Bruno Carthusianorumc.1030-1101
Expositio in epistolas Pauli
Paul 40.3
Choose a text
More by Bruno Carthusianorumc.1030-1101
—
10482 Exinepp
40.3.1
EPISTOLA AD TITUM. CAPUT III.
40.3.1
« Admone illos principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse: neminem blasphemare, non litigiosos esse, 351 sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. Eramus enim aliquando et nos insipientes et increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde, per Jesum Christum Salvatorem nostrum, ut justificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae. Fidelis sermo est. Et de his volo te confirmare, ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus. Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita. Sunt enim inutiles et vanae. Haereticum hominem post unam[ al., primam] et secundam correptionem devita, sciens quia subversus est qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus. Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim. Ibi enim statui hiemare. Zenam legisperitum et Apollo sollicite praemitte, ut nihil illis desit. Discant autem et vestri bonis operibus praeesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi. Salutant te qui mecum sunt omnes. Saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.» EXPOSITIO.
40.3.2
Ne modo Titus, quia dixerat Paulus omni imperio, opinaretur commissum sibi populum, sibi tantum subjici debere, et non potestatibus mundi, haec removendo ait: Admone illos, Cretenses, subditos esse principibus mundi, ut regibus et caeteris potestatibus, solvendo tributa, et census debitos illis. Admone etiam illos obedire dicto, id est praeceptis, principum, nec tamen ad opus nefarium; sed paratos esse ad omne opus bonum, quod praecipitur eis a principibus suis. Si enim ad culturam idoli ire juberent eos principes, seu ad quodlibet nefarium, non esset eis eundum:« Oportet enim magis obedire Deo quam hominibus.» Admone eos etiam, neminem dominorum suorum blasphemare: nec etiam litigiosos, id est nec decertare contra dominos, sed modestes et bene temperatos, ostendentes omnem mansuetudinem et humilitatem: non tantum ad dominos, sed etiam ad omnes homines. Propterea sic volo omnes obedire etiam infidelibus dominis, quia fortassis qui modo infideles sunt fient cito fideles sicut et nos. Eramus enim aliquando, id est paulo ante, insipientes, etiamsi sapientes mundi essemus. Et quia de cognitione Dei nihil sapiebamus, ideo eramus increduli, non habentes fidem Dei. Eramus etiam errantes, id est peccantes, et servientes desideriis, quia si desiderabamus pecuniam seu honores, multo labore serviebamus ad haec consequenda; servientes etiam voluptatibus carnis variis, id est secundum omnes sensus. Quod enim oculus videbat, vel auris audiebat, manus hoc comprehendere laborabat. Nos dico, agentes in malitia, quia quae mala licet erant, inferebamus proximis, agentes etiam in invidia, quia cum amplius non poteramus, proximis invidebamus. Nos dico odibiles aliis, et e converso odientes alios, eundo invicem, id est in recompensationem odii. Tales prius eramus, sed cum benignitas Dei, id est Deus per benignitatem, et humanitas Dei apparuit: designat quare, et per quid hoc factum fuerit, propter benignitatem scilicet et per humanitatem: cum utique Deus causa benignitatis per humanitatem counitam Verbo Patris apparuit mundo; Dei dico, nostri Salvatoris, quia sicut pro nobis, sic pro eis qui adhuc infideles sunt salvandis apparuit: nec hoc fuit ex operibus justitiae quae nos aliquando fecimus, id est, hoc, ut Deus appareret, nunquam promerueramus; sed secundum suam misericordiam fecit nos salvos Deus per lavacrum regenerationis, id est per baptismum in quo prima generatio, quae in peccatis est, destruitur: et secunda spiritualis, scilicet generatio habetur: et per lavacrum renovationis. Baptismus enim quia praecedit, tales nos efficit, qui quotidie crescendo in melius, magis ac 352 magis renovamur; juxta illud:« Renovamini spiritu mentis vestrae.» Unde ait: regenerationis, per evacuationem malorum; et renovationis per positionem bonorum: quod utrumque et regeneratio et renovatio est Spiritus sancti; per spiritum enim sanctum et remittuntur peccata, et accipiuntur virtutes. Quem Spiritum sanctum effudit Deus in nos abunde, id est sufficienter ad remissionem omnium delictorum; effudit, inquam, per Jesum Christum Salvatorem nostrum secundum hominem hoc intellectum. Deus enim qui in homine illo erat, per hominem illum dedit Spiritum sanctum: ad hoc ut nos justificati per gratiam ipsius Dei, simus haeredes vitae aeternae: et hoc secundum spem, id est secundum quod speramus dum in hoc mundo tenemur.
40.3.3
Hic sermo quem dixi, scilicet per lavacrum regenerationis nos salvari, et haeredes futuros esse vitae aeternae, etc.: hic, inquam sermo fidelis est et bene credibilis. Et ideo de his quae praedixi, volo te, o Tite, confirmare Cretenses, ut haec firmiter credentes, curent praeesse bonis operibus, ut si hodie bene operantur, cras meliora operando praeesse faciant hodiernis bonis. Curent etiam praeesse aliis, dando exemplum bonorum hi qui credunt Deo. Et haec, scilicet praeesse bonis operibus, sunt bona illis ipsis, et sunt utilia hominibus eos imitantibus. De his confirma Cretenses; sed stultas quaestiones et genealogias et contentiones quae certant inter se de intellectu Scripturarum, et pugnas legis, id est quae sibi invicem videntur contraire, quaecunque sunt hujusmodi, devita. Sunt enim inutiles, sine aliquo fructu,( quodque pejus est) vanae, id est sine veritate; quaestiones has devita. Devita etiam haereticum hominem, id est ab unitate fidei divisum. Devita dico, si incorrigibilis fuerit post unam, id est primam, et secundam correptionem, quia si bis admonitus non poenituerit, hic qui est ejusmodi, id est haereticus, subversus est; non per ignorantiam, sed sciens et prudens manum mittit in ignem, et hic talis delinquit proprio judicio, id est ex propria deliberatione, nullo impellente eum, et ideo condemnatus est a Deo.
40.3.4
Nota quod ex hoc loco colligitur quod si quis imprudenter errat, et errorem suum non defendit, hic non est judicandus haereticus: sed ille tantum qui quod male de fide sentit( quod deterius est) incorrigibilis asseverat et defendit. Quod si hac ratione Simoniacos negamus esse haereticos: sciunt enim se male agere, nec approbant, sed ambitiose caecantur: contra hoc dicitur, quia quid ipsi intenderint pretio comparantes dona Spiritus sancti nescitur; soli enim Deo occulta cordium revelata sunt, sed secundum quod in exterioribus eorum factis dona videmus, judicamus de interioribus: quia enim in episcopatu eos manere videmus, quem per pretium adepti sunt, judicamus de eis ut de credentibus pecunia posse possideri Spiritum sanctum. Quod si dicunt beneficia temporalia solum se emisse, et non consecrationem, ideoque non esse Simoniacos, longe deterius sentiunt. Scriptum est enim: Qui separaverit se, dicatur illi anathema. Sicut enim corpus et anima nequeunt separari ut alterum vivat; sic beneficium temporale a spiritali in episcopo nequit separari. Hoc sentiendum de ordinibus et temporalibus honoribus.
40.3.5
Postquam docuit Titum de rebus ecclesiasticis, scribit ad eum de quibusdam privatis dicens: Cum misero ad te, o Tite, Arthemam aut Tychicum, festina venire ad me Nicopolim; ibi enim statui hiemare. Et antequam venias, praemitte Zenam peritum legis, vel Scripturae divinae, vel saecularis, et cum eo Apollo. Hos utique praemitte sollicite, id est bene procuratos, dando illis quae necessaria sunt; ita dico sollicite, ut nihil desit illis. Quod si quaeris unde haec accipias, volo et jam ut nostri Cretenses discant praeesse bonis operibus, de die in diem meliorando: sic utique praeesse, administrando necessarios usus praedicatoribus, ut hi Cretenses non sint infructuosi doctoribus suis; sed ministrent quaecunque usui eorum necessaria sunt.« Laborantem enim agricolam oportet primum de 353 fructibus accipere.» Salutant te omnes qui mecum sunt, et tu saluta eos qui nos amant in fide, id est fideles. Gratia Dei sit cum omnibus vobis. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).