Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On Partitioneorat
CiceroOn Partition 3.8 · vulgataMore by Cicero
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cicero" aria-label="More works by Cicero"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
3.8
C. Omnibusne igitur ex istis locis argumenta sumemus? P. Immo vero scrutabimur et quaeremus ex omnibus, sed adhibebimus iudicium, ut levia semper eiciamus, non numquam etiam communia praetermittamus et non necessaria. C. Quoniam de fide respondisti, volo audire de motu. P. Tu loco quidem quaeris, sed plenius quod vis explicabitur, cum ad orationis ipsius quaestionumque rationem venero.
3.9
C. Quid sequitur igitur? P. Cum inveneris, conlocare; cuius in infinita quaestione ordo idem fere quem exposui locorum; in definita autem adhibenda sunt illa etiam quae ad motus animorum pertinent. C. Quo modo igitur ista explicas? P. Habeo communia praecepta fidem faciendi et commovendi. Quoniam fides est firma opinio, motus autem animi incitatio aut ad voluptatem aut ad molestiam aut ad cupiditatem aut ad metum— tot sunt enim motus genera, partes plures generum singulorum— omnem conlocationem ad finem accommodo quaestionis. Nam est in proposito finis fides, in causa et fides et motus. Qua re cum de causa dixero, in quo inest propositum, de utroque dixero. C. Quid habes igitur de causa dicere?
3.10
P. Auditorum eam genere distingui. Nam aut auscultator modo est qui audit aut disceptator, id est rei sententiaeque moderator; ita aut ut delectetur qui audit aut ut statuat aliquid. Statuit autem aut de praeteritis, ut iudex, aut de futuris, ut senator; sic tria haec genera iudici deliberationis exornationis; quae quia in laudationes maxime conferatur, proprium iam habet ex eo nomen.

Intertext edge

Open linked passage

Note