Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Bruno Carthusianorumc.1030-1101
Expositio in epistolas Pauli
Paul 40.2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10482 Exinepp
40.2.1
EPISTOLA AD TITUM. CAPUT II.
40.2.1
« Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam, senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia, anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes, ut prudentiam doceant adolescentulas ut viros suos ament, filios suos diligant, prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei. Juvenes similiter hortare, ut sobrii sint. In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate. Verbum sanum, irreprehensibile: ut is qui ex adverso est vereatur[ al., vincatur]: nihil habens malum dicere de nobis. Servos dominis suis subditos esse: in omnibus placentes, non contradicentes, non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes: ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo: exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi. Qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate: et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Haec loquere et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.» EXPOSITIO.
40.2.2
Reprobi sic perverse agunt: tu vero non sic, sed loquere ea quae decet loqui, sanam doctrinam. Hoc scilicet loquere senibus, ut senes sobrii sint, non dediti potationi. Sint etiam pudici, id est casti. Sint prudentes, ut noverint docere juniores: sint sani in fide sint sani in dilectione: ut sicut domesticos, sic omnes alios diligant. Sint etiam sani in patientia: quod non sic patiantur convicia, quod ad opprobria impatientes sint. Anus similiter admone, ut sint in habitu sancto, id est qui sanctitatem earum indicet: et ut non sint criminatrices, id est non imponant crimina quibuslibet, qui morbus maxime vetularum est. Non sint etiam servientes multo vino, sed bene docentes: nec in ecclesia vel viros doceant; sed ita dico, ut adolescentulas doceant prudentiam: hanc scilicet, ut ament viros suos, et non adulteros: et etiam diligant filios suos omni sollicitudine, foventes eos: et doceant eas esse prudentes, et castas, et sobrias, et in cibis, et in ornamentis: et habentes curam domus, id est, laborent cum viris bene procurare familiam. Doceant etiam eas esse benignas in erogatione eleemosynarum, et subditas viris suis: non super viros habentes imperium. Haec omnia admone fieri: ut verbum, id est praedicatio, Dei non blasphemetur: si enim mulieres contra viros superbirent, si essent incestae, etc., opinarentur insipientes sic contineri in Christiana doctrina, et ideo blasphemarent verbum Dei. Juvenes similiter hortare, ut sobrii sint, et temperati. Ut autem omnes convenienter corrigas, praebe teipsum exemplum aliis bonorum operum: nec in quibusdam, sed in omnibus operibus. Praebe, inquam, te exemplum eis in doctrina: ut quod utile auditoribus sit doceas: et in integritate omnium virtutum, quod perfectus et in teger sis in bonis; et doce in gravitate, id est cum severitate et imperio pontificali. Et verbum doctrinae tuae sit sanum: nihil infidelitatis habeat admistum; sit etiam irreprehensibile: quod nec aliqua occasio reprehensionis inde queat concipi: et hoc ideo expedit, ut is qui est ex adverso, id est infidelis insidiator, vereatur malum dicere de nobis: nihil habens unde male dicere possit. Hortare etiam servos esse subditos dominis suis, ne superbiant contra eos: sed bene sint placentes 350 eis in omnibus sibi imperatis: non contradicentes eis in aliquo, et non fraudantes, vel de rebus sibi creditis, vel de labore sibi imperato: ut cum laborare debent vacent otio: sed ostendentes in omnibus actionibus suis fidem Christianam esse bonam, id est utilem: ut sic faciendo ornent in omnibus doctrinam Dei Salvatoris nostri.
40.2.3
Cum enim servi facti fideles non subducant: sed devotius dominis utique serviant, ornatur per hoc doctrina Dei et laudatur, quae servos sic instruxit fideles et subditos esse dominis. Ideo moneo te laborare in omnibus: seu servi sint, seu domini, seu senes, seu juniores: quoniam Deus pro omnibus salvandis apparuit. Apparuit utique cum Verbum Patris factum caro in utero Virginis praebuit se visibile hominibus. Apparuit, inquam, gratia Dei, id est, Deus per gratiam: non ex meritis hominum: sed per solam misericordiam. Dei dico nostri Salvatoris: et sicut pro nobis salvandis apparuit quod jam per fidem justificati sumus, sic pro omnibus hominibus salvandis apparuit: et ideo in omnibus laborare debes. Et quia apparere Dei non ad salutem sufficeret, nisi ab eodem instrueremur, ait, apparuit Deus per gratiam erudiens nos omnes; hoc scilicet: ut nos abnegantes impietatem, id est culturam idolorum, et abnegantes desideria saecularia, id est quae et saeculum ministrat, et quorum causa est, vivamus sobrie, id est temperate in nobis ipsis: et juste ad proximum: et pie vivamus ad Deum: etiam in hoc tam fragili corpore, in quo vix juste vivere licet: sic sobrie, juste et pie vivendo exspectantes beatam spem, id est speratam beatitudinem, et exspectantes adventum gloriae Jesu Christi, id est, quando Christus qui prius in humilitate ut erudiret nos apparuit, adveniet cum gloria judicare saeculum. Christi dico, magni Dei et nostri Salvatoris: quia tunc in judicio, velint nolint, confitebuntur eum magnum Deum et Salvatorem sanctorum: venientem tunc cum potestate magna et majestate: qui usque ad illum diem nunquam confessi sunt Christum esse Deum. Qui Christus Jesus inter hos duos adventus dedit semetipsum pro nobis: ideo ut redimeret nos ab omni iniquitate, id est et a fragilitate carnis, et a potentia et suggestione diaboli. Priusquam enim Christus in cruce nos redimeret, non poteramus obniti diabolo, et suggestioni ejus, nec fragilitati nostrae carnis: a quo periculo nisi nos Deus liberaret, etiamsi mundaret nos ab omnibus peccatis, nihil tamen prodesset: nisi et virtutem daret resistendi suggestionibus diaboli et fragilitati carnis. Qui enim primum hominem in tanta virtute creatum subvertere potuit, quanto magis eum qui tot miseriis passibilitatis et mortalitatis premitur? Dedit etiam semetipsum ut nos mundaret ab omni delicto: seu originali, seu actuali, in baptismo. Nos dico, factum populum acceptabilem sibi post emundationem baptismatis: per hoc quia sectatorem bonorum operum: prius enim ab imperio diaboli et fragilitate carnis eruit, dehinc ab omni delicto mundat, et hoc utrumque in baptismo: postea per positionem bonorum facit nos acceptabiles Deo. Haec predicta, Deum scilicet apparuisse per gratiam, venturum autem in judicium cum gloria etc., loquere et doce eos qui nesciunt: et exhortare eos qui sciunt: ut praeparent se dignos secundo adventui. Quod si admoniti obedire renuunt, argue eos cum omni imperio, id est episcopali severitate: ita ut nemo te contemnat, id est ut nimia humilitas tua non generet contemptum pontificalis auctoritatis.

Intertext edge

Open linked passage

Note