Bruno Astensis1047–1123
Commentaria in Matthaeum
Matt 4.1
Choose a text
More by Bruno Astensis
—
10811 Coinma6
4.1
PARS QUARTA
4.1
Et accesserunt ad eum Pharisaei tentantes eum et dicentes, si licet homini dimittere uxorem suam quacunque ex causa. Quod enim ait; quacunque ex causa, tale est ac si diceret, pro aliqua causa, non ut sonare videtur pro omni causa. Qui respondens ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit: Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro: quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. Deus est qui loquitur, et virum cum uxore unam carnem esse dicit, qui quamvis personaliter duo sint, tamen de una carne ambo, sic se diligere et charitatis vinculo jungere, et nunquam a se separare delient; ac si non duo, sed una ex toto caro fuissent. Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandaxit, dare libellum repudii, et dimittere? Si, inquiunt, una caro sunt, si inseparabiles sunt, tantoque dilectionis vinculo jungi debent, cur Moyses dimittere mandavit? Ait illis: quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic. Quomodo sic? Ut homo dimitteret uxorem suam pro qualibet causa. Moyses autem dicit, ut qui propter aliquam foeditatem dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii. Sed aliter hic, et aliter ibi loquitur Moyses, imo Dominus per Moysen. Haec enim uxor quae propter aliquam foeditatem dimittitur, unaquaelibet haeresis intelligitur: quam quidem non verbis simplicibus, sed scripto et juramento, firmaque stipulatione dimittere convenit, quatenus ille qui eam dimittit, ad eam ulterius non revertatur. Hoc igitur quod spiritualiter intelligi debet, juxta litteram Moyses intelligere et observare Judaeos 93 permisit; sed propter duritiam cordis eorum: ne videlicet uxores suas interficerent, vel nimium affligerent, cum eas propter aliquam foeditatem odio haberent. De his autem in Deuteronomio sufficienter diximus. Dico autem vobis, quia quicunque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, maechatur. Et hoc quidem in hoc eodem libro superius exposuimus. Dicunt ei discipuli ejus: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere: id est si tali vinculo juncti sunt, et hanc fidem sibi mutuo custodire oportet, non expedit vel nubere, vel uxorem ducere. Similiter enim et Apostolus ait:« Solutus es ab uxore? noli quaerere uxorem:» itemque:« Dico autem non nuptis, et viduis, bonum est illis, si sic permaneant, sicut et ego: quod si non se continent, nubant; melius est enim nubere quam uri.» Dixitque Dominus: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. Hoc, inquit, verbum quod dicitis, scilicet quia non expedit nubere; hoc praeceptum castitatis et continentiae non omnes capiunt, non omnes custodiunt vel recipiunt: sed illi tantum quibus divinitus datum est. Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt. Illi videlicet qui frigidae naturae existentes, facillime carnis ferunt titillationem. Et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus: per quos non solum contritos testibus intelligimus, verum etiam eos, quos praepositorum suorum diligentissima cura, etiam nolentes, caelibes facit. Et sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum. Illi enim caeteris meliores, non ferro sed carnis maceratione fiunt. Qui potest capere capiat. Qui potest continentiam custodire, custodiat: qui vero non potest, cui vult nubat, tantum in Domino. Haec autem licentia non datur illis qui castitatem voverunt, vel qui majoris religionis ordinem susceperunt.
4.2
Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret et oraret; id est ut eos tangeret et benediceret: discipuli autem increpabant eos. Adhuc enim discipuli carnales erant, et eos qui carnaliter sapiunt, significabant. Multi enim sunt in Ecclesia, qui se in eo placere Deo putant, quod parvulos et simplices ab ejus regimine removere conantur, volentes potentes et astutos eligere, quorum fortitudine et prudentia temporaliter Ecclesia crescat: non attendentes quia« sapientia ejus mundi stultitia est apud Deum.» Sed videamus quod sequitur: Jesus autem ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum coelorum. Tales, inquit, eligite, tales prohibere nolite, tales in Ecclesia constituite, et talibus manus imponite. Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. Multis enim modis manus impositio dicitur: hic autem consecrationem significat: de qua Apostolus ait:« Nemini cito manum imposueris.»
4.3
Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? unus est bonus, Deus. Quid est igitur quod dicitur: Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Si enim Deus omnia fecit, et cuncta quae fecit non solum bona sunt, sed et valde bona, quomodo unus et solus Deus, bonus? Ipse enim solus naturaliter est bonus, quia se ipso et non ab alio est bonus: caetera vero non a se ipsis, sed ab eo sunt, a quo bona in principio creata sunt. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. Dicit ille: Quae? Jesus autem dixit: Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices; honora patrem et matrem, et diliges proximum tuum sicut teipsum. Dicit illi adolescens: Omnia haec custodivi a juventute mea: quid adhuc mihi deest? Si enim, ut Apostolus ait, plenitudo legis est dilectio, aut iste non bene intellexit diliges proximum tuum sicut teipsum, aut si intellexit, non bene respondit. Quid enim ei deesse potest qui totam legem custodit? Putabat enim iste, sicut videtur, proximum suum se bene diligere, quia cum non occidebat, quia bona sua ei non auferebat, aliasque injurias ei non faciebat. Ideoque qualiter hoc intelligere debeat, Dominus subinferens ait: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veniens sequere me. Haec est vera mensura perfectionis: ille implet legem, qui ista custodit. Nec in 94 Dei dilectione peccat qui Christum sequitur; nec in dilectione proximi, qui indigentibus omnia largitur. Non desperet tamen cui ad hanc perfectionem venire non datur: multi enim salvantur qui neque omnia relinquunt, neque omnia pauperibus tribuunt: ad culmen tamen perfectionis non perveniunt. Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones; ecce qualiter erat adolescens ostenditur: bonus erat quia aliis non nocebat, sed non erat bonus quia aliis non subveniebat; nec sua largiri, nec aliena rapere noverat: loquebatur cum Deo, qui veras divitias ei ostendebat, magis tamen in terrena possessione quam in coelestis thesauri promissione spem habebat. De talibus enim Apostolus ait:« Praecipe divitibus hujus saeculi non sperare in incerto divitiarum.» Aliud est enim divitem esse; aliud in divitiis spem habere: qui enim in divitiis spem suam ponunt, valde difficile salvari possunt. Unde et Dominus subinferens ait: Amen dico vobis quia dives difficile intrabit in regnum coelorum. Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum. Prius difficile, deinde impossibile dixit: impossibile est enim ut divites in divitiis spem habentes intrent in regnum coelorum: de illis enim hoc intelligitur. Sic enim Marcus evangelista Dominum dixisse narrat:« Filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire!» Sed quid per camelum cujus unicum et singulare officium est onera portare, nisi eos intelligamus qui peccatorum pondere praegravantur? Quibus se Psalmista connumerans ait:« Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, sicut onus grave gravatae sunt super me.» De divitibus autem quid dicit?« Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem sibi, sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua.» Facilius igitur est camelum, id est aliquem valde peccatorem transire per foramen acus, id est per arctam et angustam viam quae ducit ad vitam, quam hujusmodi divitem intrare in regnum coelorum; quoniam ille facilius a peccatis, quam iste a divitiarum spe separari potest. Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse? Hoc enim discipuli non dixissent, si de quo divite Dominus loquebatur, intellexissent. Aspiciens autem Jesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt. Quod enim ait apud homines, hoc est secundum intellectum humanum; quod vero ait apud Deum, hoc est secundum spiritualem intellectum et divinum; non est enim impossibile Deo, qualemcunque divitem ad suae voluntatis viam convertere, quamvis valde difficile sit ut pauper esse velit, qui semper dives fuerat. Si igitur ad litteram intelligatur, impossibile est: si vero spiritualiter, sicut modo exposuimus, impossibile non est. Impossibile est enim quantum ad litteram, ut per foramen acus transeat camelus; quantum vero ad spiritualem intelligentiam, non est impossibile.
4.4
Tunc respondens Petrus dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? Ille, inquit, dives, de quo superius locutus es, neque omnia dimittere, neque te sequi voluit, cui etiam quid responderis audivimus; de nobis autem quid dicis, qui omnia reliquimus et te secuti sumus? Omnia enim Petrus reliquerat, quia non solum ea reliquerat quae habebat, sed ea quoque quae habere poterat, ut ulterius in hoc mundo nihil proprium possideret, nihilque possidere desideraret. Unde ipse nos quoque admonet dicens:« Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt:» Et majus quidem est habendi voluntatem, quam ipsum habere derelinquere. Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Duo Petrus proposuerat, sed alterum Christus assumpsit: non enim dixit,« Vos qui reliquistis omnia.» Sed quid dixit? Vos qui secuti estis me: Omnia enim derelinquit qui perfecte sequitur Jesum. Sufficiens ergo fuit alterum dicere, quia utraque in uno continebantur. Vos, inquit, qui secuti estis me, qui mecum per eamdem viam inceditis, qui ad coelestia festinatis, qui terrena cuncta despicitis, qui justitiam et veritatem, pacem et misericordiam diligitis, vos sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Sedebunt utique apostoli super sedes duodecim: sedebunt et alii super sedes suas, qui eorum exemplo 95 vixerunt, et Christum Dominum sunt secuti. Plures enim sunt- ibi sedes quam duodecim, pluresque judices ibi erunt: non solum enim episcopi et sacerdotes ibi judicabunt, verum etiam, ut superius dicitur, regina Austri, et Ninivitae resurgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam. Sed quae sunt istae sedes, super quas isti judices sedent? Istae enim sedes, singulae Ecclesiae sunt: unde et episcopi Ecclesias quibus praesunt, sedes suas vocare consueverunt. Sedebit igitur unusquisque in sede sua, quoniam unusquisque in populo quem rexit et praedicavit major et sublimior apparebit. Sedebit autem et Dominus in sede majestatis suae, quoniam excelsus super omnes gentes Dominus, cunctis et angelis et hominibus praesidebit. Judicabit igitur Dominus, judicabunt et apostoli, judicabunt insuper episcopi et sacerdotes: omnes praeterea ibi judicabunt quorum exemplo caeteri damnabuntur. Et omnis qui reliquerit domum vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Alii autem evangelistae dicunt:« centuplum accipiet in hac vita; post hanc vitam, vitam aeternam.» Quibus et Marcus addit« cum persecutionibus;» centuplum enim cum persecutionibus in hac vita suscipiunt sancti, quia quicunque Deum diligunt ejusque voluntatem faciunt, sanctorum fratres et sorores, patres et matres, amici et propinqui fiunt. Sic enim de se ipso Dominus ait: Quicunque fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse mihi frater et soror et mater est. Fratres autem et sorores, patres et matres, uxores et filii, isti dicuntur, non natura sed officio et affectione: quos enim multum diligimus, his nominibus vocare solemus.
4.5
Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. Hanc enim propositionem ad quid attulerit, sequentia manifestabunt: ad hanc enim spectat tota subsequens similitudo: unde et in conclusione dicitur: Sic erunt novissimi primi et primi novissimi. Quod quidem si de mundi aetatibus intelligatur, non video qualiter primi sint novissimi, vel novissimi primi. Primi enim fuerunt patriarchae et prophetae, et caeteri prioris Testamenti, ad vitam praedestinati: novissimi autem nos sumus; de quibus Joannes ait:« Filioli, novissima hora est:» Et Apostolus:« Nos sumus, in quos fines saeculorum devenerunt.» Et isti quidem sicut tempore primi fuerunt, ita et primi denarium susceperunt. Hos enim statim post passionem suam Christus Dominus a poenis eripiens, in gloriam introduxit. Apostolus quoque ait:« Quia nos qui vivimus, qui residui sumus, non praeveniemus eos qui dormierunt: quoniam ipse Dominus in jussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de coelo, et mortui qui in Christo sunt resurgent primi. Deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino.» Quomodo igitur sunt novissimi primi? Nunc autem ipsam parabolam audiamus.[ CAP. XX.] Simile est regnum coelorum homini patrifamilias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Hoc autem tale est, ac si diceret: Sic fit in regno coelorum, sicut factum est in vinea patrisfamilias, in quam ipse, primo mane exiens, operarios conduxit. Regnum coelorum, Ecclesia est; paterfamilias, Christus Dominus noster: ejus namque familia, et angeli et homines sunt: magna quidem est familia, quia magnus est et paterfamilias. Venit autem iste paterfamilias ut conduceret operarios in vineam suam. Vinea enim Domini Sabaoth, domus Israel est: vinea, Dei Ecclesia est: extra quam qui laborat, mercedem non recipit: in qua qui laborat, denarium suscipit. Ille enim denarius, remuneratio est aeternae beatitudinis: ideo unus denarius omnibus datur: unus primis, et unus novissimis. Et alii quidem primo mane laborare incipiunt: alii vero circa horam tertiam: alii autem circa sextam, et nonam horam: alii quoque circa horam undecimam. Hoc est enim quod ait: Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos, et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis: illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam, et nonam horam, et fecit similiter. Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes in foro otiosos, et dixit illis: Quid hic statis tota die otiosi? Dicunt illi: Quia nemo nos conduxit. Dixit illis: Ite et vos in vineam meam. Primo namque mane in vinea Dei laborare incipiunt, qui a primaeva aetate, id est a pueritia in Ecclesia Dei Domino serviunt: illi 96 autem circa horam tertiam laborare veniunt, qui in adolescentia servire incipiunt: veniunt autem et illi circa sextam et nonam horam, qui vel in juventute, vel in senectute, ad poenitentiam convertuntur. Undecima vero hora illa est, quae in qualibet aetate fini appropinquat et morti proxima est. Hanc enim horam non solum juvenes et senes, verum etiam pueri habent. In hac igitur hora laborare incipit et ille qui in decrepita aetate, et ille qui in gravi infirmitate ex toto corde ad Dominum convertitur. Nullus ergo locus desperationi, nullus locus restat excusationi; siquidem in omni aetate et in omni hora peccator suscipitur:« Peccator enim quacunque hora conversus fuerit, et ingemuerit, vita vivet et non morietur.» Convertatur igitur vel undecima hora, convertatur vel in ultimo vitae termino, qui prius in bono otiosus, et in malo sedulus fuit. Nam et ipse si voluerit, et si conversus fuerit, etsi vel ad horam laborare coeperit, simul cum aliis mercedem denariumque recipiet. Unde et subditur: Cum sero autem factum esset, dixit Dominus vineae procuratori suo. Voca operarios, et redde illis mercedem, incipiens a novissimis usque ad primos. Sero enim unicuique fit, quando ultimum diem cum vita finit: Dei vero procuratores, angeli sunt, qui sanctorum animas Deo repraesentant, et in requiem inducunt; de quibus Apostolus:« Omnes enim sunt administratores Spiritus, in ministerium missi, propter eos qui haereditatem capiunt salutis.» Fit autem plerumque, ut illi qui posterius veniunt, primi denarium et mercedem recipiant; quoniam saepe contingit, ut primi de hac vita exeant, qui posterius laborare et Deo servire incipiunt. Primus enim denarium recipit, qui primus de hac vita exiit. Multi enim sanctorum eadem die qua crediderunt, de hoc mundo per martyrium exierunt: isti igitur una et ultima hora in Dei vinea laborantes, prius susceperunt denarium, quam illi qui a primaeva aetate Domino servientes, et post eos de hoc saeculo exeuntes, sicut prius laborare coeperunt, ita post eos denarium acceperunt. Fit igitur aliquando, etsi non semper, in Ecclesia Dei, quod in vinea patrisfamilias factum fuisse narratur: ut videlicet primi sint novissimi, et novissimi primi. Hoc autem quia non semper fit, ideo in principio hujus similitudinis Dominus ait: Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. Si enim semper hoc fieret, non multos, sed omnes dixisset: sic igitur multi novissimi et in mercede suscipienda honorantur, et in pretio non minorantur. Unde et caeteri murmurantes dicunt: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus? Quos quidem digne satis Dominus redarguit, dum uni eorum respondit dicens: Amice, non facio tibi injuriam; nonne ex denario convenisti mecum? Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare, sicut et tibi. An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Haec autem non ideo dicuntur, ut de proventu aliorum sanctos murmurare, vel nequam et invidos oculos habere intelligere debeamus; sed potius, ut murmurationis et invidiae malum, quantum sit intelligamus, et caveamus. Magnum enim vitium est quod tantopere a Domino redarguitur. Sancti quidem et boni sunt quicunque hunc denarium accipiunt: hunc autem accipiunt et primi et novissimi. Et primi igitur et novissimi boni sunt. Quomodo ergo murmurare possunt? Quomodo nequam et invidos oculos habent? Tales igitur isti non sunt, et ne tales fiant, illorum exemplo admonentur. Bonum est enim in hac vinea laborare, sed malum est murmurare. Laboremus igitur, nec murmuremus: illorum reprehensio sit nostra correctio. Alterum nos invitat ad bonum, alterum dissuadet a malo. Illorum enim labor et remuneratio nos invitat; illorum vero murmurationis reprehensio nos a murmuratione compescit. In utroque igitur consulit nobis Dominus, dum nos in altero laborare admonet, in altero vero murmurare dissuadet. Quod autem sequitur, multi enim sunt vocati, pauci vero electi, valde paucos esse ostendit eos qui salvantur, ad comparationem eorum qui per singulas horas vocantur. Suscipiunt igitur denarium et primi et novissimi; sed neque omnes primi, neque omnes novissimi; quoniam multi vocantur, et ad vineae laborem invitantur, qui neque inter primos, neque inter novissimos connumerantur.
4.6
Et ascendens Jesus Jerosolymam assumpsit duodecim discipulos suos secreto, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte: et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum: et tertia die resurget. His autem paucis verbis totam suae passionis seriem Dominus prophetavit, ut eum sua sponte ad passionem venisse, intelligamus. 97 Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. Mulier ista religiosa et Christo familiaris erat, ideo et magna petit, et confidenter ad Dominum accedit. Valde enim de Christo praesumebat, dum hoc pro filiis orat, quod ipsi filii per se petere timebant. Sed quid dicit? Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. Cum ambitione loquitur mater, et carnali affectu ambitiosis filiis primas in coelo cathedras postulat; unde et merito eis a Domino dicitur. Nescitis quid petatis. Neque ita petere, neque ita dare convenit primas sedes.« Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus.» Obscure eis loquitur Dominus, et fortasse nondum intelligebant, de quo calice eis loqueretur. Dicebat enim de calice passionis, de quo et Petro apostolo alibi ait:« Calicem quem dedit mihi Pater, non vis ut bibam illum?» Et Psalmista:« Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.» Et ait eis: Calicem quidem meum bibetis. Biberunt enim Jacobus et Joannes calicem Christi; non quod ambo martyrio vitam finierint, sed quod multas persecutiones, angustias, et tribulationes ambo sustinuerint. Et Jacobum quidem occidit Herodes: sic enim scriptum est:« Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio( Act. XII, 2).» Joannes vero non occisus, sed in ferventis olei dolio missus, et in Pathmos insula in exsilio relegatus, magnae afflictionis et amaritudinis calicem, bibit. Sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. Ac si dicat: Quod vos modo petitis, jam datum est; non est meum dare modo; non ad me pertinet ordinare et disponere modo quis ad dexteram meam vel ad sinistram sedere debeat in regno meo. Haec dispositio non est hominis, non est hujus temporis; ab aeterno factum est, quod modo fieri postulatis; simul cum Patre ante tempora disposui, neque iterum disponere habeo, quam sedem sibi unusquisque suscipiat. Quibus igitur paratum est sedere ad dexteram meam, vel ad sinistram, sive vobis, sive aliis, illorum erit; mutari non potest quod paratum et dispositum est. Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus. Adhuc enim et isti carnales erant, neque minus ambitiosi quam illi; ideoque indignabantur, et quod sibi unusquisque affectabat, hoc dari aliis invidebat. Jesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum? Et qui majores sunt, potestatem exercent in eos. Non ita erit inter vos. Sed quicunque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister: et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. Non ita, inquit, erit inter vos, sicut est inter mundi hujus potestates, ut ille caeteris dominetur qui major caeteris videtur: sed potius omnibus erit inferior, qui voluerit esse sublimior: et qui plus se humiliaverit, major a Deo coustituetur. Hoc autem ad exemplum sui ostendit dicens: Sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis. Sicut, inquit, Filius hominis se humiliavit, sic se humiliet qui major esse voluerit.« Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem:» et quasi servus et minister, suorum discipulorum pedes lavare non est dedignatus.
4.7
Et egredientibus illis ab Jericho, securta est cum turba multa. Et ecce duo caeci sedentes secus viam, audierunt quia Jesus transiret et clamaverunt dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. Invenitur enim quibusdam in locis beatus Matthaeus evangelista non tantum narrationi quantum significationi operam dare: unde et duos caecos fuisse dicit, quos alii evangelistae unum fuisse narrant. Marcus quoque dicit hunc caecum, Timaei filium fuisse. Similiter autem et in finibus Gerasenorum duos homines a legione daemonum, Christum Dominum nostrum liberasse, et eos in porcos misisse dicit, cum alii unum tantum et non duos scribant. Scribit etiam Jesum venientem Jerusalem super 98 asinam et pullum sedisse, cum alii pullum solummodo ad eum adductum fuisse dicant. Unde manifestum est eum non tantum attendere ad rem ipsam, quantum ad rei significatum. Iste enim caecus, et unus est in se, et duo sunt in significatione: in significatione quidem, quia duos populos, id est Judaeos et Gentiles significat. Hos enim illuminavit Dominus quando appropinquavit Jericho, id est quando nostrae carnis mutabilitatem suscepit; Jericho namque interpretatur luna, quae in tantum mutabilis est, ut nunquam in eodem statu permaneat. Quod enim ait, egredientibus illis ab Jericho, tale est ac si diceret, transeuntibus illis per fines Jericho: unde et Lucas ait:« Factum est autem dum appropinquaret Jericho.» Sedent autem illi secus viam, qui jam et credere et currere parati sunt; quae sit autem ista via, et quis iste cursus, intelligis; hinc autem longe sunt qui Christi adventum et transitum non sentiunt. Et illi quidem altius clamant, qui attentius orant: clamor iste, non oris sed cordis est. Sed quid clamant? Domine, miserere nostri, fili David: ut et nos tuas misericordias in aeternum cantemus simul cum David. Turba autem increpabat eos ut tacerent: at illi magis clamabant dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. Si enim caeci tacuissent, et turbae increpanti credidissent, adhuc illuminati non fuissent. Mala turba, quae a tali clamore hominem exturbat: haec enim turba, vitiorum et malignorum spirituum exercitus intelligitur, qui nos ad Deum clamantes, et misericordiam postulantes, semper impedire conantur. Imitemur igitur istos caecos: non enim sunt isti de illis, quos qui sequitur, in foveam cadit. Non vincamur a turba, clamemus, instemus, oremus, ut et nos a Domino illuminemur. Dicamus cum Psalmista:« Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte; ne quando dicat inimicus meus: Pravalui adversus eum.» Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis? Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri. Ecce quantum oratio potest; ecce quantum valet clamor mentis, turbam vincit, Christum sistit, clamore tenetur, qui fortitudine teneri non posset. Stat Jesus, vocat et exspectat eos, interrogat quid velint, nihil nisi lumen requirunt. Cum lumine loquuntur, lumen quaerunt, ut lumen videant. Nihil melius quaerere poterant« Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.» Misertus autem Jesus tetigit oculos eorum; et confestim viderunt, et secuti sunt eum. Caeci quidem erant, sed tacti lumine, lumen recipiunt, vident, sequuntur Jesum: qui enim sequitur eum, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae; nemo vero eum sequitur, nisi ab eo tactus et illuminatus.
4.8
[ CAP. XXI.]. Et cum appropinquassent Hierosolymis et venissent Bethphage, ad montem Oliveti, tunc Jesus misit duos discipulos suos, dicens eis: Ite in castellum quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea; solvite, et adducite mihi. Duos discipulos suos ante se Dominus mittit, per quos duo testamenta intelligimus. Hos enim discipulos ipse docuit: haec duo testamenta ipse edidit: omnisque sapientiae et scientiae plenitudine ea replevit. Sapientes sunt isti discipuli, et a sapientissimo magistro instructi, sine quorum doctrina nemo sapiens invenitur. Hos ante se Dominus mandat: isti pullum et asinam solvunt, eosque solutos ad eum ducunt. Sed quid per asinam, nisi Synagoga? quid per pullum, nisi gentilis populus figuratur? Illa enim a prophetis domita, et legis pondere onerata erat; hic autem lascivus erat et indomitus, supra quem nullus unquam hominum sederat. Uterque autem ligatus erat, uterque solutione indigebat. Non poterant solvi ab uno, solvuntur autem a duobus: nemo enim nisi utriusque Testamenti manibus solvitur; nemo nisi utriusque Testamenti fide et doctrina a peccatorum vinculis liberatur. Sequitur: Et si quis vobis aliquid dixerit: Dicite quia Dominus his opus habet, et confestim dimittet eos. Dominus, inquit, his opus habet. Et non qualiscunque dominus, sed horum quoque, et omnium Dominus. 99 Unde et sine adjectione dicitur Dominus: in eo enim quod Dominus dicitur et non additur cujus, omnium Dominus esse ostenditur. Quis igitur tenere audeat, quos omnium Dominus solvere jubet. Hoc autem factum est ut adimpleretur quod scriptum est per prophetam dicentem: Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam et pullum filium subjugalis. Exposuit evangelista cur Dominus omnia haec facere voluerit, ne forte inconveniens et indecens hoc alicui esse videretur, ut, in illo tam parvo itineris spatio, quasi fatigatus super asinum Dominus sederet. Alii enim evangelistae non super asinam et pullum, sed super pullum solum, Christum Dominum sedisse narrant. Matthaeus autem suo more, non rem ipsam, sed significationem sequens, simul cum propheta eum super utrumque sedisse dicit: corporaliter enim super pullum, spiritualiter autem super utrumque Dominus sedit. Qui enim intelligit quid uterque significet, intelligit etiam quomodo in utroque Dominus sedeat: anima enim justi sedes est sapientiae. Euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Jesus, et adduxerunt asinam et pullum; et imposuerunt super eos vestimenta sua; et eum desuper sedere fecerunt. Si enim, ut superius dictum est, duo isti discipuli duo testamenta intelliguntur, quae erunt eorum vestimenta, nisi singulae sententiae quibus ornantur et vestiuntur? Si igitur Christum portare et ejus asinus esse velis, necesse est ut his sententiis vestiaris, et hac doctrina et fide orneris: his enim vestibus induitur anima, his ornatur et decoratur: nuda enim et paupercula est, quae his induta et ornata non est. Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via. Testamenta quidem duo sunt. Testamentorum vero libri plures sunt: plurima igitur turba, id est omnis patriarcharum et prophetarum multitudo vestimenta sua in via straverunt; viam Domino paraverunt, et fidem suam alios docuerunt. Alii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via. Isti enim alii, apostoli sunt et doctores, isti de singulis prophetarum libris, quasi de quibusdam arboribus, ramos caedunt, sententias exponunt, et viam parant et sternunt, per quam Christi animalia incedere debeant. Et bene isti ramos de arboribus caedere dicuntur, quia non suam sed aliorum fidem et doctrinam exponunt et praedicant. Turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David, benedictus qui venit in nomine Domini: Hosanna in altissimis. Turbae enim praecedentes et sequentes, utriusque Testamenti populi sunt: ambae igitur clamant, quia uterque populus Christum praedicat, et benedicit. Quid enim aliud significat Hosanna filio David, nisi gloria, laus et honor filio David, sive etiam, salus sit nobis a filio David? Quamvis enim haec vox certam significationem non habeat, laudem tamen potius significare videtur, quae in ore totius populi ad Christi laudem et gloriam personabat.
4.9
Et cum intrasset Jerusalem, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic? Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilaeae. In proximo enim bella acturus, et de hostibus triumphaturus, cum triumpho et gloria ad impiam civitatem, et ad locum certaminis Dominus venit. Certus enim de victoria ante bellum, quod fieri non solet, triumphum suscepit. Ingressus igitur civitatem cum hac tanta gloria, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic? Omnes ei obviam ruunt, omnes eum videre desiderant, et ipsa facie cognoscere cupiunt, quem jam in miraculorum fama cognoverant: suscitaverat enim Dominus Lazarum illis diebus, ad cujus miraculi magnitudinem omnes stupebant. Et intravit Jesus in templum Dei, et ejecit omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit. Audite haec, Simoniaci; audite, nefandi negotiatores: aut cessate a negotiis, aut exite de templo. Non enim unum vel duos, sed indifferenter omnes et vendentes et ementes Dominus templi ejecit de templo. Ipse et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit. Vos nummularii estis, vos columbas venditis, vos sine nummo et pretio nihil agitis. Columbas enim vendunt, qui vel ecclesias vel Sancti Spiritus gratias pretio largiuntur: horum autem cathedras Dominus evertit, ut per hoc eos non esse episcopos intelligamus. Et dicit eis: 100 Scriptum est: Domus mea, domus orationis vocabitur; vos autem fecistis eam speluncam latronum. Latrones enim vos estis:« Qui enim non intrat per ostium in ovile ovium, fur est et latro.» Ostium enim Christus est, qui, quoniam per eum non intrastis, vestras cathedras evertit: per hoc enim ostium illi intrant, qui secundum canonum instituta constituuntur. Exite igitur de domo orationis, quae, quoniam vos in ea habitatis, facta est spelunca latronum. Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos. Qui igitur caecus est et veritatem non intelligit; qui claudus est et recto itinere non incedit, festinet ad templum! ibi inveniet Jesum, ibi illuminabitur et sanabitur. Videntes autem principes sacerdotum et Scribae mirabilia quae fecit, et pueros clamantes in templo et dicentes: Hosanna filio David, indignati sunt, et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique; nunquam legistis, quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? Quod enim principes sacerdotum et Scribae indignantur, invidia est; quod vero pueri Deum laudant, prophetiae adimpletio est. Sic enim prophetaverat ipse David, quo ex ore infantium et lactentium praedicandus et laudandus Dominus esset. Et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam, ibique mansit. Manet enim Dominus usque nunc in Bethania, quae domus obedientiae interpretatur; quia relicta Synagoga, in Ecclesia habitat, quae ejus est obediens voluntati. Mane autem revertens in civitatem esuriit, et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam, et nihil invenit in ea, nisi folia tantum, et ait illi: Nunquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Dominus enim qui nunquam sine ratione aliquid agit, quando sine ratione aliquid agere videtur, alicujus magnae rei significatio est. Cui enim rationabile videatur, ut eo tempore in arbore fructum quaerat, quo sine fructu arbores sunt? Nunquid enim fructuum tempus ignorat, fructuum et arborum temporumque Creator? Esurit igitur Dominus non ficus, sed fidem: non fructus arboris quaerit, sed fructum operis. Haec enim ficus Synagoga est: quae secus viam plantata, nullum transeuntibus solatium parat. Venit Dominus ad eam, et nihil nisi folia invenit in ea. Folia enim verba sunt, folia litterae sunt; haec habet Synagoga; bene enim loquitur, sed non agit quod loquitur. Omnia autem haec de illa parte Synagogae intelligi debent, quae in sua infidelitate perdurat, et loquacitatis foliis obumbrata spiritualis intelligentiae fructum non reddit: huic enim maledixit Dominus. Pro alia vero Synagogae parte oravit, dicens:« Pater, ignosce illis, non enim sciunt quid faciunt.» Isti igitur qui maledicuntur, et qui in aeternum fructum non reddunt, Scribae et Pharisaei sunt, qui in Salvatoris nostri morte nimia invidia exarserunt. Et arefacta est continuo ficulnea; et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit! Altera vero die, ut Marcus ait, cum mane inde transirent, dixit Petrus ad Jesum: Rabbi, ecce ficus cui maledixisti, aruit. Quotidie Dominus infructuosis arboribus et iniquis hominibus maledicit, et quotidie arefiunt et igni traduntur quibus maledicit. Maledicit autem et per se et per servos suos. Unde et subditur: Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle et jacta te in mare, fiet. Hanc enim fidem Christi discipuli postea habuerunt, quia caecos illuminantes, leprosos mundantes, mortuos suscitantes, et alia miracula facientes, verum esse quod Dominus promiserat, ipso experimento didicerunt. Et omnia quaecunque petieritis in oratione, credentes accipietis. Hoc autem qualiter intelligi debeat, superius exposuimus: ibi videlicet ubi dicitur: Quia si duo ex vobis consenserint sibi super terram, de omni re quodcunque petierint, fiet illis a Patre meo qui in coelis est. Et cum venisset 101 in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes: In qua potestate haec facis? Et quis dedit tibi hanc potestatem? Stulti principes sacerdotum! vident mortuos resurgere, et dicunt Christo: In qua potestate haec facis? In qua enim potestate resurgunt mortui? Quis praeter Deum hanc potestatem aliquando alicui dedit? Haec est enim illa insania, qua alibi blasphemantes dicunt:« In Beelzebub, principe daemoniorum, ejicit daemonia;» quorum vesaniam intelligens, respondit Jesus, et dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem, quem si dixeritis mihi, et ego dicam vobis in qua potestate haec facio. Baptismum Joannis unde erat? e coelo, an ex hominibus? id est creditis, baptismum Joannis an ex praecepto Dei, an ex hominis adinventione factum esse? Si enim huic interrogationi secundum veritatem responderent, ipsimet suam quaestionem exposuissent: qui enim credit Joanni, credit utique et Christo, quoniam Joannes Christo testimonium perhibuit. Hoc autem illi intelligentes, cogitabant inter se dicentes: Si dixerimus e coelo, dicet nobis, quare ergo non creditis illi? Joannes enim Christum praedicaverat, et eum Dei filium esse nuntiaverat. Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Joannem sicut prophetam. Et respondentes Jesu dixerunt: Nescimus. Veritatem dicere nolunt, mentiri timent, mentiuntur tamen dicentes, Nescimus. Ait illi et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio.
4.10
Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea. Ille autem respondens ait: Nolo; postea poenitentia motus, abiit. Accedens autem ad alterum dixit similiter. At ille respondens ait: Eo, domine, et non ivit. Quis ex duobus fecit voluntatem patris. Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei. Venit enim ad vos Joannes in via justitiae, et non credidistis ei; publicani et meretrices crediderunt ei; vos autem videntes, nec poenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei. Duo enim filii duae partes populi sunt: altera quidem Scribae et Pharisaei, et caeteri qui se justos esse fingebant; altera vero publicani et meretrices: unde et alibi dicitur, quia« duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus Pharisaeus et alter publicanus:» haec enim et illa parabola idem siguificare videntur. Accessit autem Dominus ad primum, id est ad publicanos et peccatores, qui quoniam plures sunt, primi dicuntur. Sed quomodo accessit? per nuntios suos, per Joannem Baptistam: ipse enim in deserto hos duos filios admonebat dicens: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum. Huic autem a principio publicani et peccatores credere noluerunt, sed postea poenitentia ducti, undique confluentes baptizabantur ab eo in Jordane flumine, confitentes peccata sua: at vero principes sacerdotum et seniores populi, et caeteri tales qui semper se Deo servire et obedire fingebant et promittebant, videntes eum, neque poenitentiam egerunt, neque ei credere voluerunt. Unde etiam quibusdam eorum ad baptismum venientibus quasi admirans, ait:« Progenies viperarum, quis docuit vos fugere a ventura ira? Facite ergo fructum dignum poenitentiae:» Sic igitur publicani et meretrices praecedunt eos in regnum Dei.
4.11.1
Alium autem parabolam audite. Homo erat paterfamilias qui plantavit vineam, et sepe circumdedit ei; et fodit in ea torcular, et aedificavit turrem in medio ejus; et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. In figura, hujus hominis patrisfamilias Deum Patrem significat, qui vineam Sorec ex Aegypto transtulit, et in montibus Israel eam plantavit: unde Psalmista:« Vineam, inquit, ex Aegypto transtulisti; ejecisti gentes et plantasti eam.» De qua et propheta ait:« Vinea facta est dilecto in cornu filio olei:» et paulo post:« Vinea enim Dei Sabaoth domus Israel est.» Huic autem sepe circumdedit, quia suae virtutis praesidio eam muniit: et fodit in ea torcular, per quod altare intelligitur, in quo quasi vinum in torculari, hostiarum sanguis quotidie fundebatur. Aedificavit autem turrim in medio ejus, templum videlicet, in quo Judaeorum populus maxime confidebat. Et locavit eam agricolis, quia terram illam lacte et melle 102 manantem Judaeis tradidit ad inhabitandum. Et peregre profectus est, quia longe est a peccatoribus salus. Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus; et agricolae, apprehensis servis suis, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. Hoc est enim quod propheta ait: Et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas. Isti enim servi viri sancti et prophetae fuerunt, quos ad illum populum corrigendum, et ad suum servitium invitandum Dominus misit. Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter: Unde et beatus Stephanus ait:« Quem enim prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu justi, cujus vos nunc proditores et homicidae fuistis. Novissime autem misit ad eos filium, dicens: Verebuntur filium meum. Agricolae autem videntes filium, dixerunt intra se: Hic est haeres; venite occidamus eum, et habebimus haereditatem ejus.» Manifesta sunt haec, in quibus passionem suam Dominus prophetabat; nos autem omnia jam completa videmus et credimus. Agricolae enim, id est principes sacerdotum, nisi Christum interficerent, et locum et gentem se amittere timuerunt: ideoque dederunt consilium populo, ut eum interficerent. Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt. Quid est enim extra vineam, nisi extra civitatem? Hoc est enim quod Apostolus ait:« Quorum enim animalium infertur sanguis in sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.» Ita et Jesus« ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.» Compleverunt igitur isti malo suo, quod illi significabant in sacrificio suo. Cum ergo venerit Dominus vineae, quid faciet agricolis illis? Interrogat eos Dominus sententiam judicii, ut ipsimet suo judicio seipsos damnent. Aiunt illi: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. Quid est, o principes sacerdotum, quod modo non respondetis, nescimus, sicut superius, cum de baptismo Joannis vos Dominus interrogaret, nisi quia hanc parabolam nondum intelligitis? si enim intelligeretis eam, aut nullum, aut aliud daretis responsum. Lucas tamen dicit, quod Pharisaei audito verbo responderint:« Absit!» quod tale fuit ac si dicerent: Absit ut te occidamus, et ideo pereamus! Dicit illis Jesus: Nunquam legistis in Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris. Haec enim et superior parabola idem significant. Principes enim sacerdotum et Scribae et Pharisaei, qui, legem exponentes et populum docentes, Synagogam aedificabant, Christum Dominum nostrum, lapidem videlicet angularem non solum reprobaverunt, verum etiam morte turpissima occiderunt. Hic autem factus est in caput anguli, jungens duos parietes, unum ex circumcisione, alterum ex praeputio venientem: et hoc quidem a Domino factum est, et est mirabile in oculis nostris. Cui enim non videatur esse mirabile, quod ille, qui modo cum latronibus suspensus fuit, nunc ab utroque populo caput et Dominus habeatur, et ubique regnans ab omnibus adoretur? Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. Quia enim haec et illa fecerunt, quia hunc lapidem reprobaverunt et Dei Filium occiderunt, ideo regnum Dei auferetur ab eis, et dabitur gentili populo qui est melior eis. Unde et per prophetam Dominus ait:« Vocabo non plebem meam plebem meam: et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam:» et qui ceciderit super lapidem istum confringetur, super quem vero ceciderit conteret eum. Illi enim super istum lapidem cadunt, qui male de Christo intelligentes et a fide catholica aberrantes, in eum offendunt: unde Apostolus ait:« Offenderunt enim in lapidem offensionis, sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali, et omnis qui crediderit in illum, non confundetur.» Ipse quoque Dominus ait:« Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me.» Super quem vero ceciderit, conteret eum. Super quem enim cadit Dominus, nisi super eos quibus irascitur et indignatur? Ipse est enim ille lapis, qui in Daniele,« abscisus de monte sine manibus,» totam illam famosissimam statuam comminuit, per quam omnis iniquorum multitudo figuratur. Et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret. Et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant. Apparet igitur quod ejus verba prius non intellexerunt, atque ideo sua se responsione damnaverunt.
4.11.2
103. LXXXIX.[ CAP. XXII.] Et respondens Jesus dixit iterum in parabolis, dicens eis: Simile factum est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. Tunc enim Deus Pater qui omnium rex et Dominus est, filio suo Jesu Christo Domino nostro nuptias fecit, quando eum ut carnem nostram susciperet in mundum misit. Ipse enim speciosus forma prae filiis hominum, nostrae carni conjunctus, tanquam sponsus processit de thalamo suo. Ipse sibi gloriosam Ecclesiam, ut Apostolus ait,« sponsam elegit, non habentem maculam neque rugam.» Instar enim cantici nuptiarum totus ille liber editus est, qui Cantica canticorum vocatur. Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. Omnes enim patriarchae et Prophetae ad Christi nuptias Judaeos invitaverunt, omnes ejus adventum praedixerunt, omnes Novi Testamenti delicias laudaverunt; ipsi tamen venire et eas recipere noluerunt. Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa, et omnia parata sunt, venite ad nuptias. Illi autem neglexerunt. Isti enim alii servi, apostoli sunt et doctores qui, jam paratis nuptiis et Scripturis ad intelligendum apertis, praedicare et ad nuptias Judaeos invitare, a Domino missi sunt. Totum hoc prandium, quid aliud est, nisi spiritualis intelligentia utriusque Testamenti? Hic enim tauros, agnos, et aves et cuncta ad alendum et edendum deliciosa invenies: his enim cibis reficitur anima, his deliciis saturatur et pinguescit intelligentia, quasi enim tauri sunt, quaeque sententiae majores, et ad tenendum et ad intelligendum difficiliores; aves vero sunt sive alites quae altius volando, et de spiritualibus loquendo, mentes nostras ad coelestia elevant. Haec autem tunc occisa et parata sunt, quando intellectu et ratione superata, et memoriae commendata, jam neque fugere, neque intelligentiae resistere possunt. De tauris enim sive vitulis per Osee dicitur:« Omnem aufer iniquitatem, et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum.» Quid sunt enim vituli labiorum, nisi sententiae Scripturarum, et laudes Dei, quae in eis continentur? Quod vero etiam avis, sacra Scriptura dicatur, audi quid per Moysen Dominus dicat:« Si ambulans per viam nidum avis in arbore vel in terra inveneris, et avem pullis vel ovis desuper incubantem, dimitte avem, captos tenens filios, ut bene sit tibi et longo vivas tempore.» Haec enim avis, littera est, quae sub alarum velamine pullos vel ova, id est spiritualem intelligentiam clausit: quae quidem per loca difficiliora in arbore, per planiora vero in terra nidificat. Per hujus igitur voluminis viam ambulantes hujus avis nidum aliquando in arbore, aliquando in terra invenimus: ut ergo longo vivamus tempore, dimittamus avem et litteram quae occidit, teneamus pullos et ova, id est spiritualem intelligentiam quae vivificat. Et isti quidem sunt illi tauri: hae sunt illae aves; haec sunt illa altilia, quae in nuptiis Filii sui nobis Deus praeparavit. Has autem delicias Judaei neglexerunt, has recipere et comedere noluerunt: ideoque abierunt: alii in villam suam, alii vero in negotiationem suam. Nos enim in civitate Dei, nos in sancta Ecclesia harum nuptiarum delicias edimus: illi autem in villa morantur; illi in grosso pane litterae, et rusticano cibo delectantur. In villa enim sunt quicunque extra Ecclesiam sunt. Possunt autem Judaeorum villae, singuli legis et prophetarum libri intelligi. Et quoniam Judaei ubique terrarum de fraude, mercato, usura et deceptione vivunt, non immerito ad negotiationem suam abiisse dicuntur. Reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumelia affectos occiderunt. Per hos enim illos intelligimus, qui primitivam Ecclesiam persecuti sunt: unde et apostolis dicitur:« Quia ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumelias pati.» Rex autem cum audisset, iratus est; et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. Haec autem quia secundum litteram facta sunt, allegorice exponere, non videtur esse necessarium. Post namque quadraginta et duos annos exercitus suos, id est Romanorum principes adversus Judaeos Dominus misit, qui eos occiderunt et vendiderunt, et non solum 104 eorum civitates, verum etiam ipsum templum famosissimum et nobilissimum succenderunt. Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt: sed qui invitati erant, non fuerunt digni. Quid nuptiae significent, superius diximus: quibus quoniam Judaei indigni fuerunt, gentilis populus ad eas comedendas vocatur. Quid est autem praeparatio nuptiarum, nisi sanctarum expositio Scripturarum. Ite ergo ad exitus viarum, et quoscunque inveneritis, vocate ad nuptias.« Non est enim personarum acceptor Deus, sed in omni gente qui timet eum et operatur justitiam, acceptus est illi.» Ubique suos discipulos mandat, omnes ad fidem vocat, cunctos ad regni sui gloriam invitat. Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos: et impletae sunt nuptiae discumbentium. In hac enim area frumentum, et paleae, triticum et zizania boni et mali simul versantur. Impletae sunt nuptiae; convenerunt gentes; annuntiaverunt apostoli et locuti sunt, multiplicati sunt super numerum. Intravit autem rex, ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. Quomodo enim alicubi intrat, qui ubique est? Quia enim omnipotens Deus non statim punit, et in multa patientia nos sustinens, peccata nostra videre dissimulat, quasi abesse videtur: adest autem quando nos punire et affligere incipit. Veste autem nuptiali indutus non est, qui fidem non habet et Christum non imitatur: unde Apostolus ait:« Exuite vos veterem hominem, et induite novum.»« Quicunque enim baptizati estis in Christo Jesu, Christum induistis.» Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. Hoc enim specialiter illis dicere videtur, qui ad Christi corporis et sanguinis sacramenta indigne accedunt. Poterat enim iste respondere se cum veste nuptiali ad convivium venisse, sed eam postea amisisse; nisi quia stupore et timore oppressus, obmutuit. Tunc dicit rex ministris: Ligatis pedibus ejus et manibus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. Haec enim sententia datur in illos, qui excusationis verbum nullum habent, quod Deo respondeant. Semper enim his nuptiis Deus interest; semper bene et male indutos videt; et quamvis ipse a nemine videatur, semper tamen alios ad poenam, alios ad gloriam parat et judicat. Quod autem pedibus manibusque ligantur, sine viribus et fortudine eos esse ostendit. Tenebrae vero exteriores illae sunt, ultra quas aliae tenebrae non sunt. In fletu vero et stridore dentium, doloris immensitas significatur. Multi autem sunt vocati, pauci vero electi. Multi enim vocantur ad nuptias, pauci vero introducuntur in regis thalamum et gloriam.
4.12
Et abeuntes Pharisaei, consilium inierunt ut caperent eum in sermone. Stulti Pharisaei, qui se in sermone verbum Dei capere putant, et suis consiliis sapientiam fallere arbitrantur. Et mittunt ei discipulos suos. Cum quibus? cum Herodianis, id est cum Herodis ministris, qui tributa colligebant. Haec est igitur Ecclesia malignantium, hoc est concilium veritatis! Mali magistri, mali discipuli, malis ministris sociantur. Cum fraude veniunt, cum calliditate loquuntur. Sed quid dicunt? Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo; non enim respicis personam hominum. Valde 105 bene loquuntur Pharisaei; sed aliud ore et aliud corde loquuntur. Ex venenoso fonte dulcia verba prorumpunt. Huic enim tantae simulationi Psalmista respondens ait:« Si vere utique justitiam loquimini, recte judicate filii hominum.» Quem magistrum vocatis, et veracem dicitis, sicut magistrum et veracem diligite, colite, et sequimini. Dic ergo nobis quid tibi videtur: licet censum dare Caesari an non? Putaverunt enim isti Christum Dominum nostrum, quem pietatis et justitiae amicum esse cognoverant, respondere ut potius templo et Deo offerrent quam Caesari, homini scilicet iniquo, tributa darent: qua occasione Herodiani commoti eum raperent, ad judicem traherent, et quasi reum accusarent. Sed si censum dare non liceret et si tributa solvere esset peccatum, ipse utique tributum pro se dari non praecepisset. Sic enim superius ait:« Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis an ab alienis? Et ille dixit: Ab alienis. Respondit Jesus: Ergo liberi sunt filii, ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum, et eum piscem qui primum ascenderit tolle: et aperto ore ejus, invenies staterem; illum sumens da eis pro me et te.» Qui igitur, ne scandalum fieret, quamvis non deberet, tributa persolvit, non erat conveniens ut ad lites et scandala concitanda, censum dare alios prohiberet. Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritae? Stultum est enim ei per hypocrism et simulationem loqui, quem occulta non fallunt, qui corda videt et cogitationes considerat. Ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium. In denario autem scripta erant Caesaris nomen et imago. Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec et superscriptio? Dicunt ei: Caesaris. Vide quomodo ipsa sua responsione eos ligat; vide quomodo Dei sapientia comprehendit hujus mundi sapientes in astutia eorum! Ipsi enim testes sunt Caesaris hoc esse quod ostendunt: quod si Caesaris est, quare Caesari non reddatur? imo quare Caesari tollant quod Caesaris esse fatentur? Tunc ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari. Nolite Caesari injuriam facere, nolite ei sua auferre, ne si sua ei auferre velitis, ipse qui vobis potentior est, et sua et vestra auferat vobis. Quam bene huic loco convenit quod quidam ait:« Arma tenenti omnia dat qui justa negat.» Et quae sunt Dei, reddite Deo. Nihil enim est quod Dei non sit; illud tamen specialiter ejus esse dicitur, quod magis ab eo diligitur. Diligit enim omnem suam creaturam, secundum illud:« Misereris omnium, Domine; et nihil odisti eorum quae fecisti:» sed illam praecipue diligit, per quam fecit caeteras creaturas. Sua igitur imago reddatur Caesari, et sua imago reddatur Deo; ad imaginem namque Dei factus est homo. Reddamus Deo imaginem suam; reddamus Deo animas nostras: nil charius habemus; hoc igitur tributum solvere debemus. Et audientes mirati sunt; et relicto eo abierunt. Mirantur Pharisaei se tam facile esse conclusos; et qui ad hoc venerant, ut Christum caperent in suo sermone, se ipsos in suis sermonibus captos esse cognoscunt.
4.13
In illo die accesserunt ad eum Sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem. In illo, inquit, die quo Pharisaei victi recesserunt, in illo Sadducaei vincendi accesserunt. Et interrogaverunt eum dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo. Erant autem apud nos septem fratres, et primus uxore ducta defunctus est; et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo. Similiter secundus et tertius usque ad septimum: novissime autem omnium et mulier defuncta est. In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam. Verum est utique: quia Moyses hoc dixit, ut frater uxorem fratris ducat ad suscitandum semen fratris sui; haec autem fabula, qua septem fratres unam uxorem habuisse dicunt, Sadducaeorum adinventio est. Scio tamen quosdam in his septem fratribus septem libros, id est Eptaticum intellexisse: hanc autem suam adinventionem ideo Sadducaei Domino attulerunt, ut, per hanc, resurrectionem mortuorum non esse probarent, 106 dicentes: Aut enim simul omnes eam habebunt, aut nullus: si enim unus aliquis eam habeat, caeteris injuriam faciet; quod enim commune est, nemo sibi quasi proprium vindicare debet. Huic autem tanto errori veritatis magister respondens ait: Erratis, nescientes Scripturas neque virtutem Dei. Et mox ipsum errorem in quo errabant ostendit, dicens: In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur. Per quod significat eos probare voluisse, ut si homines resurgerent, sicut in hoc saeculo, ita etiam in futuro viri suis uxoribus commiscerentur. Sed quare sic errabant? Quia nesciebant Scripturas neque virtutem Dei. Nam neque illud intelligebant quod Moyses dixerat; neque Dei virtutem et omnipotentiam credebant, et ideo tantam omnium resurrectionem posse fieri desperabant. Non enim sicut hic, ita et ibi fiet; neque sicut modo, ita tunc voluptati operam dabunt: Sed erunt sicut angeli Dei in coelo. Angeli enim naturaliter casti et virgines sunt: tales igitur et homines erunt. Quod autem mortuorum resurrectio fiat, mox Scripturae testimonio subinferens, ait: De resurrectione mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob: non est Deus mortuorum sed viventium. Ac si dicat: Si, ut vos male putatis, homo post mortem non esset, nequaquam se Deus, patriarcharum Deum esse diceret, cum utique ipse sit Deus et Dominus, non eorum qui non sunt, sed eorum qui sunt. Et audientes turbae mirabantur in doctrina ejus. Quoniam autem Sadducaei errantes, neque Scripturas intelligunt neque virtutem Dei, videamus nos modo quid illa Scriptura significet, quam Sadducaei de suscitando fratris semine Domino proposuerunt. Non enim hoc secundum litteram in Ecclesia custoditur, imo vero ne custodiatur omnino interdicitur; aliter igitur eam intelligere oportet. Dicatur ergo: quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri, sed accipiet eam frater ejus, et suscitabit semen fratris sui, et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen ejus ex Israel. Isti enim sunt illi fratres de quibus dicitur:« Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum.» Isti, etsi non corpore, mente tamen et spiritu omnes simul habitant. Ex his autem unus quilibet absque liberis moritur, quando aliquis episcopus ex hac vita transiens, nullum ex omnibus suis subjectis in Ecclesia sua talem relinquit, qui ejus cathedra dignus habeatur. Quaeritur igitur ex alia Ecclesia cui uxor defuncti conjungatur: et ipse quidem non alius eligitur, nisi qui ejusdem defuncti frater fuerit: frater utique non natura, sed moribus, ut ejusdem bonitatis et humanitatis, ejusdem sit fidei et charitatis, et quasi frater fratri consimilis.« Iste autem suscitabit semen fratris sui,» ut quos vel in peccatis mortuos, vel malo somno gravatos invenerit, ad bonum opus evigilare faciat. Et primogenitum nomine illius appellabit. Primogenitum quidem, non qui prius genitus sit, sed qui merito sanctitatis inter omnes ejus genitos primus et maximus habeatur. Et iste quidem vocabitur episcopus; hoc est enim nomen defuncti. Quare hoc? Ut non deleatur nomen ejus ex Israel: ut nunquam Ecclesia episcopo careat, et nunquam hoc nomen in ea deficiat.« Si autem noluerit accipere uxorem fratris sui quae ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis et interpellabit majores natu, dicetque: Non vult frater viri mei suscitare semen fratris sui in Israel, nec me in conjugium, sumere. Statimque accersiri eum facient et interrogabunt; si responderit, nolo eam uxorem accipere, accedat ad eum mulier coram senioribus et tollat calceamentum de pede ejus, spuetque in faciem illius et dicet: Sic fiet homini qui non aedificat domum fratris sui. Et vocabitur nomen illius in Israel, domus discalceati.» Quare enim ante portam civitatis judicium quaeritur, nisi quia ibi judices sedent? Dominus enim de ipso loquitur dicens:« Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur.» Ante hoc igitur ostium et ante hanc portam sedent episcopi, ut ejus lumine illustrati, nusquam devient a veritate. Ad hos autem omnes causae deferri eorumque judicio definiri debent. His ergo praesentibus accedit mulier ad fratrem viri sui, et quia eam in conjugium sumere noluit, tollit calceamentum de pede ejus. Quid est enim calceamentum de pedibus tollere, nisi evangelizandi licentiam auferre? Unde Apostolus:« Calceati, inquit, pedes in praeparatione Evangelii pacis.» Spuit insuper in faciem ejus, quia palam et manifeste eum contemptibilem et tanti honoris indignum esse ostendit. Hoc autem de illis rectissime intelligi potest, qui majores Ecclesias ambientes, minori se Ecclesiae jungere despiciunt; quos non animarum salutem, sed honoris gloriam quaerere, non dubium est. Justum igitur esset ut semper excalceati et consputi nunquam tali conjugio digni judicarentur. Hoc est enim quod ait:« Et vocabitur nomen ejus in Israel domus discalceati.» 107 Quis enim eum calceare audeat, quis calceati officium illi tribuat, qui ipsa nominis appellatione se excalceatum esse demonstrat? Sic igitur nunc in Ecclesia spiritualiter custoditur, quod prius secundum litteram in Synagoga custodiebatur.
4.14
Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset Sadducaeis, convenerunt in unum. Recedentibus Pharisaeis, veniunt Sadducaei, et iterum recedentibus Sadducaeis, veniunt Pharisaei: nunc isti, nunc illi eum tentant, et quia rationibus eum capere et tenere non possunt, frequenti congressu eum movere et fatigare conantur. Ipse tamen omnibus respondens, aliis satisfacit, alios concludit. Et interrogavit eum unus ex eis legis doctor tentans eum, magister, quod est mandatum magnum in lege? Omnes eum tentant, omnes eum magistrum vocant: non tamen, quasi a magistro, veritatem ab eo volunt discere, sed potius si fieri possit, eum quasi incautum in aliquo sermone capere desiderant. Sed quid eis prodest? Nihil enim sapientia ignorat. Quid autem responderit Dominus, audiamus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum: in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae. Haec est igitur causa quare haec duo mandata prima dicantur, et maxima; quia tantum possunt haec duo, quantum et caetera omnia: aliter enim haec mandata, neque prima, neque secunda sunt, quoniam in tabulis lapideis scripta non sunt. Decem enim sunt verba legis, quorum primum est:« Non habebis deos alienos coram me.» Primum igitur dicitur hoc mandatum, non quod in ordine Scripturae primum sit, sed quod in virtute significationis principale et maximum sit. Huic autem secundum et simile est: Diliges proximum tuum sicut teipsum, quoniam secundas et similes vires habet post ipsum. Unde Joannes apostolus ait.« Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere? Et hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.» Qui enim Deum non diligit, neque seipsum, neque fratrem diligit. Primum est igitur ut Deum diligat, deinde seipsum, postmodum vero fratrem suum tanquam seipsum. Qui enim seipsum odit, si fratrem suum diligat sicut seipsum, et fratrem suum odit. Omnis enim« qui diligit iniquitatem, odit animam suam;» odit igitur et animam fratris sui, si fratrem suum diligat sicut seipsum. Nulli igitur alii dicitur, ut diligat fratrem suum sicut seipsum, nisi illi qui diligit seipsum: nemo autem seipsum diligit, nisi ille qui Deum diligit. Sic igitur primum mandatum est diligere Deum, deinde vero proximum propter Deum. Modus autem dilectionis hic est, ut ex toto corde, tota anima, tota mente, et cunctis viribus Deum diligamus, proximum autem tanquam nos ipsos. Plus est enim si ex toto corde aliquem diligas, quam ut sicut teipsum eum diligas, quia potest fieri ut teipsum non diligas, non potest autem fieri ut ipsum non diligas, quem ex toto corde et tota anima diligis. Si vis igitur teipsum diligere, prius dilige Deum ex toto corde, deinde vero quia jam diligis teipsum, dilige proximum tuum sicut teipsum. Toto enim corde, tota mente, et in cunctis viribus sancti apostoli et martyres Deum dilexerunt, qui occidi quidem potuerunt, ab ejus tamen amore et dilectione separari nullatenus potuerunt. Et isti quidem bene dilexerunt seipsos, quia vitam aeternam, gloriam et honorem, omnemque felicitatem adepti sunt sibi ipsis; dilexerunt autem et proximos suos sicut se ipsos, quoniam hanc eamdem gloriam et beatitudinem desideraverunt illis tanquam sibi ipsis. In his enim duobus mandatis universa lex pendet et prophetae: omnis enim qui peccat, aut in Deum, aut in seipsum, aut in proximum peccat. Qui vero praedicto dilectionis modo Deum et proximum diligit, quomodo eos offendet quos tantopere diligit? Nam et in se ipso peccare timet, ne in hoc quoque Deum offendat. Si igitur in his duobus mandatis charitas adimpletur, et omnia peccata tolluntur, manifestum est quod in eis universa lex pendeat et prophetae. Quid enim aliud lex et prophetae praecipiunt, nisi ut Deum et proximum diligamus, et a vitiis et peccatis cunctisque offensionibus nos abstineamus?
4.15
Congregatis autem Pharisaeis, interrogavit eos Jesus, dicens: Quid vobis 108 videtur de Christo, cujus filius est? Dicunt ei David: Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? Idem enim ipse et filius est et Dominus David: filius quidem secundum humanitatem; Dominus autem secundum divinitatem: de stirpe namque David secundum carnem natus est Christus. Hoc autem Pharisaei non intelligebant, sed sicut caeteros, hominem tantum, et non Deum, Christum quem ipsi Messiam vocant, fore credebant. Hac igitur interrogatione seipsum et Deum et hominem, omniumque creaturarum regem et principem esse ostendit. Quia enim filius est David, homo est: Deus vero, quia ejus Dominus est, et ad Patris dexteram sedet; in eo autem quod omnes ejus inimici illius pedibus sunt subjecti, omnium Dominus esse ostenditur. David enim in Spiritu sancto videns Christum Dominum nostrum post resurrectionem suam ad Patrem revertentem, illa quae ibi agebantur secreta intelligens, ait:« Dixit Dominus» Pater« Domino meo» Filio suo,« sede a dextris meis,» ut, sicut in una sede sedemus, ita aequales ab omnibus esse credamur. Sede, inquam, donec ad judicium revertaris, omnesque tui inimici tuis pedibus subjiciantur. Et hoc quidem quia Pharisaei non intellexerunt, nemo illorum ei poterat respondere verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.
4.16
[ CAP. XXIII.] Tunc Jesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos, dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei; omnia ergo quaecunque dixerint vobis, servate et facite, secundum vero opera eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt. Quid est enim sedere super cathedram Moysi, nisi Moysi doctrinam et legem praedicare, et populum regere et admonere? Hoc autem erat officium Scribarum et Pharisaeorum: unde et super cathedram Moysi sedere dicuntur. Sed quid est quod Dominus alibi praecipit, dicens:« Cavete a fermento Pharisaeorum quod est hypocrisis:» hic autem dicit:« Omnia quaecunque dixerint vobis, servate et facite?» Pharisaeorum enim doctrina fermentum dicitur, sed non illa quam docent quando sedent super cathedram Moysi: sedent enim super cathedra Moysi, quando nihil aliud praedicant, nisi ea quae praecipit Moyses; haec autem et servanda et facienda sunt. Quando vero per fraudem et hypocrisin non legis verba, sed suas traditiones docent, tunc eis obedire et credere non oportet, quoniam in Moysi cathedra non sedent. Qualiscunque igitur sit praedicator, si tamen non sua sed Dei verba annuntiat, populus ei obedire et credere debet: sequatur eum in his quae dicit, non sequatur eum in his quae agit: quod enim dicit, Dei est, quod autem agit, suum est. Alligant autem onera gravia et importabilia, et imponunt in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere. His autem verbis clementissimus Dominus nos admonere videtur, ut in peccatoribus ad poenitentiam conversis pietatem et misericordiam habeamus: eorumque onera potius cum eis portemus, quam supra vires eos oneremus. Unde et sacerdotes in lege iniquitatem sanctuarii portare jubentur: unde et per Moysen Dominus ait:« Qui percusserit servum suum vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus suis, criminis reus erit.» Fit enim multoties ut pastor Ecclesiae peccantem servum vel ancillam, id est masculum et feminam sibi subjectos, eorum facinora exaggerando et tormenta futura minando, duramque canonum poenitentiam nuntiando, nimis aspere virga correctionis percutiat. Qui, si in ejus manibus mortui fuerint, id est si eos propter immanitatem sceleris et importabile onus poenitentiae, veniam desperare senserit, eosque verbis mitioribus et antidoto pietatis non confortaverit, quasi qui male medendo aegrum occiderit, reus erit. Habeat igitur poenitentia modum; et unicuique rationabiliter onera imponantur: magis enim ad cordis contritionem, quam ad jejunia et carnis macerationem respicit Deus. Magna enim misericordia ei fieri potest, 109 qui jam ex corde poenitet, et peccare cessat: qui vero aliter agit, etsi multum jejunet, tamen nihil agit. Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus. Ideo enim Scribae et Pharisaei nullam de operibus suis mercedem suscipiunt, quia omnia opera sua faciunt, non pro justitia vel animarum salute, sed pro vana gloria, ut videantur et laudentur ab hominibus. Dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. Phylacteria enim chartulas quasdam dicit, quas in manibus vel circa collum appensas ferebant, in quibus verba legis scripta erant, ut semper ad ea respicientes a justitia non declinarent. Hanc autem consuetudinem ex eo loco sumpsisse videntur, ubi dicitur:« Erit igitur hoc quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid ob recordationem ante oculos tuos.» Quod quidem si bono et simplici animo fecissent, non valde reprehensibile esse videbatur. De fimbriarum quoque usu Moysi a Domino dicitur:« Loquere filiis Israel, et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas: quas cum viderint, recordabuntur omnium mandatorum Domini, ne sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes, sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea.» Hoc autem quid significet non multa indiget expositione, siquidem ipse qui scripsit, exposuit. Ad hoc enim vittas hyacinthinas in fimbriis ponere jussit, ut signum quoddam eis esset, quo coelestium mandatorum memores vana et inutilia non cogitarent. Sunt igitur fimbriae, legis mandata: vittae vero hyacinthinae, sanctae cogitationes: quae si simul vinctae fuerint, ab omni vanitate oculos avertunt, et totam mentem ad coelestia dirigunt. Videntes enim hyacinthum coeli recordamur; quoniam unius coloris sunt coelum et hyacinthus. Haec autem in Pharisaeis Dominus non reprehendisset, nisi quia omnia opera sua faciebant, ut viderentur ab hominibus. De quibus adhuc subditur: Amant autem primos recubitus in coenis, et primas cathedras in Synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. His autem verbis Scribae et Pharisaei de vana gloria, superbia et ambitione notantur: his et nos admonemur, ne eos in talibus imitemur. Primae namque cathedrae ad ambitionem, caetera vero ad superbiam et vanam gloriam spectant. Vos autem notite vocari Rabbi; unus est enim magister vester. Quia enim omnis vana gloria peccatum est; peccat utique qui pro vana gloria sic vocari desiderat. Discipulus quoque non effugiet culpam, qui magistri nomen sibi usurpat. Omnes autem vos fratres estis, et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim pater vester qui in coelis est. Nec vocemini magistri, quia magister vester unus est Christus. Unus est pater, unus est et magister. Unde et Jacobus ait:« Nolite plures magistri fieri, fratres mei.» Ubi enim plures magistri, ibi plures sententiae, ibi schisma; unde Apostolus admonet ut« idipsum dicamus omnes.» Bonum habemus magistrum; ipsum sequamur, ipsius sententia una sit et omnis. Patrem vero in terra quaerere non debemus, quia omnes fratres sumus, et unum in coelis patrem habemus. Illi credere, illi obedire oportet, cujus amore patres et matres, fratres et sorores, magistros et doctores, et quaecunque in mundo sunt et in terra versantur, abjicere et abnegare debemus. Qui major est vestrum, erit minister vester. Hoc enim de seipso Dominus ait, qui usque 110 ad lavandos pedes discipulorum se humiliare dignatus est, praebens nobis humilitatis exemplum. Unde et subditur: Qui autem se exaltaverit humiliabitur, et qui se humiliaverit exaltabitur. Deus enim superbis resistit: humilibus autem dat gratiam. Deponit enim potentes de sede et exaltat humiles.
4.17
Vae autem vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui clauditis regnum coelorum ante homines. Vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare. Eorum enim exemplum et doctrinam caeteri sequuntur. Sicut igitur illuminant et salvant alios, si boni sunt, ita excaecant et perdunt, si mali. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui comedi is domos viduarum, oratione longa orantes: propter hoc, amplius accipietis judicium. Longis enim orationibus et aliis simulationibus domos viduarum Scribae et Pharisaei comedebant, quia putantes eos religiosos et justos, ea quae habebant sanctae mulieres eis tribuebant. Sic enim prius ministrabant istis pro simulatione, sicut postea ministraverunt apostolis pro religione. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui circuitis mare et aridam ut faciatis proselytum unum: et cum factus fuerit, facilis eum filium gehennae duplo quam vos. Studebant enim Scribae et Pharisaei quos poterant ex gentili populo ad Judaismum convertere, quorum post conversionem nullam curam habentes, eos in pejus ruere cogebant. In quo nos quoque admonemur ne eorum quos ad fidem convertimus negligentiam habeamus. Vae vobis, duces caeci, qui dicitis: quicunque juraverit per templum, nihil est; qui autem juraverit in auro templi, debet. Stulti et caeci! quid enim majus est, aurum, an templum quod sanctificat aurum? Et quicunque juraverit in altari, nihil est; qui autem juraverit in domo, quae est super illud, debet. Caeci! quid enim majus est, domus, an altare quod sanctificat domum? Unde autem hanc stultissimam opinionem Scribae et Pharisaei habuerint, incertum est. Omnia enim haec sancta sunt: sanctius tamen altare quam templum; et sanctius templum quam aurum templi. Et illud quidem propter sacrificium; hoc autem propter dedicationem. Quamvis enim totum templum sanctificatum esset, nusquam tamen nisi in altari sacrificium fieri licebat: sanctius igitur altare. Sequitur: Qui ergo jurat in altari, jurat in eo et in omnibus quae super illud sunt, et qui jurat in templo, jurat in illo et in eo qui habitat in ipso, et qui jurat in coelo, jurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum. Qui enim jurat in altari, non lapides attendit, sed altaris consecrationem, et eum in cujus nomine consecratum est: ideoque non lapidibus sed Deo ejusque se obligat sacramentis. Similiter autem de templo et de coelo intelligatur. Nos quoque cum super Evangelia juramus, non chartas, et atramentum, sed Christum et ejus verba consideramus: unusquisque enim in eo jurat, ad quem jurando attendit. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham et anethum et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt legis, judicium et misericordiam et fidem. Vae, inquit, vobis qui haec decimatis, non quia haec decimatis, sed quia haec decimando, majora relinquitis. Haec enim oportuit facere, et illa non omittere: unde manifestum est, quia parum prodest minora legis observare praecepta, si majora relinquamus. Ruit enim quidquid superaedificatur, nisi firmum fuerit fundamentum. Duces caeci excolantes culicem, camelum autem glutientes. Hoc enim interest inter minora et majora legis praecepta, quod inter culicem et camelum. Excolant autem culicem, qui in minoribus offendere timent; glutiunt vero camelum qui contra majora agere non metuunt. Tractum est autem ab illis qui aquas colant, ne sordidum aliquod bibant. Hypocritae igitur culicem in gutture bibendo sentiunt, camelum vero non sentiunt; dum minora 111 peccata simulatione quadam agere metuunt, majora vero facere non timent.
4.18
Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui mundatis quod de foris est calicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia. Calicem et paropsidem eosdem ipsos Scribas et Pharisaeos methaphorice dicit, qui cum rapina, immunditia et omni iniquitate interius pleni essent, justos et mundos se de foris ostendebant. De quibus adhuc subditur: Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat id quod de foris est mundum. Si enim cor interius mundum fuerit, omnia erunt munda quae exterius apparent: unde Psalmista:« Cor mundum crea in me, Deus;» et Apostolus:« Nihil enim mihi conscius sum: ex corde enim exeunt cogitationes malae.»-- Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae: qui similes estis sepulcris dealbatis, quae foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omnium spurcitia: sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. Expositio est eorum quae superius dicta sunt, nullaque indiget expositione.
4.19
Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra prophetarum, et ornatis monumenta justorum et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum. Ita testimonium estis vobismetipsis, quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt. Vae, inquit, vobis, non quia aedificatis et ornatis sepulcra prophetarum: hoc enim pietatis opus est; sed quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt; filii quidem non tantum natura, quantum imitatione et iniquitate. Sicut enim omnes dicuntur filii Abrahae, quia imitantur Abraham; ita omnes iniqui, iniquorum filii dicuntur, quia imitantur iniquos. Unde et Dominus his talibus ait:« Si filii Abrahae essetis, opera utique Abrahae faceretis.» Vae igitur illis, quia non Abraham, non prophetarum, non justorum filii sunt, quia non eos imitantur, imo vero eorum filii sunt qui prophetas occiderunt in omni malitia et iniquitate eos imitantes. Dicunt praeterea, si fuissent in diebus patrum suorum, non fuissent socii eorum in sanguine prophetarum: cum valde illis nequiores non solum prophetas occiderunt, verum etiam ipsum Dominum prophetarum. Unde et subditur: Et vos igitur implete mensuram patrum vestrorum: currite, festinate, ut usque ad eorum iniquitatis integram perfectamque mensuram perveniatis; turpe est enim ut a patribus vestris degeneretis, et minores ab illis in nequitia inveniamini. Hoc autem ideo dicit, quia in sua, suorumque discipulorum nece, jam nimium eos per invidiam accensos esse videbat. Hic autem locutionis modus a grammaticis ironia vocatur. Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae? Serpentes enim sunt, quia callidi et venenosi; genimina vero viperarum, quia cunctis iniquis iniquiores: cum nec uxor viro, nec filii parentibus parcant. Qui utique gehennae judicium aliter fugere non poterunt, nisi matrem suam occiderint, sicut ipsa quoque eorum patrem interfecit. Viperarum enim haec natura dicitur esse, ut quando femina concipit masculum interficiat; quando vero parit, ipsa nihilominus a filiis occidatur: neque enim exspectant, ut assueto naturae ordine oriantur, sed rupto matris utero violenter foras erumpunt. Vipera igitur, Synagoga; vir ejus, Christus: venit Christus ad Synagogam, venit ad uxorem suam, quam postquam suo semine impraegnavit, totamque evangelicae praedicationis sementem in eam infudit, illa sicut vipera venenosa et impia contra eum assurgens, eum interfecit. De cujus impio utero filii ejus erumpentes eam occidunt, quoniam Judaei ad fidem venientes eam excommunicant et damnant. Unde Apostolus ait:« Cum autem placuit ei qui me segregavit ex utero matris 112 meae, et vocavit per gratiam suam,» et caetera. Omnes enim haereses damnant, quicunque ab haeresibus ad Ecclesiam veniunt. Sequitur:
4.20
Ideo ecce ego mitto ad ros prophetas et sapientes, et Scribas; et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in Synagogis vestris; et persequemini de civitate in civitatem, ut veniat super ros omnis sanguis justus qui effusus est super terram. Apostoli enim martyres et doctores, prophetae, sapientes, et scribae fuerunt; quod ad Judaeos, omnesque mundi nationes praedicandas Dominus misit. Hos autem Judaei occiderunt, crucifixerunt, flagellaverunt et de civitate in civitatem persecuti sunt. Nemo enim Christianorum usquam occisus est, qui eorum vel manibus vel affectu non sit occisus; unde et omnium rei esse dicuntur, omniumque justorum sanguis super eos venire Dominus ipse testatur. Hoc autem ex quo et usque quo exponit, dicens: A sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. Cum enim alibi scriptum sit, quod« filius non portabit iniquitatem patris, sed unusquisque in peccato suo morietur:» quid est, quod modo hic dicitur, quod omnis sanguis justus veniet super generationem istam? His enim verbis Salvator noster dicere videtur; quod haec impia generatio tantam poenam pro suo scelere patiatur, quantam pateretur, si omnium justorum sanguinem fudisset, qui ab Abel fusus est usque ad Zachariam. Et hoc merito: majus enim fuit Christum occidere, ejusque corpus, quod est Ecclesia, iniquo odio persequi, quam si omnium praecedentium justorum sanguinem fudissent. Zacharias autem Barachiae filius nusquam legitur fuisse occisus: at vero Zacharias filius Joiadae in atrio templi legitur interfectus. Inter templum videlicet et altare, quod sub divo erat, ubi hostiarum sanguis fundebatur. Haec igitur, quia historiae non veniunt, spiritualis intelligentia quaerenda est. Puto enim, quod Dominus noster se ipsum Zachariam vocat, et praeterito pro futuro utitur: interpretatur enim Zacharias memoria Domini. Sicut enim Christus Jesus dicitur verbum Domini, sermo Domini virtus et sapientia Domini; ita iste quidem est Barachiae filius, qui benedictus Dominus interpretatur. Unde et principi sacerdoti se interroganti, an esset Christus filius benedicti, respondit: Ego sum. Hunc autem Judaei occiderunt inter templum et altare, quoniam ibi Christi mortem inter se consiliati sunt. Neque enim aliter Christum Dominum Judaei occiderunt, nisi consiliando, accusando et danmando: unde et ipsi quoque dicebant:« Nobis non licet interficere quemquam.» Quod vero in atrio templi de ejus morte consilium habitum sit, ipse per Psalmistam ostendit, dicens:« Adversus me exercebantur qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum.» Sic igitur Zacharias filius Barachiae inter templum et altare occisus est. Jerusalem, Jerusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt: quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti. Ego, inquit, filios tuos multoties congregare, et a malignorum spirituum incursu desuper et circa volantium defendere volui, sicut gallina pullos suos congregat, et sub alas suas eos abscondit, ne ab importunis avibus ei subripiantur, sed noluisti. Ego igitur volui, sed ea conditione, si tu quoque voluisses. Quia ergo tu congregari et salvari noluisti, ego quoque jam nunc eos congregare et salvare nolo. Unde et dico:« Disperge illos in virtute tua et destrue eos protector meus, Domine.» Dominus enim qui potest quodcunque vult, nullum alium salvare vult, nisi eum qui vult salvari ab eo. Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta: sic et in Psalmis:« Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine.» Relictis enim Judaeis, in gentibus Dominus habitat. Dico enim vobis, non me videbitis amodo donec dicatis, benedictus qui venit in nomine Domini. Postquam, inquit, hac corporali praesentia, qua vobiscum ad tempus conversatus sum, vos relinquam, non me videbitis amodo donec me iterum ad judicium venientem melius cognoscatis, simulque una et consona voce omnes dicatis: Benedictus qui venit in nomine Domini. Hoc est enim quod alibi ait: Viro ego, dicit Dominus, quia mihi curvabitur omne genu, et confitebitur omnis lingua.
4.21
[ CAP. XXIV.] Et egressus Jesus de templo ibat: et accesserunt discipuli ejus ut ostenderent ei aedificationem 113 templi: ipse autem respondens dixit illis: Videtis haec omnia? Amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. Haec enim sub Tito et Vespasiano completa sunt. Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes: Dic nobis quando haec erunt, et quod signum adventus tui et consummationis saeculi? Ipsa eorum interrogatio docet, quid Christi discipuli intellexerint. Audientes enim templi destructionem, saeculi consummationem subito fore putaverunt. Et respondens Jesus dixit eis: Videte ne quis vos seducat: multi enim venient in nomine meo dicentes: Ego sum Christus, et multos seducent. Hoc enim Simonem Magum fecisse audivimus: hoc et Antichristum facturum esse legimus. Ipse enim, ut Apostolus ait:« Se exaltabit supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur: ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tanquam sit Deus.»-- Audituri autem estis praelia et opiniones praeliorum, videte ne turbemini. Oportet enim haec fieri, sed nondum finis. A Christi namque nativitate, ex quo angeli cecinerunt,« Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis:» quanto tempore princeps pacis Dominus noster in hoc mundo conversatus est, magna ubique gentium pax et concordia fuit. Quo recedente paulatim praelia fieri, seditiones moveri, et bellorum rumores undique audiri coeperunt. Sed non erant haec signa finis, saeculique consummationis: multo enim majora illa erunt magisque terribilia quae mundi finem praecedent. De quibus subditur: Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum; et erunt pestilentiae, et fames et terraemotus magni per loca. Haec autem omnia initia sunt dolorum. Omnia enim haec jam praecesserunt, sed ad comparationem illorum, quae futura sunt, tam parva fuerunt, ut illa cum venerint, pro signo habeantur, et jam mundum stare, et diutius morari vel durare non posse manifeste denuntient. Ut enim in sequentibus dicitur, erit tunc tribulatio talis, qualis non fuit, neque fiet. Quia enim tunc nascetur perditionis et discordiae filius, bella, lites, contentiones, et omnia mala ubique fieri oportebit. Ut enim pax praecessit Christum, ita discordia praecedet Antichristum. Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos, et eritis odio omnibus gentibus, propter nomen meum. Haec enim, etsi apostolis accidissent, ad finem tamen referenda sunt, quoniam haec talia signa apostolorum tempore fuisse non legimus. Et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent, et odio habebunt invicem. Et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos. Isti enim erunt maxima et principalis causa totius scandali, omnisque odii et tribulationis: qui secundum operationem Satanae, dabunt signa et prodigia multa, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Unde et subditur: Et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Multorum enim charitas a divini amoris igne deficiet, et refrigescet, quoniam multis modis iniquitas abundabit. Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Qui, inquit, in bono perseveraverit, et neque minis, neque blanditiis, neque signis vel prodigiis a fide catholica deviaverit, hic et non alius salvus erit. Et praedicabitur Evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus. Sicut enim in primitiva Ecclesia in omnem terram exivit sonus apostolorum, et in fines orbis terrae verba eorum, sic et in ultima Evangelium regni Dei in universo mundo cunctis gentibus praedicabitur, ut nulla nulli possit fieri excusatio. Et tunc veniet consummatio. Postquam enim ad hanc praedicationem plenitudo gentium introierit, et Israel salvus fiet, tunc et mundus finiet, et Ecclesia consummabitur, et de suorum filiorum plenitudine 114 gratulabitur.
4.22
Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto qui legit, intelligat. Cum, inquit, videritis abominationem desolationis: eum videritis abominandum et desolandum Antichristum, qui multam in populo Dei abominationem et desolationem faciet in tantum elevatum et exaltatum, ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus, tunc qui haec et alia legit, intelligat jam finem rebus adesse. Regnabit enim ut in Daniele scriptum est;« Per tempus et tempora et dimidium temporis,» id est per unum et duos et dimidium annum, in quibus tanta persecutio fiet, ut omnis praeterita persecutio, etsi magna fuerit, oblivioni tradatur. Tunc qui in Judaea sunt, fugiant ad montes; et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua; et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam. Magni terroris haec verba indicativa esse videntur, in quibus omnium obliti, omnibus sola fuga placere narratur. Allegorice autem a Judaea ad montes fugiunt, qui relicto Judaismo sive littera in qua Judaei confidebant, ad spiritualem intelligentiam vel ad Ecclesias se transferunt. Qui vero in tecto sunt, et in fidei sublimitate, sive etiam qui majores sunt et Ecclesiis praesunt, non descendant, non ad fugitiva bona, et vilem substantiam se inclinent, sed potius omnibus relictis, Christo jam propinquanti obviam pergant. At vero qui in agro sunt, et novum Evangelii semen in populo seminant, non revertantur, nec prioris tunicae recordentur, sed currant, quia prope est ut veteribus exuti, nova immortalitatis tunica induantur. Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Praegnantes enim sunt illae animae quae per hypocrisim peccata sua abscondere volunt, sed tamen per superbiae inflationem abscondere nequeunt; et intus igitur peccata latent, et foris quodammodo clarent. Nutrientes autem sunt, quae jam quidem mala opera pepererunt, et in eis persistentes, ea facere non erubescunt. Atque utinam adhuc praegnantes essent, aliisque peccandi occasionem suo exemplo non dedissent. Malum est igitur peccata celare, sed pejus est hoc modo revelare: aliter enim et sibi, aliter et sibi et aliis nocet. Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme, vel Sabbato. Ne forte tunc fugere incipiatis, quando fugere non potestis. Temporis enim asperitate fuga in hieme impeditur; in Sabbato vero fugere non licet, quia hoc lex fieri interdicit. Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. Erit, inquit, tunc tribulatio magna. Quando? Vis audire quando? Cum abominatio desolationis stabit in loco sancto. Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro, sed propter electos breviabuntur dies illi. Non enim breviabuntur dies illi quantum ad Dei dispositionem, breviabuntur tamen quantum ad spem et vetum iniquorum, quia non tantum regnabit Antichristus quantum ipse se ipsum et sui eum regnare sperabunt. Hoc autem fiet propter electos: si enim tantum viveret quantum eum infideles vivere sperabunt, valde pauci salvari potuissent. Quid enim, si semper viveret, faceret, qui in tribus annis tantam stragem faciet? Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus aut illic, nolite credere. His enim verbis non solum Antichristum sed et multos alios tunc fore significat, quos propter varias simulationes miseri homines Christum esse putabunt. Unde et subditur: Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Ecce praedixi vobis. Sed quare praedixi vobis? Ut cauti sitis, et non ab eis decipiamini. Si ergo dixerit vobis: Ecce in deserto est, nolite exire; ecce in penetralibus, nolite credere. Alii enim in deserto, ut Elias et Joannes Baptista, alii in Synagogis et in domibus, sicut Christus, praedicabunt. Omnia enim simulabunt, quae homines fecisse audient. Sicut 115 enim fulgur exit ab Oriente et paret usque in Occidentem, ita erit et adventus Filii hominis. Hoc est enim quod Psalmista ait:« Deus manifestus veniet; Deus noster et non silebit.» Non ut prius veniet occultus, sed, quasi sol in sua majestate praefulgens, ubique apparebit, ubique lucebit. cunctis etiam nolentibus revelabitur. Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae. Aquilae enim, sanctorum animae sunt, quae et altius volant et clarius vident. Hae autem tunc ad corpora propria venientes, ubicunque et quomodocunque dispersa sunt, ea iterum induent, ut totus integer et immortalis homo resurgat. Potest autem et sic intelligi, ut ubicunque Christi corpus fuerit, illuc et animae conveniant, paratae ejus obedire praeceptis. Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum; et stellae cadent de coelo: et virtutes coelorum commovebuntur; et tunc parebit signum Filii hominis in coelo. Et tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute multa et majestate. Quia enim tunc sol justitiae Christus Dominus noster, omni luce splendidior, de coelis descendet, sol iste quem videmus, obscurabitur; et haec luna non dabit lumen suum, obscurati immenso splendore majoris lucis. Sicut enim luna et stellae solis hujus splendore pallescunt, ita illius inenarrabili fulgore ipse sol in tenebras convertetur. Quod autem stellas cadere dicit, vel sanctorum animas ad corpora descendere, vel ipsas juxta litteram quasi decidentes et obeuntes, lumen solitum amittere significat. Virtutes autem coelorum commovebuntur, quia omnis ille angelorum exercitus Christum Dominum nostrum ad judicium sequetur. Et tunc apparebit signum Filii hominis in coelo, per quod vel ejus crucem, vel aliquid aliud victoriae signum intelligere possumus. Et tunc plangent omnes tribus terrae. Unde in Zacharia propheta scriptum est:« Et plangent eum planctu quasi unigenitum, et dolebunt super eum, ut dolere solent in morte primogeniti. In die illa magnus planctus in Jerusalem, sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon. Et plangent terrae familiae, et familiae seorsum.» Quomodo enim super eum non plangant, cum eum in tanta gloria videbunt, quem cum tanto opprobrie crucifixerunt! Sequitur: Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna, et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis coelorum usque ad terminos eorum. Angelorum enim ministerio ex omnibus mundi partibus sancti Dei colligentur, et resurgent; a summis coelorum animabus descendentibus, et usque ad eorum terminos venientibus. Quod enim ait cum tuba, ipse exposuit dicens, et voce magna. Magna enim vox erit quae mortuos suscitabit, et mundum universum replebit. Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas. Ita et vos, cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in januis. Sicut enim ficus novis ramis et foliis orientibus aestatem proximam adesse annuntiat; ita et haec omnia tam magna tamque inusitati, Christi adventum manifestissime nuntiabunt. Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. Hoc enim de Scribarum et Pharisaeorum generatione intelligitur, super quam omnem sanguinem justum venire superius dixerat. Non prius igitur illa generatio praeteribit, non prius deliciet, nec tota a sua iniquitate cessabit, quam ista omnia compleantur: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt. Quod enim Veritas dicit immutabile est, et praeterire non potest, alioquin Veritas non esset. Coelum igitur et terra transibunt, quia secundum hoc, quo modo sunt, in melius commutabuntur, sed verba Veritatis a statu suo mutari non potuerunt. De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli coelorum, nisi Pater solus. Alius autem evangelista addidit,« neque Filius.» Magnum est igitur hoc secretum, quod nemo scit nisi Pater, id est virtus et sapientia Patris, quae simul una et eadem est et Filii, et Spiritus sancti. Sola ergo Trinitas unus Deus scit hoc secretum, quod ipse quoque Filius ignorat, secundum hoc quod homo est et filius hominis. Si enim secundum hoc quod homo est, omnia sciret, nequaquam dictum esset,« Jesus autem crescebat sapientia et aetate coram Deo et hominibus.» Sicut autem in diebus Noe, ita erit adventus Filii hominis. Et hoc exponit. 116 Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptui tradentes, usque ad eum diem quo intravit in arcam Noe, et non cognoverunt, donec venit diluvium, et tulit omnes; ita erit et adventus Filii hominis. Mortuo enim Antichristo, tunc terris reddita pace, sanctis omnibus propter signa quae non videbunt, diem ultimum exspectantibus, infideles et peccatores, sola terrena et transitoria cogitantes, omni voluptati sicut prius operam dabunt: vendentes et ementes, comedentes et bibentes, nuptias contrahentes, et similia facientes. Sed ecce subito cum dixerint, pax et securitas,« tunc repentinus eis superveniet interitus.» Tunc duo erunt in agro; unus assumetur, et unus relinquetur. Ager enim est mundus, sicut ipse Dominus ait, exponens parabolam qua dicitur,« Simile est regnum coelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo.» In hoc autem agro sunt duo, scilicet fidelis et infidelis: et fidelis quidem assumetur in gloriam, infidelis autem relinquetur in poena. Duae molentes in mola, una assumetur, et una relinquetur. Haec enim mola sancta Ecclesia esse videtur, in qua dum sententiarum frumenta frangimus, dum Scripturas exponimus, dum in farinam cuncta convertimus, verbi Dei panem, quo animae nutriuntur, conficimus. Molentes autem non omnes, sed soli boni in gloriam suscipientur: et merito quidem non duo, sed duae dicuntur, quoniam ita molere ad animas pertinet; quamvis hoc de Synagoga et Ecclesia satis congrue intelligi possit; utraque enim molit, utraque Scripturas exponit: altera tamen et non ambae assumuntur. Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus est. Unde hoc? Quia de die illa, vel hora, ut modo diximus, nemo scit. Illud autem scitote quia si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Quia igitur nescit, quia dormiens negligit, saepe domus perfoditur, et quidquid in ea melius est, fit rapina latronum. Vos autem estote parati, estote solliciti, et quia illam unam horam nescitis, omnibus horis vigilate, ne in illa incauti et dormientes inveniamini. Et hoc est quod ait: Ideo et vos estote parati, quia nescitis qua hora Filius hominis venturus est. Quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore? Quis, inquit, nisi unusquisque vestrum, et caeteri similes vestri? quis est fidelis servus et prudens, quos ad hoc super familiam suam, super domum et Ecclesiam suam Dominus constituit, ut eam regatis, doceatis, et nutriatis, et pro tempore et mensura, ordine et ratione, omnia faciatis? Beatus ille servus, quem cum venerit Dominus ejus, invenerit sic facientem. Sed unde beatus? Vis audire unde? Amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum. Quis enim illo beatior erit, qui super omnia constituetur? In hoc enim fidelis servus major erit et superior omnibus in quo se magis humiliaverat, et ministraverat omnibus. Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: moram facit Dominus meus venire, et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis; veniet Dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat, et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis; illic erit fletus et stridor dentium. Qui enim multum se in hac vita vivere sperans, sola caduca et transitoria 117 diligens, cunctis carnis voluptatibus se subjiciens, non cum sobriis sobrie, sed intemperate cum ebriosis manducat et bibit, servos percutit, familiam affligit, subjectos despicit: iste quidem, etsi non voce, corde tamen et opere clamat: moram facit Dominus meus venire, securus sum; jam nihil timeo; meae igitur obediam voluntati. Veniens igitur Dominus ejus die qua non sperat, et hora qua ignorat, subito eum de hac vita exire compellens, dividit eum. Quid est enim mors nisi corporis et animae divisio et separatio? Tunc ergo homo dividitur, quando corpus ab anima separatur. Ponit autem partem ejus cum hypocritis, modo interim crucians animam, postmodum vero et corpus et animam.
4.23
[ CAP. XXV.] Tunc simile est regnum coelorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas, exierunt obviam sponso et sponsae. Quid est enim tunc? Nunquid et modo simile non est? Simile quidem est et modo; sed haec similitudo nondum manifeste apparet. Tunc igitur simile est, quando haec similitudo manifesta est, nondum enim apparet quae virgines fatuae sint, et quae prudentes. Multae enim exterius videntur esse prudentes, quae interius fatuae sunt: quicunque enim opera sua faciunt ut videantur ab hominibus, fatui quidem sunt, etsi prudentes esse videantur. Magna enim fatuitas est jejunare, vigilare, carnem affligere et macerare, et per hoc nullam aliam mercedem, nisi vanam gloriam exspectare. De talibus enim Dominus ait:« Amen dico vobis receperunt mercedem suam.» Inde enim et virgines dicuntur omnes, quia boni videntur ab omnibus. Sunt igitur in actione virgines, in intentione corrupti, quia bona quae agunt non casta et sincera intentione faciunt. Sed quare hae virgines decem dicuntur? Hic enim numerus omnes significat, quia omnes in se numeros continet. Quod ergo ait simile est regnum coelorum decem virginibus, tale est ac si diceret, similis est sancta Ecclesia cunctis virginibus. Et mox ipsam similitudinem exponit dicens: Quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsae. Quia enim quotidie morti appropinquamus, quotidie sponso et sponsae, id est Christo et Ecclesiae, obviam pergimus: haec enim via simul cum vita finitur. Lampades autem accipimus, si bona opera nobiscum ferimus. Quod enim bona opera lampades dicantur, ipse Dominus ostendit dicens:« Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videntes vestra bona opera glorificent Patrem vestrum qui in coelis est.» Quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes: quod quidem alios in Ecclesia vanos et fatuos, alios vero prudentes et justos esse significat. Quamvis et ipso numero aliquid intelligi possit: quinque enim sunt corporis sensus, quibus aut prudentes aut fatui homines fiunt. Sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum; prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. Quasi sine oleo sunt fatuarum lampades; quia etsi ad tempus eorum opera lucere videantur, simul tamen cum eis exstinguuntur, quoniam post hanc vitam nullum eis lumen ministrant. At vero prudentium lampades, quoniam sincero pietatis et misericordiae oleo nutriuntur, tunc clarius lucent, quando de his tenebris ad vitam transferuntur. Ideoque Apostolus ait:« Nolite itaque ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus; qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo.» Tunc enim quae lampades habeant oleum, et quae non habeant, omnibus revelabitur. Tunc fiet sermo, qui de Ecclesia scriptus est,« Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.» Moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes, et dormierunt. Moratur enim sponsus, et venire retardat, donec ad judicium Dominus veniat. Tanta igitur est haec mora, quantum est et hujus saeculi spatium. Interim autem omnes dormitant, et dormiunt; quia post multos langores tandem somno mortis oculos claudunt. Quasi enim ante somnum dormitare est, ante mortem languescere et aegrotare. Media autem nocte clamor factus est, ecce sponsus venit, exite 118 obviam ei. De hoc enim clamore Apostolus ait:« Clanget enim tuba, et mortui resurgent incorrupti.» Hic autem clamor media nocte fiet; quia cunctis ignorantibus, dies Domini, quasi fur in nocte veniet. In nocte enim fit, quia in tenebris ignorantiae fit. Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas. Ut enim Apostolus ait:« Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.» Lampades autem ornant, dum opera sua secum retractant, et dignae responsionis verba invenire interius cogitant: quae postquam fatuae invenire non possunt, indicare incipiunt, et de suo testimonio diffidentes aliorum ipsae testimonia flagitant. Et hoc est quod ait: Fatuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur. Oleum fatuae quaerunt, quoniam misericordia indigent, et tale est ac si dicerent: Quia opera nostra lucere deficiunt, illuminate ea vos testimonio vestro. Responderunt sapientes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis: ite potius ad rendentes, et emite vobis. Non nobis, inquiunt, oleum quaeratis, neque nos imitari admoneatis: ite potius ad venditores; ite ad adulatores, qui vili pretio laudis et favoris omnia vestra bona vobis subripuerunt; quoniam ideo cuncta agebatis, ut videremini ab eis. Nos enim de nobis ipsis nondum ad plenum securae sumus. Unde beatus Petrus apostolus ait:« Et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt?» Dum autem irent emere, venit sponsus; et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias; et clausa est janua. Dum emere, inquit, irent, id est dum ad ea quae in hoc saeculo egerant, mente redirent, dum opera sua, qua intentione ea fecissent, secum tractarent; dum se pro eis laudis mercedem jam suscepisse recogitarent, venit sponsus. Emere enim tunc nihil aliud erit, nisi emptionis et venditionis modum cogitare. Novissime autem veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. Al ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos. Dominus enim qui omnia scit, fatuas virgines se nescire dicit; quoniam earum nomina non sunt scripta in libro vitae. Nescire namque Domini, reprobare est.
4.24
Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua; et reliqua. Sicut enim homo peregre proficiscens servis suis bona sua tradidit, ita et Salvator noster de hoc mundo ad Patrem rediens, prius fidelibus suis bona sua largitus est. Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum; unicuique secundum propriam virtutem; et profectus est statim. Quinque enim talenta quinque sunt corporis sensus; duo vero intellectus et operatio; unum autem intellectus tantum. Haec autem etsi naturaliter ab initio hominibus data sunt; ea tamen fidelibus suis iterum Dominus dedit, et quodammodo innovavit, dum magis interius, quam exterius habenda monstravit. Habet enim et anima visum, auditum, gustum, odoratum, et tactum; et quidem multo digniores illis qui in corpore sunt. Sensus enim corporis cum aliis animalibus; sensus vero animae cum angelis communes habemus. Abiit autem qui quinque talenta acceperat, operatus est in eis, et lucratus est alia quinque: Similiter et qui duo acceperat, et lucratus est alia duo; 119 qui autem unum acceperat abiens fodit in terrum, et abscondit pecuniam domini sui. Haec autem omnia in sequentibus exponemus. Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. Post multum namque temporis venit; quia multum temporis est inter primum et secundum Christi adventum. Tunc enim cum servis suis rationem Dominus ponet, quia ut Apostolus ait:« Omnes astabimus ante tribunal Christe», ut reddat unusquisque rationem de his quae gessit, sive bona, sive mala fuerunt. Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta dicens Domine, quinque talenta tradidisti mihi; ecce alia quinque superlucratus sum. Visum mihi dedisti; operatus sum in eo, et multos illuminavi: quae vidi, ostendi; quae intellexi, docui; non celavi, non abscondi ea quae tu meis oculis revelare dignatus fuisti: habeo ergo hoc talentum multiplicatum. Dedisti mihi et auditum; in hoc quoque operatus sum, et multis aliis aures aperui tuorumque secretorum verba eos audire et intelligere docui. Hoc enim talentum Dominus requirebat, cum diceret;« Qui habet aures audiendi, audiat;» itemque:« Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non intelligant.» Gustum quoque mihi dedisti, quo tuae dulcedinis saporem intelligens, dico:« Quam dulcia faucibus meis eloquia tua; super mel et favum ori meo:» et in hoc quoque operatus sum, aliosque mecum ad degustandum invitavi, dicens:« Gustate et videte, quam suavis est Dominus; beatus vir qui sperat in eo.» Sed quid dicam de odoratu, quo fideles tuos instruxi, qua ratione discernere valeant inter catholicam doctrinam, et fetentem haereticam pravitatem? hoc enim servi tui illecti, te sequuntur, dicentes:« Trahe nos post te, et curremus in odorem unguentorum tuorum.» Propter hoc et sancta Ecclesia de naso laudatur, ubi dicitur;« Nasus tuus, sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum.» At vero et in tactu operatus sum; et non minus in eo, quam in aliis talentis lucratus sum. Tactus animae, fides est: hac enim Dominus tenetur et tangitur. Quanto enim unusquisque fidelior est, tanto familiarius, et propius Dominum tangit. Alii enim ipsum; alii ejus vestimenti fimbrias tangunt. Hoc autem talentum duplicamus, quando fidem nostram aliis praedicamus. Sed audiamus, quid huic Dominus responderit, qui et quinque talenta duplicata obtulit: Euge, bone serve et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium Domini tui. Euge namque vox gaudentis est. Sed nota, quod pauca Dominus reputat quaeque in hoc mundo meliora habemus. Qua in re illius regni divitias inaestimabiles esse ostendit: de quibus Apostolus ait:« Quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus diligentibus se.» Parva sunt igitur haec talenta illis divitiis comparata: si quidem eas quales sint, per haec neque videre, neque audire, neque ad plenum cogitare possumus. Quis enim illud cogitare valeat, quod in cor hominis non ascendit? Intra in gaudium Domini tui. De his enim gaudiis Psalmista, ait:« Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saeculum saeculi laudabunt te:» itemque:« Unam petii a Domino hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae.» Haec autem de quinque talentis dicta sunt: nunc vero de duobus audiamus; per quae intellectum et operationem significari diximus: quae nimirum etsi numero sint pauciora, pretio tamen et significatione non sunt inferiora. Qui enim bene intelligit, et quae intelligit operatur, nihil in visu et auditu, nihil in gustu, odoratu et tactu minus habet. In his enim duobus illa quinque plenissime continentur: quae quidem sibi mutuo conjuncta sunt, et sine altero alteram non valet. Inutilia enim sunt et intellectus sine operatione, et operatio sine intellectu: unde bene dicitur:« Intellectus bonus omnibus facientibus eum: laudatio ejus manet in saeculum saeculi.» Accessit igitur et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi; ecce alia 120 duo superlucratus sum. Intellectum et operationem mihi dedisti; tu enim das intelligentiam intelligentibus; tu et bonam voluntatem, et bene operandi effectum tribuis; unde Apostolus:« Neque volentis, inquit, neque currentis, sed miserentis est Dei.» Nam neque volentis est voluntas, neque currentis est cursus, sed miserentis est Dei, qui prius bene agendi voluntatem, deinde bene currendi tribuit facultatem. Duo igitur talenta mihi dedisti, ecce alia duo superlucratus sum; quoniam quid intelligant, et qualiter intelligentes operari debeant, alios docere, piger non fui. Huic itaque Dominus respondens et congaudens, non minora dona largitur, quam illi alii modo superius largitus fuerat, Nunc etiam de illo videamus, qui abiens fodit in terram et abscondit pecuniam domini sui; per quem scilicet eos intelligimus, quibus ingenium et intellectum Dominus dedit, quem ipsi in terreno et carneo corde suffodientes eT abscondentes, neQue in sua neque in aliorum saluTe eum expejdunt. Tales auTem mUltos videmUS, qui, si voluiSsent, mUltis prodesse potuissejt. Et isti quidem digne satis, amisso intellectu quo male usu fuerant, dum se excusare putant, judicis iram contra se provocant, dicentes: Domine, scio quia homo durus es; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti, et timens abii, abscondi talentum in terra: ecce habes quod tuum est. Si enim intellectum habuissent, et sensum non amisissent, nequaquam durum, et injustum vocarent, cujus benevolentiam captabant. Talis igitur excusatio quam sit vana et inutilis omnisque ingenii et rationis expers, ipse Dominus ostendit, dicens: Serve male et piger, sciebas, quia meto ubi non semino: et congrego ubi non sparsi: oportuit ergo te dare pecuniam meam nummulariis; et ego veniens recepissem utique quod meum est cum usura. Ac si diceret: Non fuit conveniens, ut meam pecuniam nummulariis committere timeres, cum me tam fortem esse cognoveras, ut non solum mea, verum etiam aliena mihi ubique vindicare valeam. Qua in re te nullam excusationem habere, manifestum est. Haec autem pecunia, verba vitae aeternae sunt; nummularii vero, quibus ea nuntiantur; si tamen in ea negotiantes otiosam eam esse non patiuntur. Hanc autem cum usura Dominus recipit, qui multos fideles cum fructu boni operis per eam acquirit. Nusquam autem est, ubi Dominus non seminaverit; nusquam est, ubi suae gratiae sementem non sparserit; quia, praeter hoc, quod in omnem terram exivit sonus apostolorum omnibus hominibus rationem et intellectum, memoriam et ingenium largitus est. Constat igitur, hunc malum servum adversus eum esse mentitum. De quo Dominus subinferens, ait: Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet quinque talenta. Per quod intelligere possumus, solos bonos eam beatitudinem possidere, quam simul cum eis et mali possedissent, si in bonitate perstitissent. Talentum enim, id est talenti retributionem et meritum, soli boni habebunt. Unde et subditur: Omni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo. Quicunque enim haec talenta duplicata habuerit, ei et talentorum meritum dabitur, et omnium divitiarum plenitudine abundabit; ei autem qui talentum non habuerit duplicatum, sed otiosum, et sine fructu illud esse permiserit, etiam id quod videtur habere, auferetur ab eo; quoniam sine ratione et intellectu, stolidus et insipiens apparebit; et tunc inutilis servus ejicietur in tenebras exteriores; illic erit fletus et stridor dentium.
4.25
Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis; et statuet 121 oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. Dominus enim qui prius humilis venit, et in forma servi; iterum excelsus et sublimis venturus est in majestate sua, et in gloria Patris. Venient autem et omnes angeli cum eo; ut ex ipsa sui exercitus multitudine, ejus virtus et omnis potentia manifestetur. Et tunc quidem sedebit in sede majestatis suae; quoniam tunc Patri coaeterno aequalis et similis revelabitur. Nusquam enim melius regia dignitas; quam in sede regia manifestatur. Et congregabuntur ante eum omnes gentes: secundum illud:« Vivo ego, dicit Dominus; quoniam curvabitur omne genu, et confitebitur omnis lingua.» Non autem erit difficile omnes gentes congregare; cum difficile non fuit creare et resuscitare. Et ipse quidem pastor bonus, qui oves suas bene cognoscit, bonos a malis separabit, ovesque statuet a dextris, haedos autem a sinistris. Oves enim dicuntur boni propter simplicitatem et innocentiam; haedi vero dicuntur mali propter vanitatem et petulantiam. In ipsa autem positione dexterae et sinistrae, jam ex tunc utraque pars cognoscere poterit, cui misericordia, et cui poena immineat. Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt Venite, benedicti Patris mei, possidete, paratum vobis regnum a constitutine mundi. Quare hoc? vultis audire, quare? Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram et collegistis me; nudus, et operuistis me; in carcere eram, et venistis ad me. Si enim ante mundi constitutionem regnum eis erat paratum; constat, quia antequam fierent, ad vitam erant praedestinati; qui vero ad vitam praedestinati sunt, illi nullatenus perire possunt. Fit autem conditionaliter praedestinatio Dei; nihilque sine aliqua conditione praedestinatum est. Praedestinatum est et ut salvaretur mundus, sed per aquam baptismatis et mortem Filii Dei. Praedestinati sunt omnes boni ad gloriam. Sed ea conditione, si fidem tenuerint, si charitatem, si humilitatem, si patientiam, si misericordiam et pietatem, et his similia habuerint. Tales enim eos futuros praevidit, quos Dominus ad vitam praedestinavit, et quasi praedestinando eis diceret: Ego quidem vos ad vitam praedestino, si tamen tales et tales fueritis, si mea mandata custodieritis, si fidem et misericordiam habueritis, et si in bono tandem inventi fueritis. Qui igitur talis esse non vult; qui Dei mandata custodire non nititur; ideo non venit ad praedestinationem, quia non servat conditionem. Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus? Sitientem et dedimus tibi potum? quando autem vidimus hospitem et colligimus te? aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? Stupescunt enim admiratione, dum eum esurientem vel sitientem; dum hospitem, infirmum, aut in carcere aliquando fuisse audiunt; quem tunc in tanta gloria tantaque sublimitate conspiciunt. Unde et non immerito eum interrogant, quando vel sic eum viderunt, vel sic ei ministraverunt? Et respondens rex dicit illis: Amen, amen dico vobis, quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. In membris suis suscipitur Christus: membra enim, sua sunt omnes Christiani; ideo enim Christiani dicuntur, quia membra sunt Christi. Unde et Apostolus ait:« Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit.» Christus igitur in esurientibus esurit, in sitientibus sitit, in infirmis aegrotat, et in aliis similiter patitur. Magna ergo reverentia suscipiendi sunt pauperes Christi; cum magna veneratione serviendum est eis; si quidem Christus in eis suscipitur, et honoratur in eis. Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui preparatus est diabolo et angelis ejus. Quare autem eis praecipiat, subjungit causam: Esurivi enim et non dedistis mihi manducare; sitivi et non dedistis mihi bibere; hospes eram et non collegistis me; infirmus et in 122 carcere, et non visitastis me. Si igitur ignis aeternus paratus est diabolo et angelis ejus, manifestum est quoniam sic praedestinati sunt mali ad mortem, propter malitiam suam, sicut boni ad vitam pro bonitate sua. Sic, quae tormenta patientur qui aliena rapiunt, cum isti talia patiuntur, quia sua non tribuunt? Si talia sustinebunt immisericordes, qualia passuri putamus crudeles? Et ibunt isti in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.[ CAP. XXVI.] Et factum est, cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis.
4.26
Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur, ut crucifigatur? Nuntiat Dominus Pascha post biduum, nuntiat et passionem suam, ut in Pascha occidatur, qui per Pascham significabatur. Tota enim illa festivitas per tot annos antea celebrata, nihil aliud nisi Christi passionem significabat. Merito igitur simul conveniunt et significatio et significatum. Merito illa et non alia die jam tandem morti traditur; qui per singulos annos in hujus facti significatione illo die immolabatur. Pascha enim sive Phase transitus dicitur; sive quia tunc Dominus transiens per castra Aegyptiorum, omnia eorum primogenita interfecit; sive etiam quia tunc Salvator noster transivit de hoc mundo ad Patrem. Unde Joannes ait:« Sciens Jesus quia venit ejus hora, ut transeat de hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, in finem dilexit eos.» Haec autem solemnitas septem diebus celebratur, de qua in Exodo sufficienter diximus. Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiphas, et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent et occiderent. Sicut enim per singulos annos omnes Judaei convenire solebant, ut in hac solemnitate unum haedum immolarent: ita et nunc omnes colliguntur in unum, ut Christum dolo teneant et occidant, quem ille haedus significabat. De quo scriptum est:« Juxta quem ritum tolletis et haedum, et immolabit eum omnis multitudo filiorum Israel ad vesperum.» Cui enim non videtur esse ridiculum ut sexcenta millia hominum et eo amplius in unum convenirent ut unum haedum interficerent; nisi quia hoc tam magnum sacramentum in illo facto significabatur? Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. Timebant enim, ne populi seditione de illorum manibus Christus tolleretur, qui illuc ad diem festum undique convenerat. Cum autem esset Jesus in Bethania in domo Simonis leprosi accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. Simon iste leprosus fuerat, quem jam antea sanaverat Dominus. Haec autem mulier utrum eadem sit quae lacrymis pedes ejus rigavit, an alia, non contendo. Mihi tamen non videtur inconveniens, si ad Christi caput ungendum accessit, cui jam Dominus peccata dimiserat, dicens:« Mulier, remittuntur tibi peccata.» Hoc autem unguentum alius evangelista« spicatum, alius pisticum vocat. Et spicatum quidem dicitur ab ea specie quae spica nardi 123 vocatur. Pisticum autem fidele interpretatur: cui illud contrarium est, de quo dicitur:« Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.» Manifestum est igitur quod utrumque significet. Videntes autem discipuli indignati sunt dicentes: Ut quid perditio haec? poterat enim hoc venundari multo, et dari pauperibus. Hoc autem solum Judam dixisse Joannes evangelista narrat: et hoc fortasse, quia plus caeteris ille locutus est, quamvis et caeteris hoc idem displicuisset, et caeteris quidem, propter pauperes, Judae vero, quia fur erat et loculos habebat. Quia enim hujus rei significatum non intelligebant, inutiliter eis fieri videbatur. Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? Opus enim bonum operata est in me. Sciens enim Jesus, quid hoc significaret, defendit et laudat mulierem de opere bono. Nam semper pauperes habebitis vobiscum, me autem non semper habebitis. Hoc enim de praesentia sui corporis dicit, quam illi modicum secum habituri erant. Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. Significatio, inquit est, non perditio. In proximo enim passurus sum; ideoque haec mulier hoc unguentum mihi obtulit ad sepeliendum? Mos enim antiquus fuit, ut nobilium corpora sepelienda unguentis pretiosis ungerentur. Amen, dico vobis, ubicunque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam ejus. Vos, inquit, insipientem pro eo facto eam reprehenditis, pro quo ipsa laudanda est in universo mundo Tunc abiit unus de duodecim qui dicebatur Judas Scharioth ad principes sacerdotum, et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos. Exinde quaerebat opportunitatem ut eum traderet. Hoc enim totum a prophetis praenuntiatum fuerat, et quod a discipulo traderetur, et quod triginta argenteis venderetur. Unde Psalmista:« Homo pacis meae, in quo sperabam, qui edebat panes meos ampliavit adversum me supplantationem;» et alibi:« Appenderunt mercedem meam trigenta argenteis, decorum pretium, quo appretiatus sum a filiis Israel.» Decorum autem pretium ironice dixit; quia indecorum et inconveniens erat ut mundi Salvator tam vili pretio venderetur. Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere pascha? Pascha enim hoc loco agnum illum vocat qui in Pascha immolabatur, quem nocte illa comedebant in azymis et lactucis agrestibus. At Jesus dixit. Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facio Pascha cum discipulis meis. Iste enim quidam non parvi meriti fuisse credendus est, apud quem non solum Pascha Dominus facit, verum etiam suae passionis revelat arcanum, dicens ei: Tempus meum prope est.-- Et fecerunt discipuli, sicut praecepit illis Jesus, et paraverunt Pascha. Vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis suis, et edentibus illis dixit: Amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est; et contristati sunt valde, et coeperunt singuli dicere: Nunquid ego sum, Domine? 124 At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside hic me tradet. Prius dicit: Unus vestrum tradet me; deinde dubitantibus omnibus et unoquoque timente pro se( sciebant enim, eum mentiti non posse) manifestius eum ostendit, dicens: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur. Utrumque enim prophetatum est, et quod Filius hominis traderetur, et quod vae illi esset, per quem traderetur; utrumque enim praeviderat Dominus, et mortem suam, et iniquitatem proditoris sui; utrumque enim praedicere voluit, ut eo amplius sibi suisque caveret, et proditionem facere timeret. Bonum erat illi, si natus non fuisset homo ille. Simplici sermone et vulgata locutione loquitur: non quod bonum vel malum ei sit, quod omnino non est nisi forte quis hoc subtilius intelligere velit, ut formato corpore et suscepta anima, si Judas in matris utero, priusquam nasceretur, moreretur, melius illi esset quam ut ad hoc tantum scelus pervenisset; quoniam et si beatitudinis gloriam non haberet, poenam tamen proditionis non sustineret. Credimus enim omnes homines, etiam non natos resurgere, quibuscunque vel ad horam concessum est vivere. Respondens autem Judas qui tradidit eum dixit: nunquid ego sum, Rabbi? Ait illi: Tu dixisti. Ecce, miser, vides Dominum omnia scire, nec tuam conscientiam cum latere; cessa igitur, et confitere. Caenantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, dicens: Accipite et comedite; Hoc est corpus meum. Exponit Dominus hoc in loco quod significaret, cum alibi diceret.« Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.» Ecce sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech panem et vinum virtute ineffabili in sui corporis et sanguinis substantiam convertit. Sicut enim tunc et vivebat, et loquebatur, et tamen a discipulis comedebatur et bibebatur; ita et modo integer et incorruptibilis manet, et a fidelibus suis in panis et vini sacramento quotidie bibitur et manducatur. Nisi enim panis et vinum in ejus carnem et sanguinem verterentur, nunquam ipse corporaliter manducaretur vel biberetur. Mutantur enim ista in illa; comeduntur et bibuntur illa in istis: quod qualiter fiat, ipse solus novit qui omnia potest et omnia novit. Dixit enim tunc per se; dicit et modo per suos ministros. Hoc est enim corpus meum; et tanta est ejus verbi virtus et efficacia, ut statim fiat quod dicitur. Similiter autem, dum dicit: Hic est sanguis meus, mox in ejus sanguinem vinum convertitur. Et accipiens calicem gratias egit, et dedit illis dicens: Bibite ex hoc omnes: hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Hic, inquit, est sanguis meus qui fundendus est, non alius iste, et alius ille; sed unus idemque et iste, et ille. Cras igitur fundetur ex hoc meo latere, quem vos modo bibitis, et videtis in calice. Aliter enim testamentum novum confirmari non potest: et hoc est quod Apostolus ait:« Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris: testamentum enim in mortuis confirmatum est; alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est; unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est.» Sanguine igitur vetus testamentum, sanguine dedicatur et novum. Sed illud quidem sanguine hircorum, hoc autem sanguine Christi. Dico autem vobis. Non bibamamodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. Regnum Dei Ecclesia est, in qua vinum vetus non bibitur, nec vetus doctrina suscipitur, quia non ad litteram, sed spiritualiter Scriptura intelligitur. In hac igitur Christus vinum novum bibit nobiscum; quoniam nobiscum manens, in nobis esurit et sitit, 125 in nobis cibatur atque potatur. Si enim ipse ait:« Esurivi et dedistis mihi manducare; sitivi et dedistis mihi bibere.» Ipse enim secundum se jam nunc neque esurit, neque sitit, neque manducat, neque bibit. Spreto igitur vino veteri, vinum novum nobiscum in Ecclesia bibit; quia repulsa Judaeorum fide atque doctrina, nostram fidem et doctrinam recipit. Quasi enim de uno vino bibimus, dum unam finem et doctrinam tenemus. Lucas autem duos calices ponit, duo significans testamenta, et in primo quidem calice dicitur: Non bibam amodo de hoc genimine vitis, ut intelligamus vetus testamentum juxta litteram esse completum: unde et mox subditur: Donec bibam illud vobiscum novum in regno Dei. Et, hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. Merito enim post talem refectionem hymnum dicunt, et in montem Oliveti ascendunt; quoniam qui Christi carne et sanguine reficiuntur, Deum laudare, et montem pacis ascendere digni sunt. Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scandalum enim dubitationis passi sunt, dum eum quasi impotentem, teneri, ligari et flagellari viderunt.« Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.» Scripturae testimonio probat quod dixerat. Nam Psalmista ait:« Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt.» Percussit enim Pater Filium; quia, sicut ipse ait:« Non haberent in eum potestatem, nisi hoc eis datum fuisset desuper.» Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam. Haec enim prophetia consolatione plena est. In Galilaeam eos praecedit, id est in patriam eorum; omnes enim Galilaei erant, significans, se tandem illos ad meliorem patriam ducere. Respondens autem Petrus ait illi: Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor. Non enim putabat B. Petrus, ut alicujus persecutionis timore, suae fidei et dilectionis flamma exstingui potuisset. Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. Nemo igitur in se, nemo in viribus suis confidere potest: omnis constantia, omnis virtus et fortitudo, non hominis, sed Dei est. Tunc venit Jesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic, donec vadam illuc et orem. Quia enim Gethsemani vallis pinguium interpretatur, illuc oraturus Dominus venit; ut ex ipsa loci appellatione ostenderet quanta pietatis et misericordiae pinguedine abundaret, qui pro suis quoque inimicis Patrem oraret. Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et moestus esse. Quod enim Dominus orat, quod contristatus et moestus sit, omnia ad hominem referenda sunt. Hoc autem tribus discipulis testibus agit, sive ut nos doceret pro inimicis orare, sive etiam ut se ostenderet, Judaeos velle salvare, si voluissent; unde et Jerusalem loquitur, dicens:« Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti.» Nemo enim salvabitur qui salvari non vult. Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate mesum. Tristis est enim Dominus de perditione Judaeorum. Sed haec tristitia cito finitur, quoniam mors proxima est. Usque ad mortem itaque tristis est, quia post mortem nulli tali subjacet passioni. Ut enim de Domino taceamus, nemo sanctorum post resurrectionem tristitiae vel dolori subjacebit; alioquin beati non essent. Qui enim aliquo indiget, vel sui voti compos non est, beatus dici non potest. Tristis vero 126 laetitia indiget, et tristitia carere desiderat. Non est igitur tristis beatus. Sustinete hic et vigilate mecum. Mecum, inquit vigilate, mecum hoc onus sustinete; et quod me pro meis inimicis facere videtis, hoc et vos facite pro inimicis vestris: aliter enim non eritis hic, id est in villa Gethsemani, in loco pinguedinis et misericordiae. Et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste. Separatus a discipulis pusillum progreditur, in faciem procidit: quatenus nos doceat quid in nostris orationibus agere debeamus. Nemo autem putet, timore mortis eum orare, ut calix passionis ab eo transferatur; cum Petro de passione dissuadenti dicat:« Vade retro, Satana; scandalum es mihi, quia non sapis ea quae Dei sunt.» Non enim absolute orat ut calix ab eo transferatur, sed calix iste; quia etsi pro salute mundi mori venerat, a Judaeis tamen, si fieri posset, occidi nolebat. Pater vero econtra ab illis eum occidi volebat, quia aliis omnibus nequiores erant; quatenus ad suae damnationis cumulum hoc addidissent, qui utique damnandi erant, etiamsi Christum non occidissent. Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis. His autem verbis aperte ostendit, se non divinitatis, sed humanitatis affectu omnia illa fuisse locutum; quoniam una eademque voluntas est ei cum Patre secundum divinitatem. Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes; et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum? Sic, inquit, agitis, sic mei memores estis, sic mecum vigilatis? Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Ille enim intrat in tentationem, qui jam quasi victus, ipsa tentatione tenetur illaqueatus. Aliud igitur est tentari, aliud in tentationem intrare. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Quamvis enim anima tentationibus potenter resistat, caro tamen quae illam gravat infirma et fragilis est, nisi oratione, et attenta sollicitudine roboretur. Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua. Si non potest, inquit, fieri, ut me Judaei non occidant, et sic in voluntate tua positum est, fiat voluntas tua. Voluntas igitur Patris fuit ut Christum Judaei interficerent. Quia enim pro salute mundi moriturus erat, ut aliqua gens eum occideret, oportebat:« Oportebat enim pati Christum et resurgere a mortuis, et ita intrare in gloriam suam.» Sed quae alia gens Christum occidere debuit, nisi illa quae iniquior erat, et quae plus caeteris ejus sanguinem sitiebat? Deus enim neminem cogit ad peccandum; eos tamen peccare permittit, qui vehementer peccare desiderant. Vult igitur Deus, ut hi tales, quorum tota voluntas prona est ad malum, sanctos suos interficiant, quatenus et his major poena, et illis abundantior gloria crescat. Fit itaque in morte martyrum duplex bonum; quoniam et mali, qui etiamsi eos non occiderent tamen perituri erant, in eorum morte majorem sibi poenam acquirunt; et boni, dum pro Christi fide occiduntur, majori gloria cumulantur. Ac per hoc voluit Deus Pater, ut Filium suum Judaei interficerent; et quia iniquissimi erant, maximum scelus perpetrarent, quatenus nullam habeant excusationem, et majori poenae subjiciantur; ut veniat super eos omnis sanguis justus qui effusus est super terram. Et venit iterum et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati. Somnus iste discipulorum, Ecclesiae somnum et torporem significabat, quae in magnis tentationibus saepe tabescit, et deficit, nisi Christi frequenti visitatione excitetur. Et relictis illis iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. Tunc venit ad discipulos, et dicit illis: Dormite jam et requiescite; ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite, eamus, ecce appropinquavit qui me tradet. Haec enim non praecipiendo, 127 sed redarguendo dicit. Non enim dormiendum vel quiescendum, sed potius vigilandum est, et orationibus instandum in magnis perturbationibus: ideoque protinus eos excitans, ait: Surgite, eamus. Quod utique non dixisset, si eos dormire et quiescere voluisset. Adhuc ipso loquente Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi. Ubi enim ille qui impetitur se defendere non vult, fustes et gladii necessarii non sunt. Si enim Dominus se defendere voluisset, neque fustes, neque gladii ei resistere potuissent. Hoc enim ipse monstravit, cum ad unam responsionem eos prostravit. Ut enim dixit: Ego sum, abierunt retrorsum et ceciderunt in faciem suam. Qui autem tradidit eum, dedit eis signum dicens: Quemcunque osculatus fuero, ipse est tenete eum. Et confestim accedens ad Jesum dixit: Ave, Rabbi, et osculatus est eum. Hoc enim signum propter Romanorum milites qui Christum non cognoscebant, proditor Judas dedisse videtur. Dixitque illi Jesus: Amice ad quid venisti? Amicum eum per contrarium vocat, qui ei inimicus erat. Sic et beatus Job« benedicere» pro maledicere ponit, dicens:« Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Domino in cordibus suis.» Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum: et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum, amputavit auriculam ejus. Iste unus B. Petrus apostolus fuit, qui, postquam Dominum suum teneri vidit, dolore commotus se ulterius cohibere non potuit. Amputavit igitur auriculam servi principis sacerdotum, quae nondum circumcisa fuerat, et idcirco malis consiliis obedierat. Vocabatur autem Malchus servus iste, qui regnaturus interpretatur. Soli enim illi regnabunt et vivent, qui aures circumcisas habebunt. Unde et hujus aures Dominus tetigisse et sanasse ab alio evangelista dicitur. Quae enim aures ab apostolis et doctoribus circumciduntur, illas Dominus tangit et sanat. Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt. Displicet Domino factum Petri; quoniam etsi bonum significabat, non tamen bono animo fiebat. Omnes enim qui acceperint gladium; id est qui injusta animi commotione aliquem interfecerint, nisi forte digne poenituerint, gladio peribunt: gladio utique perpetuae ultionis. Omnis enim poena gladius vocatur. B. autem Petrus justam causam habebat. Sed neque justis neque injustis Dominus armis defendi volebat. Unde et subditur: An putas, quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? Vos, inquit, duodecim homines estis, qui pro me uteunque pugnare contenditis; ego autem, si volo, plus quam duodecim legiones angelorum subito habere possum. Quod igitur me non defendo, non est impotentia, sed voluntas. Si enim me defendero, nihil poterunt adversum me. Quod si nihil poterunt, quomodo ergo implebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri? In illa hora dixit Jesus turbis; tanquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me; quoditie sedebam apud vos docens in templo, et non me tenuistis. Quod quidem, non sine ratione, et Dei nutu evenisse, evangelista exponit, dicens: Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturae prophetarum. Tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt: et illi tenentes Jesum, duxerunt illum ad Caipham principem sacerdotum, quo Scribae et seniores convenerant. Petrus autem sequebatur a longe usque in atrium principis sacerdotum; et ingressus intro sedebat cum ministris, ut videret finem. Adhuc, inquit, Petrus sequebatur Dominum, sed jam a longe: proximus enim erat negationi. Unde et non immerito cum ministris sedebat, finem rei videre desiderans. Ubi enim sedet qui Christum negat, nisi inter Judaeos, Judaeorumque ministros? Principes autem sacerdotum, et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent, et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Secundum legem Christum damnare volunt, et falsa testimonia quaerunt 128 cum lex ipsa falsa testimonia non suscipiat Qua in re maxima Judaeorum iniquitas, et odium crudele et exsecrabile comprobatur. Novissime autem venerunt duo falsi testes, et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud. Hoc enim Christus non dixerat. Quod si dixisset, facere utique potuisset. Dixerat enim: Solvite templum hoc, et in triduo excitabo illud. Quod quid significet, evangelista exponens, ait: hoc autem dicebat de templo corporis sui. Et surgens princeps sacerdotum ait illi: Nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur? Jesus autem tacebat. Tacet Christus, et respondere non vult, tum quia vana et inutilia audit, tum quia scriptum est:« Ex ore Altissimi non exierunt nec bona nec mala.»-- Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei vivi. Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Ad ea enim respondet Dominus, quae videt esse digna responsione. Si enim a principe sacerdotum, qui pro sui officii dignitate ab omnibus venerabatur, sic adjuratus non respondisset, Deum non timere, et parvipendere videretur. Sequitur: Verumtamen dico vobis; Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus coeli. Hoc autem erit in judicio, quando omnis oculus ut eum videbit. Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit; quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam: quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis. Vestimenta sua scindit princeps sacerdotum, se ipsum maximam, et principalem causam esse significans, cur Judaeorum sacerdotium scindatur et destruatur. Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum caeciderunt. Sic enim prophetatum fuerat. Alii autem palmas in faciem ejus dederunt, dicentes: prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? Nusquam respondet Dominus, nisi ubi ejus responsio necessaria et utilis est. Petrus vero sedebat foris in atrio; et accessit ad eum ancilla dicens: Et tu cum Jesu Galilaeo eras. At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis. Negat Petrus ut Magistri prophetia compleatur. Exeunte autem illo januam, vidit illum alia ancilla, et ait his qui erant ibi; et hic erat cum Jesu Nazareno; et iterum negavit cum juramento, quia non novisset hominem. Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit. Tunc coepit detestari et jurare, quia non novisset hominem. Ecce pastor Ecclesiae non solum a viris, verum etiam a mulieribus compellitur negare Dominum. Hoc autem non semel, sed et bis, et ter. Qua in re et illi ad indulgendum regula datur, ut in se ipso aliorum fragilitatem cognoscens, aliis misereatur; et nobis etiam in maximis excessibus delictorum veniam sperare conceditur. Et continuo gallus cantavit. Et recordatus est Petrus verbi Jesu quod dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis; et egressus foras, flevit amare. In alio vero evangelista legitur, quia respexit Dominus Petrum. Tenebatur Dominus a turbis, trahebatur, et flagellabatur; et tamen discipuli memor, quem verbis, ne proderetur et caperetur consolari timebat, solo respectu consolatur, et sanat, et sui vultus illuminatione ad spem veniae invitat. Cognoscit igitur Petrus reatum suum, cognoscit et voluntatem Domini sui, dolet et poenitet, egreditur foras; relinquit concilium malignantium, locum petit secretum lacrymis et poenitentiae amicum, flet amare, certissime intelligens, quia sacrificium est Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Hic est poenitentiae modus: peccasti? quiesce, dole, et lacrymare; et disce cum apostolo flere amare.[ CAP. XXVII.] Mane autem facto concilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent; et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio 129 Pilato praesidi. In unum Judaei conveniunt, concilium faciunt, conjurant adversus Jesum; timent ne aliquis bonus et justitiae defensor inter eos inveniatur: vinctum Jesum Pilato tradunt, ut ex hoc reus mortis et venia indignus esse credatur. Tunc videns Judas qui eum tradidit, quod damnatus esset, poenitentia ductus retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus, dicens: Peccavi tradens sanguinem justum. Cognovit Judas se peccasse, argenteos reddit, quasi eodem pretio quo eum vendidit, Christum Dominum redimere possit. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris. Tu, inquiunt, videas quid egeris, nam ad nos non pertinet, si tu peccasti, et si justum sanguinem tradidisti. Et, projectis argenteis in templo, recessit, et abiens, laqueo se suspendit. Infelix Juda! ad vitam salutis redire coepisti; sed diabolus, qui te ad tradendum magistrum et Dominum incitavit, ipse tibi ut te occideres consilium dedit: hoc enim solum sufficiebat tibi ad perditionem, etiamsi Dominum non tradidisses. Quanto tibi melius fuerat ut Christi pedibus te humiliares, et ab eo indulgentiam peteres, qui neminem ad se venientem repellit. Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet mittere eos in corbanan, quia pretium sanguinis est. Dico ego: Si non licet mittere eos in corbanan, quia pretium sanguinis est, neque licuit eos trahere de corbanan, ut pretium sanguinis fierent. Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum. Iste figulus nos finxit; hujus ager Christi pretio emitur, in quo ejus peregrini sepeliuntur et requiescunt. Propter hoc vocatus est ager ille Achel demach, hoc est ager sanguinis usque in hodiernum diem. Merito enim ager sanguinis vocatur, qui Christi sanguine comparatur. Ager enim iste terra viventium est, in qua qui sepeliuntur non moriuntur. Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati quem appretiaverunt a filiis Israel, et dederunt eos in agro figuli, sicut constituit mihi Dominus. Audis quia Dominus hoc constituit, hoc ante tempora disposuit, quod triginta argenteis Christus Dominus venderetur, ex quibus ager figuli emeretur. Hoc autem exemplum non in Jeremia, sed in Zacharia invenitur. Dicitur tamen in quibusdam Jeremiae exemplariis hoc inveniri, quibus nos utimur. Jesus autem stetit ante praesidem, et interrogavit eum praeses, dicens: Tu es rex Judaeorum? Dicit ei Jesus: Tu dicis. Quod praeses interrogative dixit, Christus affirmative suscepit. Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. Praesidi, inquit, respondit; principibus vero sacerdotum et senioribus non respondit; quoniam ille simpliciter eum interrogavit, isti vero malitiose contra eum loquebantur: per omnia enim ad contradicendum parati, indigni erant, quibus Dominus responderet. Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta isti adversum te dicunt testimonia? Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer. Non enim conveniens erat ut tunc Pilato Dominus responderet, quando eum ad litigandum contra falsos et invidos provocabat. Nihil enim est, nisi labor, eis respondere, qui veritatem audire nolunt. Per diem autem solemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent. Habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barrabas. Congregatis ergo illis, dicit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis, Barraban an Jesum, qui dicitur Christus? Sciebat enim quod per invidiam tradidissent 130 eum. Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus dicens: Nihil tibi et justo illi: multa enim passa sum hodie per visum, propter eum. Quamvis enim et mali in visione multa praevideant; ego tamen hanc mulierem boni spiritus fuisse crediderim. Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barraban, Jesum vero perderent. Vult Pilatus dimittere Christum, instant Judaei ne dimittatur: unde et ipsi merito eum crucifixisse dicuntur, quamvis non ab ipsis, sed a gentibus sit crucifixus. Respondens autem praeses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barraban. Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu qui dicitur Christus? dicunt omnes: Crucifigatur. Occidunt Judaei Dominum suum; damnant, et crucifigi praecipiunt Salvatorem suum; petunt sibi Barraban, qui filius magistri eorum interpretatur. Magister namque eorum diabolus est, qui eos sic clamare, et hanc optionem facere docuit, ut filium diaboli sibi eligerent, et Dei Filium crucifigerent. Ait illis praeses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur. Jam non accusatione, sed clamore; non judicio, sed violentia Christum Judaei occidere contendunt. Interrogat Pilatus quid mali fecerit: nihil huic interrogationi respondent, quoniam quid respondeant non habent. Clamant igitur, fremunt et insaniunt, ut Scriptura impleatur, quae ait:« Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus.» Videns autem Pilatus quod nihil proficeret, sed magis tumultus fieret in populo, accepta aqua lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus, vos videritis. Lavat Pilatus manus suas, ut sicut manus habet mundas a sordibus, ita se a Christi morte innocentem esse ostendat. Sed non est ita. Quamvis enim ipse eum non judicaverit vel damnaverit, reus tamen est, quia aliis eum ad judicandum tradidit, quem sine causa et per invidiam damnari sciebat. Et respondens universus populus dixit: Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Hanc enim haereditariam maledictionem in posteros suos Judaei transmiserunt: cui subjacent omnes qui illos imitantur, et quibus hoc illorum factum non displicet. Tunc dimisit illis Barraban, Jesus autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. Flagellavit Pilatus Jesum, sive ut illa tali satisfactione Judaei satiati quiescerent, et sic eum emendatum dimitterent; sive etiam quia leges Romanae eum qui crucifigendus erat, prius flagellare jubebant. Tunc milites praesidis suscipientes Jesum in praetorio, congregaverunt ad eum universam cohortem; et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei; et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus, et genu flexo ante eum, illudebant, dicentes: Ave, rex Judaeorum. Illi enim, sicut hic dicitur, omnia haec illudentes fecerunt; nobis autem magni sacramenti significationes sunt: neque 131 pro ludo, sed in veritate omnia haec suscipimus et veneramur. Quod autem corona spinea est, regnum ex peccatoribus colligendum, significabat. Sceptrum ei ex arundine datur, ut justos in coelis, et peccatores scribat in terra, secundum illud: Domine, omnes qui te oderunt confundentur, recedentes a te in terra scribentur. Bonis autem Dominus ait:« Quia nomina vestra scripta sunt in coelis.» Judaei enim cum arundine scribere consueverunt. In veste vero coccinea sive purpurea, qua et caeteri reges utebantur, quocunque animo illud faciebant, regem tamen eum esse apertissime praedicabant. Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. Ut enim Apostolus ait:« Caput Christi Deus;» caput ergo Christi arundine percutit, qui contra ejus divinitatem Scripturam componit, vel ipsum Dominum non esse, alicujus Scripturae auctoritate defendit. Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt vestimentis ejus, et duxerunt eum, ut crucifigerent. Neque enim conveniebat, ut cum regio apparatu crucifigeretur, sed humilis appareret in habitu, qui se ipsum humiliaverat majestate. Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum nomine Simonem; hunc angariaverunt, ut tolleret crucem ejus. Cyrenaeus haeres, Simon obediens interpretatur. Gentilis igitur homo patriae coelestis haeres, et Deo obediens, crucem Christi portat, de quo ipse Dominus alibi ait:« Qui vult venire post me abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me( Matth. XVI, 24; Luc. IX, 23).»-- Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus. Locus autem iste sic vocatus est, quia ibi damnati decollabantur, ibique capitis calvarias amittebant. Fuerunt tamen qui hunc locum a calvaria primi hominis sic nominatum fuisse putarent. Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum; et cum gustasset, noluit bibere. Unde Psalmista:« Et dederunt, inquit, in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.» Gustavit autem, sed bibere noluit, quia mortis amaritudinem quam gustaturus erat, momentaneam, et cito in dulcedinem convertendam, significabat. Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes, ut adimpleretur quod dictum est per Prophetam dicentem:« Diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem.» Haec autem melior vestis, quae nec scinditur, nec dividitur, sed sorte datur, sanctam Ecclesiam significat, non habentem maculam, vel rugam, vel aliquid hujusmodi. Et sedentes servabant eum. Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus, Rex Judaeorum. Hunc autem titulum Hebraice, Graece et Latine alius evangelista scriptum narrat, ut omnis lingua vellegendo confiteatur, quod Judaei credere et confiteri nolunt. Tunc crucifixerunt cum eo duos latrones unum a dextris, et unum a sinistris. In hoc quoque illud completum esse videmus:« Et inter iniquos deputatus est; et in medio duorum animalium cognosceris.»-- Et praetereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah! qui destruit templum Dei, et in triduo illud reaedificat. Quasi insani capita movent, Christo illudunt; et motu et voce ei insultant, dicentes: Salva temetipsum et nos: si Filius Dei es, descende de cruce. Sic enim et magister eorum diabolus dicebat:« Si Filius Dei es, mitte te deorsum.» Non enim majus est de cruce descendere, quam a mortuis suscitare. Hoc autem fecit Jesus. Cur ergo non credunt Judaei, eum esse Filium Dei? Haec enim verba non ex se, sed diabolico afflatu dicebant 132 Judaei. Jam enim se diabolus vinci sentiebat, et crucis virtutem ferre non poterat: et idcirco Christi passionem impedire conabatur. Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant: Alios salvos fecit, se ipsum non potest salvum facere. Si Rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei; confidit in Deum, liberet eum nunc, si vult. Dixit enim, quia Dei Filius sum. Idipsum autem et latrones qui crucifixi erant cum eo improperabant ei. Idem dicunt omnes, quia eodem spiritu loquuntur omnes. Promittunt se credere, si de cruce descendat: qui si de cruce descendisset, nos a morte non liberasset. Unde mors, inde vita; per lignum mors venit, per lignum vita redit. Ideoque Dominus de cruce descendere noluit, quia mundum per crucem redimere voluit. A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram, usque in horam nonam. Ubique tenebrae fiunt, sole justitiae obeunte. Sicut eo nascente illuminatus est mundus, et populus qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam; ita eo moriente obscuratus est, et ignorantiae tenebris interius obvolutus est, quia« caecitas ex parte contigit in Israel.» Quo viso miraculo alter latronum credidit; et cum prius eum simul cum socio despexisset, postea illum defendere coepit, dicens alteri, ut alius evangelista refert:« Neque tu times Deum quod in eadem damnatione es.» Sic igitur prius ambo, postea alter et non ambo improperabant ei. Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna dicens: Heli, heli, lamasabacthani, hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Homo est qui loquitur, et qui se derelictum dicit. Corpus suum, quod est Ecclesia, secundum quosdam a Deo derelictum dolet: ipse enim secundum se nunquam a Deo derelinquitur: nemo enim derelinquitur a Deo, nisi ille qui peccat. Quoties enim peccamus, toties a Deo derelinquimur. Hoc enim Dominus ipse significat, cum mox de psalmo subinferens ait:« Longe a salute mea.» Subauditur,« sunt haec verba.» Cujus ergo sunt? Vis audire cujus?« Verba derelictorum meorum:» ac si dicat:« Haec verba ego non dixissem, nisi pro delictis meorum fidelium doluissem.» Doleo autem, quia quos tam dura et amara morte Deo reconcilio, propter peccata quae agunt, iterum a Deo derelinqui et ad mortem tendere video. Quidam autem illic stantes et audientes, dicebant: Eliam vocat iste. Non omnes, sed quidam hoc dicebant, illi scilicet qui haec verba non intelligebant. Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini. et dabat ei bibere. Continuo, inquit, ut Dominus dixit,« sitio,» sicut Joannes evangelista scribit, currens unus ex eis implevit spongiam aceto et dabat ei bibere. Non enim acetum, sed fidem Christus sitiebat. Synagoga tamen hoc dabat quod habebat. Quid enim acetum, nisi eorum doctrina amara, acetosa, erronea et venenosa? Quid vero spongia, nisi eorum corda fraudulenta et latebrosa? At vero arundo cum qua scribitur, ipsa Scriptura intelligitur. Quid ergo illud factum significavit, nisi quod Synagoga pravam doctrinam et haereticam potionem usque hodie cogitare et scribere, et contra Christum loqui et effundere non cessat? Alii vero dicebant: Sine, videamus, an veniat Elias liberans eum. Hoc illi dicebant qui non intellexerant quid Christi verba significarent, quibus modo superius dixerat: Eli, Eli.-- Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. In potestate enim habebat et vivere et mori, sicut volebat. Unde et alibi ait:« Nemo tollit a me animam meam, sed ego pono eam, et iterum sumo eam.»-- Et ecce velum templi scissum est in duas 133 partes a summo usque deorsum: et terra mota est; et petrae scissae sunt; et monumenta aperta sunt; et multa corpora sanctorum qui dormierant, surrexerunt, et exeuntes de monumentis, post resurrectionem venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. Voce Christi moventur elementa; et simul cum eo vult dissolvi atque finiri omnis creatura. Velum templi scinditur; apparent Sancta sanctorum, et sublato velamine vetere, revelantur fundamenta Scripturarum. Movetur terra, scinduntur petrae; ut, quia Judaei in sua infidelitate immobiles perstiterunt, gentiles ab infidelitate moveantur, et ad fidem currant, et ad doctrinae evangelicae pluviam hauriendam, corda prius dura et lapidea aperiant. Corpora vero quae resurgunt veram Christi resurrectionem testantur. Centurio autem et qui cum eo erant custodientes Jesum, viso terraemotu, et his quae fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Dei Filius erat iste. Gentiles credunt, Judaei pereunt Dicunt Judaei, secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. Dicunt gentiles: Vere Dei Filius erat iste. Magnus homo iste centurio qui Jesum morientem custodit. Erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant Jesum a Galilaea, ministrantes ei; inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedaei. Istae enim mulieres, quae Christum pio amore secutae fuerant, etiam in morte eum non relinquebant. Haec est autem illa Maria Magdalena, de qua Dominus ejecerat septem daemonia; illa vero altera Maria, mater ejus fuit, id est soror matris ejus. Cum sero autem factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathaea, nomine Joseph, qui et ipse disciputus erat Jesu. Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus. Quia enim iste Joseph dives et nobilis erat, ideo Christi corpus tam facile a Pilato potuit impetrare. Et accepto corpore, Joseph involvit illud in syndone munda, et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra, et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. Docet nos Joseph, qualiter Christi corpus suscipere debeamus; docet nos mundo corde et pura conscientia illud suscipere, quod ipse in syndone munda involvit, et in novo monumento ponit. Erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulcrum. Merito eis Dominus post resurrectionem suam prius apparuit, quae sic eum custodiebant, sic eum videre cupiebant; et quia eum jam videre non poterant, ante ipsius sepulcrum sedebant. Notabant locum quem frequentare volebant, et a quo, si fieri posset, recedere nolebant. Taedet jam Judaeorum audire blasphemias: conveniunt iterum; rogant Pilatum ut sepulcrum custodiat, quasi in sepulcro teneri valeat qui ubique est et omnia continet. At ille jam fatigatus, et eos jam audire contemnens: Ite, inquit, et custodite sicut scitis. Vadunt, illi, sepulcrum muniunt, custodes ponunt, lapidem signant; et tam diligenter omnia faciunt, ut et ipsi quamvis nolentes, sibi tamen testes sint, Dominum resurrexisse; et nullo modo sic positum furari potuisse.
4.27
Vespere autem Sabbati, quae lucescit in prima Sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. Vespere enim qui et vesperus dicitur, stella est, quae alio nomine lucifer 134 vocatur. Et hesperus quidem, sive vesper vocatur in fine dici, lucifer vero in principio. Saepe enim quando oritur, parvissimo intervallo solem praecedit. Quod autem evangelista hoc de stella intellexerit, ex eo apparet, quod feminino genere dixit, quae lucescit in prima Sabbati: ad quod enim, nisi ad stellam, quae pronomen referatur? Sabbatum autem unumquemque diem vocabant. Dicatur ergo: Vespere autem Sabbati apparente, id est illa stella quae vesper et lucifer vocatur, jam diem proximam nuntiante: non autem illam dico quae apparet in fine diei, sed illam quae videtur in principio, id est quae lucescit in prima Sabbati; hoc est quae lucere incipit in prima parte primi diei, qui nunc dies Dominicus appellatur. Venit Maria Magdalena et altera Maria videre sepulcrum. Hanc enim stellam, quia caeteris clarior est, iter agentes observare solent. Hujus igitur signo hae sanctae mulieres ad sepulcrum venire coeperunt« Et valde mane cum adhuc tenebrae essent,» ut Joannes ait, sole tamen jam oriente, ut Marcus dicit, veniunt ad monumentum. Prius enim sit ortus solis quam recessio tenebrarum. Potest autem et aliter dici, ut non de vespere diei, sed de vespere noctis intelligatur: habet enim et nox suum vespere, quod aurora, vel crepusculum dicitur. De quo vespere ait Moyses:« Factum est vespere et mane dies unus.» Quod si de vespere diei intelligatur, nox tota relinquitur. Unde quidam expositores totum diem simul cum nocte sua unum diem computant; et ita fit vespere noctis cum mane diei, dies unus; et quamvis ego hoc in Genesi aliter exposuerim; tamen hic intellectus, propter haec Evangelii verba, modo mihi magis placet. Dicatur ergo: Vespere autem Sabbati, id est vespere noctis Sabbati venit Maria Magdalena et altera Maria videre sepulcrum: illa videlicet hora quae lucescit in prima Sabbati, id est in prima parte diei. Ambae autem Maria vocantur, quod stella maris interpretatur. Duae igitur stellae tertiam sequuntur, et simul solem justitiae quaerere veniunt. Duae autem stellae duae sunt Ecclesiae, Judaeorum scilicet et gentium, quae coelitus illuminatae, mortuorum resurrectionem praedicant. Et ecce terraemotus factus est magnus. Magnus enim terraemotus fit, quando in his duabus mulieribus tanta utriusque populi multitudo ad Christum concurrit. Angelus enim Domini descendit de coelo, et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum. Hic enim angelus, Ecclesiae praedicatores significat, ad quorum voces terraemotus fiunt; quia peccatores, qui terra vocantur, eorum praedicationibus ab infidelitate ad fidem transeunt. Isti autem lapidem revolvunt, Scripturas exponunt, tabulas aperiunt, et legem quae in eis scripta erat, omnibus revelant: sedent autem super lapidem, quia intelligunt, et in potestate habent quae in tabulis lapideis scripta continetur. Erat autem aspectus ejus sicut fulgur, et vestimenta ejus sicut nix. In altero igitur terrebat malos, et in altero mulcebat bonos. Hunc autem imitantur praedicatores, quando malis etiamnum ignem, bonis vero aeternam felicitatem promittunt. Unde et custodes territi, et velut mortui facti dicuntur; mulieribus vero dicitur: Nolite timere vos. Illi timeant, quibus ignis et furor paratus est; vos autem 135 cur timeatis, quae vestros socios et amicos videtis. Scio enim quod Jesum qui crucifixus est, quaeritis, ideoque servos ejus timere non debetis. Non est hic: videlicet praesentia corporis, qui ubique est potentia divinitatis. Sed ubi credimus tunc eum fuisse? Ego quidem facile crediderim eum tunc matrem visitasse, quae plus caeteris dolore afflicta, ejus resurrectionem exspectabat. Quid enim, si hoc evangelistae non dicant? Non enim, ut Joannes ait, omnia ejus facta scripta sunt. Inde vero rediens, primo apparuit Mariae Magdalenae, quam ipsis apostolis vel aliquibus aliis. Haec autem recipiat qui vult: ad credendum autem neminem compello. Sequitur: Surrexit enim, sicut dixit: venite et videte locum ubi positus erat Dominus. Nam et Ecclesiae doctores saepe nobis locum ostendunt in quo Dominus positus fuerat, dum sanctarum exempla Scripturarum exponentes, ubi ejus nativitas, passio et resurrectio sit prophetata, nos docent. Vis videre locum in quo Dominus positus fuerat, lege in psalmis:« Ego dormivi et somnum cepi, et resurrexi, quoniam Dominus suscepit me.»-- Et cito euntes, dicite discipulis ejus, quia surrexit, et ecce praecedet vos in Galilaeam; ibi eum videbitis: ecce praedixi vobis. Ecce mulier quae fuerat janua mortis, prima praedicat resurrectionem, et ostendit januam vitae. In Galilaeam praecedit Dominus ibique discipulos exspectat; quia tunc sancti Deum videbunt, quando in patriam reversi fuerint. Galilaea namque apostolorum patria fuit; unde et« viri Galilaei» dicuntur. Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. Marcus autem dicit quod fugientes de monumento, quia terror invaserat eas, nemini quidquam dixerunt. Per quod datur intelligi, quia prius de visione angelorum nihil dixerunt, solummodo narrantes de monumento Dominum esse sublatum. Sic igitur se habet ordo. Venerunt mulieres ad monumentum, viderunt angelum, quem tamen non angelum, sed juvenem esse putabant; cucurrerunt ad apostolos: et de angelo quidem et ejus verbis quibus Dominum resurrexisse audierant, nemini quidquam dixerunt, hoc solum nuntiantes Dominum in monumento non esse. Cucurrerunt ergo simul Petrus et Joannes, et sola linteamina invenerunt. Quibus recedentibus, mulieres remanserunt ibi: et tunc quidem Maria Magdalena inclinavit se et prospexit in monumentum, et vidit duos angelos ibi sedentes: qui cum eam consolarentur, conversa est retrorsum et vidit Jesum stantem, quem non Jesum, sed hortulanum esse putabat. Quem cum voce cognovisset, accessit ad eum; et quamvis ei diceret: Noli me tangere, tenuit tamen, et osculata est pedes ejus. Tunc et aliae mulieres venerunt: plures enim Lucas fuisse commemorat; quas cum Dominus benigne salutasset, ipsae quoque tenuerunt pedes ejus. Unde et hic subditur: Et ecce Jesus occurrit illis dicens: Avete: illae autem accesserunt et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. Tunc ait illis Jesus: Nolite timere; ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam: ibi me videbunt. Certae itaque de resurrectione, jam non sicut prius, Dominum de monumento sublatum annuntiant, sed et eum se vidisse, et cum eo se locutas esse affirmant: dicunt discipulis ut vadant in Galilaeam, et ibi eum videbunt, sicut praedixerat. Quae cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et annuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant. Et congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus: et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti: et divulgatum est verbum istud apud Judaeos usque in hodiernum diem. Ergone tantum potest avaritia, tantum potest amor pecuniae? Prius Christum vendidit; nunc 136 iterum ejus resurrectionem negare compellit- O miseri Judaei! Sufficiebat vobis semel Christum occidisse; sufficiebat vobis semel eum emisse: iterum pecunia eum emitis, et majori quam prius pecunia comparatis; et, quantum in vobis est, ecce iterum eum occiditis, dum eum resurrexisse et vivere negatis.
4.28.1
Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Jesus, et videntes eum adoraverunt, quidam autem dubitaverunt. Haec autem visio quando acta sit, incertum habeo; quoniam Thomas, qui unus erat ex istis, ante dies octo Dominum non vidisse narratur. Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Qui enim secundum divinitatem semper simul cum Patre et Spiritu sancto omnium rerum potestatem habuit, nunc etiam secundum humanitatem omnium rerum potestatem accepit; ut homo ille qui nuper passus est et coeli et terrae dominetur, neque jam solummodo Judaeo rum, verum etiam omnium gentium et Deus et Dominus esse credatur. Habet enim potestatem in coelo coronandi quos vult; habet et in terra potestatem eligendi quoscunque vult, quia et hic et ibi facit quidquid vult. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Jam, inquit, nulla distinctio est:« Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit:» omnes docete, omnes vocate et baptizate, sive Judaei fuerint, sive gentiles; docete eos servare omnia quaecunque mandavi vobis. Cui hoc videtur impossibile, solam teneat et custodiat charitatem. Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Magna promissio; magnus et insuperabilis clypeus securitatis. Ego, inquit, vobiscum sum, in vobis pugno: vos defendo; nihil timeatis; ite securi. Si enim Deus pro vobis, quis contra vos? Dicite ergo:« In Deo faciemus virtutem; et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros:» cui est honor et gloria in saecula saeculorum.
4.28.2
Amen .
4.28.3
EXPLICIT SECUNDUM MATTHAEUM.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).