Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Caecil
CiceroCaecil 3.8 · vulgataMore by Cicero
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cicero" aria-label="More works by Cicero"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
3.8
' est enim turpe iudicium.' ex facto quidem turpi. videte igitur quam inique accidat, quia res indigna sit, ideo turpem existimationem sequi; quia turpis existimatio sequatur, ideo rem indignam non vindicari. ac si qui mihi hoc iudex recuperatorve dicat:' potuisti enim leviore actione confligere, potuisti ad tuum ius faciliore et commodiore iudicio pervenire; qua re aut muta actionem aut noli mihi instare ut iudicem tamen,' is aut timidior videatur quam fortem, aut cupidior quam sapientem iudicem esse aequum est, si aut mihi praescribat quem ad modum meum ius persequar, aut ipse id quod ad se delatum sit non audeat iudicare. etenim si praetor is qui iudicia dat numquam petitori praestituit qua actione illum uti velit, videte quam iniquum sit constituta iam re iudicem quid agi potuerit aut quid possit, non quid actum sit quaerere.
3.9
verum tamen nimiae vestrae benignitati pareremus, si alia ratione ius nostrum recuperare possemus. nunc vero quis est qui aut vim hominibus armatis factam relinqui putet oportere aut eius rei leviorem actionem nobis aliquam demonstrare possit? ex quo genere peccati, ut illi clamitant, vel iniuriarum vel capitis iudicia constituta sunt, in eo potestis atrocitatem nostram reprehendere, cum videatis nihil aliud actum nisi possessionem per interdictum esse repetitam? verum, sive vos existimationis illius periculum sive iuris dubitatio tardiores fecit adhuc ad iudicandum, alterius rei causam vosmet ipsi iam vobis saepius prolato iudicio sustulistis, alterius ego vobis hodierno die causam profecto auferam, ne diutius de controversia nostra ac de communi iure dubitetis.

Intertext edge

Open linked passage

Note