Cassiodorus Vivariensis; Auctores varii485-580
Variae
Vari 7.1
Choose a text
More by Cassiodorus Vivariensis; Auctores varii
—
7904 Variae
7.1
96 LIBER SEXTUS. I. FORMULA CONSULATUS.
7.1
Priscorum judicio qualis sit consulatus, hinc omnino datur intelligi, quando inter mundi dignitates eximias solus meruit habere palmatas vestes, quas felicitas dabat; praemia vincentium, nomen annorum; compensatio sola cui debebantur omnia. Statum reipubl. Romanae viri fortis dextera tuebatur, fortunas omnium, ac liberos hujus consilia vindicabant; et tot magnis debitis sola erat hujus retributio dignitatis, reperta in libertatis ornatum, inventa ad generale gaudium. Per illam nimirum status imperii jugiter crevit, illam semper felix Roma suscepit, merito pridem[ alii, quidem] genus habebatur imperii, merito supra omnes cives poterat, qui ab hoste patriam vindicabat: utilitates publicas sub aequitate disponens, jus dicebat etiam capiti; sed tuto illi commissa est potestas necis, qui fuerat auctor salutis. Hinc est quod etiam fasces atque secures tantae potestati praeceptae sunt illigari, ut cum tardius solverentur, moram deliberationis acciperent, si de caede aut nece hominis aliquid censuissent: ita ut cum omnia ejus traderentur arbitrio, ne insolesceret animo, consul dictus est a consulendo. Hinc tanta largitas profluebat, ut illa dextra quae sanguinem copiose fuderat hostium, vitae auxilium civibus manaret irriguum. Sic quos felices per bella fecerat, studio largitatis explebat. In augmentum[ alii, argumentum] etiam publicae gloriae solvebat famulos jugo servili, qui libertatem tantae dederat civitati. Sed nunc sumitis ista felicius, quando nos habemus labores consulum, et vos gaudia dignitatum. Palmatae siquidem vestrae nostrae probantur esse victoriae; et prosperrimae conditionis eventu, vos in pace ingenuitatem ceditis famulis, cum nos securitatem demus per bella Romanis. Atque ideo per illam indictionem consulatus te decoramus insignibus. Pinge vastos humeros vario colore palmatae, validam manum victoriali scipione nobilita, lares proprios etiam calceis auratis egredere, sellam curulem pro sua magnitudine multis gradibus enisus ascende; ut in otio subjectus merearis, quod nos per maximos labores assumimus imperantes. Rem victoriarum agitis, qui bella nescitis: nos, juvante Deo, regimus, nos consulimus, et vestrum nomen annum designat. Vicistis felicitate principes, qui et honores summos geritis, et dominationis taedia non habetis. Quapropter erige confidentiam mentis tuae: consules esse magnanimos decet. Opes privatas non cogites, qui gratiam publicam donando habere decrevisti. Hinc est enim, quod alios judices etiam non rogantes evehimus; consules autem sperantes tantummodo promovemus; ut soli ad has largitates veniatis, qui vos pares tantis expensis esse cognoscitis. Alioqui onera essent potius, non honores, si supra vires aliquid imponeremus invitis. Fruere igitur decenter optatis. Hic est ambitus qui probatur. Esto mundo clarus, tibi prosperrimus, tuis autem posteris feliciter imitandus.
7.2
96 LIBER SEXTUS. II. FORMULA PATRICIATUS.
7.2
Si antiquitatis ordinem perscrutemur origine dignitatum, patriciorum[ Gr. et Cuj., potitiorum] familia Jovi noscitur fuisse dicata, ut summi Dei( sicut putavere) cultura locum primarium possideret. Sed quia vos aliquid habere decebat eximium, et nomen ipsum patribus magna se vicinitate jungebat, superstitione derelicta, ad vestrum coetum felici conditione migravit, quia pontificalis laus conscientiae senatui recte poterat convenire. Sic ex augurali familia reges quoque legis institutos, non injuria, quia decuit a tali proposito venire, qui publica poterat jura tractare. Hinc est quod et honor ipse cinctus est, cum vacaret, nihil jurisdictionis habens, et judicantis cingulum non deponens; in quo felicitas perpetua nascitur, dum successoris ambitio non timetur. Nam mox ut datus fuerit, in vitae tempus reliquum homini fit coaevus: ornatus individuus, cingulum fidele, quod nescit ante deserere quam de mundo homines contingat exire. Credo ad similitudinem pontificatus, unde venerat, rem fuisse formatam; qui sacerdotium non deponunt, nisi cum vitae munera derelinquunt. Additur quod leges tantam illis reverentiam detulerunt, ut in sacris positus, cum hoc fuerit honore praecinctus, paternae potestatis nexibus exuatur, nisi contra specialiter a principe caveatur. Quod constat ratione probabili constitutum, ut qui amplissimum genium pretiosae libertatis acceperat, vilissimam conditionem cum subditis non haberet. Praefectorios et aliarum dignitatum viros praecedit, uni tantum cedens fulgori, quem interdum etiam a nobis constat assumi. Proinde necessario laudatam intellige dignitatem, ne aut nos parum dedisse videamur, aut tu negligentius tractes, si te aliquid mediocre suscepisse putaveris. Quapropter ab illa indictione nostro munere sublevatus, patriciatus culmen ascende, quod quidam juridicorum a patribus dictum esse voluerunt, facturus omnia quae tantam reverentiam decent. Nam quamvis magna contulerit nostra clementia, habes adhuc quod exspectes, si te probabiliter tractare contendas.
7.3
96 LIBER SEXTUS. III FORMULA PRAEFECTI PRAETORIO.
7.3
Si honoris alicujus est origo laudabilis, si bonum initium sequentibus rebus potest dare praeconium, tali auctore praefectura praetoriana gloriatur, qui et mundo prudentissimus, et Divinitati maxime probatur acceptus. Nam cum Pharao rex Aegyptius de periculo futurae famis inauditis somniis urgeretur, nec visionem tantam humanum posset revelare consilium, Joseph vir beatus inventus est, qui et futura veraciter praediceret, et periclitanti populo prudentissime subveniret. Ipse primum hujus dignitatis infulas consecravit; ipse carpentum reverendus ascendit: ad hoc gloriae culmen evectus, ut per sapientiam conferret populis quod praestare non potuerat potentia dominantis. Ab illo namque patriarcha et nunc pater appellatur imperii: ipsum hodieque resonat vox praeconis, instruens judicem, ne se patiatur esse dissimilem. Merito, ut cui tanta potestas potuit dari, videretur semper subtiliter admoneri. Quaedam enim huic dignitati et nobiscum jura communia sunt. Exhibet enim sine praescriptione longinquos, magna quantitate mulctat errantes, fiscum pro sua deliberatione distribuit, evectiones simili potestate largitur, vacantia bona proscribit, delicta provinciarum judicum punit, verbo sententiam dicit. Quid est, quod non habeat commissum, cujus est vel ipse sermo judicium? Pene est ut leges possit condere, quando ejus reverentia potest negotia sine appellatione finire. Ingressus Palatium nostra consuetudine frequenter adoratur; et tale officium morem videtur solvere, quod alios potuit accusare. Potestate igitur nulla dignitas est aequalis. Vice sacra ubique judicat. 98 Nullus ei miles de fori sui auctoritate praescribit, excepto officiali magistri militum: credo, ut vel illis aliquid antiquitas cederet, qui videbantur pro repub. bella tractare. Curiales etiam verberat, qui appellati sunt legibus minor senatus. In officio suo jus retinet singulare, et talibus tantisque noscitur jubere, quos etiam provinciarum non audeant judices in aliqua parte contemnere. Officium plane geniatum, efficax, instructum, et tota animi firmitate praevalidum; qui sic peragent jussa, ut nullis morentur dilationibus imperata. Militia perfunctis tribunorum et notariorum honorem tribuit; et milites suos illis exaequat, qui inter proceres mixti nostris conspectibus[ Gr. et Cuj., jussionibus] obsecundant. Gratanter implemus quae ille constituit; cujus reverentia et nos ita constringimur, ut sine dubitatione faciamus quae illum decrevisse cognoscimus. Non immerito, quando palatium sua provisione sustentat, servientibus nobis procurat annonas, humanitates quoque judicibus ipsis facit, legatos gentium voraces explet ordinationibus suis, et licet aliae dignitates habeant titulos praefinitos, ab ista totum pene geritur, quidquid in imperio nostro aequabili moderatione tractatur. Hanc denique curarum omnium pulcherrimam molem( quod prosperum nobis, utile reipublicae sit) ab illa indictione tuis humeris decenter imponimus; quam tu et ingenii virtute sustineas, et summa fide tractare contendas. Quae quantum diversis sollicitudinibus constringitur, tanto magis laudes amplissimas dignitas haec triumphat. Et ideo tantum lumen gloriae fit actionibus vestris, ut et in palatio nostro fulgeat, et in provinciarum longinquitate reluceat. Par tibi sit cum potestate prudentia: conscientiae tuae quadrifaria virtus assideat. Tribunal tuum ideo tam excelsum factum esse noveris, ut locatus ibi nihil humile abjectumque cogitares. Considera quid debeas dicere, quod a tantis excipitur. Monimenta publica talia contineant, quae se legisse nullus erubescat. Praesul mirabilis partem non habet cum delictis, quia nisi aliquid egregium assidue fecerit, culpam vel otiosus incurrit. Nam si praedictus auctor sanctissimus ille recolatur, quoddam sacerdotium est praefecturae praetorianae competenter agere dignitatem.
7.4
96 LIBER SEXTUS. IV. FORMULA PRAEFECTURAE URBANAE.
7.4
Cum de dignitate commissa laus semper judicis aestimetur, et potior habendus est quam sint illi quibus praeesse cognoscitur, nemo amplius videtur erigi quam cui potuit Roma committi. Grande est quidem procerem esse, sed multo grandius de proceribus judicare. Senatus ille mirabili opinione gloriosus probatur habere praesulem, quem mundus suscipit jura condentem. Eoque fit ut illi utantur in senatu potestate perfecta, qui apud te trepidant dicere proprias causas. Verum haec quoque modestia cognoscitur esse praedicanda; ut optent[ ed., Niv. et Ga., oporteret] se legibus teneri, quae ab ipsis sciuntur posse constitui. Quae res pro parte nobis absolute communis est: sed hac sola ratione discreti, quod alteri subdi non possumus, qui judices non habemus. Respice tot doctos viros, et considera quale sit his aliquid dicere, nec erroris verecundiam formidare. De talibus disceptas, quos tibi cognoscis esse potiores. Sic ergo locum tuum tracta, ut omnes te judicem honoratae congregationis agnoscant. Consides supra omnes scilicet consulares: sententiam primus dicis; et in illa libertatis aula reverendus aspiceris, in qua commissos habere mundi primarios approbaris. Quis jam de obscuro vitio[ Gr. et Cuj. delent hoc nomen] cogitare possit, qui se inter morum lumina tot esse cognoscit? Vis odium non recipere? Studium a te gratificationis exclude. Publicum amorem necesse est habeas, si secretius nil promittas. Erit nimirum magnum, et singulare praeconium, si judices non accipiant, ubi sunt, qui multum dare contendant. Ditioni tuae non solum Roma commissa est( quamvis in illa contineantur universa), verum etiam intra centesimum potestatem te protendere antiqua jura voluerunt, ne tantae civitatis judicem muralis agger includeret, cum Roma omnia possideret. Tu etiam ex designatis lege provinciis, ab appellatione cognoscis. Advocati tibi militant eruditi, quando in illa patria difficile non est oratores implere, ubi magistros eloquentiae contingit semper audire. Carpento veheris per nobilem plebem, publica te vota comitantur, favores gratissimi consona 99 tecum voce procedunt. Bene age, quia te veniente licet populis conticere. Habes copiose unde tibi gratiam tantae civitatis acquiras, si merces diversae sub nulla venalitate vendantur, si exhibitio salubriter accensa thermarum rapinarum ardoribus non tepescat, si spectaculum, quod praebetur voluptati, non sit causa litigii. Suaviter enim cogit gratum esse populum, quisquis in certaminibus partium declinat injustum. Tanta est enim vis gloriosae veritatis, ut etiam in rebus scenicis aequitas desideretur. Admonitionum igitur ordine decurso, per indictionem illam habitu te togatae dignitatis ornamus, ut indutus veste Romulea, jura debeas affectare Romana. Nam si isti dignitati par fueris, nihil est quod a nobis minime consequaris. Ad omnia enim tali suffragio eris nihilominus dignus, si actionem tuam laudet senatus. Perfecta enim rei fides est, ubi consentanei testes probantur esse summates.
7.5
96 LIBER SEXTUS. V. FORMULA QUAESTURAE.
7.5
Si tantum clarae sunt dignitates quantum nostris affatibus[ Gr., Cuj. et Cor. N., aspectibus] perfruuntur, si praesentia frequens prodit dominantis affectum, nullus ita judicum potest esse gloriosus quam ille qui est in cogitationum nostrarum participatione susceptus. Aliis enim pecuniae publicae committimus procurationem, aliis causas concedimus audiendas, aliis patrimonii[ alii, matrimonii] nostri jura delegamus; quaesturam toto corde recipimus, quam nostrae linguae vocem esse censemus. Haec nostris cogitationibus necessario familiariter applicatur, ut proprie dicere possit quod nos sentire cognoscit: arbitrium suae voluntatis deponit, et ita mentis nostrae velle suscipit, ut a nobis magis putetur exiisse quod loquitur. O quam arduum est subjectum verba dominantis assumere, loqui posse quod nostrum credatur, et provecti in publicum decorem gloriosam facere felicitatem! Considerate quid ponderis habeatis pariter et decoris. Si quid dubitamus, a quaestore requirimus, qui est thesaurus famae publicae, armarium legum, paratus semper ad subitum; et, ut ait Tullius, magister eloquentiae, nihil praestabilius videtur quam posse dicendo tenere hominum mentes, allicere voluntates, impellere quo velit, unde autem velit deducere. Nam si oratoris est proprium graviter et ornate dicere, ut possit animos judicum commovere, quanto facundior debet esse qui ore principis populos noscitur admonere, ut recta diligant, perversa contemnant, bonos sine fine laudent, pessimos vehementer accusent? Ut pene feriata sit districtio ubi praevalet eloquentiae fortitudo. Sit imitator prudentissimus antiquorum, mores alienos corrigat, et suos debita integritate custodiat. Talem denique oportet esse quaestorem, qualem portare principis decet imaginem. Nam si nos, ut assolet, causam gestis audire contingat, quae auctoritas erit linguae, quae sub oculis regale genium possit implere? Adesse debet scientia juris, cautela sermonis, ut nemo debeat reprehendere quod principem constiterit censuisse. Opus erit praeterea firmitas animi, ut a justitiae tramite nullis muneribus, nullis terroribus auferatur. Nam pro aequitate servanda et nobis patimur contradici, cui etiam oportet obediri. Sed vide ut tantum doctrinae deferas, quatenus probabiliter omnia perquisitus exponas. Aliae quippe dignitates assessorum solatia quaerant, tua vero dignitas principi consilia subministrat. Atque ideo prudentiae vel eloquentiae tuae fama provocati, quaesturam tibi, gloriam litterarum, civilitatis templum, genitricem omnium dignitatum, continentiae domicilium, virtutum omnium sedem, per illam indictionem, Deo praestante, concedimus, ut sic agas quemadmodum te parem rebus praedictis esse contendas. Ad te enim provinciae sua vota transmittunt; a te senatus juris quaerit auxilium; a te docti probantur expetere quod noverunt; et necesse tibi est omnibus sufficere, quantos a nobis contigerit legum remedia postulare. Sed cum haec omnia feceris, nullis elationibus efferaris, nulla mordearis invidia, alienis calamitatibus non laeteris, quia quod odiosum est principi non potest convenire quaestori. Exerce potestatem principis conditione subjecti. Sic ore vero[ alii, nostro] glorificatus eloquere, ut te tamen rationem credas nobis judicibus redditurum, ubi aut culpabilis vicissitudinem recipit, aut boni propositi gloriam laudatus acquirit.
7.6
96 LIBER SEXTUS. VI. FORMULA MAGISTERIAE DIGNITATIS.
7.6
Reverendum honorem sumit quisquis magistri nomen acceperit, quia hoc vocabulum semper de peritia venit, et in nomine cognoscitur quid sit de moribus aestimandum. Ad eum nimirum palatii pertinet disciplina; ipse insolentium scholarum mores procellosos moderationis suae terminis prospere disserenat. Tam multi ordines sine confusione aliqua componuntur; et ipse sustinet onus omnium, quod habet turba discretum. Sic nominis sui gravitate perfunctus, ornat actibus principatum. Per eum senator veniens nostris praesentatur obtutibus; admonet trepidum, componit loquentem, sua quinetiam verba solet inserere, ut nos decenter omnia debeamus audire. Aspectus regi haud irritus, promissor collocutionis nostrae, gloriosus donator aulici consistorii, quasi quidam lucifer; nam sicut ille venturum diem promittit, sic iste desiderantibus vultus nostrae serenitatis attribuit. Causarum praeterea maximum pondus in ejus audientiae[ Ac., audaciae] finibus optima securitate reponimus, ut ejus curis fidelibus sublevati, utilitatibus publicis vivacius occupemur. Veredorum quinetiam opportunam velocitatem, quorum status semper in cursu est, diligentiae suae districtione custodit, ut sollicitudines nostras, quas consilio juvat, beneficio celeritatis expediat. Per eum exteris gentibus ad laudem reipub. nostrae[ Cor., Gam., nostra] ordinatur humanitas; et nolentes redeunt, quos merentes exceperit. Per eum quippe nobis legatorum, quamvis festinantium, praenuntiatur adventus: per eum nominis[ Jur. legit numinis] nostri destinatur evectio; et isti principaliter creditur, quod tam necessarium esse sentitur. His etiam laboribus aestimatis potestatem maximam huic decrevit antiquitas, ut nemo judicum per provincias fasces assumeret, nisi hoc et ipse fieri decrevisset. Subdidit ejus arbitrio aliena judicia, ut ad ipsum rediret quod alter visus est praestitisse. Molestias quidem non habet exigendae pecuniae, sed aperte bono fruitur potestatis adeptae[ Grul. et Cuj., indemptae]: credo, ut ex diversis titulis defloraretur dignitas ad levamen principis instituta. Peraequatores etiam victualium rerum in urbe regia propria voluntate constituit, et tam necessariae rei judicem facit. Ipse enim gaudium populis, ipse nostris temporibus praestat ornatum, quando tales viros copiae publicae praeficit, ut plebs querula seditionem nesciat habere satiata. Officium vero ejus tanta genii praerogativa decoratur, ut militiae perfunctus muneribus, ornetur nomine principatus, miroque modo inter praetorianas cohortes et urbanae praefecturae milites videantur invenisse primatum, a quibus tibi humile solvebatur obsequium. Sic in favore magni honoris injustitia quaedam a legibus venit, dum alienis excubiis praeponitur, qui alibi militasse declaratur. Adjutor etiam magistri nostris praesentatur obtutibus, ut vicaria sorte beneficii eligamus ejus praesidium qui nobis praestat fidele solatium. Hanc igitur dignitatem, tot titulis claram, tot insignibus opulentam, per indictionem illam, gubernandam tibi, congrua gravitate, committimus, ut omnia quae gesseris, magister fecisse videaris: quia nihil moribus residuum relinquitur, si( quod absit) a tanta maturitate peccetur.
7.7
96 LIBER SEXTUS. VII. FORMULA COMITIVAE SACRARUM LARGITIONUM.
7.7
Grata sunt omnino nomina quae designant protinus actiones, quando tota ambiguitas audiendi tollitur, ubi in vocabulo concluditur quid geratur. Donis enim praesidere regalibus comitivam sacrarum largitionum indicia rerum verba testantur. Quod vere decorum, vere fuit omnimodis exquisitum, in donorum regalium parte sequestratam facere dignitatem, et alterius honorem dicere, dum nos constet dona conferre. Actus innocens, pietatis officium, illud semper ingerere, unde se fama principis possit augere. Regalibus magna profecto felicitas militare donis, et dignitatem habere de publica largitate. Alii judices obtemperant residuis virtutibus regnatoris; haec sola est quae tantummodo serviat ad momenta pietatis. Nihil enim per ipsam districtum geritur, nil severum forte censetur; sed tunc obsequitur, quando pro nobis vota funduntur. Supplicum per te fortunas erigimus, cal. Januariis affatim dona largimur, et laetitia publica militia tua est. Verum hanc liberalitatem nostram alio decoras obsequio, ut figura vultus nostri metallis usualibus imprimatur, monetamque facis de nostris temporibus futura saecula commonere. O magna inventa prudentum! o laudabilia instituta majorum! ut et imago principum subjectos videretur pascere per commercium, quorum consilia invigilare non desinunt pro salute cunctorum. Sed huic, ut ita dixerim, munerariae dignitati, praeconem largitatis nostrae, publicae felicitatis indicium, locum quoque primiceriatus adjungimus, ut per te demus honores, per quem et nostrae pecuniae conferimus largitates. Merito, quando et simili gratia utraque praestantur, et ab uno debuerunt judice geri quae parili videntur laude conjungi. Parum est autem quod provinciarum judices tuae subjaceant dignitati: ipsis quoque proceribus chartarum confirmas officium, dum perfectum non creditur nisi a te fuerit pro solemnitate completum. Vestis quoque sacra tibi antiquitus noscitur fuisse commissa, ut quidquid ad splendorem regum pertinet, tuis non minus ordinationibus obediret. Curas quoque littorum adventitia lucri provisione committis. Negotiatores, 101 quos humanae vitae constat necessarios, huic potestati manifestum est esse subjectos. Nam quidquid in vestibus, quidquid in aere, quidquid in argento, quidquid in gemmis ambitio humana potest habere pretiosum, tuis ordinationibus obsecundat; et ad judicium tuum confluunt qui de extremis mundi partibus advenere. Salis quoque commercium inter vestes sericas et pretiosissimam margaritam non inepte tibi deputavit antiquitas, ut sapientiam tuam evidenter ostenderet, cui talis species deputata serviret. Quapropter per illam indictionem comitivae sacrarum et primiceriatus tibi conferimus dignitates, ut multis laudibus decorari possis, qui honorum numerositate praecingeris. Utere igitur solemniter titulis tuis; et si quid tibi de antiquo privilegio usus abstulit, plurima certe quae vindicare debeas dereliquit, quando duarum dignitatum gloriosa quidem cura, sed et laboriosa custodia est, quae tibi copiosum fructum decoris afferunt, si probis moribus excoluntur.
7.8
96 LIBER SEXTUS. VIII. FORMULA COMITIVAE PRIVATARUM.
7.8
Comitiva privatarum, sicut nominis ipsius sentitur insonare vocabulum, per rationalium[ Cor., Gam., rationabilem] curam, quondam principum privatam fertur gubernasse substantiam. Et quia judicis fastigium exercere non poterat inter homines extremis conditionibus inclinatos, alios quoque titulos provida deliberatione suscepit, ne dignitas Latialis causam tantum videretur habere cum famulis: sed actibus urbanis tunc se felicius occupavit, postquam agrestium causas decenter amisit. Quid enim prius facerent inter servos jura publica, qui personam legibus non habebant? Non ibi advocatus aderat, non se partes solemni actione pulsabant. Erat secretarium impolita[ Gr., impolluta] seditione confusum; et appellabatur abusive judicium, ubi non allegabantur a partibus dicta prudentium. Utitur nunc dignitas liberorum causis, et legitimus praesul veraciter habetur, quando de ingenuorum fortunis disceptare posse sentitur. Primum tibi contra nefarias libidines et humani generis improbos appetitus, quasi parenti publico, decreta custodia est, ne quis se probrosa commixtione pollueret, dum vicino sanguini reverentiam non haberet. Gravitas enim publica proximitatis sanctitatem et conjunctionis gratiam, habita aestimatione, discrevit, quia longe aliud debetur proximitati naturae quam corporali possumus indulgere licentiae. Contra hos eligeris unicus et continens inquisitor, ut dum talia probra persequeris, consequaris praeconia castitatis. Defunctorum quinetiam sacram quietem aequabilia jura tuae conscientiae commiserunt, ne quis vestita marmoribus sepulcra nudaret, ne quis columnarum decorem irreligiosa temeritate praesumeret, ne quis cineres alienos aut longinquitate temporis, aut voraci flamma consumptos, scelerata perscrutatione detegeret, ne corpus, quod semel reliquerat molestias mundanas, humanas iterum pateretur insidias. Nam etsi cadavera furta non sentiunt, ab omni pietate alienus esse dignoscitur, qui aliquid mortuis abrogasse monstratur. Vide quae tibi commissa sunt, castitas viventium et securitas mortuorum. Habes quoque per provincias de perpetuario jure tributorum non minimam quantitatem. Canonicarios dirigis, possessores admones, et cum aliis judicibus non modica jura partiris, caduca bona non sinis esse vacantia. Ita quod usurpatio potuit invadere, tu fiscum nostrum facis justis compendiis obtinere. Proximos defunctorum nobis legaliter anteponis, quia in hoc casu principis persona post omnes est: sed hinc optamus non acquirere, dummodo sint qui relicta debeant possidere. Depositivae quoque pecuniae, quae longa vetustate competentes dominos amiserunt, inquisitione tua nostris applicantur aerariis, ut qui sua cunctos patimur possidere, aliena nobis debeant libenter offerre. Sine damno siquidem inventa perdit, qui propria non amittit. Proinde( quod felicibus applicetur auspiciis) per indictionem illam comitivae privatarum te honore decoramus, quam leges praefectis quoque parem esse decreverunt; est enim et ipsa aulica potestas palatio nostro jure reverenda, quam tu facies ultra terminos suos crescere, si susceptam continenter egeris dignitatem.
7.9
96 LIBER SEXTUS. 102 IX. FORMULA COMITIVAE PATRIMONII.
7.9
Antiquae consuetudinis ratio persuadet chartis nostris illos imbuere qui longe positi transmissas accipiunt dignitates, ut quos non poteramus praesentes instruere, lectio probabilis commoneret. Sed te, quem ad patrimonii nostri curas regalis[ Gr., Cuj. et Forn., legalis] defloravit electio, non tam destinatis praeceptionibus instruimus, quam usu serenissimae collocutionis erudimus. Confabulationes siquidem nostrae erunt tibi instrumenta justitiae, quando illud gratum nobis esse perspexeris, quod et divinis potest convenire mandatis. Patrimonium siquidem nostrum pro sublevandis privatorum fortunis tibi credidimus, non premendis. Nam si tranquillitatis nostrae velis considerare rationem, quoddam regiae domus famulis praejudicium humilitatis imponis. Proprias quippe utilitates improbus dominus quoquo modo nititur vindicare; caeterum qui bonae famae studere cognoscitur, suo semper judicio plus gravatur. Insolens libertatis genus est rusticorum, qui adeo sibi putant licere voluntaria, quoniam ad nostram dicuntur pertinere substantiam. Esto igitur illis cum erecta potestate moderatus. Temperamentum simul damus, cui posse concedimus. Considera, suscepta dignitas quo debeat splendore tractari, per quam supra caeteros judices familiaritatem principis habere meruisti. Nam sicut sol ortus corporum colores fugata nocte detegit, ita se morum tuorum qualitas, assidue viso principe, non celabit. Mens tua et oculis nostris patebit et auribus. In vultu et in voce cognoscimus servientium mores. Si facies tranquilla, si vox moderata suggesserit, credimus esse probatissimas causas. Quidquid enim turbulenter dicitur, justitiam non putamus. Quapropter pensabit loqui tuum dominantis examen, quando nequeunt proprias tegere voluntates, qui suos possunt proferre sermones. Speculum siquidem cordis hominum verba sunt, dum illud[ Gr., Niv. et Ga., illico] moribus placere creditur, quod ipse sibi ad agendum legisse monstratur. Superbus quinetiam varicatis gressibus patet. Iracundus luminum fervore declaratur. Subdolus terrenum semper amat aspectum. Leves inconstantia prodit oculorum. Avarus obuncis unguibus explanatur. Et ideo ad quas provecti estis, studete virtutibus, quia nemo potest principem fallere, qui etiam rerum naturalium causas in vobis optime probatur inquirere. Quapropter ad comitivam patrimonii nostri te per indictionem illam( Deo juvante) promovemus, ut inavarum judicem palatia nostra testentur, quem nos judicavimus esse promovendum. Quid enim magis cupias quam si te linguas nobilium laudare cognoscas? Alibi forte judices formidentur injusti, hic ubi remedium praesens petitur, redempta sententia non timetur. Querimonias possessorum sine venali protractione discinge[ Gr. et Cuj., distringue. Niv. et Ga., distingue]. Omne siquidem justum celeritatis commodo transit ad beneficium; et quod debito redditur, tali gratia munus putatur. Possessiones nostrae, vel quia sunt immobiles, non egrediantur terminos constitutos, ne conditione contraria quod non potest moveri, malis moribus contingat extendi. Trade etiam militibus tuis quam sectari delegeris animi castitatem. Quomodo ille justus potest dici, sub quo non prohibeatur excedi? Utere igitur, auctore Deo, concesso tibi feliciter privilegio dignitatis. Incitet te ad bonorum desiderium, saepissime quod videris, quia in his quae feceris judex et testis ero. Nam et si epulas sollicita ordinatione disponas, non solum nostro palatio clarus, sed et gentibus necesse est reddaris eximius. Legati pene ex tota orbis parte venientes, cum nostris coeperint interesse conviviis, admirantur copiose repertum, quod in patria sua norunt esse rarissimum. Stupent etiam abundantiam unius mensae tantas servientium turbas posse satiare, ut judicent consumpta recrescere, unde tanta probantur exire. Habent nimirum in sua patria quod loquantur, dum parentibus suis dicere gestiunt, quae viderunt. Sic propemodum in toto mundo celeberrimus redditur, qui providus nostris apparatibus invenitur. Adde quod tempora nostrae laetitiae secretaria tua sunt, cum pectus redditur curis alienum; et tunc tibi tribuitur suggerendi locus, quando cunctis adimitur. Merito, ut qui es judex tanti apparatus et epularum, delinitus[ Gr., delicatissimus; Cor., Niv., delicatissimis] cibis tibi animus concedatur.
7.10
96 LIBER SEXTUS. X. FORMULA QUA PER CODICILLOS VACANTES PROCERES FIANT.
7.10
Periclitarentur graviter boni mores, si aut solis divitibus, aut corpore valentibus praestarentur tantummodo dignitates, dum multos invenias excubias palatii refugere, qui magis possint laudabili conversatione fulgere. Multis enim facultas sua non sufficit ad triumphum; multis philosophantibus corporis valetudo subtrahitur; et fit plerumque ut sapientes inremunerati jaceant, si semper homines ad honores comitatensi observatione perveniant. Rarum est uni multa confluere, cum omnibus debeat regnantis pietas subvenire. Quid si ad expensas consulatus pauper nobilis expavescat? quid si sapientia clarus praefecturae nequeat sustinere molestias? quid si pondera quaesturae affluens lingua formidet? quid si reliqui fasces molestiarum taedio vitentur forte, quam meritis? Nonne si a magnis viris talia fugiantur inverecundia nostrae mansuetudinis, quamdam repulsam suscipiunt dignitates? Quanto justius bono principi inremuneratum nihil relinquere, quod facit natura laudabile? Sapientia est, quae honores meretur, totum aliud extrinsecus venit. 103 Sola est prudentia, quae rebus omnibus praeponitur, quando in homine feliciter invenitur. Sit apud nos et fortunis integerrimus consularis, sint et sine longo labore primates, habeant exercitia praemia sua; sed et iste honorabilis locus sit, qui tantum meritis comparatur. Neque enim absurde leges sacratissimae censuerunt eos quos bonae opinionis fama commendat codicillis vacantibus tales quaerere summitates. Quos etsi facultas in tanti honoris apparatu desereret, virtus conscia non celaret. Animati sunt ad talia, qui de sua videbantur desperare fortuna. Hoc et validissimus ad labores, hoc et imbecillis corpore meretur ad laudes. Nam omnes sub diversitate praedicantur, quos hujus nomen honoris amplectitur; et magis nescio quid amplius meriti extorsisse creditur, qui[ Gr., Cuj., Niv. et Ga., quod] rem laborantium otiosus meruisse sentitur. Atque ideo praesentibus codicillis ab illa indictione illud tibi propitia Divinitate defende, ut considerata ratione praesentis temporis, adepti honoris ordine potiaris. Ita tamen, ut illi modis omnibus praeferantur, qui sudore maximo nostris aspectibus adfuerunt. Necesse est enim ut unum cedat[ Ed., Ac., Niv. et Ga., credat] meritum duobus evictum[ Ac., evectum]. Alioqui omnes ad quietas possunt currere dignitates, si laborantes minime praeferantur otiosis. Consequantur illa, qui possunt; nec nobis desint ista, quae credimus. Sic utraque gratia concitati, et illi ad palatia nostra festinare poterunt, et vos optati honoris gaudia comitantur.
7.11
96 LIBER SEXTUS. XI. FORMULA ILLUSTRATUS VACANTIS.
7.11
Constat felicem esse rempublicam quae multis civibus resplendet ornata. Nam sicut coelum stellis redditur clarum, sic relucent urbes lumine dignitatum. Non quia fiat homo alter honoribus, sed quia modestior efficitur, a quo conversationis ordo melior postulatur. Quis enim opinionem suam vituperabiliter tractare velit, quam specialiter ad laudes electam esse cognoscit? Illum siquidem honores glorificant, quem commendat et vita. Nam malo instituto vivere, nec principi fas est, quando et de illo populus occulte potest dicere, cui mores suos publice nullus ausus est imputare. Cape igitur pro fide ac laboribus tuis comitivae domesticorum illustratum vacantem, ut et tuis civibus decoratus appareas, et, quod est dulcissimum mentibus bonis, jugiter propriis utilitatibus occuperis. Quid enim fortunatius quam agrum colere, et in urbe lucere, ubi opus proprium delectat auctorem, nec aliquid fallendo conquiritur, dum suavi horrea labore cumulantur? Quapropter nos dedimus delectabilem honorem, tu conversationis associa dignitatem( nam utraque sibi conjuncta sunt, unum pendet ex altero; non coalescunt sparsa semina, nisi etiam terrae qualitas fuerit operata) habiturus messem de nostra gratia copiosam, si a te judicia nostra cognoverimus optime fuisse tractata.
7.12
96 LIBER SEXTUS. XII. FORMULA COMITIVAE PRIMI ORDINIS.
7.12
Magnum quidem multis et inter vices videtur esse geniatum, publicae utilitati probis actionibus occupari. Sed quanto felicius honorem splendidum sumere, et cogitationum molestias non habere? Interdum enim assidui labores etiam ipsas ingratas faciunt dignitates, dum imbecillitas humana cito solet sustinere fastidia; et quod prius ambiisse creditur, postea vitare velle sentitur. Sed hoc multo praestantius adesse conspectibus regiis, et abesse molestiis; gratiam habere loci, et vitare contumelias actionis. Dulce est aliquid sic mereri, ut nulla possit anxietate turbari, dum multo gratius redditur, ubi prosperitatis sola gaudia sentiuntur. Hunc igitur honorem tibi respicis otiosa remuneratione praestitum, qui nimium laborantibus antiqua noscitur provisione collatus, ut rectores provinciarum anni actione laudatos vix ad tale culmen adducerent, quibus confitebantur plurima se debere. Consiliarii quoque praefectorum conscientia clari, dictatione praecipui, qui in illo actu amplissimae praefecturae sic videntur exercere facundiam, ut ad utilitates publicas expediendas alteram credas esse quaesturam. Unde frequenter et nos judices assumimus, quia eos doctissimos comprobamus. Quid ergo de tali honore sentiatur, agnosce: quando praefecti[ Gr. et Cuj., perfecti] viri pro tot laudabilibus institutis hujusmodi inveniunt praemia dignitatis, et merito cum tanta pompa ceditur, quae senatorii quoque ordinis splendore censetur. Spectabilitas clara et consistorio nostro dignissima, quae inter illustres ingreditur, inter proceres advocatur: otiosi cinguli honore praecincta dignitas, quae nullum novit offendere, nullum cognoscitur ingravare, et super omnia bona concitare nescit invidiam. Quocirca provocati moribus tuis, comitivam tibi primi ordinis ab illa indictione majestatis favore largimur, ut consistorium nostrum sicut togatus[ alii, rogatus] ingrederis, ita moribus laudatus exornes, quando vicinus honor est illustribus, dum alter medius non habetur. Delectet te illos imitari, quos proximitate contingis. Tunc locum amplum et honorabilem facis, si te moderata consideratione tractaveris. Admoneat te certe quod suscepta dignitas primi ordinis appellatione censetur: utique, quia te sequuntur omnes qui spectabilitatis honore decorantur. Sed vide ne quis te praecedat opinione, qui sequitur dignitate. Alioqui grave pondus invidiae est, splendere cinguli claritate, et morum lampade non lucere.
7.13
96 LIBER SEXTUS. XIII. FORMULA MAGISTRI SCRINII ET COMITIVAE PRIMI ORDINIS, QUAE DANDA EST COMICIACO, QUANDO PERMILITAT.
7.13
Si honor frequenter defertur otiosis, si interdum aut nobilitas eligitur, aut ad promerendum aliquid personae tantum gratia suffragatur, quo studio remunerandi sunt qui ad agonis sui praemia pervenerunt? Considerandum quali labore servitum est, et sic de remuneratione cogitandum. Harum quippe rerum mensura de contrario venit, dum tale obedientibus dari debet donum, quale indevotis potuit esse periculum. Grandia sunt, quae sustinent excubantes personas, contumaees ad parendum cogunt, latentes in cubilibus suis prudenti sagacitate vestigant, superbis modestiam aequalitatis imponunt. Ita quod a judicibus breviter dicitur, ab ipsis efficacia famulante completur. Notum est quae pericula sustineant, cum 104 ad causas mittuntur alienas. Si segnius agat, petitor queritur; si districte, pulsatus vociferatur. Sic inter utrumque diversum rara laus est invenisse praeconium. Dignitatum pace dicamus, facilius est laudatum judicem reperire, quam militem injuncta sine offensione complere. Aliud est enim tantum dicere legitima, aliud ad terminum deduxisse justitiam. Laudabiliter quidem bonum dicitur; sed multo gloriosius statuta complentur. Verba tantum diriguntur a praesulibus, a militibus autem postulatur effectus. Post omnia periculis subduntur, si constricti aliquid verisimile conquerantur. Frequenter nocuit aliis ipsa quoque integritas actionis. Nam multos, quos in exsecutione contristare nisi sunt, ipsos postea impensos judices pertulerunt. Offendunt enim frequenter ignari, quibus sunt postea parituri; et dum causis alienis fidem custodiunt, interdum pericula propriae salutis incurrunt. Verum inter haec militem evasisse laudatum, nonne juste videtur esse miraculum? Talibus igitur meritis vicissitudo reddenda est, ut nimio labore torpentes indictis[ Gr. et Cuj., indultis] compensationibus excitemus. Utere igitur confidenter quidquid veteranis munifica jura tribuerunt, nulli sordido subjiciendus oneri, qui te purissima conversatione tractasti. Comitivam quoque tibi primi ordinis, quam tali militia perfunctis cana deputavit antiquitas, secundum statuta divalia vindicabis. Haec quidem priscorum beneficio consequeris, sed nostri nominis contra inciviles impetus et conventionalia detrimenta perenni tuitione vallaris, ut officium quod nostris jussionibus speciali sollicitudine famulatum est, amplius aliquid a militibus caeteris promereri potuisse videatur. Mulcta quoque tot[ id est, decem, Gr. et Cuj.] librarum auri percellendum esse censemus, si quis statuta nostra qualibet crediderit occasione violanda. Nec tamen aliquid contra te valere permittimus, quod dolosa fuerit machinatione tentatum.
7.14
96 LIBER SEXTUS. XIV. FORMULA DE REFERENDIS IN SENATU.
7.14
Optamus quidem curiam senatus amplissimi naturali fecunditate compleri, sobolemque ejus tantum crescere, ut, quod difficillimum aviditatis genus est, parentum videatur vota satiare. Sed minus amantis est non amplius quaerere unde tantum numerum possit augere. Agricola diligens praeveniendo adjuvat imbrem coelestem, et ante rigat plantaria, quam pluvias mereantur optatas. Arborum quinetiam fetus meliorare contendens, diversi germinis feturas instituit, ut multiplicata dulcedine fructuum, hortis suis conferat varietatis ornatum. Sic nos virtutum jucundissimas laudes incinctum Graium desideramus includere, ut germen alienum amplexu gratiae colligatum curiae moribus inolescat. Sed haec cultura longe dissimilis est. Arboribus enim quod melius putatur inseritur; ad illas peregrina veniunt, ut de illorum potius suavitate dulcescant: vobis autem, ut agrestia proficiant, offeruntur. Nam quamvis ignis nocte reluceat, soli tamen praesentatus obscurus est. Hinc est quod ad illum ordinem nihil potest eximium deferri, nisi quod per ipsum probatur augeri. Et ideo illum natalium splendore conspicuum, et ingenii calore prudenter accensum, senatus lumen excipiat. Hactenus fuit suis meritis clarus; sed jam erit de vestra perspicuitate praelucidus. Pandite curiam, suscipite candidatum. Jam senatui praedestinatus est, cui nos contulimus laticlaviam dignitatem. Benignos esse necesse est publicos patres, quia hoc vocabulum non tantum suo debet germini quantum studio votoque generali.
7.15
96 LIBER SEXTUS. XV. FORMULA VICARII URBIS ROMAE.
7.15
Vices agentium mos est sic judicum voluntatibus obedire, ut suas non habeant dignitates. Splendent mutuato lumine, nituntur viribus alienis; et quaedam imago in illis videtur esse veritatis, qui proprii non habent jura fulgoris. Tu autem vicarius diceris, et tua privilegia non relinquis, quando propria est jurisdictio quae datur a principe. Habes enim cum praefectis aliquam portionem, partes apud te sub praetoriana advocatione confligunt. Vice sacra sententiam dicis, et, quod maximae fidei signum est, in inscriptionibus vita tibi committitur hominum, quod inter mortales constat esse pretiosum. Additur quod nec salutari te sine chlamyde jura voluerunt, scilicet, ut sub veste militari semper visus, nunquam credereris esse privatus. Sed haec omnia ad praefecturae gloriam judicamus esse concessa, ut qui tantae sedis vicarium diceret, umbratile nil videret. Considera qualia de te praestes, qui tanta auctoritate subveheris. Exuendus a crimine non nudetur[ alii, videtur] ab innoxia facultate. Nam quid tibi debere possit, si minimis[ Cor., Gam., meritis] suis imputet quod evasit? Ad similitudinem quippe summorum, carpento veheris. Intra quadragesimum sanctissimae Urbis jura custodis. Praeneste ludos edis, in vicem consulis in honorem positus, dignitatemque senatoris acquiris, et illa tibi panduntur atria quae summatibus probantur esse collata. Hinc est quod in aula libertatis locum patrium tenes; et ibi mereris consessum, ubi est vel intrasse praeconium. Ipsi quinetiam senatores, qui praecedunt ordine, aliqua videntur a te necessaria postulare. Habes quod praestes potioribus te; nec immerito inter praecipuos censendus es, qui aut juvare potes, aut laedere consulares. Erige animos sub qualitate modestiae. Talis est unaquaeque dignitas, qualis administrantium est voluntas. Nihil abjectum est, quod in repub. geritur, nisi malis fuerit moribus forte vitiatum. Nam si humilium privatorum placet aequalitas, quanto magis grata est in potestatis culmine custodita, quae difficilem modum servat, dum ad suum velle festinat? Proinde vicariae tibi dignitatem serenitatis nostrae aestimatione conferimus, quam sic Romae geras, ut conscientiam tuam tanta civitate facias esse dignissimam. Usurus omnibus privilegiis, quae tuos decessores habuisse constiterit, quia sicut a vobis antiquorum instituta deposcimus, ita et dignitati vestrae vetera non negamus.
7.16
96 LIBER SEXTUS. XVI. FORMULA NOTARIORUM.
7.16
Non est dubium ornare subjectos principis secretum, dum nullis aestimantur necessaria posse committi, nisi qui fuerint fide magna solidati. Publicum est quidem omne quod agimus: sed multa non sunt ante scienda, nisi cum fuerint, Deo auxiliante, perfecta. Quae tanto plus debent occuli, quanto amplius desiderantur agnosci. Regis consilium solos decet scire gravissimos. Imitari debent armaria, quae continent monumenta chartarum, ut quando ab ipsis aliqua instructio quaeritur, tunc loquantur: totum autem dissimulare debent, quasi nesciant scientes. Nam sollicitis inquisitoribus saepe et vultu proditur, quod tacetur. Adsit innocentia, quae cuncta commendat, quia in placida mente regia decenter debent verba deponi. Sed quoniam te probatis moribus institutum, venatrix bonae conversationis, sollicitudo nostra respexit, ab illa indictione notarium te nostrum esse censemus, ut ordine decurso militiae, ad primiceriatus feliciter pervenias summitatem. Honor qui efficit senatorem, cui patrum aula reseratur, non injuria; nam qui nostris curis militat assidua lucubratione, juste videtur et curiam libertatis intrare. Additur etiam perfuncti laboris aliud munus, ut si quo modo ad illustratum vel vacantem meruerit pervenire, omnibus debeat anteponi, qui codicillariis illustratibus probantur ornari. Unde absolute colligitur primiceriatus meritis datum uti, ut in uno eodemque titulo dispar esset dignitas aequaliter acquisita. Animari debes igitur ad labores, quando tibi tale praemium propositum vides, quale se gaudent invenisse summitates.
7.17
96 LIBER SEXTUS. XVII. FORMULA REFERENDARIORUM.
7.17
Quamvis tantum sit clara quaeque dignitas quantum eam praesentiae nostrae conspectus illuminat( dum semper honorem suscipit, qui nostra colloquia decenter acquirit), nemo tamen sermones nostros tantum meretur quam qui referendarius esse dignoscitur. Per eum nobis causarum ordines exponuntur, per eum interpellantium vota cognoscimus; et ipsis responsa reddimus, ut negotia compedita[ Cor., Gam., expedita] solvamus. Magnum est in hoc agone principali servire prudentiae, et ad subitum sic dolores alienos asserere, ut conquerentium videatur vota satiare. Quale est enim in tumultuosis processionibus nostris nulla permixtione confundi, aut minime tantis clamoribus impediri? Necesse habet a turbatis exquirere, quod nobis possit placabiliter intimare et distinctius referre quam potuisset audire. Arduum est trepidantium dicta componere, et verum dicere: non tantum interpellator formidat negotii sui casum quantum sustinet iste in relatione periculum. Si quid minus dixerit, inimicus asseritur, redemptus clamatur. Negotii dominus timoris patrocinio potest sua verba convertere, referenti autem non licet aliquid immutare. Sententiae vero nostrae tanta memoriae cautela tenendae sunt, ut nihil minus, nihil additum esse videatur. Nobis plerumque audientibus nostra dicturus es; et difficili conditione constrictus, judicio nostro subjaces, dum alienas causas explanare contendis. Quapropter referendarium te electio nostra constituit: sed tu puritatem conscientiae et veritatem linguae nostris jussionibus adhibeto. Eruditionem vero mirabilem collocutio tibi nostra concedit, quae dum per te alios ordinat, qualitatem tuae mentis exornat. Sub nobis enim non licet esse imperitos, quando in vicem cotis ingenia splendida reddimus, quae causarum assiduitate polimus. Quapropter illa cunctis jussisse nos referte, quae aut debuistis, aut potuistis accipere. Nostra sic probatis, si justa redicitis. Amate quod nos glorificat. Sit velle vestrum quale videtis nostrum esse propositum. Ad summum[ Juret. legit ad summam] tales vos esse cupimus, ut etiam per vos judices corrigamus. Peculiare de vobis aliquod vectigal exigimus, ut sicut vobiscum familiariter miscemus affatus, ita et nostra opinio specialiter a vobis mereatur affectum.
7.18
96 LIBER SEXTUS. XVIII. FORMULA PRAEFECTI ANNONAE.
7.18
Si ad hanc mensuram censendae sunt dignitates, ut tanto quis honorabilis habeatur quanto civibus profuisse cognoscitur, is certe debet esse gloriosus, qui ad copiam Romani populi probatur electus. Tui siquidem studii est ut sacratissimae Urbi praeparetur annona, ubique redundet panis copia, et tam magnus populus tanquam una mensa satietur. Per officinas pistorum cibosque discurris, pensum et munditiam panis exigis; nec vile judicas esse, unde te possit Roma laudare: merito, quando gloria singularis est, illius civitatis affectus. Et ne quod agis aliquid putetur extremum, carpentum praefecti Urbis mixta glorificatione conscendis. Tu illi in spectaculis conjunctissimus inveniris, ut plebs, quam industria tua satiat, in suam reverentiam te honoratum esse cognoscat. Nam si querela panis, ut assolet, concitetur, tu promissor ubertatis seditiones civicas momentanea satisfactione dissolvis, et per te prospicitur ne quid a populis conquerentibus excedatur. Non immerito Pompeius fertur, copiae quantitate provisa, usque ad rerum pervenisse fastigia, quia merito singularis est amor populi, cum potuit a penuria liberari. Hinc ille gratificationem meruit, plausumque populorum. Hinc unice semper amatus est, et in gratia civium, omnium 106 vicit facta[ Ac., malorum] majorum: qui ne aliquando in honore diceretur, cum nominis taxatione vocabatur et Magnus. Hoc te exemplum invitet ad prospera, quando ille honoris tui locum egisse cognoscitur, quem felix Roma mirabatur. Ne quis autem provocet abjectis te hominibus imperare, dignitati quoque tuae pistorum jura famulata sunt, quae per diversas mundi partes possessione latissima tendebantur, ne inopia faciente vilesceret, quod Romanae copiae laudabili famulatione serviret. Suarii quoque, Romanae copiae causa reperti, tuo deputati videntur examini. Gloriare privilegiis acquisitis. Tribunal tuum non est inter minimas dignitates, quando et Romana gratia frueris et provinciis jussa transmittis. Sed ut actionis ipsius in totum merita perscrutemur, triticeas quidem copias praefectura praetoriana procurat. Sed non minor laus est dispensationem probabilem facere quam frumenta colligere, quando in quavis abundantia querela non tollitur, si panis elegantia nulla servetur. Sic Ceres frumenta dicitur invenisse, Pan autem primus consparsas fruges coxisse perhibetur; unde et nomine ejus panis est appellatus. Ita et illa praedicata est, quae reperit; et iste laudatus est, qui decenter edenda humanis usibus applicavit. Atque ideo cognoscentes industriam tuam, quae semper est amica sapientiae, praefecturam annonae per illam indictionem nostra tibi electione deferimus. Considera nunc quia non licet aliquid furari de populo. Nam quod in civitatis damno committitur, silentio non celatur. Nescit plebs tacere, quando interdum et hoc loquitur, quod a nemine perpetratur. In fraudulentos distringe, panis pondera aequus examinator intende; sollicitius auro pensetur, unde a Quiritibus vivitur, quia gratior nobis est laetitia faventis populi Romani quam copia pretiosissimi metalli. Intuere certe quod loquimur. Quid habes melius quod optes quam illius populi gratiam quaerere quam nos etiam constat optare?
7.19
96 LIBER SEXTUS. XIX. FORMULA COMITIS ARCHIATRORUM.
7.19
Inter utilissimas artes, quas ad sustentandam humanae fragilitatis indigentiam Divina tribuerunt, nulla praestare videtur aliquid simile, quam quod potest auxiliaris medicina conferre. Ipsa enim morbo periclitantibus materna gratia semper assistit. Ipsa contra dolores pro nostra imbecillitate confligit; et ibi nos nititur sublevare, ubi nullae divitiae, nulla potest dignitas subvenire. Causarum periti palmares habentur, cum magna negotia defenderint singulorum: sed quanto gloriosius est expellere quod mortem videbatur inferre, et salutem periclitanti reddere, de qua coactus fuerat desperare? Ars quae in homine plus invenit quam in se ipse cognoscit. Periclitantia confirmat, quassata corroborat, et futurorum praescia valetudini non cedit, cum se aeger praesenti debilitate turbaverit, amplius intelligens quam videtur, plus credens actioni[ Ac., lectioni] quam oculis, ut ab ignorantibus pene praesagium putetur quod ratione colligitur. Huic peritiae deesse judicem, nonne humanarum rerum probatur oblivio? Et cum lascivae voluptates recipiant tribunum, hoc non meretur habere primarium? Habeant itaque praesulem, quibus nostram committimus sospitatem. Sciant se huic reddere rationem, qui operandam suscipiunt humanam salutem. Non quod ad casum fecerit, sed quod legerit, ars dicatur: alioqui periculis potius exponimur, si vagis voluntatibus subjacemus. Unde si haesitatum fuerit, mox quaeratur[ Ac., queratur]. Obscura nimis est hominum salus, temperies ex contrariis humoribus constans: ubi quidquid horum excreverit, ad infirmitatem protinus corpus adducit. Hinc est quod sicut aptis cibis valetudo fessa recreatur, sic venenum est, quod incompetenter accipitur. Habeantur itaque medici pro incolumitate omnium; et post scholas magistrum vacent, libris delectentur antiquis. Nullus justius assidue legit quam qui de humana salute tractaverit. Deponite, medendi artifices, noxias aegrotantium contentiones, ut cum vobis non vultis cedere, inventa vestra invicem videamini dissipare. Habetis quem sine invidia interrogare possitis. Omnis prudens consilium quaerit, dum ille magis studiosior agnoscitur, qui cautior frequenti interrogatione monstratur. In ipsis quippe artis hujus initiis quodam sacerdotii genere sacramenta vos consecrant. Doctoribus enim vestris promittitis odisse nequitiam, et amare puritatem. Sic vobis liberum non est sponte delinquere, quibus ante momenta scientiae animas imponitur obligare. Et ideo diligentius exquirite quae curent saucios, corroborent imbecilles. Nam videro si quod delictum lapsus excuset. Homicidii crimen est in hominis salute peccare. Sed credimus jam ista sufficere, quando facimus qui vos debeat admonere. Quapropter a praesenti tempore comitivae archiatrorum honore decorare, ut inter salutis magistros solus habearis eximius, et omnes judicio tuo cedant, qui se ambitu mutuae contentionis excruciant. Esto arbiter artis egregiae, eorumque discinge[ Juret, putat legendum, discingue] conflictus, quos judicare solus solebat effectus[ Niv. et Ga., affectus]. In ipsis aegros curas, si contentiones noxias prudenter abscidis. Magnum munus est, subditos habere prudentes; et inter illos honorabilem fieri, quos reverentur caeteri. Visitatio tua sospitas sit aegrotantium, refectio debilium, spes certa fessorum. Requirant rudes, quos visitant, aegrotantes, si dolor cessavit, si somnus adfuerit. De suo vero languore te aegrotus interroget, audiatque a te verius quod ipse patitur. Habetis et vos certe verissimos testes, quos interrogare possitis. Perito siquidem archiatro venarum pulsus enuntiat quid intus natura patiatur. Offeruntur etiam oculis urinae, ut facilius sit vocem clamantis non advertere, quam hujusmodi minime signa sentire. Indulge te quoque palatio nostro: habeto fiduciam ingrediendi, quae magnis solet pretiis comparari. Nam licet alii subjecto jure serviant, tu rerum Domino studio praestantis observa. Fas est tibi nos fatigare jejuniis, fas est contra nostrum sentire desiderium, et in locum beneficii dictare quod nos ad gaudia salutis excruciet. Talem tibi denique licentiam 107 nostri esse cognoscis, qualem nos habere non probamur in caeteros.
7.20
96 LIBER SEXTUS. XX. FORMULA CONSULARITATIS.
7.20
Quamvis dignitatem tuam a consulibus descendere nominis ipsius videantur testimonia declarare, tamen et insignia tanta circumstant, ut nullus possit ambigere te de illius lampadis claritate lucere. Secures enim et fasces, quos illi[ Jur. legit illius] dicavit genio antiquitas, tuis videntur faleris deputata, ut jurisdictio concessa vel tacita possit admonere provincias. Sed quale tibi debet esse quod curules inclytas probatur ornare? Vultus quinetiam regnantium geniata obsequii pompa praemittit, ut non solum summi judicis, sed et dominorum reverentia cumulatus orneris. O magnae temperationis inventum! De nomine consulis promitteris clementissimus, et de principum imagine metuendus. In aliquibus adhuc provinciis ornatus penula, carpenti etiam subvectione decoraris, ut multis declaretur indiciis per expressas imagines rerum vices te praecelsae gerere dignitatis. Considera magnum esse quod suscipis, et nulla criminum dejectione vitieris. Nominis tui auctor multa conferendo praedicatur. Tu age, ne ullis cupiditatibus accuseris; ut si dare non praevales, certe te moderari velle festines. Proximus enim habetur donanti, de quo potest dici, abstinens est jugiter alieni. Certe foedissimae contrarietatis vitium est, studere furtis, et habere vocabulum largitatis. Erigat ad laudem tuos animos, quod vocaris. Non te profecto meritis imparem facis, si turpissimae ambitionis delicta calcaveris. Nam errores noxios vincere, est vitia maculosa superare, et iste revera editus est de moribus consulatus. Nec enim superflue prudentissimi veterum talia rebus nomina imposuerunt: dum continentiae magnae praesulem provinciis mitterent consularem. Triumpha jura publica, largire justitiam, et ex fortiori parte imitari praevales, quem nominis proximitate contingis. Pecuniis potest indigere mediocris[ Ac., mediocribus]; morum talenta non potest non habere, qui justus est. Non pavescas largas consulum manus. Habent et boni pauperes divitias suas. Illud ergo a te quaeritur, quod in pectore humano nascitur, non quod terrae visceribus continetur. Quanto melius triumphare ex animi thesauro, unde nunquam nascitur poenitudo! Quia nec tenuis efficeris cum plura concedis: quinimo tantum locupletior redderis, quantum te bona[ alii, bonae] conscientiae sparsisse cognoscis. Quapropter opinionis tuae laude pellecti, per illam indictionem in illa provincia consularitatis te praecipimus agere dignitatem, ut tibi non sit acceptum, quod legibus probatur inimicum. Illa magis dilige, quae aequitatis jura commendant. Nomen tuum actionibus proba. Consule fessis, et tunc vere diceris consularis. Sed ut omnia aequabili moderatione pensentur, institue pecunias non quaerere, et agnoscis munera tibi copiosa provenire. Hanc enim conditionem humanis actibus divina posuerunt; ut ille magis possit ditescere, qui lucra turpia nescit optare. Ignorantes accipiunt, qui bene agunt, quia necesse est ut dum parumper malorum ambitio contemnitur, superno munere plus donetur.
7.21
96 LIBER SEXTUS. XXI. FORMULA RECTORIS PROVINCIAE.
7.21
Omnino provide decrevit antiquitas judices ad provinciam mitti, ne possit ad nos veniendo mediocritas ingravari. Quis enim latronum ferret audaciam, si longe positam cognoscerent disciplinam? Absolute poterat vis permissa grassari, si conquerens tardius crederetur audiri. Sed quanto melius in ipsis cunabulis adhuc mollia reprimere, quam indurata crimina vindicare! In compendium mittimus mala, si praesentia facimus esse judicia. Quis enim audeat peccare, cum supra cervices suas districtionem cognoverit imminere? Et ideo te illi provinciae rectorem per illam indictionem nostra mittit electio, ut revera corrigere nitaris quos tibi commissos esse cognoscis. Chlamydis tuae proculdubio inter alia clavos intende, quos scias non inaniter positos. Hinc fit, ut[ Gr. et Cuj., nisi, ut] cum publicum agentes purpuram cernerent, de vigore semper principis admonerent. Geniatus indutus, vestis gratiosa, quam filio suo Priapo[ Gr. et Cuj., Priamo] Venus dicitur texuisse, ut eximiae pulchritudinis matrem singulariter ornatus filius testaretur. Respice quantum dederint leges, et ad mensuram te potestatis extende. Tibi fiscalium tributorum credita monstratur exactio. Constat esse tuae fidei commissum principi renuntiare, quod in provinciis probatur emergere. Tu etiam senatorem ibidem residentem juberis audire, tu in praefectorum militem cum ipsius tantum conscientia vindicare. Tuum nomen in subscriptionibus jusserunt honoratis provincialibus anteferri. Quid de te aestimatum sit, datur adverti, cui tot videntur nobiles potuisse postponi. Additur, quod a principe frater vocaris, ut nobilitate pretiosi nominis a vilitate criminum tollereris. Cogita 108 tantorum hominum tibi commissas esse fortunas. Fama erunt nostri temporis tui mores. Esto vitae[ Gr. et Cuj., in te] continens, ut possis in alios esse judex. Prima aequitas est a se praesules inchoare, ut debeant criminosi metuere quem nequeunt similem reperire. Nullas enim in se culpas timet reus, quas habere respexerit cognitorem, quando agentem male nisi bonis moribus non aestimat displicere. Suos actus nullus damnat in altero, quia natura est humani animi ut nitatur potius vindicare, quod se cognoverit admisisse. O quale est, liberum tribunalibus insidere, non esse obnoxium reo suo! ne incipiat potior fieri quem redemit: timeat districtum, timeat continentem, non audiat blandum. Da ut possit rigidam formidare sententiam. Avari judices nesciunt quantum delinquunt; nam cum vendunt aliena crimina, sua faciunt esse peccata. Quapropter esto sollicitus, ut bonae actionis tuae laudes potius audiamus. A nobis confidenter exigis quod remittis, quia tantum de remuneratione tua cogitamus, quantum te pecunias non quaesiisse cognovimus.
7.22
96 LIBER SEXTUS. XXII. FORMULA COMITIVAE SYRACUSANAE.
7.22
Regalis est providentiae, tales judicum personas eligere, ut ad comitatum necessitatem non habeant veniendi, quos in longinquis regionibus contigerit immorari. Nullum enim tale negotium est, quod Siculi itineris tantas pati possit expensas, dum commodius sit causam perdere quam aliquid per talia dispendia conquisiisse. Non enim querelas de Sicilia volumus venire, sed laudes, quia gravatur apud nos actio praesulis, si eam tam longinqui potuerint accusare petitores. Falsus enim dolor esse non creditur, ubi tanti laboris taedia subeuntur. Et ideo majore cura tractanda sunt, unde invidia plus timetur. Proinde per indictionem illam comitivam tibi Syracusanae civitatis, propitia Divinitate, concedimus, ut omnia sic agere nitaris, quemadmodum nos tibi praestitisse cognoscis. De proximis vota causantium sustinemus: inde autem ultro requirimus, unde ad nos difficile veniri posse sentimus. Habes quae te decorare debeant, si tu tamen ibi conscientia defaecatus adveneris. Militum tibi numerus nostris servit expensis. Redderis inter arma geniatus: processio tua procinctualis ornatus est. Exercitu uteris pacato, nec pericula belli subis, et armorum pompa decoraris. Verum inter haec civilem cogita disciplinam. Non permittas milites esse possessoribus insolentes. Annonas suas sub moderatione percipiant; causis non misceantur extraneis. Pro securitate se omnium cognoscat electum, qui se gloriatur habere armatum. Privilegia dignitatis tuae nec volumus minui, nec jubemus excedi. Sufficiat tibi tantum gerere, quantum decessores tuos constiterit rationabiliter effecisse.
7.23
96 LIBER SEXTUS. XXIII. FORMULA COMITIVAE NEAPOLITANAE.
7.23
Inter caetera vetustatis inventa, et ordinatarum rerum obstupenda praeconia, hoc cunctis laudibus meretur efferri, quod diversarum civitatum decora facies aptis administrationibus videtur ornari, ut et conventus nobilium occursione celebri colligatur, et causarum nodi juris disceptatione solvantur. Unde nos quoque non minorem gloriam habere cognoscimur, qui facta veterum annuis solemnitatibus innovamus. Nam quid prodesset inventum, si non fuisset jugiter custoditum? Exeunt a nobis dignitates relucentes, quasi a sole radii[ ed., a solis radiis], ut in orbis nostri parte resplendeat custodita justitia. Ideo enim tot emolumentorum commoda serimus, ut securitatem provincialium colligamus. Messis nostra cunctorum quies est, quam non possumus aliter recordari, 109 nisi ut subjecti non videantur aliquid irrationabiliter perdidisse. Et ideo ad comitivam te Neapolitanam per illam indictionem libenter adducimus, ut civilia negotia aequus trutinator examines, tantumque famam tuam habita maturitate custodias, quantum te illi populo vel in levi culpa facile displicere cognoscas. Urbs ornata multitudine civium, abundans marinis terrenisque deliciis, ut dulcissimam vitam te ibidem invenisse dijudices, si nullis amaritudinibus miscearis. Praetoria tua officia replent, militum turba custodit. Considis geniatum[ Niv. et Ga., gemmatum] tribunal; sed tot testes pateris quot te agmina circumdare cognoscis. Praeterea littora usque ad praefinitum locum data jussione custodis. Tuae voluntati parent peregrina commercia. Praestas ementibus de pretio suo; et gratiae tuae proficit quod avidus mercator acquirit. Sed inter haec praeclara fastigia optimum esse judicem decet, quando se non potest occulere, qui inter frequentes populos cognoscitur habitare. Factum tuum erit sermo civitatis, dum per ora fertur populi quod a judice contigerit actitari. Habet ultionem suam hominum frequentia, si loquar[ alii, loquantur] adversa; et de judice judicium esse creditur, quod multis astipulationibus personatur. Contra, quid melius quam illum populum gratum respicere, cui cognosceris praesidere? Quale est perfrui favore multorum, et illas voces accipere, quas et clementes dominos delectat audire? Nos tibi proficiendi materiam damus: tuum est sic agere, ut sua beneficia principem delectet augere.
7.24
96 LIBER SEXTUS. XXIV. FORMULA HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS CIVITATIS NEAPOLITANAE.
7.24
Tributa quidem nobis annua devotione persolvitis: sed nos majore vicissitudine decoras vobis reddimus dignitates, ut vos ab incursantium pravitate defendant qui nostris jussionibus obsecundant. Erit nostrum gaudium vestra quies: suave lucrum, si nesciatis incommodum. Degite moribus compositis, ut vivatis legibus feriatis. Quid opus est quemquam facere, unde poenas possit incurrere? Quaerat judex in vos causas, et non inveniat. Ratio motus vestros componat, qui rationales vos esse cognoscitis. Improbis judicem, testem bonis moribus destinamus, ut nemo se cogi sentiat, nisi quem ordo legitimae conversationis accusat. Atque ideo illi nos comitivam Neapolitanae civitatis per illam indictionem dedisse declaramus, ut nostra gubernatione laudatus, alteram mereatur de nostro judicio dignitatem. Cui vos convenit prudenter obedire, quia utrumque laudabile est, ut bonus populus judicem benignum faciat, et mansuetus judex gratissimum populum aequabili ratione componat.
7.25
96 LIBER SEXTUS. XXV. FORMULA MILITIBUS.
7.25
Omnes apparitiones decet habere judices suos. Nam cui praesul adimitur, et militia denegatur[ Cor., Gam., apparitores. Cui praesul adimitur, et militia denegatur]. Sed nos, quibus cordi est locis suis universos ordines continere, indicamus illi comitivam Neapolitanam, Deo juvante, largitos; ut judicibus annua successione reparatis, vobis solemnitas non pereat actionis. Quapropter designato viro praestate competenter obsequium, ut sicut vos non patimur emolumentorum commoda perdere, ita et vos parendi debeatis priscam regulam custodire.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).