Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On Partitioneorat
CiceroOn Partition 2.6 · vulgataMore by Cicero
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cicero" aria-label="More works by Cicero"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
2.5
C. Quoniam igitur invenire primum est oratoris, quid quaeret? P. Vt inveniat, quem ad modum fidem faciat eis quibus velit persuadere, et quem ad modum motum eorum animis adferat. C. Quibus rebus fides fit? P. Argumentis, quae ducuntur ex locis aut in re ipsa insitis aut adsumptis. C. Quos vocas locos? P. In quibus latent argumenta. C. Quid est argumentum?
2.6
P. Probabile inventum ad faciendam fidem. C. Quo modo igitur duo genera ista dividis? P. Quae sine arte putantur, ea remota appello, ut testimonia; insita, quae inhaerent in ipsa re. C. Testimoniorum quae genera sunt? P. Divinum et humanum; divinum est ut oracula auspicia, ut vaticinationes et responsa sacerdotum haruspicum coniectorum; humanum, quod spectatur ex auctoritate, ex voluntate, ex oratione aut libera aut expressa, in quo insunt scripta pacta promissa iurata quaesita.
2.7
C. Quae sunt quae dicis insita? P. Quae iura infixa sunt rebus ipsis, ut definitio, ut contrarium, ut ea quae sunt aut ipsi aut contrario eius aut similia aut dissimilia aut consentanea aut dissentanea; ut ea quae sunt quasi coniuncta aut quae quasi pugnantia inter se; ut earum rerum de quibus agitur causae; ut causarum eventus, id est, quae sunt effecta de causis; ut distributiones, ut genera partium generumve partes; ut primordia rerum et quasi praecurrentia, in quibus inest aliquid argumenti; ut rerum contentiones, quid maius, quid par, quid minus sit, in quibus aut naturae rerum aut facultates comparantur.

Intertext edge

Open linked passage

Note