Pharisaeus sum; de spe, et resurrectione mortuorum ego judicor.» Haec est igitur causa quare Christi discipuli Pharisaeorum filii dicantur. Sequitur: Ideo ipsi judices vestri erunt. Ipsi enim sedebunt super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Si autem ego in Spiritu Dei ejicio daemones, quod utique verum est, et dubitari non debet; igitur pervenit in vos regnum Dei. Ubi enim est Spiritus Dei, ibi est et regnum Dei. Alius autem evangelista dixit, in digito Dei; quod quid significet, hoc in loco aperitur. Vocatur autem digitus Dei Spiritus sanctus, propter multiplicem gratiarum divisionem; in nulla enim corporis parte tanta divisio, quanta in digitis invenitur. Et tale est ac si diceret; ego quidem in Spiritu Dei et in virtute divinitatis daemones ejicio, quoniam mihi subditi sunt, quoniam in mea potestate sunt, quoniam mihi resistere non possunt, quoniam ligatos eos teneo et vinctos habeo. Et hoc est, quod ait: Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum ejus diripiet. Fortis enim erat diabolus, sed fortior ego sum; intravi in domum ejus, veni in hunc mundum, quem ipse ut domum propriam possidebat: sed prope est ut princeps hujus mundi ejiciatur foras; ligavi eum, vasa ejus diripui, et miseros homines quos ipse invaserat, de ejus servitute liberavi. Non est igitur ipse mecum, neque congregat mecum, neque daemones ejicit mecum, non sanat homines, ut ego, non liberat, ut ego, non congregat oves neque ad vitae pascua ducit, sicut ego. Quid igitur facit? Vis audire quid? Spargit, dissipat, occidit, et quoscunque potest ad mortem et aeternam damnationem secum trahit. Hoc est enim quod dicit: Qui non est mecum contra me est; et qui non congregat mecum spargit. Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus; spiritus autem blasphemiae non remittetur. Blasphemastis, inquit, et contra veritatem locuti estis, quoniam quod in Spiritu Dei facio, in Beelzebub me facere dicitis. Agite igitur poenitentiam, si vultis, ut hoc peccatum et haec blasphemia remittatur vobis. Omne enim peccatum, omnisque blasphemia remittetur hominibus, si se peccasse cognoverint, et poenitentiam egerint: Spiritus autem blasphemiae non remittetur hominibus. Illa enim blasphemia non dimittetur, quae superbiae spiritu inflata, vivificata, et roborata, ad poenitentiam non inclinatur et humiliatur. Est autem blasphemia, dicere aliquid adversus Deum. Si igitur blasphemasti, moriatur in te blasphemia: moritur autem si spiritum amittit: spiritum utique superbiae, qui te humiliare et ad poenitentiam redire non patitur. Nunquam enim dimittitur peccatum, quandiu hoc spiritu vivificatur. Et quicunque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei. Qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo neque in futuro. Christus enim Dominus noster et Filius Dei est et Filius hominis: Pharisaei autem contra eum verbum loquebantur dicentes: Hic non ejicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum. Tale est igitur ac si diceret: Si contra Filium hominis loquimini, et me, secundum hoc quod homo sum et Filius hominis, hanc non habere potestatem ut daemonia possim ejicere, creditis, remittetur vobis. Si autem secundum hoc quod Deus sum, et in virtute Spiritus sancti, daemonia ejicere et alia omnia quaecunque volo me facero posse, non creditis, et in hac infidelitate perseveratis, non dimittetur vobis, neque in hoc saeculo neque in futuro. Multa enim peccata igne purgatorio post hanc vitam solvuntur et remittuntur. Minora igitur peccata facile solvuntur, majora vero, nisi digna poenitentia, non remittuntur. Digna vero poenitentia non tantum carnis maceratione vel temporis longitudine, quantum cordis contritione compensatur. Sequitur: Aut facite arborem bonam et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam et fructum ejus malum; si quidem ex fructu arbor cognoscetur. Hoc autem exponit: Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur. Quia, inquit, mali et iniqui estis, non 65 est mirum si male loquimini. Ex sordido fonte sordidae aquae emanant. Fetor oris manifestat stercora cordis: quod enim in corde abundat, ore revelatur. Et hoc merito; qualis enim arbor, talis et fructus; si quidem ex fructu cognoscitur arbor. Dignum est igitur ut male loquamini, ne bonae arbores esse videamini. Bonus homo de bono thesauro profert bona; et malus homo de malo thesauro profert mala. Thesaurus hominis, est cor ejus: ibi enim et bona et mala reposita sunt: inde honestatis et turpitudinis, inde benedictionis et maledictionis verba prorumpunt. Mali igitur Pharisaei de malo thesauro cordis sui mala proferentes, de Christo Domino nostro dicebant, quia in Beelzebub ejicit daemonia. Omnia enim haec verba huic uni sermoni respondent. Quare autem progenies viperarum dicantur, ibi superius exposuimus, ubi a beato quoque Joanne« viperarum progenies» vocantur. Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. Videte ergo quid de hac tanta blasphemia respondeatis, quam in Spiritum sanctum ore impio locuti estis. Est autem verbum otiosum, quod vel ratione caret vel utilitate. Rationem utique reddent de eo, nisi poenitentiam egerint pro eo; nullum est peccatum quod poenitentia deleri non possit. Ex verbis enim tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. Sic enim homo ex bonis verbis justificatur, et ex malis condemnatur; sicut ex bona operatione justificatur, et ex mala condemnatur. Scriptum est enim,« quia mors et vita in manu linguae( Prov. XVIII, 21).» Et Psalmista:« Dixi: Custodiam vias meas; ut non delinquam in lingua mea.» Utrumque ergo caveatur, quia in utroque peccatur.
3.2
Tunc responderunt ei quidam de Scribis et Pharisaeis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre. Quanta est superbia Scribarum et Pharisaeorum, quanta est stultitia et infidelitas eorum! Non rogant, non humiliter postulant, sed inflato stomacho et erecta cervice dicunt: Volumus a te signum videre. Signa videre volunt, credere autem nolunt. Sed quare signa quaerunt, qui jam tot signa viderunt? Nunquid enim signa non sunt, quod mortui resurgunt, quod caeci illuminantur, leprosi mundantur, paralytici curantur, et daemones ejiciuntur? Omnia enim haec signa sunt. Unde et puerum centurionis sanaturus Dominus, ait:« Nisi signa et prodigia videritis non creditis.» Qui respondens ait illis: Generatio mala et adultera signum quaerit; et signum non dabitur ei nisi signum Jonae prophetae. Dum enim signa Pharisaei videre volunt, audiunt non immerito quod audire nolunt: generatio mala et adultera, quae toties idolis est fornicata, et deos gentium est secuta, signum quaerit. Judaei enim signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt. Et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Magnum est enim signum Jonae prophetae, in quo Christi mors, sepultura et resurrectio, in quo Judaeorum perditio et laus gentium significatur. Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus, et tribus noctibus. Quis enim scire posset, quomodo in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus Jonas fuisset, nisi hanc similitudinem Dominus dedisset? Si enim Jonas ita fuit in ventre ceti, sicut Christus in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus, manifestum est quod unum diem integrum ibi complevit, et alterius die: finem, alteriusque principium. Tantum enim fuit Christus in corde terrae. Sed quid est in corde terrae, nisi in sepulcro? Christi namque sepulcrum, quia de lapide est, non immerito cordi assimilatur. Sic est enim lapis in terra, quasi cor in corpore. Quia igitur tribus diebus et tribus noctibus secundum humanitatem Salvator noster in sepulcro jacuit, merito tantumdem in corde terrae fuisse dicitur. Sexta namque feria Christi corpus in sepulcrum positum est. Fuit igitur sexta feria in sepulcro; die vero Dominico de sepulcro resurrexit: erat itaque in sepulcro. Manifestum est ergo quia tribus diebus fuit in corde terrae; siquidem prima et sexta feria et toto Sabbato fuit in sepulcro. Nemo enim dicit oculum non esse in corpore, quia non est in toto corpore. Nemo igitur dicat Christum tribus diebus in sepulcro non fuisse, quia totis ex integro 66 tribus diebus ibi non fuit. Nam neque totus Christus hoc spatio temporis ibi fuit, tamen Christus ibi fuit, quia ejus caro ibi fuit. Videamus modo qualiter etiam tribus noctibus ibi fuerit. Fuit enim Christi corpus in sepulcro tota illa nocte quae sequitur sextam feriam, et tota illa quae sequitur sabbatum: de tertia vero nihil habemus. Quaeramus igitur eam, si forte invenire valeamus. Nam etsi eam invenire non possem, tres tamen fuisse non dubitarem, quia tres eas esse Veritas dixit, quae utique mentiri non potuit. Ego enim hanc tertiam noctem non dimensione temporis dici puto, sed quadam noctis similitudine. Sic enim caecos quia in tenebris sunt semper in nocte esse dicimus. Sic et de civitate sancta Jerusalem dicitur, quia« nox non erit in ea,» quoniam tenebrae non erunt ibi. Non solum igitur temporis et horarum dimensionem, sed etiam tenebras noctem vocamus. Unde et in Genesi dicitur: Quia vocavit Deus lucem, diem; et tenebras, noctem. Hanc igitur tertiam noctem et ipsam continuam habuit Jonas in ventre ceti, quia, quandiu ibi fuit, semper in tenebris fuit. Huic autem illas duas addamus quae non similitudine sed proprie noctes dicuntur, et erunt tres. Tribus igitur noctibus fuit Jonas in ventre ceti, una quidem quantum ad se, qui nihil diei ibi sentiebat, duabus vero quantum ad coeli volubilitatem: sicut e contra quantum ad se, nulla die fuit ibi, quantum vero ad coeli volubilitatem, tribus diebus ibi fuit. Similiter autem et de Christo intelligatur; quantum enim ad se, Christi corpus una nocte in sepulcro fuit, quia usque ad diem Dominicum in tenebris et in morte jacuit, in quo redeunte anima et recepto lumine, a mortuis resurrexit. Fuit autem ibi et aliis duabus noctibus secundum temporis spatium et dimensionem, quae simul junctae tres noctes faciunt. Sequitur: Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam, quia poenitentiam egerunt in praedicatione Jonae; et ecce plus quam Jonas hic. Bene quidem dicit cum generatione ista, quia sicut Apostolus ait:« Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.» Omnes enim, sive boni sive mali, astabimus ante tribunal Christi: condemnabunt autem Ninivitae Judaeos, quia eorum exemplo damnabuntur, quoniam non egerunt poenitentiam in praedicatione Christi, sicut illi in praedicatione Jonae; qui non solum minor, verum etiam servus est Christi. Similiter autem et Regina Austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic. Regina Austri Ecclesiam gentium significat, quae ex omnibus mundi partibus Christi fidem et sapientiam audire et recipere venit.
3.3
Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem et non invenit. Tunc dicit: Revertar in domum meam unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam. Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et ingressi habitant ibi; et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit generationi huic pessimae. Hanc autem similitudinem ideo Dominus dedit, ut Judaeorum generationem malam et adulteram, propter duritiam suam et cor impoenitens, non solum a Ninivitis, verum etiam ab aliis gentibus merito damnandam esse ostenderet: quoniam haec impia generatio poenitere nescit, sed quotidie se ipsa deterior fit, cujus novissima, pejora prioribus fient. Hoc enim ipsi significabant cum de Salvatore nostro dicerent:« Sanguis ejus super nos et super filios nostros.» Sic igitur erit generationi huic pessimae, sicut illi homini qui ab immundo spiritu possidetur. Cum enim immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit. Facile enim malignus spiritus et intrat in hominem et exit ab homine: quoties enim homo vel cogitatione, vel operatione nefandum aliquod agit, diabolus adest; si vero ex corde poenitere incipiat, diabolus exit. Exiens autem ambulat per loca arida et inaquosa, eos videlicet tentando qui malitiae et voluptatis 67 humorem non habent; in quibus requiem non invenit, quoniam fluxa et humida quaerit. Unde et de eo dicitur,« sub umbra dormit in secreto calami, et in locis humentibus,» quibus loca genitalia significantur. Tunc dicit: Revertar in domum meam unde exivi. Quia enim in bonis requiem habere non potest, ad malos redit. Tentare namque bonos diabolus potest, requiem autem in eis habere non potest; quoniam nunc eorum orationibus, nunc eorum fletibus, nunc eorum eleemosynis, aliisque similibus sollicitatur, movetur, et pellitur. Veniens autem in domum suam, invenit eam vacantem. Vacantem quidem, quia non invenit ibi charitatem, nec fidem rectam, nec humilitatem, nec patientiam, nec justitiam, nec misericordiam, nec caetera quibus sanctorum animae muniuntur. Qualem igitur eam invenit? scopis mundatam et ornatam: talem eam invenit qualem invenire desiderat. Invenit enim eam malis scopis mundatam, et malis ornamentis ornatam: malae scopae quae virtutes pellunt, et vitia relinquunt, malae scopae quae pavimenta dissipant, et pulverem non ejiciunt. Luxuria vero, fornicatio, voluptas, superbia, avaritia, discordia, omnisque immunditia ornamenta diaboli sunt: his autem ornamentis invenit eam ornatam.« Tunc igitur vadit et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et ingressi habitant ibi.» Non sufficit ei ut solus talem domum possideat; socios quaerit: spatiosus est locus; multis indiget habitatoribus. Sed qui sunt isti septem spiritus? quare etiam septem? quare nequiores? Quia enim septem sunt gratiae Spiritus sancti, quibus omnis anima ad fidem convertitur, et conversa defenditur: ideo iniquus iste septem spiritus illi contrarios secum assumpsit, quibus adversum eas domum suam tueatur. Opponens videlicet spiritum stultitiae contra spiritum sapientiae, et contra spiritum intellectus spiritum vertiginis et insaniae: contra spiritum consilii spiritum temeritatis: contra spiritum fortitudinis spiritum inconstantiae et timoris: contra spiritum scientiae spiritum inscientiae: contra spiritum pietatis spiritum impietatis: contra spiritum timoris Domini spiritum contemptus et odii. Infelix illa anima in qua isti spiritus regnant, et cui isti dominantur. Isti enim quodammodo nequiores illo sunt qui eos conduxit; quoniam isti in hac vita animam corrumpunt, ille vero post hanc vitam animam cruciat; ille tentat, isti occidunt; ille januas aperit, isti intromissi cuncta perdunt et dissipant. Ille hominem tentare et vexare potest, animam vero nisi per istos occidere non potest, Sic igitur isti sunt nequiores illo, quia plus nocent isti quam ille. Ille enim consiliando et tentando est nequior, isti agendo et corrumpendo sunt nequiores: illi Apostolus hominem tradidit« in interitum carnis:» de istis vero dicit:« Non regnet peccatum in vestra mortali carne.» Non est igitur mirum si fiunt novissima hominis illius pejora prioribus; cum prius uno, et postea septem prematur daemonibus.
3.4
Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quaerentes loqui ei. Fratres enim ejus, beatae Mariae nepotes dicit, Jacobum scilicet et Joseph, et Judam et Simonem: mos est enim divinae Scripturae quoscunque propinquos, fratres vocare. Dicit autem ei quidam: Ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te. At ipse respondens dicenti sibi ait: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? Et extendens manum in discipulos suos dixit: Ecce mater mea et fratres mei: quicunque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater et soror et mater est. Cum extraneis loquitur Jesus mater ejus et fratres foris stant: isti cum eo in domo sedent, illi eum foris exspectant. Non vocat hoc a mysterio; alicujus rei significatio est; usque hodie namque videmus Jesum cum extraneis loqui. Cum extraneis enim loquitur Jesus, quando Gentium populo hoc Evangelium legitur: mater autem ejus Synagoga et frater ejus Judaei foris stant. Foris quidem quia in Ecclesia non sunt; exspectant eum tamen, et cum eo loqui desiderant: ut enim Apostolus ait:« Zelum Dei habent, sed non secundum scientiam.» Verumtamen non loquentur cum eo, neque videbunt eum, nisi ipsius domum intraverint, et in Ecclesia baptizati fuerint. Nullum autem sibi Dominus alium dicit esse propinquum, nisi eos qui Patris ejus voluntatem faciunt. Eos autem et matrem et fratres vocat, quoniam quasi matrem et fratres eos diligit. Et his quidem verbis apertissime monstratur quod carnali amori spiritualis amor praeferri debet. Eo enim amore et fratres, omnesque propinquos 68 nostros diligere debemus, quo matrem et fratres suos Christus dilexit. Diligebat enim eos, non quia magis secundum carnem propinqui erant, sed quia Patris ejus voluntatem magis faciebant. Ille igitur est Christo propinquior, qui melior.
3.5
[ CAP. XIII.] In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare: et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut in naviculam ascendens sederet; et omnis turba stabat in littore. In illo, inquit, die, quo mater ejus et fratres foris stabant, exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. Longus est iste dies; nondum enim finitus est, quoniam adhuc mater ejus et fratres foris stant. Quotidie autem Jesus de domo exit, ut ab his qui extra sunt videatur, audiatur, et cognoscatur: extra enim sunt quicunque baptizati non sunt. Sedet autem Dominus secus mare, id est juxta baptismatis aquas: ibi multae turbae congregantur ad eum; multi enim et innumerabiles quotidie ad baptismum conveniunt. Sed ubi sedet? In navicula: haec enim navicula unusquisque sacerdos et episcopus intelligitur. Per hos enim modo loquitur, per hos baptizat, et turbas docet. Ab his extra domum fertur: ab his, ignotis ex extraneis revelatur. Omnis autem turba stat in littore. Tandiu enim omnis turba in littore stat, donec audita praedicatione in Christum credat, ad mare descendat, et aquis baptismi lavata resurgat.
3.6
Et locutus est eis multa in parabolis dicens: Ecce exiit qui seminat seminare semen suum: et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam; et venerunt volucres et comederunt ea. Alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebant terram multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae: sole autem orto aestuaverunt, et quia non habebant radicem, aruerunt. Alia autem ceciderunt in spinas, et creverunt spinae, et suffocaverunt ea. Alia autem ceciderunt in terram bonam, et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. Qui habet aures audiendi audiat. Totam parabolam posuimus; quam, quia Dominus ipse eam edidit, exposuit, ejus expositionem audiamus, neque aliam, quod utique non licet, in ea quaeramus. Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris? Qui respondens ait illis: Quia vobis datum est nosse mysterium regni coelorum, illis autem non est datum. Vobis, inquit, qui creditis, vobis qui fidem habetis, vobis qui veritatem diligitis, vobis, qui non carnalia sed spiritualia quaeritis, vobis datum est nosse mysterium regni coelorum: illis autem non est datum. Quare? Quia non credunt; quia spiritualia non quaerunt: scriptum est enim:« Nisi credideritis non intelligetis. Qui enim habet dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.» Qui enim habet fidem sicut vos habetis, ei dabitur et nosse mysterium regni coelorum, et abundabit in scientia et omni bono. Qui autem fidem non habet, etiam id quod habet auferetur ab eo; quatenus infelix et nudus de hoc mundo exiens, nihil ei remaneat, nisi peccatum et poena peccati. Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt. Merito enim in parabolis eis loquitur Dominus, qui videntes exterius virtutes et miracula quae ipse operatur, non vident tamen oculis cordis, neque credunt ipsum esse Christum. Unde ipse ait:« Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent.» Et audientes verba vitae et salutis quae illis annuntiat, non audiunt tamen auribus cordis, neque intelligunt, ut poenitentes convertantur, et sanentur: non enim habent aures audiendi. Hoc autem fit, ut adimpleatur in eis prophetia Isaiae dicens: Auditu audietis, et non intelligetis; et videntes videbitis et non videbitis. Audiunt enim et non intelligunt; vident et non vident, sicut modo exposuimus. Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt, ne quando videant oculis, et auribus audiant, et convertantur, et sanem eos. Mala crassitudo, qua scientia tollitur, et stultitia nutritur. De hac enim crassitudine Psalmista ait:« Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum.» Ideo et Moyses omnem illam pinguedinem quae operit vitalia, adolere et incendere jubet. Graviter autem illi audiunt, quibus quia non credunt, grave et difficile videtur esse quod audiunt. Graviter enim audiebant illi qui dicebant:« Durus est hic sermo, et quis potest eum audire?» Oculos vero claudunt, qui ad cognoscendam veritatem mentis oculos aperire nolunt. Unde fit ut non convertantur, neque sanentur, ideoque in peccatis suis morientur. Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt. Si enim de corporeis oculis et auribus hoc intelligatur, soli caeci et surdi miseri sunt, et non solum homines, verum etiam jumenta et alia animalia beata erunt. Hoc 69 igitur dicens, mentis oculos auresque requirit. Amen quippe dico vobis: Multi prophetae et justi voluerunt videre quae videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt. His autem verbis ostendit quod prophetae et justi homines suum adventum exspectabant, et ejus verba audire et opera videre desiderabant. Quae quamvis spiritualiter vidissent et intellexissent, hoc autem gaudii et beatitudinis solis apostolis et aliis fidelibus qui tunc temporis erant datum est, ut Christi colloquio corporaliter fruerentur. Unde et justus ille Simeon videns eum magno repletus gaudio dixit:« Nunc dimittis, servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum.» Vos ergo audite parabolam seminantis: omnis qui audit verbum regni et non intelligit, venit malus et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminatus est. Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud: non habet autem in se radicem, sed est temporalis: facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. Qui ergo in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum et intelligit, et fructum affert: et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero tricesimum. Haec autem expositio brevis valde et plana est: quae fortasse sine arte, et confusa, a grammaticis esse putabitur; quoniam et semen, et ipsum hominem in quem seminatur ita permiscet, ut nunc semen, nunc ipsum hominem seminatum dicat. In quo etiam apparet evangelistas non tantum artis grammaticae regulis, quantum sententiis veritatis simplici sermone deservisse. Quamvis Deus unus idemque seminator sit et hominum et verbi: prius enim omnipotens Deus seminavit homines, deinde vero Evangelii verba seminavit in homines. Ille enim homo secus viam seminatus est, qui verbum audiens non intelligit, id est intelligere contemnit. Sed quid mirum, si hi tales verba Dei intelligere et facere contemnunt, qui juxta viam perditionis et mortis sedentes, malignis spiritibus serviunt et opediunt? Verbum igitur quod seminatur in eos, facile a diabolo rapitur, et a vitiis solito itinere inde transeuntibus conculcatur. Ille autem homo super petrosa est seminatus, qui facile perit, et adeo separatur, quoniam fidei et charitatis radicibus non firmatur. Semen ergo quod in eum cadit et cito nascitur et cito siccatur, quoniam non habet fidei et virtutum humorem quo nutriatur. Ille vero homo inter spinas seminatus est, cui divitiae et voluptates dominantur: semen itaque quod in eum seminatur, sine fructu efficitur, quoniam ipsis divitiis et voluptatibus suffocatur. Haec enim non corporis, sed animae spinae sunt, quia, etsi ad tempus carnem oblectant, animam tamen in aeternum pungunt et cruciant. In eo quoque divites et voluptuosi inter spinas jacere videntur, quod cura et sollicitudine semper premuntur et punguntur. At vero ille homo in bonam terram seminatus est, qui fide, scientia, et bona operatione semper fructificat: semen igitur quod in eum cadit affert fructum et centesimum, et sexagesimum, et tricesimum. Hoc autem Evangelista non exposuit: nobis igitur exponendum reliquit. Quidam enim centesimum fructum virginibus; sexagesimum autem continentibus; tricesimum vero bonis conjugatis attribuunt. Bonum est itaque conjugium; sed melior continentia, optima vero virginitas. Ferunt autem et illi fructum centesimum, qui, contemptis omnibus quae mundi sunt, soli divinae contemplationi vacant. Sexagesimum vero qui, praedicando et baptizando, Domino serviunt. Tricesimum autem qui, audiendo et credendo fidei, obediunt. Magnus igitur fructus est obedire et credere, major autem praedicare et baptizare, maximus vero coelesti contemplationi vacare. Quoniam autem omnes homines in hujus mundi amplissimum agrum venientes, vitiis et malignis spiritibus, carnis quoque voluptatibus, cunctisque concupiscentiis tentandi traduntur, non immerito et secus viam, et super petrosa, et inter spinas seminari dicuntur. Terra enim bona est, sed aliunde corrupta, bonitatis nomen amisit. In eis igitur proprium nomen servat, in quibus vitiis et corruptioni non servit. Illa itaque terra fert fructum bonum, quae bona persistit in bono: quae autem a bonitate recedit, aut secus viam jacet, et 70 a transeuntibus calcatur, aut petrosa est, et humorem non habet, aut spinosa, et voluptatum aculeis horrescit.
3.7
Aliam parabolam proposuit illis dicens: Simile factum est regnum coelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo. Cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus et super seminavit zizania in medio tritici, et abiit. Cum autem herbam et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. Accedentes autem servi patrisfamilias dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania? Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea? Et ait: Non, ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. Sinite autem utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite prius zizania; et alligate ea fasciculis ad comburendum, triticum autem congregate in horreum meum. Tunc dimissis turbis venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. Qui respondens ait: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis: ager autem, est mundus: bonum vero semen, hi sunt filii regni zizania autem, filii sunt nequam: inimicus autem qui seminavit ea, est diabolus: messis vero, consummatio saeculi est: messores autem, angeli sunt. Sicut ergo colliguntur zizania et comburuntur, sic erit in consummatione saeculi. Mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium. Tunc justi fulgebunt, sicut sol, in regno Patris eorum: qui habet aures audiendi audiat. Et ego quidem aliud his superaddere timeo, ne, dum lucem illuminare velim, potius obscurem. Illud autem valde considerandum est quod Dominus ante messionis tempus, zizania a tritico separare interdicit, ne forte simul cum eis et triticum eradicetur. Ibi enim tolerandi sunt mali, ubi si commoveantur, in magnum periculum veniunt boni. Ubi enim fides non perit, melius est eorum vitiosos mores et actus tolerare, quam eos irritando, Ecclesiae pacem et quietem solvere. Admoneantur igitur, non expellantur; sunt enim qui facilius monitis vincantur quam minis. Illa igitur zizania maneant inter triticum, quae sine tritici eradicatione evelli non possunt. In omnibus enim est habenda discretio, neque omnes uno modo habere oportet.
3.8
Aliam parabolam proposuit eis, dicens: Simile est regnum coelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo; quod minimum quidem est omnibus seminibus. Cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor; ita ut volucres coeli veniant, et habitent in ramis ejus. Talis enim a principio fuit Ecclesia, quae nunc regnum coelorum appellatur, ad compartionem aliorum regnorum; quale est granum sinapis ad similitudinem aliorum granorum. Minimum est enim cunctis seminibus, quae frequenti usu seminari solent ab hominibus; crescens autem fit caeteris oleribus majus, quod ipso visu probari potest. Similiter autem et Ecclesia ab uno vel a paucis incipiens, in infinitam crevit multitudinem. Unde et per Psalmistam Dominus ait:« Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum.» Itemque:« Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum: dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur.»
3.9.1
Aliam parabolam locutus est eis: Simile est regnum coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum. Haec autem parabola eadem est quae superior. Sicut enim minimum granum sinapis in arborem crescit, ita et modicum fermenti magnam farinae massam vivificat et crescere facit. Fermentum enim hoc loco non corruptionem, sed vivificationem operatur; regnum vero coelorum, Ecclesia est: mulier autem, Dei sapientia: tria vero sata farinae, tres mundi partes, Asia scilicet, Africa et Europa. Mulier igitur, id est Dei sapientia accepit fermentum, id est primitivam Ecclesiam, et abscondit in farinae satis tribus, dicens discipulis suis:« Ite in universum mundum, praedicate Evangelium omni creaturae.» Ex his enim totum pene mundum jam fermentatum et vivificatum in Ecclesiae corpus crevisse videmus.« Haec omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas, et sine parabolis non loquebatur eis: ut adimpleretur quod dictum erat per Prophetam dicentem:« Aperiam in parabolis os meum: eructabo abscondita a constitutione mundi.» Est autem parabola similitudo, in qua aliud dicitur, et aliud rationabiliter intelligitur.
3.9.2
71 LVI. Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. Regnum coelorum hoc in loco coelestem patriam dicit: quae merito thesauro in agro abscondito comparatur, quoniam ejus divitiae nondum omnibus manifestae apparent. Invenitur tamen etsi non ad plenum; quoniam sanctorum doctrina, et praedicatione, qualis quantusve sit magna ex parte declaratur. Hunc enim thesaurum, Christo Domino praedicante, sancti apostoli invenerunt, et prae gaudio illius venditis omnibus, eum emerunt.« Si vis, inquit Dominus, perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et sequere me, et habebis thesaurum in coelo.» Sic igitur ager iste cum suo thesauro perfectissime emitur: hunc autem thesaurum ille abscondit, qui cognito qualis sit, corde retinet, mente diligit, ejusque nullo modo obliviscitur: illud enim abscondimus, quod charum habemus, et amittere timemus.
3.10
Iterum simile est regnum coelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas: inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit universa quae habuit, et emit eam. Haec autem similitudo, et ea quae superius dicta est, pene idem significant, praeter hoc quod regnum coelorum non coelestis patria sicut ibi, sed sancta Ecclesia intelligitur: quod vero ibi thesaurus dicitur, hic margarita vocatur. Simile est igitur regnum coelorum, id est sancta Ecclesia, homini negotiatori, quoniam sicut ille unius margaritae desiderio omnia vendidit, et eam emit; ita et ista pro amore patriae coelestis et aeternae felicitatis, non solum ea quae habuit vendidit, verum etiam se ipsam servituti subjugavit, ut eam emere et possidere valeat. Callidus enim negotiator est qui ex his quae diu possidere non potest, tale aliquid emit quod nunquam amittere timeat, et in quo universa possideat.
3.11
Iterum simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Merito enim regnum coelorum, id est sancta Ecclesia, sagenae simile dicitur: quia et piscatoribus commissa est; et in aquis baptismatis quotidie innumerabiles pisces concludit et capit: de quibus ipse Dominus suis discipulis ait:« Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.» Hanc autem sagenam tunc in mare Dominus misit, quando eisdem discipulis praecepit, dicens:« Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.» Mare enim vocetur mundus iste: de quo Psalmista:« Hoc mare, inquit, magnum et spatiosum; illic reptilia quorum non est numerus.» Congregavit autem haec sagena ex omni genere piscium, quoniam sancta Ecclesia ad fidem vocavit, et in sinu suo collegit ex omni genere hominum. Ibi enim simul sunt Judaei et Graeci, Latini et barbari, divites et pauperes, sapientes et insipientes, frumentum et zizania, granum et palea, justi simul et peccatores. Nondum autem impleta est; adhuc pisces ingrediuntur, adhuc homines baptizantur: implebitur vero, quando plenitudo gentium in eam introierit, et quando Israel salvus fiet. Tunc igitur eam educentes, et secus littus sedentes, bonos pisces eligent, malos autem foras projicient. Littus namque maris, finis est saeculi: hoc autem ipse Dominus exponens, ait: Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. Caminus iste infernus est, in quo neque vermis moritur; neque ignis exstinguitur: in fletu vero et dentium stridore, doloris nimietatem et poenarum intolerantiam significat. Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Ac si diceret: Illis in parabolis locutus sum, et non intellexerunt, vobis autem parabolas ipsas exposui et intellexistis. Et illis quidem quia adhuc veteres sunt, protuli vetera; vobis autem quia novi estis, et nova et vetera; illis prophetarum consuetudine; vobis doctoris et magistri more locutus sum. Sic igitur loquimini, sic docete: hanc loquendi regulam tenete. Aliter enim in regno coelorum; aliter in conventu Scribarum et Pharisaeorum; aliter in Ecclesia; et aliter in Synagoga loqui oportet. 72 Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum. Omnis Ecclesiae doctor et praedicator, si sapiens est, si doctus est, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo, de divitiis pectoris sui, de scientia cordis sui nova et vetera. Synagogae Scribae, quia docti non sunt, proferunt vetera, Ecclesiae vero Scribae, quia docti sunt, et nova proferunt et vetera: illi solam litteram, isti et litteram sequuntur et spiritum: istis denique datum est nosse mysterium regni Dei, illis autem non est datum; ut videntes non videant, et audientes non intelligant.
3.12
Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde. Et veniens in patriam suam, docebat eos in Synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia haec et virtutes? Patriam suam, civitatem dicit Nazareth, in qua mater ejus habitabat; in qua et ipse nutritus fuerat. Mirabantur vero omnes, qui eum audiebant, ejusque virtutes videbant recordantes quoniam inter eos conversatus, nec litteras didicisset, nec tale aliquid aliquando fecisset. Dicebant ergo: Unde huic sapientia haec et virtutes? Hoc enim dicunt, quia nesciunt eum esse Dei virtutem, et Dei sapientiam. Verumtamen non facile patet, unde sit sapientia sapientiae, et virtus virtuti. Nonne hic est fabri filius? Est utique filius fabri, sed non illius cujus vos putatis. Bonus faber Joseph, sed melior ille qui fabricatus est auroram et solem, cujus iste est filius. Nonne mater ejus dicitur Maria? Matrem quidem cognoscitis, sed Patrem ignoratis. Qui enim Filium non cognoscit, neque Patrem cognoscit. Unde ipse ait:« Qui videt me, videt et Patrem.» Sed neque matrem ejus bene cognoscitis, dum filium Joseph eum esse putatis; mater enim ejus, virgo est. Dicite ergo: Nonne mater ejus dicitur Virgo Maria? Sic enim nos eam vocamus: et fratres ejus Jacob et Joseph, et Simon et Judas, et sorores ejus nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista? Et scandalizabantur in eo. Fratres enim ejus atque sorores, nepotes matris ejus dicunt: Mos est enim divinae Scripturae fratrum vel sororum filios fratres vocare. Jesus autem dixit eis, non est propheta sine honore, nisi in patria sua et in domo sua. Ubique enim honoratur Christus, ubicunque virtutem et potentiam suam in signis et miraculis revelare dignatus est; soli vero Judaei eum inhonorant, cum quibus ad tempus conversatus est. Et non fecit ibi virtutes multas, propter incredulitatem illorum. Unde et Marcus dicit:« Et non potuit ibi facere virtutes multas.» Quare non potuit? Quia noluit. Quare noluit? Propter incredulitatem illorum. Poterat enim Dominus, si voluisset, etiam incredulos sanare, sed in salute corporis animae sanitatem significabat. Anima enim, nisi per fidem, neque sanari neque salvari potest, quoniam ejus salutem in fide Deus constituit, dicens:« Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Qui vero non crediderit condemnabitur.» Immutabilis enim Dominus ita quaedam constituit, ut jam omnino mutari non possent.
3.13
[ CAP. XIV.] In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu, et ait pueris suis: Hic est Joannes Baptista; ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo Cujus opinionis beatus Joannes Baptista fuerit, et quam sanctus ab omnibus habebatur, satis manifeste his verbis declaratur. Omnes enim, ut in alio Evangelio legitur, existimabant de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Audiens igitur Herodes virtutes quas Dominus operabatur, neque credens aliquem alium esse praeter Joannem, qui talia facere potuisset, putabat eum resurrexisse a mortuis; unde et majoribus sumptis virtutibus ea operaretur. Hinc autem evangelista narrat qualiter virum sanctum Herodes impius interfecerit: Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum, et posuit in carcerem, propter Herodiadem uxorem fratris sui. Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam; non enim licet fratri, sicut lex dicit, fratris sui uxorem accipere, nisi ad suscitandum semen fratris sui, si tamen sine liberis defunctus fuerit. Iste autem non ad fratris semen suscitandum, sed ad libidinis voluptatem exercendam, Philippi fratris sui adhuc etiam viventis, ut dicitur, duxit uxorem. Quia igitur beatus Joannes hoc tantum scelus interdicebat, captus et ligatus, et in carcerem positus est. Volebat autem Herodes eum occidere, sed non audebat, tum quia sciebat eum esse virum sanctum et justum, tum etiam quia timebat populum, quoniam sicut prophetam eum habebant. Hac igitur causa, ejus mors aliquanto tempore dilata est: die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, 73 et placuit Herodi. Quid enim placeat viro stolido et luxurioso, nisi vana gloria, comessatio, et muliebris saltatio; luxuriae videlicet fomenta et instrumenta? In eo vero, quod puella non Herodis sed Herodiadis filia dicitur, Philippi filia fuisse monstratur. Hujus autem saltatio placuit Herodi, et nimium placuit: unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcunque postulasset ab eo. Ebrietas enim, stultitiae et vanitati conjuncta in tantum hominem praecipitat, ut ea quae dicit non consideret. Quid enim si puella oculos suos Herodi postulasset? Nunquid eos eruisset et dedisset illi? Si enim non dedisset, poterat eum de perjurio appellare. Juraverat se illi esse daturum, nihilo excepto, quodcunque postulasset ab eo. Et plus quidem illa postulat quam oculos Herodis: non autem illa, sed mater ejus impia et adultera per illam; praemonita enim a matre sua, Da mihi, inquit, in disco caput Joannis Baptistae. Merito enim scriptum est de muliere mala:« Non est malitia super malitia mulieris.» Poterat enim regni medietatem habere si voluisset: sed hoc pro nihilo ducit: petit caput Joannis. Et contristatus est rex: propter jusjurandum autem et eos qui simul recumbebant, jussit dari. Poenituit eum jurasse, mentiri timet, vincit verecundia, facies hominnm erubescit, et justitiae obliviscitur. Malum quidem est mendacium; sed pejus est homicidium. Multo melius fecit David, qui cum se Nabal occidere jurasset, victus tamen precibus Abigail, non eum occidit. Ubi igitur sine majori peccato minus peccatum aliquis evadere non potest, faciat illud quod minus est, ne majus peccatum incurat. Si enim dixeris quod aliquem hominem innocentem hodie interficies; si eum occideris verum dicis; si non occideris mentiris: sed melius est eum non occidere et mentiri, quam occidere et verum dicere. Melius igitur fuerat Herodi de perjurio judicari, quam ut de tanto homicidio damnaretur. Misit igitur et decollavit eum in carcere; et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellae; et puella attulit matri suae. O impietas! o crudelitas! Justus decollatur, fit caput ejus pretium saltationis; in disco affertur, convivantibus apponitur: magnum quidem ferculum, sed ad videndum horribile. Et accedentes discipuli ejus tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud; et venientes nuntiaverunt Jesu. Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum: Et cum audissent turbae, seculae sunt eum pedestres de civitatibus. Et exiens vidit turbam multam et misertus est eis; et curavit languidos eorum. Plana transcurrimus, ut in his quae difficiliora sunt immoremur
3.14
Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus, et hora jam praeteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas. Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire; date illis vos manducare. Vespere enim Dominus turbas reficit, quia novissima hora, et ultima aetate praedicare coepit. Unde Joannes ait:« Filioli, novissima hora est;» et Apostolus:« Nos sumus, in quos fines saeculorum devenerunt.» Hoc autem agit in deserto, id est in populo silvestri et indomito, indisciplinato et indocto. De quo Psalmista ait:« In terra deserta et invia et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam.» In hoc deserto et Joannes Baptista praedicabat, dicens:« Ego vox clamantis in deserto, parate viam Domino.« Si autem discipuli ejus scirent hoc quod Dominus facturus erat, sicut sciebat mater ejus ad nuptias invitata, nequaquam ei dixissent: Dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas; illa enim spiritu Dei plena, jam futura praenoscens dicebat: Vinum non habent, quoniam sciebat filium suum novum vinum ibi esse daturum. Sed quid ait Dominus? Date illis vos manducare. Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces. Vides igitur quia nondum Christi discipuli intelligebant quid duo pisces et quinque panes significarent: ideoque tantae turbae putabant non posse sufficere, quod universo mundo sufficiebat. Quinque enim panes, quinque sunt libri Moysis; in quibus si spiritualiter intelligantur, totum et Novum et Vetus Testamentum plenissime continetur: quorum quidem divitiae cunctis hominibus ad manducandum sufficiunt: semper enim crescunt sicut et isti panes, et qui plus comedit plus abundat. Duo vero pisces, intellectus et memoria sunt: sine his enim panes isti neque comedi, neque in ventre animae retineri valent: talis enim cibus intellectu comeditur, et memoria retinetur. Igitur nec panes sine piscibus, nec pisces sine panibus saporem habent. Quid enim legere vales, si non intelligas? Quid vero 74 intelligere, si id quod intelligis memoriae non commendes? Comedamus igitur panes, comedamus et pisces: legamus, et intelligamus, et ea quae intelligimus memoria retineamus: qui enim aliter agunt, venit diabolus et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. Jussit igitur Dominus panes illos sibi afferri, et cum fecisset turbam discumbere supra fenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in coelum, benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes: discipuli autem turbis. Ecce Salvator noster supra fenum turbam discumbere facit, quatenus hoc cibo ille se intelligat esse indignum, qui nondum supra fenum discubuit: Propheta enim dicit:« Vere fenum est populus: siccatum est fenum et cecidit flos.» Quicunque igitur es, qui vis saturari de panibus Christi, discumbe prius super fenum, imo prius te ipsum fenum esse cognosce. Non jam luxuriet in te viriditas carnis; audi Apostolum dicentem:« Mortificate membra, quae sunt super terram:» intelligite quia flos et pulchritudo hujus vitae cito arescit. Accipiens autem Dominus quinque panes et duos pisces; aspiciens in coelum benedixit et fregit et dedit discipulis suis. Magna munera discipulis daturus, prius in coelum Dominus aspicit; ut nos intelligamus, quoniam omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum.« Omnis enim sapientia a Domino Deo est, et cum eo fuit semper et est ante aevum.» Unde et de se ipso Dominus ait:« Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi.» Illuc igitur Dominus aspicit, unde veniunt omnia bona. Benedicit autem panes, ut sua benedictione multiplicentur. Sic enim et primis seminibus a principio Dominus benedixit, cujus benedictione semel accepta, usque hodie fructificare non cessant. Et fregit, quod valde quidem necessarium erat: quid est enim panes frangere, nisi Scripturarum mysteria revelare? Ipse enim discipulis sensum aperuit, ut Scripturas intelligerent: ipse eos panes frangere et Scripturas exponere docuit. Hoc est enim quod ait, et dedit discipulis suis: discipuli autem dederunt turbis: ipse enim discipulos suos, discipuli vero nos docuerunt. Unde Apostolus ait:« Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis.» Nos quoque hos panes aliis frangimus, quos a Christi discipulis fractos accepimus, eosque quotidie turbis apponimus, dum haec sacri Evangelii verba exponimus. Et manducaverunt omnes et staturati sunt. Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis: non sunt panes nisi quinque, manducantes autem plus millibus quinque. Illi manducant, panes crescunt; certamen fit inter panes et homines. Illi sufficiunt, isti deficiunt: nisi enim manducare homines cessassent, fortasse in infinitum panes crevissent. Sic igitur et cibus spiritualis, sic panis utriusque Testamenti, quanto plus comeditur, tanto amplius crescit. Nonne vides quomodo panis iste mihi quoque in faucibus crescit? Pauca enim verba sunt, quae exponuntur, quae si quis comedendi avidus, et ruminandi validus, qui et dentes fortiores et stomachum saniorem haberet, ruminare adhuc et plus frangere voluisset, niul as adhuc delicias ex his parare sibi potuisset. Sequitur: Et sustulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. Valde enim plures sunt reliquiae panum, quam fuissent ipsi panes: duodecim enim sunt cophini reliquiarum; panes vero omnes antequam manducarentur infra unum cophinum poni potuissent. Si quis autem ista miratur, miretur et caetera omnia quae Dominus operatur. Quid enim fecit Deus quod mirabile non sit? Coelum et terram fecit, mirabile est: homines et cuncta animalia creavit, et hoc mirabile. Sed nunquid illud quoque mirabile non est, quod ex pauco semine per singulos annos tanta nobis horrea replet? Quid? quod terrae humor cum idem sit, in unaquaque arbore vel herba mutat saporem? Et cum secundum se neque dulcis neque amarus sentiatur; in aliis tamen dulcis et in aliis amarus invenitur. Sic igitur quaere per singula, et nihil invenies quod non sit mirabile. Noli autem ista mirari, sed potius illum mirare, qui haec et alia omnia tam admiranda creavit. Illud quoque considerandum est, quia tot sunt cophini quot et apostoli: unusquisque enim apostolorum ex istorum quinque panum fragmentis cophinum suae mentis replevit, ut haberet unde sibi commissum populum reficere posset. Vide modo in hoc uno cophino beati Matthaei evangelistae; quem ante nostrae mentis oculos effudit, quantae deliciae contineantur: quem de piscibus quoque multum suscepisse dubitare 75 non possumus, cum tam bene haec omnia intellexerit, et intellecta memoriae commendaverit. Similiter autem et beatus Joannes cophinum suum ex his panibus implevit, qui eos hordeaceos fuisse describit. Vere utique hordeacei erant, et ad comedendum insuaves et difficiles: ideoque Dominus eos fregit, et pisces eis addidit, cum quibus facilius comedi potuissent.
3.15
Et statim jussit discipulos ascendere in naviculam et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas. In hoc enim passionem suam significasse videtur, quia eo relicto, discipulis fugientibus, ipse solus inter Judaeorum turbas remaneret: ait enim:« Si me quaeritis, sinite hos abire.» Sed quia in naviculam ascendere et per maris periculosum iter discipulos ire jubet, eos quoque in illa tanta perturbatione securos non fuisse ostenditur. Et dimissa turba ascendit in montem solus orare. Turbam enim Dominus dimisit, et in montem ascendit, quando relictis Judaeis ad coelos rediit, et solus quidem, quia nemo corporaliter cum eo ivit. Ibi vero orat, quia, ut Apostolus ait, pro nobis ad Patrem interpellat. Vespere autem facto solus erat ibi, navicula vero in medio mari jactabatur fluctibus, erat enim contrarius ventus. Ex eo autem tempore Judaeorum populo vesperum fuit, ex quo Christus Sol justitiae de hoc mundo recessit: eo enim nascente lux orta est eis, eo vero moriente, tenebrae factae sunt eis. Quod autem navicula in medio mari fluctibus jactabatur, hoc significabat, quod post Christi ascensionem sancta Ecclesia in hoc mundo multa adversa esset passura. Unde et bene dicitur, quia ventus erat ei contrarius: quid enim ventus contrarius, nisi tyrannorum saeviens persecutio? Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans super mare. Quarta enim vigilia ex eo tempore agitur, quo Salvator noster in mundum venit: prima enim vigilia fuit ab Adam usque ad Moysen; secunda a Moyse usque ad David; tertia a David usque ad Christum. Prima enim vigilia nimio somno gravata sine lege fuit: secunda legem habuit: tertia prophetas: quarta Evangelium. Quarta igitur vigilia venit ad eos, quia magis in hac quam in aliis omnibus servos suos Dominus visitare dignatur. Ambulat autem super mare, quia totus ei subjectus est mundus. Et videntes eum super mare ambulantem turbati sunt, dicentes, quia phantasma est, et prae timore clamaverunt. Clamor enim confusus et inordinatus eos timore nimio indicat fuisse turbatos. Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam; ego sum, nolite timere. Sic enim et Moysi Dominus ait:« Ego sum qui sum. Sic dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos.» Vel ideo fortasse dixit, Ego sum, ut eum quis esset agnoscerent, audita voce quam cognitam habebant: saepe enim alicujus vocem a longe audientes, quis sit, confestim agnoscimus, etsi eum non videamus. Respondens autem Petrus dixit: Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas. At ipse ait: Veni. Ubique enim beatus Petrus ferventissimae fidei fuisse monstratur. Neque enim profundissimo pelago sese crederet, nisi fidem certissimam de Domino haberet: sciebat enim Salvatorem nostrum omnia posse, et nihil minus in mari quam in terra potestatem eum habere credebat. Verumtamen quod Petrus super mare graditur, non solum magistro, verum etiam discipulis mundus iste subjectus esse monstratur. Quamvis propter haereticos ita fieri oportebat, qui Christum Dominum eo quod super mare ambulaverat, non verum, sed phantasticum corpus habuisse postea dicebant: vincuntur enim isti, dum beatum quoque Petrum super mare ambulasse audiunt, quem utique verum corpus habuisse non dubitant. Et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam, ut veniret ad Jesum. Videns vero ventum validum timuit, et cum coepisset mergi clamavit dicens: Domine, salvum me fac; et continuo Jesus extendens manum apprehendit eum; et ait illi: Modicae fidei, quare dubitasti? Hoc enim facto beatus Petrus ea quae sibi futura erant jam ex tunc significabat. In Christi namque passione, quasi super aquas confidenter ambulabat, cum diceret:« Et si omnes scandalizati fuerint, ego nunquam scandalizabor.» Videns vero ventum validum timuit, quia, cum Dominus a Judaeis teneretur, ipse quoque simul cum aliis discipulis fugit. Mersus est autem quando negavit: deinde vero clamavit dicens: Domine, salvum me fac, quando egressus foras flevit amare: ipsum enim flere, clamare luit. Sed continuo Jesus extendens manum apprehendit eum, quando voce angelica eum consolando, et quodammodo ad se trahendo dictum est mulieribus:« Ite, dicite discipulis ejus et Petro, quia praecedet vos in Galilaeam:» in eo enim 76 quod proprio nomine eum vocavit, quasi manu apprehensum tremebundum et jam perire timentem ad spem gratiae eum elevavit. In his autem Ecclesiae quoque prospera et adversa significari possunt: quae quidem aliquando mergi, aliquando vero exsurgere videtur. Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. Non est autem intelligendum, ut tunc Jesus in naviculam ascendisset; prius enim venit Capharnaum, ibique multa in synagoga locutus est, quae Joannes quidem scribit, Matthaeus vero et Marcus praetermittunt. Dicit enim Joannes, quia voluerunt eum discipuli in naviculam suscipere, sed statim fuit navis ad terram ad quam ibant, id est Capharnaum: unde manifestum est eum tunc in naviculam non ascendisse. Jusserat enim Dominus, ut superius dictum est, ut discipuli sui eum praecederent; qui cum venissent Capharnaum, ibique eum non invenissent, flectentes iterum ad eum revertebantur: et tunc quidem apparuit eis Dominus ambulans super mare. Et expletis omnibus quae modo in hoc Evangelio dicta sunt, postquam ea locutus est, quae Joannes narrat usque ad illum locum in quo dicitur: Haec autem locutus est Jesus in Synagoga docens in Capharnaum, redierunt ad navem; et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. Nondum enim ventus cessaverat, nec mare a suo fervore quieverat, sed sicut in nocte, ita et in die, eisdem adhuc fluctibus agitabatur: ut autem Jesus ascendit in navicuram, mox ventus cessavit: Qui autem in navicula erant, viso tanto miraculo stupentes venerunt et adoraverunt eum dicentes; Vere Filius Dei es: Marcus vero eos redarguit, et oblitos et excaecatos dicit, quod ex hoc stupentes admirarentur, qui praeterita die tam magnum miraculum in quinque panibus Dominum fecisse cognoverant: unde et ait: Non enim intellexerant de panibus. Si enim de panum miraculo recordarentur, jam non erat, ut de maris sedati miraculo mirarentur. Et cum transfretassent, venerunt in terram Genezareth et applicuerunt. Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum. Hoc autem Matthaeus manifestius dicit: videtur enim Marcus dicere, quod discipuli eum non cognoverint, donec de navi egrederentur. Sed non est ita: non enim hoc de discipulis dicitur, sed de hominibus regionis illius, qui statim eum cognoverunt, et undique infirmos suos ei ad sanandum obtulerunt. Et hoc est quod Matthaeus ait: Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes: et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent: et quicunque tetigerant salvi facti sunt. Oremus autem et nos Dominum, ut in naviculam pectoris nostri ascendere dignetur, et superbiae ventositatem et vitiorum insurgentium procellas quiescere faciat. Ascendat etiam in naviculam suam, id est in sanctam Ecclesiam, et se ibi esse manifestat. qui ibi quodammodo non esse videtur, dum tanto eam persecutionum turbine patitur agitari; et imperet ventis et fiat tranquillitas magna. Quod autem ait: Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes, ut eos sanaret; quid aliud significat, nisi quia viri sancti qui Deum cognoscere meruerunt, pro aliorum peccatis orare, et alios Deo commendare et offerre debent? Sed quid est Christi vestimenti fimbriam tangere? Aliud enim est tangere Christum, aliud vestimenta Christi. Thomas enim Christum tangens dicebat:« Dominus meus et Deus meus:» Philippus vero vestimenta tangebat et non Christum, cum diceret:« Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.» Propinquius igitur Thomas Christum tangebat, quam Philippus: unde et illi dicitur:« Quia vidisti me, credidisti;» huic autem:« Non credis quia ego in Patre et Pater in me est? Qui videt me, videt et Patrem.» Ille igitur jam vidisse et credidisse, iste vero nondum bene vidisse, vel credidisse dicitur. Illi igitur tangunt Christum, qui in eum perfecte credentes, catholicae fidei veritatem cognoscunt. Illi vero tangunt vestimenta Christi, qui quamvis intelligere non valeant, credunt tamen quod eis a viris catholicis praedicatur. Tanto itaque unusquisque longius tangit Christum, quanto minus intelligit et cognoscit Christum. Omnes tamen sanantur, qui vel fimbriam vestimenti ejus tangunt, quoniam« omnis qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit.»
3.16
[ CAP. XV.] Tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis Scribae et Pharisaei, dicentes: Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas, cum panem manducant. Seniorum namque traditiones, non prophetarum dicta, sed majorum consuetudines vocantur: quibus docentur et manus et 77 urceos et calices et omnia vasa frequenter lavare, semperque munda et nitida habere. His autem Judaei magis quam legi et prophetis obedientes erant. Habebant autem et alias multas traditiones, et consuetudines, quae etiam legi et prophetis contrariae erant; de quibus Dominus subsequenter eos redarguens ait: Quare et vos transgredimini praeceptum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit: Honora patrem et matrem: et qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur. Vos autem dicitis: Quicunque dixerit patri vel matri: Munus quodcunque est ex me, tibi proderit, et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam, et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. Hoc autem Marcus evangelista aliquanto planius dicere videtur: ait enim: Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri aut matri: Donum quodcunque est ex me, tibi profuerit; et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo aut matri, rescindentes verbum Dei. Quod tale est ac si diceret: Deus parentes honorare praecipit; vos autem male honorem interpretantes, parentes suos filios inhonorare docetis: dicitis enim hoc parentibus ad honorem sufficere, si verbis et ratione a filiis honorentur; quoniam Moyses eos quidem honorare praecipit, sed quomodo honorentur non praecipit. Et hoc agentes, non dimittitis eos quidquam ultra facere parentibus suis, quoniam male a vobis instructi, vanis verbis eos consolantur, ut sic eos honorare videantur. Honor enim in divina Scriptura magis in obsequiis quam in verbis intelligitur; secundum illud:« Honora Dominum de tua substantia;» et Apostolus:« Honora viduas, quae vere viduae sunt.» Unde et homines dicere solent: Ille et ille bene me honoravit, si illum in domum suam suscepit, et libenter ei servivit, et affluenter necessaria ministravit. Tali igitur honore parentes nostros honorare debemus: per haec autem intelligere datur, quod Scribae et Pharisaei suis utilitatibus providentes, a parentum servitio filios retraherent, et ad templi servitia et munera et sacrificia offerenda eos invitarent. Quibus cum illi se id minime facere posse responderent, quoniam pauperes suos parentes de suis facultatibus eos sustentare oporteret, dicebant magis Deo obtemperandum esse quam hominibus. At illi e contra; Cur igitur Deus parentes honorare praecepit? quibus illi: Nemo melius parentes suos honorat, quam ille, qui pro se et pro illis munera Domino offert: qui igitur bene parentes suos cupit honorare, dicat patri et matri suae: Munus quodcunque est ex me, non mihi tantum, sed et tibi proderit. Sicut pro me, ita et pro te munera offero: omnis mea oblatio, non mea tantum, sed et tua est. Hoc autem parentes cum audirent, magis volebant fame torqueri, quam talia munera impedire. Hoc igitur ingenio Scribae et Pharisaei et parentes fame cruciabant, et filios suis facultatibus spoliabant. Et hoc est quod ait: Et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo aut matri, rescindentes verbum Dei. Verbum enim Dei rescindunt, qui illud tam male interpretantur. Mala interpretatio, qua homo decipitur, misericordia tollitur, et avaritia nutritur. Nihil ultra parentibus faciunt: omnia eis offerunt quae parentibus dare debuerant. Peccant equidem illi qui sic suos parentes honorant, sed plus peccant qui sic eos honorare docent. Hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum; isti enim sunt de quibus dicitur:« Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem sunt in cordibus eorum.» Sine causa autem Deum colunt, quia nullam de servitio suo retributionem suscipient; Deus enim non verba sed corda attendit. Redarguit autem eos, quia legis et prophetarum praecepta relinquentes, hominum doctrinas et mandata docebant: ea scilicet quae seniorum traditiones vocabant. Et convocatis ad se turbis dixit eis: Audite et intelligite: non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. Vos, inquit, audite et intelligite, quoniam isti audire quidem volunt, sed intelligere nolunt: exeaecavit enim eos malitia eorum. Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia Pharisaei audito hoc verbo scandalizati sunt? At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur. Omnis igitur plantatio philosophorum, omnis plantatio haereticorum, omnis plantatio Scribarum et Pharisaeorum, quaecunque contra Deum est, contra veritatem est, contra justitiam est, eradicabitur. Quae enim plantatio contra haec non est, etiamsi ab illis fiat, illorum tamen non est. Plantat autem Deus plantationem suam, non solum per bonos, 78 verum etiam per malos: unde etiam eorumdem Scribarum et Pharisaeorum plantationem alibi Dominus commendat dicens:« Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei; quaecunque dixerint vobis, facite.» Non tamen simpliciter quaecunque, sed illa tantum omnia quae Moysi cathedrae doctrinaeque conveniant: talis enim doctrina et plantatio et illorum est, quia per eos fit; et illorum non est, quia eorum traditio non est: omnis enim doctrina si bona est, a quocunque fiat, Dei est. Sinite illos, caeci sunt et duces caecorum: caecus enim si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. Haec enim caecitas non corporis sed cordis est: caecus enim est, qui errorem sequitur, et veritatem non intelligit, quoniam lumen mentis, intellectus est. In foveam autem cadunt qui in infernum descendunt. Respondens autem Petrus, dixit ei: Edissere nobis parabolam istam. At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis? Erant enim apostoli sine intellectu, dum ea in parabolis dicta esse putabant, quae non in parabolis, sed plano sermone Dominus dixerat: unde et illi merito redarguuntur, qui ea quae ad litteram intelligi debent, allegorice exponere conantur. Nonae intelligitis, quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? Manifestum est enim quod cibus in ventre digeritur, ejusque pars ad corpus nutriendum per membra diffunditur: alia vero pars quae corpori necessaria non est, in secessum emittitur. Unde etiam vigilanter dictum est omne et non totum: si enim totum dixisset, non esset verum; non enim totum quod in ventrem vadit, in secessum emittitur. Aliud est enim totum, et aliud omne; si enim dicas: Omnis homo corporeus est, verum dicis; si vero dicas: Totus homo corporeus est, verum non dicis, quoniam anima cum sit pars hominis incorporea est. Sic igitur omne quod in ventrem vadit in secessum emittitur, non totum tamen quod in ventrem vadit in secessum emittitur. Omnia enim quae ad corpus nutriendum in ventrem vadunt, etiamsi minima sint, et digestionem et egestionem suscipiunt: quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. Taceant igitur philosophi, qui mentem et rationem, memoriam et intellectum in cerebro esse confirmant. Qui enim fecit hominem, ipse scit quid in unaquaque hominis parte posuerit: ipse enim scrutatur renes et corda. Sed dicunt: Si haec in corde et non in capite sunt, quare capitis aegritudine amittuntur, et ejusdem bona valetudine recuperantur? Cur insanis et phreneticis ut ad mentem redeant, capiti et non cordi medicamen apponitur? eis enim qui talia patiuntur, pene omnis cura non cordi sed capiti adhibetur. Sciant autem isti, mentem et rationem, memoriam et intellectum principaliter et proprie in corde sedem habere, quae sicut capitis infirmitate aliquando impediuntur, ita et ejusdem sanitate convalescunt. Scimus enim visum in oculo esse, cui si manum opponas, mox visus tollitur, si manum tollas, visus recipitur; sed nunquid idcirco non in oculos, sed in manu visum esse dicis, quia ejus impedimento visus tollitur? Sic igitur ratio, quamvis capitis impedimento tollatur, non in capite tamen, sed in corde esse credatur. Calor enim naturalis, qui pulsuum vehiculo per totum corpus ex corde diffunditur, in infirmo capite, aliqua re nobis incognita, aliquando corrumpitur, cujus corruptione postquam cor tangitur, et mens et ratio in eo obscuratur. Unde fit ut, sanato capite, corruptio tollatur, et mens et ratio revertatur. Sequitur: De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae: haec sunt quae coinquinant hominem. De corde enim exeunt. quia in corde generantur, ibique sedem habent: sive enim hominis adinventione, sive diabolica persuasione ibi fiant, de corde tamen ea exire non dubium est. Haec autem coinquinant hominem; haec hominem a Deo separant, et abominabilem faciunt.« Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem:» Manducare autem non lotis manibus, rusticitas est, non peccatum.
3.17
Et egressus inde Jesus secessit in partes Turi et Sidonis: et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit dicens: Miserere mei, Domine fili David; filia mea male a daemonio vexatur. Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes: Dimitte eam, quia clamat post nos. Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Haec est igitur causa, cur clamantem mulierem 79 Deus non exaudit: haec est causa, cur misericordia non miseretur: haec est causa, cur ille qui in principio erat Verbum, quamvis multa verba mulier multiplicet, non tamen respondit ei verbum. Non sum, inquit, missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Quid est igitur quod Propheta ait:« Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt? Si non es missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel, quid est quod tibi a Patre dicitur:« Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae?» Itemque, si non es missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel, quid est quod in Isaia tibi Pater loquitur dicens:« Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et ad feces Israel convertendas. Ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae?» Hoc enim testimonio magis ad gentes quam ad Israel missus esse videris. Parum enim videtur Patri, et merito quidem parum, ut qui ei aequalis es, pro tam vili pretio ejus servus sis, homo fias, servilem formam suscipias, si tantum tribus Jacob, et feces Israel convertere et vocare venisti. Pater dicit: Ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae; et tu dicis, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel? Contraria haec esse videntur: contraria tamen non sunt. Missus est enim Dominus ad oves quae perierunt domus Israel, ut eas vocaret, eas sanaret, eas praedicaret, et ad fidem eas converteret; et hoc per se. Missus est etiam ad gentes vocandas, sanandas, praedicandas, et ad fidem convertendas; sed hoc per discipulos suos, et non per se. Missus est denique prius praedicare ad Judaeos, deinde Gentiles: unde et eisdem Judaeis Apostolus ait:« Vobis primum oportuerat praedicari verbum Dei: quia repulistis illud, et indignos vos fecistis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes.» Sic igitur et missus, et non missus est Dominus. Audivimus autem quid mulier Chananaea dixerit: audivimus quid discipulis suis pro ea interpellantibus in itinere Christus responderit: nunc autem videamus quid etiam domum veniens egerit. Marcus enim evangelista, qui omnia haec, quae in itinere dicta sunt, praetermittit, caetera quae sequuntur, non in via, sed in domo facta fuisse describit: ait enim: Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. Mulier autem statim, ut audivit de eo, cujus habebat filia spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus: erat enim mulier gentilis Syrophaenissa genere. Quia enim non erat missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel, ideo clamanti mulieri nihil in via respondit. Insuper et domum ingressus, neminem scire voluit, et tamen latere non potuit. Sed quare nominem scire voluit? Quia omnes illi Gentiles erant: Gentilibus autem nondum revelari volebat. Quare ergo latere non potuit? inconveniens enim esse videtur, ut ille qui omnia potest, latere velit, et latere non possit. Non igitur sic est accipiendum, quasi latere voluisset, et latere non potuisset; simplici enim sermone hoc in loco utitur evangelista. Quid est enim, neminem voluit scire, nisi quia praecepit discipulis, ut eum ibi esse nemini dicerent? Neque enim hoc aliter discipuli intelligerent, nisi ipse eis, ne eum manifestarent praeciperet. Sciri igitur voluit, et quia voluit, latere non potuit. Similiter autem de eodem ipso alibi quoque dicitur: quia ipse se finxit longius ire, cum utique ire longius noluisset. Latere igitur nolebat, domum tamen ingressus se latere velle ostendebat; quia nondum tempus advenerat quo gentili populo praedicandus erat. Mulier autem quae post eum in via clamaverat, postquam eum inter discipulos non invenit, interrogans ubi esset, ut audivit de eo, statim domum intravit, et procidit ad pedes ejus. Sed quid dixit? Domine, adjuva me. Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. Misera misericordiam sequitur, repulsa non erubescit, domum ingreditur, importuna clamat, Salvatorem adorat, et jam tandem responsum audire meretur. Probat eam Dominus, an patientiam habeat, an humilitatem teneat, canem eam vocat, canem se illa esse fatetur. Non est, inquit, bonum sumere panem filiorum et mittere canibus. Dicit illa: Etiam, Domine: canis ego sum, de populo gentili, de genere Chananaeo, non sum digna pane filiorum, non sum digna beneficio sanctorum. Sed quia canis sum, porrige mihi micas: Nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Docet nos mulier ista qualiter orare debeamus. Evangelium non legerat, et sicut Evangelium praecipit, orat. Scriptum est 80 enim: Petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis. Tunc respondens Jesus ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Cum improbitate panem petisti, propter improbitatem tuam dabuntur tibi quotquot habes necessarios. Vade, quia sana est filia tua: et sanata est filia ejus ex illa hora. Oremus igitur et nos Dominum ut sanet filias nostras; oremus ut sanet, et a peccatis liberet animas nostras. Illa enim anima vexatur a daemonio, quae peccare non cessat, et in crimine perseverat. Quae si bene conversa fuerit, et de Christi misericordia non desperaverit, dicetur ei a piissimo Domino: Fiat tibi sicut vis, et sanabitur ex illa hora; quia peccator quacunque hora conversus fuerit et ingemuerit, vita vivet et non morietur.
3.18
Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilaeae: et ascendens in montem, sedebat ibi. Et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos, caecos, claudos, debiles, et alios multos, et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos, ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, et caecos videntes; et magnificabant Deum Israel. Merito enim Jesus in montem ascendit, tanta et talia miracula facturus, ut in monte ejus potestatis altitudo, et in miraculis ejus divinitatis virtus appareat.
3.19
Jesus autem convocatis discipulis suis dixit: Misereor turbae, quia jam triduo perseverant mecum, et non habent quod manducent. Tres enim dies, tria saeculi tempora sunt: ante legem scilicet, sub lege, et sub gratia. Tribus igitur diebus turbae cum Domino perseverant, quia totis his tribus temporibus viri sancti, Spiritu Dei pleni, in Christum credunt, Christum exspectant, ejusque panibus et doctrina magno desiderio refici cupiunt: et non habebant quod manducarent, quia panis vivus qui de coelo descendit, nondum eis appositus fuerat; nondum Leo de tribu Juda librum aperuerat, neque septem ejus signacula solverat. Tertio igitur die, id est hoc tertio suae Incarnationis tempore turbas reficit, neque ulterius eas fame perire patitur. Unde et dicit, et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. Omnes enim in via sumus, omnes ad patriam tendimus. De hac via Psalmista ait:« Viam mandatorum tuorum cucurri;» itemque:« Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.» In hac autem via deficiunt jejuni; per hanc viam currere non possunt, qui Christi pane non sunt refecti: praesertim si de longe venerunt; longe est enim a peccatoribus salus: sicut enim haec via brevis et facilis est bonis, ita longa et difficilis est malis. Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? Fortasse immemores erant Christi discipuli, quod Dominus ex quinque panibus quinque millia hominum jam superius satiaverat. Et ait illis Jesus: Quot panes habetis? At illi dixerunt, Septem, et paucos pisciculos. Septem enim panes, septem gratiae sunt Spiritus sancti: pauci vero pisciculi pauci libri Novi Testamenti. Valde enim pauci sunt libri Novi Testamenti ad Veteris Testamenti comparationem: isti tamen pauci si illis septem panibus conjungantur, cunctis hominibus ad animarum refectionem sufficiunt: sine illis enim neque comedi possunt, neque saturitatem vel fortitudinem comedentibus tribuunt. Sunt enim septem illi panes, sapientia et intellectus, consilium et fortitudo, scientia et pietas et timor Domini. Sed quis sine sapientia sapiat? quis sine intelligentia intelligat? quis sine consilio providus? quis sine fortitudine fortis? quis denique sine scientia sciens, sine pietate pius, et sine Dei timore fidelis? Non igitur hi pisces sine illis panibus comedi possunt. Et merito pisces, libri isti dicuntur, quoniam in vivo fonte natant; de quo scriptum est:« Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. Et praecepit turbae, ut discumberent super terram.» Super terram enim discumbunt, quicunque terram et pulverem se esse cognoscunt. Unde et dicitur:« Quid superbis, pulvis et cinis?» Et accipiens Jesus septem panes et pisces, gratias agens, fregit et dedit discipulis suis. Frangit autem Dominus, et panes et pisces, quoniam prout vult, et sancti Spiritus gratias unicuique tribuit, et profunda sanctarum Scripturarum mysteria pandit. Sed quibus dat, nisi discipulis suis? Quibus haec praedicanda largitur, nisi episcopis et sacerdotibus? Isti enim sunt quos« constituit Dominus super familiam suam, ut dent illi cibum in tempore.» Isti caeteros pascunt: isti pane divini eloquii totam Ecclesiae turbam reficiunt. Et comederunt omnes et saturati sunt. Comedamus igitur et nos, ut saturemur: legamus, ut intelligamus; hunc enim cibum qui plus comedit, plus 81 comedere appetit. Hic cibus mentem exhilarat, et stomachum non gravat. Quanto plus comeditur, tanto amplius crescit. Unde et subditur, et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. Plura sunt fragmenta quam panes; quia plures sunt qui nunc fragmenta suscipiunt, quam illi qui tunc illos panes et pisces comederunt. Nonne vides, quanta librorum volumina ex his quatuor Evangeliis multiplicata sunt? Sed quid per septem sportas, nisi septem Ecclesiae significantur, per quas omnes aliae Ecclesiae intelliguntur? Unde et Joannes evangelista septem Ecclesiis scribit. Unde et Isaias ait:« Apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes: Panem nostrum comedemus;» panem nobis modo datum, panem quo repletae et refectae sumus; et quasi dicerent: Nos enim sumus illae septem sportae, quas plenas fragmentis olim in deserto apostoli sustulerunt; quia igitur panem habemus, panem nostrum comedemus. Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres. Quare autem parvuli et mulieres non numerantur, nisi quia in Dei populo computari digni non sunt, qui vel parvulos in stultitia et fatuitate, vel mulieres in mollitie et debilitate imitantur. Unde Apostolus:« Nolite, inquit, parvuli effici sensibus, sed malitia parvuli estote.»
3.20
Et dimissa turba ascendit in naviculam, et venit in fines Magedda. Marcus enim dicit: quia« ascendens navem cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.» Unde vel proxima sibi loca, vel binomium ejusdem loci, vel alterum nomen generale provinciae; et alterum proprium ipsius loci intelligere oportet.[ CAP. XVI.] Et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei tentantes, et rogaverunt eum, ut signum de coelis ostenderet eis. Quid est enim quod isti signum de coelis videre volunt? An fortasse non credunt Salvatorem nostrum in coelis habere potestatem, qui tot et talia signa in terris operatur? hoc enim in terris agere non posset, si in coelis potestatem non habuisset. At ille respondens ait eis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim coelum; et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste coelum. Faciem ergo coeli dijudicare nostis, signa autem temporum non potestis scire? Ac si dicat: In aliis oculos apertos habetis, in me autem caeci estis. Quid est enim signa temporum, nisi signa quae in temporibus fiunt? Videtis vestris temporibus signa fieri, quae nullis aliis temporibus facta sunt, et adhuc tamen signa quaeritis; et videntes non videtis? De hoc autem Lucas sic ait:« Dum videritis nubem orientem ab occasu statim dicitis, Nimbus venit, et ita fiet; et cum austrum flantem, dicitis quia aestus erit, et fit. Hypocritae, faciem coeli et terrae nostis probare;» hoc autem tempus quomodo non probatis? Quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est? Si enim judicarent quod justum est, dicerent utique hunc esse Dei Filium, in cujus tempore fieri cuncta videbant, quae de Christo prophetae praedixerant. Non mirum, si evangelistae idem non dicunt, quia non omnes omnia scribunt. Scribit enim Lucas quod praetermittit Matthaeus; scribit et Matthaeus quod Lucas praetermittit: sic et in aliis. Nemo' tamen dubitet Christum Dominum nostrum omnia divisse, quae vel omnes vel singuli narrant. Sequitur: Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei ni i signum Jonae. De signo namque Jonae satis superius dictum est. Et relictis illis abiit. Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere. Qui dixit illis: Intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum. At illi cogitabant inter se dicentes: quia panes non accepimus. Dixit eis: quid cogitatis inter vos modicae fidei, quia panes non habetis? Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis: Neque septem panes in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis. Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis? cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum. Sic enim redarguisse, docere fuit; unde et subditur: Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum; fermentum enim doctrina vocatur, quia sicut modicum fermentum totam massam corrumpit, ita modicum haereticae doctrinae totam fidem commaculat.
3.21
Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi, et interrogabat discipulos suos dicens: Quem dicunt homines 82 esse filium hominis? Interrogat Dominus discipulos suos, quam opinionem de eo homines habeant, et quem cum esse putent; non quod diversas vulgi sententias ignoret, sed ut eos veritatem instruat, et doceat. At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam; alii autem Eliam; alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis. Jam enim Joannes defunctus erat, qui cum adhuc viveret, omnes aestimabant, ne forte ipse esset Christus. Herodes quoque audiens famam Jesu dixit pueris suis:« Hic est Joannes Baptista, et ipse surrexit a mortuis.» Stultissimus populus qui nunc Joannem, Christum; nunc Christum, Joannem esse putabat. Stultissimus, inquam, qui dum videt prophetas, eos persequitur et vituperat; post mortem vero eos veneratur et monumenta eis aedificat; neque tales ulterius nasci posse arbitrantur, quales illi fuerant, quos ipsi occiderant. Unde videntes Joannem, non Joannem sed Christum vel Eliam vel aliquem alium praecedentium prophetarum eum esse putabant. Similiter autem et Christum videntes, Christum non esse credebant. Sciebant enim eum esse venturum, sed quia eum videbant, credere non poterant. Quid enim, si Eliam vel Jeremiam isti vidissent? non utique eis credidissent; viderunt enim eos patres eorum; eis tamen credere noluerunt. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dicitis? Haec est, inquit, sententia populi: sic de me loquuntur qui me non cognoscunt, non me dicunt esse, quod sum; dicunt me esse quod non sum: prius Joannem Christum esse dicunt: jam neque me, neque Joannem putant esse Christum: Vos autem quem me esse dicitis? Nunquid et vos eamdem opinionem habetis? Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi. Decuerat enim hoc Petrum respondisse; quatenus ipse esset princeps apostolorum. Sed videamus quid responderit Petrus. Dicit enim Christus: Quem dicunt homines esse filium hominis; dicit Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi. Ille de homine interrogat; iste Dei Filium hominis filium esse dicit. Ille igitur qui est Filius Dei vivi, idem ipse est et filius hominis. Unde et beata Virgo Maria Theotocos vocatur, id est Deum et hominem pariens: quod quia Nestorius confiteri noluit, ab Ecclesia expulsus et damnatus est. Respondens autem Jesus dixit ei: Beatus es Simon Barjona quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in caelis. Beatus, inquit, es Simon Barjona: Simon filius columbae; Barjona enim filius columbae interpretatur. Sed quare columbae filius Petrus dicitur? Quae est ista columba? Legimus enim, in specte columbae Spiritum S. super Christum Dominum apparuisse. Hujus igitur columbae filius est, qui tam sanum tamque spiritualem sensum habet. Ut enim Dominus ait: Quod natum est ex carne, caro est; et quod natum est ex spiritu, spiritus est. Unde et subditur; Quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in coelis. Non est haec scientia carnalis, non est haec fides carnis et sanguinis; non parentes tui vel caro tua ista te docuerunt, sed Pater meus qui est in coelis. Sic enim et Apostolus dicit: quia non acquievit carni et sanguini, sed venit Jerosolymam videre Petrum. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Tu dicis, et verum dicis, quia ego sum Christus Filius Dei vivi: et ego dico tibi, quia tu es Petrus, fide fortis, et doctrina stabilis. Nisi enim in hoc nomine fortitudinem et stabilitatem Christus intellexisset, non ea quae sequuntur protinus addidisset, dicens; et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Si Petrum non intelligis, petram respice: petra autem erat Christus. Sic igitur a petra Petrus, sicut a Christo Christianus. Videamus itaque quid sit et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Super hanc petram, quam tu modo in fidei fundamentum posuisti; super hanc fidem, quam tu modo docuisti, dicens: Tu es Christus, Filius Dei vivi; super hanc petram et super hanc fidem aedificabo Ecclesiam meam. Huic enim sententiae Apostolus concordans, ait:« Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus.» Ac si dicat: Non est aliud fundamentum, nisi illa petra quam Petrus posuit in fundamentum, cum diceret: Tu es Christus, Filius Dei vivi: super hanc autem petram aedificatur tota Ecclesia Dei. Et portae inferi non praevalebunt 83 adversus eam.« Qui enim ceciderit super hunc lapidem confringetur; super quem vero ceciderit lapis iste, conteret eum.» Tanto enim impetu, tantaque fortitudine haec petra fertur, ut muros conterat, portas comminuat, et nulla virtus vel fortitudo ei resistere valeat. Sed si vis et aliter intelligere portas inferi, cognosce prius portas coeli. Portae namque coeli apostoli sunt, episcopi et sacerdotes, et alii quorum doctrina et exemplis coeli palatium fidelium animae ingrediuntur. Sunt igitur e contra portae inferi, Judaei, et haeretici, omnesque seductores, et fidei catholicae corruptores: per hos enim infidelium animae in infernum intrant, et in tenebras demerguntur. Et isti quidem contra hanc petram, et adversus Ecclesiam, quae super eam aedificata est, praevalere non poterunt. Et tibi dabo claves regni coelorum. Hoc enim quod principaliter Petro dicitur, caeteris quoque apostolis dictum esse intelligi debet: et non tantum apostolis, verum etiam episcopis et sacerdotibus. Istis enim et claves et potestas a Domino data est, ut non solum Ecclesiam, sed et coelos aliis aperiant. Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis: et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis. Hoc episcopi audiant, de munere gaudeant, de potestate non superbiant. Si enim sic ligaverint ut Petrus, quidquid ligaverint ligatum erit; et quidquid solverint solutum erit. Imitentur igitur illum in discretione et justitia, quem imitari volunt in ligandi atque solvendi potestate. Si enim aliter egerint non erit ratum quod egerint Ideo enim haec soli Petro dicta sunt, quia nemo fidelior, nemo justior, nemo discretior, et nemo melior erat, cui haec verba dici potuissent. Ideo illi soli dicta sunt, ut omnes alii se in illo quasi in speculo videant, sic vivendo, sic agendo, sic ligando, sic solvendo, et a pace et concordia non recedendo. Verumtamen, sicut praelati si injuste ligant, ligandi potestate se ipsos privant, ita et subjecti etiam, si iniuste ligati sint, si tamen se ligatos esse parvipendant, ipsa sua superbia se ipsos arctius ligant. Desiderent igitur solvi etiam illi qui sic ligantur, spondeant satisfactionem, quam si praelatus recipere noluerit, tunc sciant se esse solutos. Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Christus. Vult enim Dominus ut suo tempore omnia dicantur et fiant: nondum enim tempus advenerat, quo discipulorum praeconio manifestandus erat. Exinde coepit Jesus dicere discipulis suis, quia oportet eum ire Jerosolymam; et multa pati a senioribus et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi et tertia die resurgere. Quod enim Dominus discipulis futura praedicit, et se sponte pati ostendit, et eorum fidem confirmat: secundum quod ipse alibi ait:« Et nunc dico vobis prinsquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis.» Et assumens eum Petrus, coepit increpare illum dicens; absit a te, Domine; non erit tibi hoc. Qui conversus dixit Petro: Vade post me, Satanas, scandalum es mihi; quia non sapis ea quae Dei sunt, sed quae hominum. Vade, inquit, post me; sequere et imitare me; ut sicut ego morior pro te, ita et tu moriaris propter me. Noli mihi esse contrarius, noli meae voluntati resistere, noli divinis consiliis obviare. Sic enim oportet fieri, quia sic est ante tempora praedestinatum, et a prophetis praenuntiatum. Hoc est enim quod alibi ait:« O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae: nonne sic oportuit pati Christum et resurgere a mortuis, et ita intrare in gloriam suam( Matth. XXIV, 25).» Sapiebat igitur Petrus quae hominum sunt, quia humanum consilium dabat, sed non saplebat quae Dei sunt, quia haec secreta divini consilii quibus homo redimeretur, ignorabat.
3.22
Tunc Jesus dixit discipulis suis. Si quis vult post me venire, abneget 84 semetipsum. Debet enim unusquisque homo negare seipsum, non quod homo sit, non quod fidelis et Christianus sit: sed si idololatra fuit, si infidelis, si adulter et fornicator, si cupidus et avarus, talem se esse neget, talem se non esse ostendat. Ostendat autem non voce, sed operatione: dicat cum Apostolo:« Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus.» Vivebat enim Apostolus, sed non ipse, vivebat non Saulus, sed Paulus: negaverat igitur se ipsum, multum jam differens a seipso. Sequitur: Et tollat crucem suam et sequatur me. Crucem enim suam tollit, qui carnem suam cum vitiis et concupiscentiis cruciat, et affligit. Sed quia non sufficit crucem tollere, ideo mox subdidit dicens, et sequatur me. Qui enim Deum non sequitur, ei quidem neque crucem tollere, neque carnem affligere prodest. Unde Apostolus:« Si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest.» Et Dominus de his qui omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus, quamvis multum jejunent et carnem crucient et affligant, dicit tamen quia receperunt mercedem suam. Non prodest igitur Judaeo, non prodest hypocritae et haeretico crucem portare. Quare? quia non sequuntur Christum: Christum enim sequitur qui eum imitatur. Vis sequi Christum? Esto humilis, patiens et misericors; esto sine odio et simulatione; sis Deo obediens et proximum diligens. Hac enim via Christus incedit per hanc igitur ambula, si vis eum sequi. Nisi enim per hanc ambulaveris, eum non sequeris, etiamsi sequi videaris. Multi enim diabolum sequuntur, qui Christum sequi videntur. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam. Quis igitur salvabit animam suam, si ille eam perdit, qui eam salvare contendit? Quae est ista anima quam perdere debemus? Ista enim anima, haec vita praesens est: qui igitur alterius vitae oblitus, hanc solam praesentem vitam diligit; et hanc quidem perdet, et aliam non habebit. Qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Beati itaque martyres qui hanc vitam perdiderunt, et animas suas usque ad mortem non dilexerunt, isti enim invenient vitam, non qualemcunque sed aeternam vitam. Quid enim prodest homini si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Quid enim prodest Romanorum principibus mundum ad tempus possedisse, et pro animarum salute nihil egisse, cum illorum cadavera in pulverem revertantur, et animae in inferno torqueantur? Si enim diceretur tibi: Sis toto hoc mense dives et potens, facias quidquid velis, utere carnis voluptatibus sicut placet, ea tamen conditione, ut tibi oculi eruantur, omne solatium tollatur, et toto tempore vitae tuae in fame et siti, in omni cruciatu et omni miseria vivas: nunquid illud tale bonum hoc tenore susciperes? Et quidem tota haec vita praesens, nec mensis est, nec unius diei, vel horae spatium, ad illius aeternae infelicitatis comparationem: cui miseriae neque finis est, neque poena similis invenitur. Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Nulla enim commutatio est, nullum pretium est, quo salvari anima possit, nisi fides et poenitentia: si enim sine his de hac vita exierit, jam nullo pretio ulterius redimi potest. Unde Psalmista ait:« Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum gloriantur. Frater non redimet, redimet homo: non dabit Deo placationem suam, et pretium redemptionis animae suae.» Ideoque laborabit in aeternum, et vivet in tormentis usque in finem. Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus ejus. Venit enim prius humilis, ut judicaretur filius hominis; veniet autem iterum sublimis et excelsus in gloria et honore et majestate paterna, ut judicet mundum, et reddat unicuique secundum opera sua. Deus enim manifestus veniet, Deus noster, et non silebit. Et quasi aliquis diceret: Utinam illam gloriam aliquando videamus, subdidit dicens: Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant filium hominis venientem in regno suo. Si enim de illo regno et de illa gloria hoc intelligamus, in qua modo cum angelis suis se judicaturum venire promisit, stare non potest: nemo enim ibi erat, ubi Dominus ista dicebat, qui mortem jam non gustaverit; ipse tamen ad judicium nondum venit. Qualiter autem haec intelligi debeant sequentia manifestant.
3.23
[ CAP. XVII.] Et post dies sex assumpsit Jesus Petrum et Jacobum et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum, et transfiguratus est ante eos. Isti igitur sunt de quibus modo 85 dixerat:« Qui non gustabunt mortem, donec videant filium hominis venientem in regno suo;» id est apparentem in virtute et gloria regni sui. Transfiguratus enim Dominus, talis tunc in monte tribus istis suis discipulis apparuit, qualis post hanc vitam in regno suo cunctis suis fidelibus apparebit. Sed quare Salvator noster in illam suae claritatis speciem transfigurare se voluit, nisi ut illius gloriae quam praedicabat nos redderet certiores? Unde et tres suos discipulos, qui Ecclesiae columnae alibi vocantur, adesse voluit, qui hujus tantae visionis testes existerent. Sufficiunt enim isti tres ad hoc testificandum, quia sicut scriptum est,« In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.» Quis enim non credat quod Petrus, Jacobus, et Joannes testantur? Recte autem in excelso monte ista fiebant, quae postmodum in coelis fieri debebant. Fiunt vero post dies sex, quia ut Apostolus ait: hujus vitae labore finito qui in sex diebus agitur, relinquitur« sabbatismus, et requies populo Dei.» Multum igitur desiderare debemus, ut hi sex dies transeant, quatenus regem nostrum in suo decore suaeque majestatis gloria videamus.« Scimus enim, ait Joannes, quia cum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est.» Et resplenduit facies ejus sicut sol, vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. Nihil evangelista sole splendidius, nihil nive candidius invenire poterat, cui Christi faciem et vestimenta assimilaret. Nos tamen sole splendidiorem eum esse non dubitamus: non enim creatura Creatori ad plenum similis potest esse. Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes. Sed quare Moyses et Elias? In Moyse namque legem, in Elia prophetas videmus: vident igitur apostoli Moysen et Eliam cum Christo loquentes, vident legem et prophetas ei testimonium dantes. Unde et Habacuc propheta:« In medio duorum animalium cognosceris.» Usque hodie namque in medio duorum animalium, in medio Moysis et Eliae, id est in lege et prophetis Christus cognoscitur et videtur. Lege libros Moysis, lege prophetarum libros, ibi Christum invenies, ibi eum cognosces, et videbis: ibi enim transfiguratur, ibi suis fidelibus ejus majestatis gloria revelatur. Loquebantur autem isti duo viri, ut Lucas ait, simul eum Jesu de morte ejus, quam in proximo passurus erat in Jerusalem: et fortasse laeti, quia videbant suae redemptionis totiusque humani generis diem appropinquare. Respondens autem Petrus dixit ad Jesum: Domine, bonum est nos hic esse; si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum. Cognovit igitur Petrus et Moysen et Eliam, quos nunquam amplius viderat, quamvis ut alii evangelistae dicunt, quid diceret, ignoraret. Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite. In nube enim Deus apparuit, quia in sua majestate ab hominibus videri non potest; sicut ipse ait:« Non me videbit homo et vivet.» Possumus autem per hanc nubem divinam Scripturam significare, quae aqua sapientiae plena, intelligenti bus lucida, non intelligentibus obscura apparet. In hac autem nube omnipotens Deus audiri quidem potest, videri autem et intelligi sicuti est, omnino non potest. Ubique enim eum loquentem audimus, nusquam autem, nisi per speculum et in aenigmate, eum videmus: ipse enim in prophetis, ipse in apostolis loquitur. Unde ipse Dominus ait:« Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis.» Nubem igitur videre possumus, ipsum autem qui in nube loquitur, videre non possumus. Nam et modo in hac nube sacri Evangelii eum loquentem audimus, eum tamen non videmus: cujus enim nisi illius vox est hoc quod istae litterae sonant: Hic est filius meus dilectus in quo mihi bene complacui? Bene enim in Filio suo sibi complacuit, qui in hominis creatione sibi displicuit. Unde ipse ait:« Poenitet me fecisse hominem.» Hunc autem audire, huic et credere et obedire nos admonet. Cui enim nisi sapientiae, justitiae, et veritati credere debemus? Ipse enim est Dei virtus, et Dei sapientia: ipse est via, veritas, et vita. Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. Quid enim, si speciem ejus vidissent, qui ejus vocem ferre non potuerunt? Et accessit Jesus, et tetigit eos, dixitque eis: Surgite, nolite timere. Beati illi quos tangit Jesus: beati illi quos salus tangit et vita. Illi enim surgunt, illi sine timore et securi fiunt. Rogemus igitur eum, ut et nos tangat, et a somno stuporis et 86 insipientiae excitet, atque ad se videndum oculos nobis aperiat. Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum. Sufficit enim videre Jesum: sufficit videre illam lucem, quam qui sequitur non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. Et descendentibus illis de monte praecepit Jesus dicens: Nemini dixeritis visionem, donec filius hominis a mortuis resurgat. Conveniens enim erat, ut haec tanta ejus gloria tunc primum praedicaretur, quando carnis mortalitate exutus, novae resurrectionis gloria et decore indueretur.
3.24
Et interrogaverunt eum discipuli dicentes: Quid ergo scribae dicunt quod Eliam oportet primum venire? Audientes enim discipuli de resurrectione filii hominis, ultimam et generalem resurrectionem intellexerunt; quam quidem propter haec verba, jam proximam esse arbitrabantur: sed ad haec scribarum dicta repugnabant, qui nisi prius veniret Elias, eam fieri non posse praedicabant. At ille respondens ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia. Verum est, inquit, quod scribae dicunt, quia prius venturus est Elias, quam illa, de qua vos intelligitis, resurrectio fiat: et ipse cum venerit, restituet omnia; quoniam ad ejus praedicationem, Judaeorum populus usque ad illud tempus in sua infidelitate persistens, ad Ecclesiam convertetur et fidei restituetur. Tunc enim et plenitudo gentium intrabit et Israel salvus fiet. Dico autem vobis, quia Elias jam venit et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eumquaecunque voluerunt: sic et filius hominis passurus est ab eis. Venturus, inquit, est Elias, et jam venit: et ille quidem qui jam venit, meam resurrectionem praecessit: ille vero qui venturus est, generalem omnium resurrectionem praecedet. His autem verbis tunc intellexerunt discipuli quia de Joanne Baptista dixisset eis; dictus est enim. Joannes Elias, quia praeivit ante Dominum in spiritu et virtute Eliae.
3.25
Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus ante eum provolutus dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est et male patitur. Tales enim lunatici dicuntur, quia secundum lunae innovationem magis vexantur. Nam saepe in ignem cadit et crebro in aquam; et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum. Respondens Jesus ait: O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum, usquequo patiar vos? Taedet jam Dominum cum incredula Judaeorum gente habitare. Unde et alibi ait: Relinquetur vobis domus vestra deserta. Afferte huc illam ad me. Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.. Quaeret autem fortasse aliquis quid ista significent, quoniam Christi miracula sine aliqua significatione raro inveniuntur. Potest igitur homo iste Judaeorum populus intelligi, cujus filius spiritus est, qui et anima vocatur: secundum hoc, quod de ipso Domino dicitur, quia inclinato capite tradidit spiritum, id est animam. Rogat igitur homo iste pro filio suo, rogat populus iste pro spiritu et anima sua. Quare? Quia lunaticus est: Stultus enim, ait quidam, ut luna mutatur. Nisi enim Judaei lunatici essent, nequaquam eis Dominus dixisset:« Vos ex patre diabolo estis.» Vexati itaque a diabolo saepe in ignem invidiae et furoris, et saepe in aquam pravae doctrinae et erroris mergebantur. Haec autem generatio, qui vult intelligere, quam incredula semper et perversa fuerit, legat Moysi et prophetarum libros: et quoniam populum istum neque sacerdos neque levita sanare potuerunt, ideo hic dicitur, et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum. Oportebat igitur ut eum sanaret Samaritanus. Interrogavit autem Dominus patrem pueri, ut Marcus ait, quantum temporis esset, ex quo illi hoc accidisset, et respondit,« ab infantia:» per quod populus iste semper a primaeva aetate incredulus et infidelis fuisse intelligitur. Unde Moyses eidem populo ait:« Adhuc vivente me et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum, quanto magis cum mortuus fuero?.» Tunc accesserunt discipul ad Jesum, et dixerunt ei: Quare nos non potuimus ejicere illum? Dicit illis: Propter incredulitatem vestram. Nondum enim apostoli perfectam fidem habebant; ideoque alibi dicunt:« Domine, 87 auge nobis fidem;» temque:« Neque enim fratres ejus credebant in eum:« Unde et Stulti et tardi corde ad credendum:» a Domino vocantur Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. Dixit enim superius de grano sinapis,« quia minimum est omnibus seminibus, cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres coeli veniant et habitent in ramis ejus.» Hoc autem granum non solum in arbore crescit, sed semen quoque plusquam centesimum et millesimum reddit. Qui igitur habuerit talem fidem, quae ita crescat et multiplicet, semperque fortis et indeficiens perseveret, nihil ei impossibile erit. Unde Apostolus:« Sancti, inquit, per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissionem: obturaverunt ora leonum, exstinxerunt impetum ignis, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello.» Si autem velis cognoscere quid fides possit, lege et caetera quae in eadem Epistola continentur. Sed quid est quod ait: Dicetis monti huic, Transi hinc, et transibit? Quid est monti huic, nisi illi miquo, quem apostoli de supradicto homine nec ejicere nec movere potuerunt? Quamvis enim propter superbiae altitudinem mons diabolus dici possit, hoc tamen in loco propter ponderis gravitatem qua hunc miserum hominem opprimebat, et a talibus tantisque viris moveri non poterat, satis congrue mons vocatur. Hoc autem genus non ejicitur, nisi per orationem et jejunium. Quamvis, inquit, hic mons et hoc genus daemonum per fidem moveatur et ejiciatur, ad hoc tamen agendum et orationes et jejunia necessaria sunt. Est igitur hoc magnum et singulare praesidium cunctis fidelibus, ut in magnis tentationibus ad orationem et jejunia confugiant; siquidem illa malignorum spirituum genera his vincuntur et ejiciuntur; quae alio modo nec ab ipsis Christi discipulis moveri possunt. Hoc itaque valde notemus, hoc valde memoriae commendemus, hujusque clausulae semper in omnibus tentationibus memores simus. Hoc autem maxime illi audiant, qui in ignem et aquam a diabolo praecipitantur, id est qui spiritu fornicationis, concupiscentiae flamma et voluptate vexantur: luxuria enim et ignis et aqua est; ignis quidem quia accendit: unde per Osee dicitur.« Omnes adulterantes, quasi clibanus succensi sunt a coquente.» Aqua vero, quia totum hominem effeminat et in mollitiem reolvit.
3.26
Conversantibus autem in Galilaea, dixit, illis Jesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum, et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer. Hoc autem ut alii evangelistae dicunt, discipuli non intelligebant, et quid significaret interrogare timebant: inde ergo contristati sunt vehementer, per quod datur intelligi, quia prius quidem non intellexerunt, sed postea intelligentes vehementer contristati sunt. Et cum venissent Capharnaum accesserant qui didrachma accipiebant ud Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma? Ait, etiam; et cum intrasset domum, praevenit eum Jesus dicens: Quid tibi videtur Simon, Reges terrae a quibus accipiunt tributum et censum, a filiis suis, an ab alienis? Et ille dixit, ab alienis. Dixit illi Jesus: Ergo liberi sunt filii. Si, inquit, reges terrae non a filiis suis, sed ab alienis tributa accipiunt; manifestum est quod regum filii ab omni solutione tributi liberi sunt. Quod si filii regum tributa non solvunt, quanto magis ego tributa solvere non debeo, qui illius regis filius sum qui est Rex regum et Dominus dominantium? Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit, tolle, et aperto ore ejus, invenies staterem; illum sumens da eis pro me et te. Ecce enim Salvator noster qui tributa solvere non debebat, tamen ne candalum fieret, tributa persolvit.« Vae igitur illi per quem scandalum venit;» si tamen sine peccato scandalum evitare potest. Non enim peccat qui sua tribuit: peccat autem qui aliena rapuit.« Cui igitur tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem.» Apostoli verba sunt. Melius est enim viris catholicis et ecclesiasticis indebita dare, quam iniquorum contra Ecclesiam arma concitare, et impios et tyrannos scandalizare. Considerandum est autem quia Salvator noster, et secundum aliud, tributa ab aliis suscipit; et secundum aliud, ipse aliis tributa persolvit. Regis enim filius tributa recipit, hominis autem filius tributa persolvit. Cui enim nisi regis 88 filio pisces maris tributa persolvunt? Unus piscis vocatus est: statim cum tributo affuit. Si omnes vocarentur, simili modo omnes accurrerent, omnesque sua tributa persolverent: et quidem multo plures sunt pisces quam homines. Vide igitur si voluisset, quanta a tributariis suis tributa Dominus suscepisset.
3.27
[ CAP. XVIII.] In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum dicentes: Quis putas major est in regno coelorum? Accesserunt utique discipuli ad Jesum, non loquendo sed cogitando. Audiebat enim Dominus eorum cogitationes non minus quam locutiones; quoniam simili modo in ejus auribus utraeque sonabant: unde et cogitationibus saepe respondet. Hoc autem ideo praemisi, quia alii evangelistae discipulos ad Jesum non accessisse, sed cogitasse, et inter se in via tractasse dicunt: quis eorum major esse videretur: Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum, et dixit: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum. Merito parvulum Dominus vocat, ut ejus exemplo instruantur qui majores videri volunt. Videtis, inquit, hunc parvulum? nisi ab hac stulta sublimitate, quae vestros animos perturbat, ad hujus patientiam et humilitatem conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, sine invidia, sine odio, sine superbia, sine ambitione; non solum majores in regno coelorum non eritis, verum etiam illuc non intrabitis. Ideo enim diabolus inde ejectus est, quia major ibi esse voluit.« Deponit enim Dominus potentes de sede et exaltat humiles.» Quicunque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno coelorum. Quicunque, inquit, ex vobis plus se humiliaverit, plus exaltabitur et major fiet: et si ad hujus parvuli similitudinem omnes vos humiliaveritis, omnes ibi inter omnes majores eritis. Non igitur ambitio, sed humilitas majores facit; ille major qui humilior. Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit. Talem videlicet non aetate, sed conversione, ut quod isti attulit aetas, hoc illi afferat sanctitas et humilitas. Sit igitur humilis et patiens, sit absque odio et invidia, sit sine dolo et simulatione, sit sine superbia et ambitione: sine his enim parvuli sunt, sine his et apostoli fuerunt: qualescunque enim prius fuerint, magistri tamen monita non surdis auribus suscipientes, tales postea facti sunt, quales eos fieri monuit. De his igitur parvulis Dominus dicit: Qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit. Quid est in nomine meo nisi propter nomen meum, quia Christianus est, quia meus discipulus est, quia meo nomine insignitus est? Qui autem hunc in Christi nomine suscipit, non solum suscipit istum, verum etiam Christum habitantem in isto. Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt; expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. Multis enim modis scandalizantur homines, multisque modis dicuntur scandala. Quocunque enim modo aliquem offendas, et ad iram et indignationem commoveas, scandalum est: tale autem scandalum non est ad mortem. In fide vero scandalizare aliquem, qualiter Judaei et haeretici saepe Ecclesiam scandalizant, ad mortem est. De hoc autem Dominus ait:« Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me.» Melius est igitur homini, ut moriatur, et non qualicunque morte, sed illa quae magis tremenda esse videtur, videlicet ut cum magno lapide in profundum maris demergatur, quam simplicem aliquem et pusillum in Christum credentem scandalizet, et a fide catholica deviare faciat. Melius est enim occidi quam occidere; qui enim occiditur non ideo beatitudine privatur. Legimus enim quosdam sanctorum martyrum, lapidibus collo ligatis, in profundum maris fuisse demersos: non ideo tamen eos credimus beatitudine esse privatos, qua privantur illi, qui aliquem scandalizant. Melius est igitur homini ut in corpore occidatur, quam ut in fide aliquem scandalizet. Vae mundo a scandalis. Vae illis qui scandala concitant, et qui scandalizantibus credunt: Vae haereticis et schismaticis, et his qui illorum sequuntur errores. Necesse est enim ut veniant scandala. Unde Apostolus ait:« Oportet haereses esse, ut hi qui probati sunt, manifesti fiant.» Quod igitur haereticis et schismaticis fuit vae, hoc viris catholicis necessarium et utile fuit. Per hoc enim Ecclesiae fides magis claruit; et illi multo amplius nocuissent, si semper occulti latuissent. Necesse igitur fuit bonis, ut venirent scandala. Verumtamen vae homini illi per quem scandalum venit. Quamvis enim multa bona ex hoc malo subsecuta sint, vae tamen illi per quem scandalum venit. Non enim ideo mala faciebat malus, ut bona venirent; quae si fecisset, non tamen pro se, sed contra 89 se fecisset; sicut et ille de quibus Apostolus ait:« Faciamus mala, ut veniant bona, quorum damnatio justa est.» Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te. Bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus, vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum Quid enim per manum et pedem intelligamus, nisi amicos et propinquos nostros, quos velut propria membra diligimus, qui etiam quasi manus et pedes nobis necessarii sunt? Isti autem si nos in fide scandalizant, et eorum iniqua conversatione animas nostras perire sentimus, abscidamus eos a nobis et a nostro consortio separemus. Nihil enim est quod contra animam diligere debeamus: non patrem, non matrem, non fratrem, neque uxorem, vel filios. Melius est enim nobis ut sine his ad vitam intremus, quam ut simul cum eis ad poenas et mortem ducamur aeternam. Id ipsum autem et per oculum significatur: sic enim dicere solemus de his, qui nobis aliquem valde amicum et necessarium auferunt: Oculum mihi eruit, pedem mihi abscidit, manum mihi abstulit: non tamen ipsa re, sed quadam rei similitudine. Videte ne contemnatis unum ex his pusillis. De illis pusillis dicit, qui a superba altitudine se humiliantes, patientia et humilitate, pusilli et parvuli sponte sua fiunt. Tales autem contemnendi non sunt: de quibus adhuc subditur: Dico autem vobis quia angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est. De angelis enim Apostolus ait, quia sunt administratorii spiritus, in ministerium missi, propter eos qui haereditatem capiunt salutis: venit enim Filius hominis salvare quod perierat. Valde igitur timendum est ne quis eos scandalizet, et in errorem inducat, pro quibus Dei Filius in mundum veniens, et carnem suscipiens, semetipsum humiliavit factus obediens usque ad mortem.
3.28
Quid vobis videtur: si fuerint alicui centum oves, et erraverit una ex eis, nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadet quaerere eam quae erravit? Et si contigerit ut inveniat: amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam supra nonaginta novem quae non erraverunt. Sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in coelis est, ut pereat unus de pusillis istis. Quis est enim iste qui habet centum oves, nisi idem ipse qui loquitur, Jesus Christus Dominus noster? Centum enim oves, tota angelorum et hominum multitudo intelligitur. Ovis enim centesima, homo est, qui non solum decima, verum etiam decima decimae a Moyse saepe vocatur. Hic autem tunc erravit, quando praeceptum Dei transgrediens, pomum vetitum comedit. Pro hac itaque una, nonaginta novem, id est totam illam angelorum multitudinem, in aliis coelorum montibus Dominus dereliquit, et hanc unam quae erraverat, quaerere venit: quae postquam inventa est et Christi sanguine redempta, tanta pro ipsa in coelis exsultatio fuit, quanta pro caeteris omnibus prius non fuerat. Hoc autem non ideo factum est, ut plus caeteris ista diligatur, sed quia nulla alia de periculo mortis ad vitam rediit, in qua sui amoris gaudium caeterae ostendere potuissent. Quamvis autem ad angelorum numerum, fidelium numerus augeri credatur, homo tamen quasi una ovis inter centum erat, quando unus tantum cum uxore et non plures erant: haec enim una erravit, pro hac de coelis Christus descendit.
3.29
Si autem peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. Haec autem apostolis eorumque successoribus, episcopis videlicet, et sacerdotibus Dominum specialiter dixisse, ex eo maxime intelligi potest, quod mox ipse in sequentibus ait. Amen dico vobis, quaecunque ligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo, et quaecunque solveritis super terram erunt 90 soluta et in coelo. Unde et bene dicitur: si peccaverit in te frater tuus: peccat autem in pastorem qui oves affligit: peccat in episcopum qui populo sibi commisso injuriam facit. Ad hos enim pertinet corripere; ad hos pertinet excommunicare, et de Ecclesia pellere, hoc autem quo ordine faciamus, ipse Dominus nos docuit dicens: Vade, et corripe eum inter te et ipsum solum. Si enim hoc faciamus, non est unde frater noster merito scandalizari debeat, praesertim cum bona suadentes, veritatem ei dicamus. Qui si nos audierit, nostra humili allocutione Domino reconciliabitur: si autem non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in medio duorum vel trium testium stet omne verbum. Paucos adhuc Dominus adhibere jubet, ne ille qui corrigitur multorum redargutione scandalizatus deterior fiat. Sufficiunt tamen isti ad testimonium, si vel de injusta conventione, vel se non ita ut dicitur, eis respondisse, contra episcopum vel sacerdotem aliquando agere voluerit. Quod si non audierit eos, dic Ecclesiae; quatenus vel omnium objurgatione erubescat, qui paucorum humili allocutione satisfacere noluit. Unde et Apostolus ait:« Sufficit illi qui ejusmodi est, objurgatio quae sit a pluribus. Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus:» ut excommunicatus, et ab Ecclesia separatus: nullus Ecclesiae unus ei communicet, qui Ecclesiae credere noluit, ejusque consiliis obedire contempsit; et caeteri hoc audientes timeant, atque unius exemplo corrigantur multi. Amen dico vobis, quaecunque ligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo, et quaecunque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo. Hoc episcopi audiant; et hunc ligandi et solvendi ordinem teneant; prius singulariter aut per se aut per alium peccantes conveniant, deinde cum paucis, postmodum vero cum tota Ecclesia, quam si audire contempserint, jam tunc eos ligare non dubitent. Qui enim sic ligantur, et in coelo et in terra ligati sunt: Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re, quodcunque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in coelis est: ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Qualiter enim intelligere debeamus hoc quod ait de omni re, determinatur, dum dicitur in nomine meo. Non enim malam petitionem facere possunt, qui in ejus nomine congregantur, et in quorum medio ipse est; id est in quorum corde ipse praesidet, quia ideo ibi est ut corda regat, consilia dirigat, petitiones disponat, eosque sibi invicem in bono consentire faciat. Videtur autem huic loco illud convenire, quod alibi dicitur:« Quidquid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.» Illi enim sibi in bono consentiunt, illi in nomine Jesu congregantur et petunt, qui ea postulant quae ad salutem pertinent. Quid enim nisi salus, Salvatoris nomine quaeritur? Jesus enim Salvator interpretatur: qui igitur salutem non petit, quamvis vocet Jesum, non tamen petit in nomine Jesu, quia non hoc petit quod interpretatur Jesus. Dicatur ergo: si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re, quodcunque cum fide et sine haesitatione petierint in nomine meo, fiet eis. Unde hoc? Quia ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Quod si duo vel tres in bono consentientes, et in Christi nomine petentes sic exaudiuntur, quanto magis plures, quanto magis totam Ecclesiam Deus exaudit? Sed dicis: Quid si in nomine Jesu pro damnatorum salute petant? Nunquid exaudiuntur? Nam pro Judaeis et schismaticis et haereticis quotidie Ecclesia orat et non exauditur. Oravit et Dominus pro Judaeis, dicens:« Pater, ignosce illis, non enim sciunt quid faciunt.» Sic igitur et pro multorum salute orant sancti, et non exaudiuntur. Determinandum est igitur et istud, ut sic dicatur: Si duo ex vobis in bono consenserint super terram, de omni re, quodcunque petierint in nomine meo; si tamen tale sit quod Dei ordini et dispositioni conveniat, fiet eis a Patre meo, qui in coelis est: aliter enim non exaudiuntur, quamvis sibi consentiant, quamvis petant in nomine Jesu. Quoties igitur oramus, et non exaudimur, ideo fit quia aut in nomine Jesu non petimus, aut quia contra ejus ordinem, et dispositionem petimus: ipse enim scit quos elegerit, ipse scit quid nobis opus sit, priusquam petamus. Tunc accedens Petrus ad eum dixit: Domine, quoties peccaverit in me frater 91 meus, et dimittam ei; usque septies? Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies. Quod tale est ac si diceret: Quoties peccaverit, toties dimitte, si septies, septies; si decies, decies; si centies, centies; si millies, millies: ut non ille plus in te peccare, quam tu illi dimittere possis: aliter enim non dimittetur tibi. Unde superius dixit:« Nisi dimiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra,» Putabat autem beatus Petrus sibi sufficere si septies dimitteret, quoniam Scribae et Pharisaei legem et prophetas exponentes, et non intelligentes, multum in suis sermonibus hunc numerum commendabant, quem satisfactioni et emendationi sufficere posse putabant: unde septem diebus azyma comedunt; unde et leprosus quando mundatur; et vir qui fluxum seminis patitur, septem diebus separatur: separatur autem septem diebus et mulier menstruata: similiter quando pariebat, septem diebus immunda erat. Naaman quoque ex praecepto Elisaei septies mergitur in Jordanem, et sacerdos offerens sacrificium, tingens digitum in sanguine, septies illum contra Dominum spargit. Psalmista quoque sic ait:« Septies in die laudem dixi tibi.» Propter haec igitur et alia multa quae de hoc numero secundum litteram Judaei intelligebant, dixit beatus Petrus usque septies: legis vero et prophetarum magister altius omnia intelligens, addidit super haec, usque septuagies septies. Verumtamen si bene intelligatur septies, nihil minus est septies quam septuagies septies. De hoc autem in Levitico sufficienter diximus.
3.30
Ideo assimilatum est regnum coelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis. Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus qui debebat ei decem millia talenta. Iste enim rex ipse est qui loquitur Deus et homo Jesus Christus Dominus noster: qui quotidie cum servis suis rationem ponit, quoniam per episcopos et sacerdotes hominum peccata dijudicat, dum unusquisque ad poenitentiam veniens, quantum debeat, et in quibus peccaverit, Domino confitetur. Ille autem unus qui decem millia talenta debebat, quis alius intelligitur, nisi omnes illi, qui plus caeteris in omnibus peccant? Sed quare cum hoc prius rationem Dominus ponere voluit, nisi ut hujus exemplo caeteri intelligerent quid in suis rationibus responderent, et quantam spem habere potuissent? Si enim ei qui plus caeteris debebat, quoniam se humiliavit, omne debitum Dominus dimisit, quanto magis aliis qui non tantum peccaverunt, si digne poenituerint, omnia peccata dimittet? Ideo enim decem millia talenta posuit, quia hoc debito nullum aliud debitum majus est: omnes enim numeri in hoc numero continentur, quoniam ex denis numeris multiplicatur: cujus unaquaeque pars tam perfecta est, ut replicari quidem possit, crescere vero non possit. Cum enim usque ad decem numeramus, ni iterum ab uno incipiamus, nihil habemus quid dicamus: similiter autem fit cum venimus ad centum; et similiter cum venimus ad mille; atque similiter cum venimus ad decem millia; decies enim decem fiunt centum, et decies centum fiunt mille; et decies mille fiunt decem millia. Hoc igitur debito majus debitum non est. Sed videamus quod sequitur. Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum Dominus ejus venundari et uxorem ejus et filios, et omnia quae habebat, et reddi. Peccator enim ad poenitentiam veniens, non prius habet unde debitum solvat, donec ex toto humiliatus, sacerdotum consilio se per omnia obedire promittat. Ideoque ei a sacerdotibus dicitur: Nisi debitum solveris, et poenitentiam egeris, tu et uxor tua, filii tui et cuncta quae possides, in aeternum peribitis: per quod datur intelligi quod ipse totus carneus simul cum anima sua, cunctisque sensibus corporis sui, incendiis tradetur aeternis: qui enim cum his omnibus cruciatur, in nulla parte sui requiem habet. Si autem his auditis contremiscat, et se satisfacere et obedire ex corde promittat, fiet ei quod sequitur. Procidens autem servus ille rogabat eum dicens, Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum: et debitum dimisit illi. Ecce dimissum est tibi debitum; vide ut in bono perseveres: dimitte tu quoque debitoribus tuis, sicut et tibi dimissum est debitum tuum: quod si facere nolueris, audi et exspecta quod sequitur: Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens: Redde quod debes. Valde parvum 92 debitum est centum denariorum ad comparationem decem millium talentorum; stultissimus igitur est, qui centum denarios non vult dimittere, ea conditione, ut ei decem millia talenta dimittantur. Et procidens conservus ejus rogabat eum dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem, donec redderet debitum. Fortasse iste non audivit; aut si audivit non intellexit; aut si intellexit parvipendendo neglexit quod Dominus alibi ait:« Eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis.» Videntes autem conservi ejus quae fiebant, contristati sunt valde, et venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta fuerant. Isti enim conservi, et angeli et homines intelliguntur. Omnes enim sunt conservi qui unius sunt domini servi: et isti quidem iniquorum oppressionem et miserorum afflictionem domino narrant, quia pro his assidue ad Deum clamant. Tunc vocavit illum dominus suus et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me: nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoad usque redderet universum debitum. Tortores isti, maligni spiritus sunt, quibus miser homo ad puniendum traditur, neque de eorum potestate eripitur, donec universum debitum reddat. Nunquam igitur de illorum potestate eripitur, quoniam hoc debitum semper redditur, nunquam tamen integrum solvitur. Hanc autem totam similitudinem ad quid attulerit, ipse Dominus protinus exponit dicens: Sic et Pater meus coelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. Nota quod ait de cordibus vestris: non enim sufficit labiis dimittere, nisi et cerda conveniant.[ CAP. XIX.] Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilaea, et venit in fines Judaeae trans Jordanem: et secutae sunt eum turbae multae; et curavit eos ibi.

Intertext edge

Open linked passage

Note